Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE ALAUDIS.
A.
Alaudarum genera sunt diversa. Sed alauda simpliciter a Graecis vocatur [GR] vel [GR]. Ab iisdem hodie vulgo cuzula, Hermolao Barbaro teste: a quibusdam etiam (ut audio) [GR]. in Creta, ut Bellonius scribit, chamochilados: quae vox corrupta videtur a chamaezelos, ut infra dicetur. Cuzula vox etiam a chamaezelo per syncopen facta apparet. ab Italis allodola vel allodoletta, lodola, lodora. Germanis [GO]. Flandris et Saxonibus [GO]. Hollandis [GO]. Anglis lerk, vel lark, vel laverock. Illyrice skrziwan. Sed fere quae subiiciemus nomina primo generi alaudae, hoc est cristatae maiori attributa, alaudae etiam simpliciter conveniunt.
alauda sine crista.
alauda cristata albicans.
Alaudarum Aristoteles genera duo tantum commemorat: unum gregale sine crista, de quo paulo post: alterum terrenum cristatum. Nominat autem ipse [GR] communi nomine utranque speciem: Gaza interpres cristatae nomen peculiare facit galeritam, alaudam vero commune. Ab apice (inquit Plinius) galerita appellata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen dedit alauda. Alauda cristam in capite habet ad similitudinem galeri, unde Varro galericum appellat. ¶ Alcanabiri (alias alcanabir, canaberi) est avis nota Damasci, cuius meminit Avicenna in curatione colici affectus, et creditur esse avis illa quae Venetis lodola (id est alauda, alias capelluta,, id est alauda cristata) appellatur, Bellunensis. Idem lib. 2. cap. 187. rerum medicarum Avicennae pro cambura legit canaberi vel camberi, et lodolam interpretatur. Apud Serapionem in libro de simpl. pharmacis cap. 426. hanabroch legitur, interpres upupam exponit, sed inepte: in quo errore etiam Sylvaticus est: rectius Aggregator citato eodem loco Kambrah legit, et capellutam interpretatur. Sylvaticus ex Almansoris interprete alaudam pileatam nominat. Alcubigi est avis quae dicitur alauda capellata, Vetus glossographus Avicennae. sed Bellunensis interpretatur avem perdici similem, (aut ipsam perdicem, secundum aliquos,) rostro et pedibus rubeis. Vide in Perdice.
Galeritae cristatae geceid vocantur, Albertus, nimirum ex Avicenna. Idem alibi Avicennam et eius interpretem secutus pro Graeca voce corydos inepte scribit kocoroz, et alibi coratoz, et forodoz. ¶ Graecis alauda est [GR]: vide infra in a. Omnes autem hae voces factae sunt [GR], id est a galea: ut et Latinis galerita. vel potius a galero: nam et milites galeis utentes dicebantur alaudae. Sic et cassita a casside, id est galea nominatur. Et quanquam omnia haec nomina alaudis cristatis tantum conveniant, attribuuntur tamen abusive etiam minoribus quorum vertex planus et non cristatus est. Itaque Aristoteles differentiae gratia cristatam, [GR] periphrastice vocat. Quamobrem miramur authorem proverbii, qui dixit corydalis omnibus cristam inesse. Author obscurus libri de nat. rerum alaudas cristatas (ut ego interpretor) gosturdos vocat, (vide infra in fine capitis secundi) cuius vocabuli ratio quae sit non video, nisi quod a similitudine coturnicum sic dictos esse ab illiteratis coniicio. Elluchasem medicus de Baldath (vel interpres) cuzardos vocat, quod nomen a gosturdis factum videtur. ¶ Italice (ut diximus) lodola capelluta vocatur, secundum alios chapelina. item covarella aut cipperina, ut Niphus testatur. Gallice alouette, et cocheuis. Germanice simpliciter [GO]: vel [GO], Saxonibus praesertim, nostris [GO], id est alauda viarum. nam (ut Galenus scribit) saepe eam in viis videmus. Alauda cristata Aristotelis (inquit Turnerus) variam habet in variis regionibus cristam, alicubi semper apparentem, in aliis locis talem ut pro arbitratu suo possit erigere aut deponere. Est sane una eademque utriusque avis magnitudo. Angli hoc genus (galeritam maiorem) proprie lercam nominant. In libro Rhazae de remediis ex 60. animalib. cap. 45. alaudae cristatae nominantur: et mox cap. 46. finorae. adscribit autem his quoque remedia quae alii authores alaudis tribuunt.
¶ Alaudarum alterum genus gregale est, nec singulare ([GR]) more alterius: verum colore simile, quanquam magnitudine minus, t galero carens, Aristoteles. Alaudae similis est terraneola, nisi quod apicem non habet: sic dicta quoniam in terra, non in arboribus diversatur nidificatque, (quanquam alioqui altius volet quam cristata, quam Aristoteles terrenam esse ait,) Hermolaus, Sipontinus, et Grapaldus. Ego terraneolam non a quoquam veterum dictam puto, sed a recentioribus tantum Italis imitatione vulgi. Sunt qui petronellam appellent. Vocatur et alauda campestris ab Italis nonnullis, lodola champestra. Alaudam quae apice caret, magnitudine vero (Aristoteles minorem facit) et colore similis est cristatae, rustici Lombardi fartagniam appellant, nos autem, ut puto, calandrellam. Sed chalandra seu chalandrella, generis quidem alaudae, diversi tamen esse videtur, de qua mox privatim. Hoc etiam non probo quod Niphus suspicatur tetricem ab Aristotele hoc genus alaudae nominari, non alio argumento quam quod Aristoteles alaudam et tetricem condenso frutice prolem munire scribat: quum idem Aristoteles libro nono de alaudis ex professo agens, nullum illius quae crista caret peculiare nomen adferat. Alauda non cristata (inquit Turnerus Anglus) a nostris fera alauda a vuildelerc, vel a hethlerk: a Germanis [GO] nominatur. Sunt et alia Germanica eius nomina, [GO], id est alauda canora, quod cristatae fere praeferatur cantu. et [GO], id est alauda coelipeta. volatu enim alta petit. cum cristata, de qua diximus, et raro evolet, et evecta alis statim rursus procumbat, neque altis nec longis spatiis confectis, ut Eberus et Peucerus scribunt. Item [GO], ut Gyb. Longolius interpretatur. ¶ Haud scio an idem genus sit quae circa Basileam [GO] dicuntur, aut potius calandrae, de quibus nunc dicemus, alaudarum quidem generis eas quoque esse, et inter alaudas volare nobis constat. Huic similis est vox gurgulio, qua inepti quidam literatores calandram interpretantur, cum gurgulio Latinis nunquam pro ave, sed pro insecto frumentis infesto capiatur. Albertus gurgulum avem nominans, hanc forte intelligit.
¶ Calandris avis est parva, similis fere alaudae, colore fusca, plumis despecta: sed vocis modulatione audientes mirifice oblectat, ac omnes avium voces expressissime imitatur. quinetiam capta inclusaque, captivitatis suae oblita vix unam diei horam sine cantu praeterit, adeoque per diversos avium cantus evagari gaudet, ut de cibo solicita non sit, Author libri de nat. rerum. Antonius Eparchus Corcyraeus, vir eruditus, Venetiis aliquando calandram omnino Graece [GR], id est alaudam appellari mihi asseruit, colore fere et forma coturnicis, minorem, etc. Sylvaticus quoque galeritam kalandram interpretatur. Nominis origo forsitan Graeca fuerit, [GR], id est a suavitate cantus: [GR]. Non probo Alumnum Italum, qui calandram facit acredulam et aedona. aedon enim sine dubio luscinia est. Sed minus Aggregatorem probarim, qui vocis affinitate seductus, calandriam avem pro charadrio accipit. Sunt qui calandram Italice dici coniiciunt, a verbo calare quod eis descendere sonat, quoniam vox eius ascendat quidem, sed plurimum descendat. Itali fere chalandram pro hac ave scribunt: Hispani similiter, vel calandra, calandria. Galli et Angli quoque eandem vocem servant. Germani [GO] proferunt , alii [GO]. Niphus fartagniam vel calandrellam vulgo Italice dici putat alterum ab Aristotele memoratum alaudae genus, non cristatum scilicet, ut paulo ante scripsi. Medici Elluchasem, qui Arabice scripsit, interpres, calandrellas inter laudatissimi nutrimenti aves numerat. Chamaezelos, id est calandrus avis, Sylvaticus. Est autem nomen Graecum, et humilem vel humi solique amantem significat [GR], quod alaudis convenit. nam et primam speciem terrenam esse tradit Aristoteles, et alteram vulgo aliqui terraneolam vocant. hinc forte corrupta est chamochilados vox, qua alaudam vulgo in
Creta nuncupari Bellonius scribit. ¶ Oppianus libro tertio Ixeuticorum [GR] et [GR] avem nominat, nescio an alaudarum aut diversi generis, sed verba paraphrastae adscribam. Chalandram (inquit) nemo facile ceperit, nisi reti iuxta aquam extenso ab aucupe iuxta in tugurio latitante: qui avem ad potum hauriendum accedentem funiculo retis attracto involvat.
¶ Superest aliud galeritae genus (inquit Turnerus) Germanis [GO], a longissima, ut arbitror, crista ita dictum, (Anglis a vuodlerck,) Aristoteli plane incognitum. nam prius Aristotelis genus esse non potest, quia minor est quam ut illud esse possit: minus autem illud genus esse non potest, quia galerum habet, qui Aristotelis posteriori generi deest. Iam cum Colonienses aucupes coperam (quae mediae est magnitudinis inter Aristotelis galeritam cristatam et non cristatam) concordibus adfirment suffragiis, nullam habere peculiarem cantiunculam, sed inepte aliarum quibus cum victitat avium voces referre, adducor plane ut credam hanc esse recentiorum Graecorum corydon illum cuius adagio mentio est, [GR]: Et in hoc versu: [GR]. Nam reliqua duo alaudae genera pulchre et suaviter cantant, Haec ille. ¶ Cum frigus intensum est, et nix agros possim tegit, in sterquiliniis et prope horrea conspiciuntur saepe alaudae. Et illae ipsae quae hyeme nobiscum vivunt, per aequinoctium avolant. Non cantillare autem eas expertus sum. saepe enim in aviario carcere a me conclusae et educatae praeter vocem, quam subinde iterant, et a qua Germanicum nomen habent, nihil plane loquuntur. Praeterea nidos non construunt in segete, verum in fossis senticosis, non aliter ac passeres maiores, Gyb. Longolius. Nostri hanc alaudam, hoc est cristatam minorem appellant [GO]: et vocem earum inconcinnam esse aiunt, tanquam lü lü saepius repetitum. scribo autem ü. pro u. Gallico.
¶ Est postremo aliud sylvestre genus alaudae cristatum, albicantius proxime dicto, praesertim parte prona, id est ventre, et circa collum et oculos, ut pictura a perito aucupe eodemque pictore nobis communicata indicat. nam avem ipsam nondum vidi. nomen ei Germanicum [GO], id est alauda sylvatica: quod Angli etiam proxime dictae tribuunt.
B.
Alaudae magnitudine est lutea dicta avis, Aristot. Alaudae coturnicibus similes sunt, Suidas et Varinus. Aves parvae, Galenus et Dioscorid. apice eminente in vertice, ut in pavone, Dioscor. Passer qui sylvestris et maior cognominatur, colore et magnitudine alaudam refert, Actuarius. Alauda, ut ait Galenus (et Aetius) adsimilis est passerculis qui pyrgitae et troglitae nominantur in oppidorum muris ac turribus frequentes, extraquam galero quo illi carent, Hermolaus. Alauda non cristata colore similis est cristatae, sed magnitudine minor, (duplo fere minor, et rostro tenui, Turnerus,) Aristot. ut in A. recitavi, ubi et alia quaedam de colore, magnitudine et crista in diversis alaudarum generibus dicta, hic repeti supervacaneum foret. Color [GR], id est testaceus, communis est fere pulveratricibus, ut alaudae, coturnici, perdici, Longolius. [GR] alaudas aliqui a colore dictas coniiciunt, a verbo [GR], quod est uro, quod ad flammeum colorem accedant. [GR]. Sed magis placet huius nominis causam referri ad fabulam, quam referemus in h. Gosturdi (vide supra in A. inter nomina alaudae cristatae) aves sunt admodum parvae, colori terrei, cristam parvam ex plumis habentes in capite, Author libri de nat. rerum, et partim Albertus, sed lectio apud hunc corrupta est. Alauda est coloris cinerei (lego terrei) paulo maior passere, et in posteriore digito pedis longissimum habet unguem, Albertus.
C.
Alauda (prima cristata) in agris habitat, non in sylvis, Albertus. in segetibus nidulatur, Gellius. In viis saepe obvia est, Galenus. inde nostri [GO] vocitant. Circa vias, hyemis praesertim tempore, Aetius. Eae vero quae cristam non habent, in planis et locis erica consitis, et ad ripas lacuum magna ex parte degunt, Turnerus. inter iuniperos et vespres praesertim ubi frequens myrica (erica) est, gregatim cursitant, Longolius. nam cristatae, ut diximus, non sunt gregariae. ¶ Alaudae vescuntur granis (id est frumento et seminibus cerealibus) et vermibus, Albertus. Quae crista carent ad ripas lacuum, vermium causa quibus victitant, saepe observantur, Turnerus. Alaudae attelaborum (locustarum generis) ova perquirunt et conficiunt ([GR],) Plutarchus in lib. de Iside. ¶ Alauda nunquam in arbore consistit, sed humi, Aristoteles. Cristata, ut supra diximus, raro evolat, et si quando evolarit, mox rursus procumbit. Gosturdi non volant aliarum avium more, sed vento cogente nunc alta nunc ima petunt, Author libri de nat. rerum. Non alte nec depresse gregatim volant, Albertus. ¶ Cantus. Alauda ingenio est ad cantum docili, Hermolaus. Ambae (cristata maior, t non cristata) suavissime cantillant caveis inclusae, Grapaldus. Galerita maior pulchre et suaviter cantat, et minorem cantu non minus valere tradunt aucupes, Turnerus. Alauda mira alacritate pennis exertis in aere, vocis modulatione laetae serenitati temporis quasi applaudit, (tum gestu alarum, iis expansis, tum voce.) nam nubilo pluviove coelo vix aut nunquam canit: ut neque humi, sed inter ascendendum. ascendit autem paulatim, subito vero et instar lapidis descendens cantillat, Author libri de nat. rerum. Mas in hoc genere valde musicus est, et multae modulationis. aestatem primus inter aves praenuntiat, et cantu suo diem antelucano praenuntiat. pluvias et tempestates abhorret, Albertus. Et rursus, Cantat ascendendo per circuitum volans: et cum descendit, primo quidem paulatim id facit, et tandem alas ad se convertens (contrahens) in modum lapidis subito decidit, et
in illo casu cantum emittit. Cicurata vero in cavea inter cantillandum alas movet, hoc veluti gestu ad liberum aerem redire deposcens. quod si diu captiva teneatur, ut plurimum alterius oculi caecitate afficitur: id quod nono fere anno eis accidere aliquoties sum expertus, Albertus. Alauda cristata in caveis oblectamenti gratia, quod cantu suo suavissimo praebet, alitur. De suavi calandrae cantu et cristatae minoris (cui vox inepta) supra in A. scriptum est. ¶ Alauda sese in pulvere volutat utpote non altivola, Aristot. ¶ Alauda in condenso frutice, non nido, prolem parit. nidumque aurae patentem habet. minus enim volat, Aristot. In segetibus artificio magno, quo pueros et accipitres fallat, nidum constituit: Longolius, de cristata maiore loquens. Alaudae in nido cuculus aliquando parit, Aristot. et Aelianus. vide in Cuculo. Alaudae hyemales, id est cristatae minores, nidos non constituunt in segete, verum in fossis senticosis, non aliter ac passeres maiores, Longolius. De gosturdis fertur vulgo, quod earum ova in terra posita a bufone foveantur: et pullos demum exclusos a parentibus curari, et cibo allato nutriri donec volatus tentare possint, Author libri de nat. rerum. Ova dicuntur in terra aedere et raro fovere, propter quod vulgus mentitur haec a bufonibus foveri. Verum est quidem calorem modicum cum Sole fovendis eis sufficere. Exclusi autem pulli a matre colliguntur et solicite procurantur in pastu, quae de ovis ante minus videbatur esse solicita, Albertus. Aiunt eas gramen in nidum amuleti causa inferre, ut in proverbiis referemus in h. Alauda et aliae parvae aves, semel anno quatuor aut quinque ova pariunt, Albertus.
¶ Alaudae etiam epilepsia affici traduntur, Aloisius Mundella. Alaudam sinapis semen conficit, Aelianus. ¶ Alauda hyeme latet, Aristot. et Agricola. Vuottonus exemplar Aristotelis mendosum hoc loco esse suspicatur, cum Aetius dicat hyemis maxime tempore galeritas inveniri. Sed forte aliqua parte hyemis latent, reliqua vero conspicitur, et quidem propius domos et semitas cibi gratia inquirendi.
D.
Alaudas aiunt peculiari quadam industria et amore pullos suos curare et alere. ¶ Lauri folia edit alauda, Philes: nescio an valetudinis aliamve ob causam. In nidum etiam illa fertur amuleti gratia gramen imponere. Contra falcinationis metum folia quercus comedit, Philes. ¶ Alauda et iunco amicae sunt, Aristot. Alaudis dissident variae ([GR], nimirum picarum generis) dictae aves, Idem. ova enim invicem exedunt, Vuottonus. Corydalis odit acanthylidem, Philes et Aelianus. quaerendum an acanthylis eorum eadem sit quae poecilis Aristoteli. Vide in Acanthide vel Carduele. Apud nos corvus aliquando devoravit alaudam iuvenem, cuius rei ipse spectator fui, Albertus. Alauda ardeolae ova diripit, Aristot. Accipitres quidam in cassitas et hirundines ruunt, Oppianus. Alauda accipitrem adeo timet, ut in hominum sinus confugiat, et loco manens vel in terra sedens capi se permittat, Albertus.
E.
Alauda hyeme capitur, et praecipue tempore nivis, Obscurus. Ismerlos accipitres Galli loyettas vocitant, id est alaudarios, quod alaudae ab eis praecipue capiantur. Oppianus in Ixeuticis, Auceps (inquit) noctua exposita in aspide aliqua aerea subinde funiculum attrahit, et virgulas undique circumpositas visco illinit. Tum alaudae ad noctuam capiendam properantes inviscantur. Alaudae, columbae, corvi, etc. quomodo capiantur reti, docet Crescentiensis lib. 10. cap. 20. Chalandra avis quomodo capiatur, ex Oppiano supra in A. praescripsi. ¶ De cantu alaudarum quae captae e caveis inclusae sunt, scripsi supra in C. Retis genus quo ad corydalos capiendos, et eas aviculas quas peregrinas appellant, utuntur, Guil. Budaeus describit in Annotationibus in Pandectas: Genus est (inquit) retis bimembre, quod duabus alis constat, humique expansum devolantibus avibus adducto fune in se complicatur ad eas obruendas: nec semel ut illud simplarium genus, (pantheron,) sed identidem contrahitur expanditurque. Alaudae, perdices, rusticulae, et aves aquaticae capiuntur noctu ad ignem, tintinabulo, e retis genere quodam, (sic enim interpretor quod Gallice legitur au reel ou couvertoir.) Ignis hoc modo fit: Ellychnium facito de linteis veteribus siccis in sevo liquato madefactis: eaque contorqueto ad crassitudinem brachii, et longitudinem pedis, accenditoque, Rob. Stephanus.
¶ Observationes circa temporis constitutionem eiusque mutationes ex cantu alaudae, retuli supra in C.
F.
Alaudae genus non cristatum cibo idoneum est, Aristot. Carne est longe suavissima, Turnerus. Odorata, ut quibusdam videtur. Cuzardi magis conveniunt medicinae quam cibo, Elluchasem. Alauda carne et iure non inutilis homini est, Platina. Cuzardi (alaudae, Baptista Fiera) sistunt ventrem, et ius eorum colicis salubre est, Elluchasem. Caro alaudae cristatae ventrem constringit: ius autem eius eundem fluxum reddit, ut aliqui citant ex opere Rasis ad Almansorem. Idem in libro de 60. animalibus: Alaudae cristatae (inquit) in cibo calfaciunt et astringunt. quod si quis utetur eis, condimentum addat ex aceto, coriando et succo sinapis. Et mox, Finorae (inquit: hic etiam alaudas intelligo) calidiores et sicciores sunt quam passeres domestici. Alauda (inquit Mich. Savonarola) est calidi et sicci temperamenti. caro quidem siccior est, et in fine secundi gradus calida siccaque videtur. hanc Galenus scribit ventrem astringere, ius vero eius solvere. Eligi debent iuvenes et
pingues. Praeferuntur carnibus cuzardorum, Ellucasem. Rursus inter aves sylvestres praefert calandrellas (id est alaudas non cristatas) et sachar (alias sathur) pingues. Secundum locum tribuit sturnis, phasianis, perdicibus, etc. tertium coturnicibus et cuzardis, Elluchasem. Cambura (Avicenna 2. 187. Bellunensis legit canaberi vel camberi) quum concoquitur, nutrit plurimum, sed tarde concoquitur.
G.
Alauda cristata assa et in cibo sumpta coeliacos adiuvat, Dioscorides ut vulgati codices habent et Ruellius transtulit: sed melius Marcellus Vergilius, pro coeliacis colicos restituit. Sic vero omnino legendum esse, facile ex plurimis quae subiiciemus authorum testimoniis constabit. Finorae decoctae cum aqua solvunt ventrem, (vide supra in F.) et colo medentur, Rasis. Mande galeritam volucrem, quam nomine dicunt, Serenus inter colli remedia. Elixa in iure ([GR]. Aegineta et Aetius habent [GR] id est cum simplici iure. hoc est non operoso, nec rebus aliis nimirum praeterquam modico sale condito. [GR] enim interpretantur, [GR]) colicos iuvat. edenda est autem subinde et frequenter una cum iure. Ego quidem hanc facultatem vere ei attribui experimento cognovi, Galenus. Quinetiam corydalis ([GR]) appellata herba colicis utilis est, Idem. Caeterum Aegineta post corydi, id est alaudae ad colicam declaratum usum, subiicit coronopodis quoque radicem adversus colicum affectum valere. sed ita ferebat ordo literarum ut mox de coronopode agendum illi esset: cuius tamen radicem astringere, et ea gratia non colicis sed coeliacis prodesse Dioscorides et Galenus scribunt. Nos apud Dioscoridem (inter nomenclaturas ei adscriptas) legimus capnon, id est fumariam herbam, a quibusdam corydalion vel corydalion agrion, vel corion appellari. Et quanquam non memini fumariae a quoquam vim colicis auxiliarem attribui. non dubito tamen quin utilis eis esse possit, illis praesertim qui propter excrementa alvi indurata et flatus hac ipsa de causa collectos in hunc affectum inciderint. solvit enim alvum succus fumariae, qua soluta flatibus etiam via patet. Conveniunt autem colicis non vehementia, sed levia tantum medicamenta quae alvum modice ducant. Quid vero cum alaudis fumariae commune sit non video, nisi quod florum veluti calcaria longiuscula alaudarum forte digitis pedum, aut posteriori saltem longiori (similiter ut in alaudis) comparari possunt. Alauda assa in cibo sumpta, mirabiliter saepe colicos sanavit, Galenus ad Pisonem. Coli vitium efficacissime sanatur ab ave galerita assa in cibo sumpta. Quidam in vase novo cum plumis exuri iubent in cinerem, conterique (diligentissime, Marcellus,) bibique ex aqua (calida Marcellus) cochlearibus ternis per quatriduum (triduum, Marcellus,) Plinius et Alexand. Trallianus. Hoc iam praescriptum remedium (inquit Marcellus) colo et omnibus intestinorum doloribus, et tam hominibus quam iumentis ex hac re laborantibus efficacissime subvenit. Et rursus, Alauda cum sua pluma in vase fictili gypsato in furno posito, ita comburitus ut teri possit. contritae autem tenuissimus pulvis reponitur, et cum opus fuerit ex eo cochlearia duo vel tria cum aqua calida per triduum aut quatriduum dantur. incredibile hoc colicis remedium, quod adeo prodest, ut omnia medicamenta merito superare videatur, Haec ille. Porro cinerem avium vel aliorum animalium desideratum sic fieri oportet. in ollam novam mittitur avis, aut quodlibet aliud animal quod putaveris excurendum, quod addito operculo, circumlitoque argilla, in furno ferventi torrebitur, spiramento permodico facto, Plinius Secundus in epistola de medicina, quae Marcelli Empirici volumini praeposita est. Quidam cor alaudae (adversus colicum affectum) adalligari femini iubent. alii recens tepensque adhuc devorari. Consularis Asprenatum domus est, {in} in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta, et corde eius armilla aurea incluso. alter sacrificio quodam facto crudis laterculis (forte incluso corde) ad formam camini, atque ut sacrum peractum erat obstructo sacello, Plinius. Ad colum: Thraces vivente adhuc alauda cor eximentes, alligatorium faciunt, femori sinistro ipsum circundantes, Alex. Trallianus.
H.
a. [GR] apud Galenum, Aeginetam, Theocritum, et alios proparoxitonum scribitur. In Avibus vero Aristophanis in textu et in scholiis oxytonum duobus in locis, ut apud Varinum quoque. Apud Athenaeum [GR], paroxytonum habetur, perperam ut coniicio. Aristophanes in Avibus [GR] genere foeminino dixit, Plato comicus autem masculino, Varinus et Scholiastes Aristophanis. Aristoteli [GR] nominatur, nisi alia ea avis est, Aristophanis Scholiastes et Varinus. mihi quidem non alia videtur, quanquam terminatio variet. Pugnant inter se [GR] et [GR], Aristot. voce penanflexa. ego [GR] proparoxytonum potius legerim. [GR] avis est, [GR] vero (proparoxyt.) vicus Atticae in quo templum erat [GR], Ammonius in differentiis vocum. Sed Aristoteles, Oppianus, Dioscorides, Aristophanis interpres, Varinus, et alii [GR] oxytonum protulerunt. Corydalus avis, id est quae alauda vocatur, quae animos hominum dulcedine vocis oblectat, Marcellus. [GR] avis et vicus Atticae, Hesychius et Varinus. sed per lambda duplex poetice scribitur, quanquam et apud Aeginetam sic scriptum reperio. [GR], Theocritus Idyl. 10. Hoc est. Incipienda messis est cum expergiscitur alauda, et rursus ea dormiente cessandum, evitare autem aestum oportet. [GR], Oppianus in Ixeuticis. [GR] Theocritus per λ. duplex. Galeritam Graeci corydon et scordalon (lego corydalon) et corydalida appellant, omnes a
galero sive galea, Hermolaus. [GR] genus avis, Suidas et Varinus. sed quoniam apud alios authores nusquam (quod equidem sciam) haec vox reperitur, [GR] forte legendum fuerit: nisi quis pro eodem [GR] et [GR] accipiat, et ab hoc corydalon, ab illo coryphalon derivet. [GR], alauda, Hesych. sed Varino [GR] avis est sic dicta [GR], id est a potu, quod aquis gaudeat. [GR], Iidem. nos avem, quam Barbari vanellum appellamus, [GO], per onomatopoeiam. gaudet autem haec quoque aquis. Piphex harpa et milvus, amici sunt, Aristoteles lib. 9. de hist. anim. ubi Graece [GR] scribitur. ¶ Alauda olim etiam legionis cuiusdam Romanae nomen fuit. Huc accedunt alaudae caeterique veterani, Cicero 13. in Anton. Alaudam avem Plinius et Tranquillus aiunt, ut referunt grammatici, legioni dedisse nomen, quae alauda vocabantur: de qua Cicero ad Atticum, Antonius (inquit) cum legione alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis comparare. Videntur autem et milites ipsi alaudae dicti, et legio alauda. et quoniam alauda vocabulum Gallicum fuisse perhibetur, nostram super eo coniecturam qualemcunque explicabo. Veteres Gallos magna ex parte lingua Germanica usos esse constat: et cum Cicero (ut modo recitavi) alaudas caeterosque veteranos dicat, alaudas quoque de veteranorum conditione fuisse coniicio, praesertim ex natione Germanica sive Gallica oriundos. nam veteranos et homines quosvis aetate progressos, lingua nostra vocamus [GO] [GO] vel [GO]. nam inferiores Germani ????? pronunciant. Recentiorum quidam scribunt milites qui galeis uterentur dictos fuisse alaudas, ita scilicet ut aves ipsae alaudae galeatae sunt. Hodie quidem alaudae dici possent milites illi, qui ut excellentiores videantur, struthionum aliisve pennis pileos aut galeas suas fastigiare solent. Alaudium (inquit Budaeus) appellatum esse videtur a laudando, id est nominando authore, et a. privativo: quod qui praedia eo iure habeant, laudare authorem suum nemini teneantur, ut qui nullum soli dominum cognoscant nec patronum. Robertus Stephanus alaudium etiam Gallice interpretatur, ung franc alcu. Sed forsan ab alaudis, id est veteranis militibus haec quoque dicta fuerint: quod illis huiusmodi praedia ab initio tanquam bene meritis divisa et donata sint. Sane a. privativum in huiusmodi compositionibus inusitatum est Latinis. Sed hanc quaestionem grammaticis et Iureconsultis relinquo. Recentiores vero illos (Albertum et similes scriptores) qui alaudam avem a laude nominatam aiunt, eo quod mira alacritate pennis in aere sereno exertis musicam et canoram se declaret (a laudato cantu sic dictam insinuantes) non possum non ridere. quomodo enim Gallicae aut Germanicae voci origo Latina quadraret? Rideo et Sylvaticum qui alaudam interpretatur upupam, quasi vero omnem avem cristatam upupam esse oporteret. Differt ab alauda parcus, etiamsi quidam negant. est autem parcus avicula palumbo minor aliquanto, subtus candida, caetera pavoni similis, et crista quoque, Hermolaus. Hanc avem recentiores vanellum vocitant, ut in litera V. docebimus. ¶ Alaudarium accipitrem, hoc est alaudas captantem, Galli vocant, sua lingua loyette, quam etiam S. Martini avem vocari audio, colore fusco, a sperverio diversam. ¶ Cassitam, pro alauda, media producta dicunt. Nec sua luctificis cassitae funera plangunt Vocibus, Eobanus Hessus in translatione Theocriti. Cassida vero, pro galea, media brevi ponitur. Aurea cui postquam nudavit cassida frontem, Propertius. Aurea vati Cassida, Vergilius II. Aeneid. ubi Servius, Ex accusativo (inquit) Graeco facit nominativum Latinum.
¶ Corydelis salsamentarius piscis est, quem nos cordyllam vocamus, etc.
¶ De herba quae corydalis vel corydalion vocetur, in G. dictum est. Nostri alaudarum flosculos appellant qui nascuntur coerulei pratis humidioribus quibusdam, ex genere parvo herbae arthriticae quam et primulam veris nominant, rari inventu, cum lutei passim vulgares sint.
¶ Epitheta. [GR], Theocritus Idyl. 7. aliqui sic dictas volunt, quasi circa sepulchra versari soleant. alii a colore [GR] interpretantur, [GR]. Sed magis placet causam huius epitheti ad fabulam referri recitandam in h. [GR], de alauda author innominatus apud Suidam. ¶ Alauda galeata, Bapt. Fiera.
¶ Homines olim (inquit Aristophanes in Avibus) avium cognomina usurparunt: et Philocles corydus nominabatur. ubi Scholiastes, nimirum quod capite superius acutiore esset, [GR]. nam deformem illum fuisse hominem in Thesmophoriazusis etiam indicat poeta. [GR] ([GR] legendum puto) et filii eius tanquam deformes in comoediis traducuntur, Hesych. et Varinus. Corydeo deformior, proverbium apud Apostolium, quod Corydeus iste admodum deformis fuisse perhibeatur. Corydos apud Athenaeum insignis cuiusdam parasiti nomen est. [GR] apud eundem legitur. Corydon nomen proprium est pastoris apud Theocritum Idyllio 4. et in Aeglogis Vergilii. ¶ Perdices Athenis ab altera parte Corydali quae urbem respicit, aliam quam in ulteriore vocem aedunt, Theophrastus ut citat A{e}thenaeus Corydalum autem vicum esse Atticae supra diximus. Stephanus Corydallum hunc vicum per ?. duplex nominans in tribu Hippothoontide collocat: a quo tribulis dicatur [GR]. Apud eundem Corydalla urbs Rhodiorum est, gentile [GR]. Chelidoniae insula contra Tauri promontorium pestiferae navigantibus duae sunt. quarum una Corydela ([GR]) altera Menalipea dicitur, Idem. ¶ [GR] apud Athenaeum memoratur.
¶ b. Hortulanum avem quandam audio Bononia vulgo appellari, alauda magnitudine et color, lautam et pinguissimam.
¶ c. [GR], Theocrit. Idyl. 7. Vulgo quidam apud nos de februario dicunt, ante meridiem dies adeo frigidos esse, ut plaustrum per gelu in orbita transeat, a meridie vero in eadem alauda lavet.
¶ e. Dum turdos visco, pedica dum fallit alaudas, etc. Alciatus in Emblem. ¶ Alexander Trallianus inter remedia ad colum, annuli ferrei circulum octangulum fieri iubet, et in octangulum inscribi, [GR].
¶ h. Plinius quum fabulosa quaedam a veteribus tradita
scripsisset, subdit: Qui credit ista, etiam Democrito credet quum alia (fabulosa,)
tum quae de ave galerita privatim commemorat, etiam sine his immensa vitae
ambage circa auguria. ¶ Lemnii corydos colunt propter utilitatem quam ex eis
percipiunt. eo quod attelaborum (bruchorum de genere locustarum) ova perquirant
et devorent, [GR], Plutarchus in libro de Iside et Osiride. ¶ [GR], ([GR],)
Theocritus Idyl. 7. de tempore meridiano loquens. Habet alauda (inquit Galenus
libro undecimo Simplicium pharmacorum in capite cristam e plumis innatam,
([GR],) unde occasio data est fabulae quam Aristophanes Comicus describit, his
verbis:
[GR]:
[GR],
[GR],
[GR]
[GR]. Adscripsi autem hos versus eo libentius, quod apud Galenum nonnihil corrupti essent. Sensus est, Alaudam avem priorem terra enatam: unde mortuo patre, quum ubi sepeliretur non extaret, nondum producta terra, illum in capite contumularit. tumuli signum seu vestigium adhuc in ea spectari surrectum capitis apicem. Et hoc etiam Theocritum insinuasse aiunt (inquit Galenus) [GR] scribendo, quasi parentis tumulum in capite gestantes, (etsi aliqui, ut in a. retuli, hanc vocem aliter interpretentur.) Haec eadem memini alicubi in Lexico Varini legere. Corydo igitur tanquam antiquissimae avium in Avibus Aristophanis regnum decernitur. Cirin etiam avem, de qua inter accipitres scripsimus, parentem suum in capite tumulasse quidam scribunt. ¶ Colaenus quidam condidit Colonidas urbem colonia deducta Athenis, corydo avicula duce usus ex oraculo, Pausanias in Messenicis.
¶ Proverbia. Corydalis (vel Galeritis) omnibus cristam inesse oportet,
[GR]. citatur ex Simonide et usurpatur aliquoties a Plutarcho, nominatim in vita
Timoleontis, in hunc sensum: nullum esse mortalis ingenium, cui non sit aliquod
vitium admixtum, ceu perinde secundum hominis naturam sit non carere vitio, ut
galeritae naturale est habere cristam. Plutarchi verba subscribam: [GR]. hoc
est, Quoniam autem oportet, ut videtur, non solum omnibus galeritis cristam
inesse, quemadmodum dixit Simonides: verum etiam omni democratiae sycophantam.
Congruit huic dictum Cratetis, quod refertur apud Laertium, vix esse
quenquam qui prorsus omni vitio careat, sed omnibus malis punicis liquod inesse
granum putre, Haec Erasmus. Nos quidem supra ostendimus genus gregale alaudarum
non esse cristatum. itaque de illis non verum erit hoc proverbium. ¶ Credebatur
laurus efficax adversus venena, inde iactatum ut qui se tutum approbare vellet,
[GR] diceret [GR], id est, Laureum gesto baculum. cui fere consimile proverbium
est de corydo ave nido gramen inserente adversus animalium noxia, [GR]. Caelius
ex Geoponicis Graecis 1. 15. authore Zoroastre. In corydi nido intorta
occultatur agrostis: adagii usus est (ut inquit Alexander Brassicanus,) si
quando significamus nobis non deesse tacita quaedam et paucis cognita praesidia:
quemadmodum corydus avicula agrosti occulto quodam adversus ea quae nocere
possint amuleto utitur. Simillimum illi quod Germani vulgo iactitant: [GO],
Eberhardus Tappius. ¶ Inter indoctos (amusos) etiam corydus sonat, [GR]:
quadrabit in quosdam qui apud idiotas audent sese velut eruditos ventitare,
inter doctos alioqui prorsus elingues: id quod citra metaphoram eleganter
extulit Euripides in Hippolyto coronato: [GR]. Corydus vilissimum aviculae genus,
minimeque canorum, strepit tamen utcunque inter aves mutas, apud lusciniam
canens ferri nequaquam posset. Corydum avem minime canoram esse testatur et
Graecum epigramma, licet [GR],
[GR],
[GR]:
[GR],
[GR], Erasmus.
Nos primum et secundum alaudae genus supra a suavi vocis modulatione commendari, tertium vero [GR] et ineptae vocis esse docuimus. ¶ Aquilae senecta, corydi iuventa: [GR]: de vivida viridique senecta, quae praestantior sit aliquorum iuventa. nam anus aquila praestat corydo aviculae etiam aetate integra. Citra allegoriam extulit Euripides in Andromache: [GR], Erasmus. nam aquila utcunque annosa, quavis tamen ave praestantior est, Suidas.
¶ Apologus. Cassita avicula est (inquit Grapaldus) quae in segetibus diversatur et nidulum
struit, id ferme temporis cum messis inflat, pullos habens iamiam plumantes. De qua Aesopus Phryx ille egregius fabulator lusit apologum, quem hic nostris inserere operaepretium duximus. Cassita ituram cibum pullis quaesitum, monet eos, ut si quid audiant, id cum redierit, sibi referant. Interim adventat dominus segetis illius: et filio, matura inquit, haec operas postulant. idcirco in crastinum amicos adibis, et roga, veniant operam mutuam daturi, ut messis peragatur. Ubi rediit mater, renunciant omnia, et trepidi orant, ut sese auferat. Iubet illos cassita bono animo esse. nam si dominus (ait) ad amicos messem reiicit, crastino seges non metetur. Die igitur postero cassita ad pabula evolat, dominus frustra amicos praestolatur. Tum ille rursum ad filium: Amici nulli veniunt, quin potius imus et cognatos affinesque nostros oramus, ut adsint diluculo ad metendum. Nunciant hoc itidem pulli pavidi cassitae. Ea hortatur sint a metu otiosi, futurum ut necessarii ferme nulli obsequiales sint, advertant modo si quid denuo dicetur. Orta luce proxima, et avicula in pastum profecta, affines opellam non praestant. Hinc dominus filio, Valeant (inquit) benevoli cum propinquis, nosmetipsi cras metemus. Id quod ubi a pullis mater accepit: hora (inquit) iam est abeundi, nunc dubio procul messis peragetur. in ipso enim iam vertitur cuium est negotium, non in alio a quo petitur. Atque ita cassita cum pullis secessit, et seges demetitur. Et hic est Aesopi apologus de amicorum et propinquorum, ut Gellius (lib. 2. cap. 29.) notat, levi plerunque et inani fiducia. Unde audenter dicere possumus, O amici, amicus nemo: o affines, nulli affines: et illud ex oraculo quasi Delphico exiisse, Ne quid expectes amicos, ne quid cognatos, quod tu per te agere possis.