Conradi Gesneri
Historiae
animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione
di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO]
= gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
ACREDULA
Apud Aratum
quidam ololygona, [GR], interpretantur avis solitariae genus, quam Cicero
acredulam vocarit, id est lusciniam ut grammaticis placet, Versus Ciceronis ex
Arato hi sunt:
Et matutinis acredula vocibus instat,
Instat, et assiduas vocum iacit ore querelas, Cum primum gelidos rores aurora remittit.
Acredula avis canora (inquit author innominatus libelli de animalibus et
plantis a Rob. Stephano excusi cum nomenclaturis Gallicis) a quibusdam vulgo
dictus ravatinus esse creditur: aliis noster tarinus, aliis luscinia. Ex earum
genere est ex quibus futura tempestas (pluvia) praedici potest, ut scribit
Aratus: [GR] (alias [GR]) [GR] quem versum sic interpretatur Cicero lib. I. de
divinatione, Et matutinis acredula vocibus instat. Eberus et Peucerus acredulam
interpretantur Germanis (Saxonibus) dictam [GO], avem hoc nomine mihi cognitam.
Scoppa et Arlunnus Itali calandram vulgo dictam, quae ex genere alaudarum est. [GR] ([GR] per
ι.
et [GR] per υ. reperitur. sed de ololygine malim [GR] per υ. propter onomatopoeiam, quae et
ololygini nomen fecit) [GR], Theocritus Idyl. 7. inter voluptates ruris, et
omnino pro avis nomine accepisse eum apparet ololygona. nam alii aliter
interpretantur, ut ranam marem. aut eius potius vocem qua per libidinem foeminam
vocat, aut insectum lumbrico simile, ut docuimus in Rana C. Theocriti
Scholiastes ololygona interpretatur hirundinem quae ityn deploret, vel lusciniam.
Idem, Animalia multa (inquit) nomen a voce acceperunt, [GR], (quod et Eustathius
tradit:) [GR]. Intelligendum autem est vocabula [GR] (id est stilla) et [GR] (id
est calathiscus cereus, vel reticulum, alias per γ. duplex [GR]) nequaquam animalium esse nomina,
sed propter formationis tantum similitudinem proferri. Ololygo (inquit interpres
Arati) avis est quae solitudine gaudet ut turtur. in desertis igitur locis et
frigidis degens, matutino praesertim tempore frigus sentit et canit ([GR].)
Secundum alios vero ololygo animal est palustre, aquis et frigore gaudens ([GR])
oblongum, indiscretum, lumbrico simile, sed multo tenuius, et pluvia imminente
clamans. Sed Aristoteles ololygonis nomine nihil quam masculae ranae tempore
libidinis vocem intelligit, Haec ille.
Vere calente
novos componit acredula cantus, Matutinali
tempore tunc mitilans, Author Philomelae.