Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 707

54 - Aspis ~ 55 - Basiliscus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quae in Italia pluribus in locis reperiuntur, est nostra quinta essentia, ex aqua vitae et antidoto nostro confecta. Quippe cum tenuium admodum sit partium, ictu oculi in universum corpus diffunditur, venas, et arterias confestim permeans. Unde prohibet, ne sanguis et spiritus in vasis refrigerati cogantur: atque acuto calore innato, veneni vim arcet potentissime, idque superat citissime.

Cap. LV
Βασιλίσκος BASILISCUS

ERASISTRATUS in libro, quem de medicaminibus, et venenis condidit, de vocato basilisco scite ita refert. Cum basiliscus momorderit, vulnus ad auri colorem efflavescit. Itaque in plurimis, quae virus eiaculantur, comites notae ita se habent. Ad basilisci morsum, ut idem Erasistratus author est, auxiliatur castorii drachma in vino pota: item papaveris succus. Ictuum remedia ita se habent.

[Basilisci varia historia.] MULTIPLEX variaque est apud ferarum scriptores Basilisci historia, quem Latini Regulum vocant. Sunt enim qui scribant tantae perniciei animal esse Basiliscum, ut solo oculorum intuitu, alii sibilo tantum, alii halitu, alii vero morsu, homines statim interimat. Nec desunt qui vulgi opinionem secuti, ex antiqui galli ovo hanc saevissimam feram nasci putant. Ex hac itaque historiae varietate, ac inconstantia facile adducor, ut credam, plerosque historiam basilisci, ut fabularem, descripsisse. Id quod etiam probe Dioscorides sensisse, atque adeo nostro iudicio adstipulari videtur. Siquidem is ne cum aliis accusaretur, Erasistratum citavit, authoremque historiae huius fecit. Basilisci meminit Galenus libro de theriaca ad Pisonem (si tamen liber ille inter legitimos censetur) ubi sic inquit. Basiliscus bellua subflava, et triplici frontis apice munita, tantummodo conspectus, et quando sibilat auditus, videntes se, et audientes necat: atque si quod alium animal illum etiam mortuum attingit, statim moritur. Hinc aiunt omne aliud reptilium genus cavere, ne basilisco vicinum habitet. Libro vero X. capite primo de simplicium medicamentorum facultatibus idem contra Xenocratem scribens, non omnino Basilisci historiam comprobare videtur, sic inquiens. Nam bestiam seu feram regiam, quam vocant [GR], ne videre quidem mihi unquam contigit: et si vera sunt, quae de illa referuntur, periculosum etiam est vel prope acceder ad hoc animal. Aelianus praeterea Basiliscum tanta veneni acuitate, et immanitate pollere ait, ut quanvis magnitudine dodrantalem non excedat mensuram; serpentes tamen omnes etiam ingentes suo duntaxat halitu extinguat, adeo ut virga quoque e longiquo contactus, illico tangentem conficiat. Huius item horrendissimae ferae historiam tradidit Plinius libro VIII. capite XXI. ubi ita scriptum reliquit. Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta, quae diximus, persuadent. [Catoblepas.] Iuxta hunc fera appellatur Catoblepas, modica alioquin, caeterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens: id deiectum semper in terram. Alias internecio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus. Eadem et Basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candidam in capite macula, ut quodam diademate insigni. Sibilo omnes fugat serpentes: nec flexu multiplici, nec ut reliquae, corpus impellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices non contactos modo, verum et afflatos, exurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est. Creditum quodam ex equo occiso hasta, et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Huic tali monstro (saepe enim enectum concupivere reges videre) mustelarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pari. Iniiciunt eas cavernis, facile cognitis sola tabe. Necant illae simul odore, moriunturque, et naturae pugnam conficiunt. Haec de basilisco Plinius. [Plura fabulosa in Basilisci historia.] Quem tamen plura cum aliis fabulosa {narasse}<narrasse> putamus. Nam si tantum oculorum intuitu, sibilo, aut halitu hominem interficit, non equidem video, quomodo factum sit, ut ii qui ipsum viderunt, eiusque faciem adnotarunt, ex quorum postea relatione huius fere historiam plerique descripserunt, incolumes evaserint: praesertim cum tam parvum sit animal, ut nisi e propinquo loco conspici possit. Atque adeo hinc mihi impossibile videtur, quin ipse aspicientes non viderit, cum (ut Plinius refert) non multiplici flexu incedat, ut reliquae ferae, sed celsus, et erectus: vel quod ex infecto circumstante aere, qui viderunt non perierint. Caeterum cum Erasistratus his fabulis nullam fortasse fidem adhiberet, certoque sciret Basiliscum morsu tantum, ut aliae ferae, homines interimere, eius duntaxat morsus curationem instituit. Verum quandoquidem huiusce veneni vis adeo vehemens, et immanis existit, ut expurgari non possit, non est cur plura hic referam, quam ex Erasistrato memoriae prodidit Dioscorides. Quem ducem et authorem secuti, ut ipse suis de medica materia libris hoc sexto finem imposuit; ita nos nostris in eos commentariis, quos ad nostram communemque rei medicae studiosorum utilitatem conscripsimus, iam extremam manum imponemus. Non obliti immensas gratias agere DEO optimo maximo, cui omnia accepta referimus, et honorem ac gloriam tribuimus sempiternam.

LIBRI SEXTI ET ULTIMI FINIS

VENETIIS
IN OFFICINA ERASMIANA VINCENTII VALGRISII
MENSE IANUARIO  M. D. LIIII.

54 - Aspis ~ 55 - Basiliscus