Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

10 - de Ampelide

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  AMPELIDE

Ampelides, [GR], aves sunt quas nunc ampelionas, [GR] vocant, inquit Pollux: numerat autem eas inter aves cibo appetitas. [GR] nominatur etiam Aristophani in Avibus in Choro avium: meminit et Callimachus. Germani aves quasdam vocant [GO], hoc est vinearum aviculas, de quibus in Rubeculis scribam. Iidem turdorum genus minimum vinearum aves, [GO], nominant, nostri [GO]. Hos forte Arnoldus Villanovanus frigellos nominat, cum scribit: Frigelli sturnis similes in vineis reperiuntur, et racemis inebriantur. Ficedula quoque avis non ficis tantum, sed et uvis vescitur, teste Martiali. Vuottonus an eadem sit ampelis, dubitat. [GR] (inquit Pollux) placenta fiebat ex farina et melle, in qua imposita erant aves ampelides aut ficedulae assae, quibus in cibo consumptis, placentam etiam ipsam in ius avium intritam ([GR]) edebant. Oppianus in Ixeuticis ampeliones levissimas aves visco capi ait, [GR] scribens cum acuto in antepenult. id quod magis placet quam si [GR]. circumflectatur ut apud Pollucem. In eodem opere Oppianus ampelides nominat herbas quasdam marinas cum fucis et algis, ex quibus alcyones nidificent.

10 - de Ampelide