Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

11 - de Anate cicure et in genere

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ANATE CICURE,ET IN GENERE.

A.

Anas apud Avicennam bath per t. aspiratum, et sine aspiratione bat apud Serapionem nominatur: a qua voce corruptae mihi videntur istae, bar, barar, baltar, har, apud Sylvaticum: apud quem etiam anax pro anas aliquoties legitur. Idem burachet, et fengarion et ascebete anatem interpretatur. Bescher, id est anas, Vetus glossographus Avicennae. Adduutapro anate apud Albertum legitur ubi boscas comparatur anati ex Aristotele. Anas Graece [GR] dicitur, [GR] de cicure apud Scholiasten Arati. [GR] recentioribus Graecis , ut

audio, aliis [GR] vel pappos. Italis anatre, anadre, anitra. Hispanis anade. Lusitanis aden. Galli marem appellant canard, foemellam cane. canon, et canichon diminutiva sunt iisdem. Germani [GO]: marem privatim [GO] vel [GO], (aliqui [GO], a voce quae rauca est, foeminarum argutior. Vocantur tamen et anates ferae maiores [GO] a nostris,) et Saxones eundem [GO]. Flandri anatem vocitant [GO] vel [GO]. Angli duck: cuius vocabuli origo Germanica est, et mergis potius convenit. Illyrii kaczier. Poloni kacza.

B.

Anas est avis (lato dorso, minor ansere, et maior pullo aquatico, [fulicam forte intelligit,] Albert.) aliquantulum maior (minor potius. Kirann. gallinae magnitudinem ei adscribit) gallo. mas caput et collum viridis coloris habet, rostrum vero latum: et alas albo viridi nigroque distinctas: torquem album circa collum, pedes ruffos et latos ad natandum aptos, Author lib. de nat. rerum. Anas domestic et alba invenitur, et cinerea, et compositi coloris ex utrisque dictis, ut tiam anser, Albertus.  Alexander Myndius marem maiorem esse scribit, magisque varium, Athenaeus: et eidem quod caesium in oculis est paulo minus quam foeminae esse, ut Gillius ex Aeliano reddit, sed inepte. nam Athenaeus lib. 9. non colore oculorum marem a foemina distinguit, sed avem aquaticam quae [GR] ab oculorum colore dicatur, anate paulo minorem esse scribit. Masculis omnia membra praestantiora et colorata pulchrius tum in cicure tum in fero genere. Anatum circa superficiem corporis fieri videtur, bonam aestatem secuturam rustici apud nos coniiciunt: quae coniectura forte ex sylvestri anatum genere certior habetur. Anates quaedam candida tanquam zona cinguntur, ex pennis albis, ut Scholiastes in Aves Aristophanis refert: unde iocus poetae, [GR]. Sed talem in medio collo circulum anas fera maior habet, ut infra dicemus. ¶ Lingua in plerisque anatibus proprie dictis utrinque videtur quasi plumas habere, et interius dentata esse asperiusculis utrinque eminentiis, ut in feris quibusdam anatibus observatum nobis est. ¶ Anati gula tota ampla est et lata, Aristot. Qua intestinum desinit appendices paucas habet, et palmipes est, Idem. Avium palmipedum aliae habent rostra lata, ut anas et anser, et omnia eorum genera. est enim rostri latitudo apta ad fodiendum et quasi cribellandum (eventilandum) lutum. aliae acutum et longum, etc. Albertus.

C.

Anas circa lacus et amnes versatur, Aristot. qui et marinam eam alibi facit. Amphibiam vitam degit, sed in aquis quam terra libentius. Aquis fluminum gaudet, difficileque sine his vivere potest, maxime cum cibos siccos ingurgitat, Author libri de nat. rerum. Alites quaedam quae inclusae aluntur non sunt contentae terra, sed etiam aquam requirunt, ut anates, etc. Varro. ¶ In fluviisque natans forte tetrin<n>it anas, Author Philomelae. Nostri per onomatopoeiam de anatum gregatim vociferantium clamore verbum [GO] in usu habent. alioqui anates mares peculiariter eodem vocabulo appellant, quorum vox rauca et gravis est, foeminarum argutior, ut quidam putant. sed Albertus contrarium scribit: In omni (inquit) anatum genere, vox foeminae crassior est, maris acutior. ¶ Anates rostro fodiunt coenum in aquis, ubi reperiunt radices herbarum, et semina plantarum aquaticarum, et vermes, et ova animalium aquaticorum, et alia huiusmodi quae sunt cibus anatum, Albertus. Anates domesticae avena aut herbarum radicibus aluntur. Anates Ponticas edendis vulgo venenis victitare tradit Aul. Gellius: nostrae verminibus, pisciculis, lumbricis, gramine, herbis, limo, sordibusque aquarum victitant: et venenata etiam quaedam attingunt, ut araneam, lacertam, ranam rubetam. Ge. Fabricius. Delectantur in cibo herba anatina, quae in superficie aquae stagnantis ex Solis adustione nascitur: quaevis etiam reptilia et vermes et foeda quaecunque devorare gaudet, Crescentiensis. ¶ Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime sese protinus tollunt, atque e vestigio coelum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt, Plinius. ¶ Mares aliquando cum plures fuerint simul, tanta libidinis insania feruntur, ut foeminam solam coeundo vicissim ac certatim occidant, Author libri de nat. rerum. Anatum ova gallinis saepe supponimus: e quibus pulli orti, primum aluntur ab iis a quibus exclusi fotique sunt. deinde eas pulli matres relinquunt, et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt, Cicero de nat. deorum 2. Super omnia est, anatum ovis subditis gallinae atque exclusis admiratio, primo non plane agnoscentis foetum, mox incertos incubitus solicite convocantis: postremo lamenta circa piscinae stagna, mergentibus se pullis natura duce, Plinius. Qui

cupiunt anates mansuetiores habere, magisque domesticas, ii quidem si circa stagna investigaverint ova, gallinisque subiecerint, enutriverintque, cicures habebunt eas, Didymus in Geoponicis. Vide etiam infra in E. ex Columella. Anas quasi conscia infirmitatis, quod neque terrae neque aquae suos foetus credat, iuxta paludes et rigua parit, et statim a partu aquas petit, Volterranus. ¶ Primum ut anas peperit (parit autem in terra extra aquam) prope aut stagnum aut paludem, aliumve aquosum locum, statim eius foetus recondita quadam natura et propria aqua prosequitur, Aelianus. Et alibi, Anaticularum pulli primum ut lucem aspiciunt, continuo a partu natant. Hoc apud eundem lib. 10. variae historiae Graece sic legimus, [GR]. Anatum pulli mox ut ovum exeunt, tanta agilitate vigent, ut etiamsi matrem mori vel alienari contigerit, sine nutrice vivant, Author libri de nat. rerum. ¶ Palumbes, etc. annuum fastidium purgant lauri folio: anates, anseres caeteraeque aquaticae herba siderite, Plinius. sed sideritis incertum et vagum nomen est, et diversis herbis quarum vis esset ad vulnera ferro facta glutinandum attributum. Dioscorides triplicem facit, unam marrubii, alteram filicis, tertiam coriandri folio. Plinius praeterea latissimo folio sideritis genus, quod et scopa regia nominetur, commemorat. Chamaepitys quoque in Euboea, ut refert Dioscorides, sideritis appellatur. Apud eundem inter nomenclaturas Achillei, helxinae, et verbenae alterius sideritidem legimus. Ex his omnibus quae nam aquaticis avibus conveniat sideritis, loco etiam aquoso nascens quaerenda est. Infestantur anates, ut anseres, pediculo sui generis.

D.

Aves quaedam imitantur civilitatem gregaria conversatione et defensione communi. itaque facilius decipiuntur ab aucupibus. positis enim quibusdam suae speciei avibus, aut avium imaginibus iuxta retia, mox cum ad illas conservandi gratia accesserint, retibus includuntur, ut grus, anas, et sturnus, et huiusmodi. Eaedem defendunt se mutuo adversus accipitres et aquilas. Nam anates et caeteras palmipedes aquaticas, videmus visa aquila congregari simul in aqua, et cum illa impetum fecerit ad rapiendum, demerso capite aquam spargentes in faciem aquilae, accessum eius prohibere, Albertus. Cum aquila in anates (aut earum pullos) rapiendos involat, se intra aquam submersione abdunt, atque infra aquam natando, ex alio loco extra aquam eminent. Quod si aquila illuc quoque incumbat, et instet, ii iterum demerguntur, atque tandiu sursum deorsum commeant, dum aquila fuerit submersione suffocata, aut discesserit in aliam praedam. tum enim hae deposito hostis suae metu, ad summam aquam elatae rursus natant, Aelianus. Visa fugit nymphe veluti perterrita fulvum Cerva lupum, longeque lacu deprensa relicto Accipitrem fluvialis anas, Ovidius Metam. XI. Anas, gavia (larus) et harpa invicem dissident. quoniam omnes cibum a mari petunt, Aristot. sed Plinius hunc locum transferens, aliter: Aquaticae (inquit) anates et gaviae dissident: Harpe et triorches accipiter (etiam dissident.) Vulpes cum alias aves tum anates rapiunt.

E.

Quae de anatibus capiendis apud authores legimus, ad sylvestres referre placuit. cicures enim capi non opus est. Ex sylvestrium autem ovis cicures nasci, si gallinis fovenda subiiciantur, scriptum est in C.

Anates sunt naturae anserum, et eodem modo nutriuntur ut anseres, Crescentiensis. ¶ Nessotropheii  cura similis (ut anserum, inquit Columella 8. 15.) sed maior impensa est. nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boschides, phalerides, similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur: locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra, intraque, ne feles, aut vipera perrepat: media deinde parte nessotropheii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudini datur, et latitudini quantum loci conditio permittit. Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper interfluere debet, opere Signino consternuntur: eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tanquam e littore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium lapidibus inculcatis, ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula. sunt enim quibus cordi est vel in sylvulis tamaricum, aut sirporum frutetis immorari, nec ob hanc tamen causam totus locus sylvulis occupetur: sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent. Nam quemadmodum {desyderant} <desiderant> esse ubi irrepant, et ubi delitescentibus fluviaticis animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent extra lacum. deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur. sintque post hunc agri modum circa maceriam, lapide fabricata, et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus nidificent aves: eaque contengantur intersitis buxeis, aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per quem quotidie misti cum aqua cibi decurrant. sic enim pabulatur id genus avium. gratissima est et (eis) esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et ordeum: sed ubi copia est (non est) etiam glans ac vinacea praebeantur.

Aquatilibus autem cibis, si sit facultas, datur cammarus, et rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia. Tempora concubitus, eademque caeteri sylvestres aliter (forte, eadem quae caeteri [vel caeterae] sylvestres alites) observant Martii, sequentisque, per quos festucae, furculique in aviariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis [GR] constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in pulli deponunt ingenia sylvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute, (quod et Didymus scribit, ut recitavimus in C.) Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est. Hucusque Columella. Qui greges anatum habere volunt (inquit Varro 3. 11. de re rust.) et constituere [GR], primum locum, queis est facultas, eligere oportet palustrem. quod eo maxime delectantur. si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus, aut stagnum, aut manufacta piscina, quo gradatim descendere possint. Septum altum esse oportet, ubi versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia: ante ea vestibulum exaequatum tectorio opere testaceo. In eo perpetua canalis in quam et cibus ponitur, et immittitur aqua. sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne feles aliave quae bestia introire ad nocendum possit. id septum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit, neve ex ea evolare anas. Pabulum his datur triticum, ordeum, vinacei, uvae, nonnunquam etiam ex aqua cammari, et quaedam huiusmodi aquatilia. Quae in eo septo erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit. Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita, concipiunt. Quae ut superiores, neque propter foecunditatem, neque propter suavitatem saginantur, sed sic pascendo fiunt pingues, Haec Varro. Similiter fere Didymus in Geoponicis, Anates (inquit) alendae sunt in locis muro cinctis, ne quo evolent. In media autem piscina gramen est seminandum, nutrimentumque in canalem plenum aqua iniiciendum: triticum nempe, aut milium, aut hordeum, aut denique acini vinacei contusi: ([GR]) interdum etiam locustas caridasve ([GR]) et similia his lacustria aut fluvialia, quae anates comedere consueverunt. Saginat autem ipsas uberior cibus, ut avium maximam partem. Varro de re rust. 3. 5. describens operosissimum ornithotrophεῖon, id est aviarium, Intra falere (inquit) est stagnum cum margine pedali, et insula in medio parva. circum falere et natatilia sunt excavata anatum stabula. Et mox, Ex suggesto faleris ubi solent esse peripetasmata, prodeunt anates in stagnum, ac nant. e quo rivus pervenit in duas, quas dixi, piscinas: ac pisciculi ultro ac citro commeant.

¶ Utilitas anatum praecipua est e plumis.

¶ Mergi anatesque pennas rostro purgantes, ventum praesagiunt, Plin. Anates alarum gestu exultantes vehementem ventum praedicunt, Aelianus. Aratus hoc prognosticon ad anates sylvestres refert. At si domesticae anates, inquit alibi, sub tectum ([GR]) advolent, et alas concutiant, [GR], pluviae imminentis signum est. concutiunt enim illas (inquit Scholiastes) quod aeris humiditatem sentiant, ut et caeterae aves humectatae. Cum frequentes congregantur, aut se saepius lavant merguntque, futuros denunciant imbres aut tempestates.

F.

Caro anatis calidior est omnibus carnibus avium domesticarum, Avicenna et Serapio. (hoc et alia quaedam similiter de carne anseris apud authores scribuntur: nempe de utraque quod sit calida, humida, crassa, dura, concoctu difficilis, excrementitia. Et quanquam indocti quidam interpretes Arabum anatem cum ansere aliquando confundant: videntur haec tamen ex aequo fere utrique avi convenire.) Anatis caro non multum differt ab anserina, sed calidior est, Platina et Bapt. Fiera. Anates excrementitiae sunt, Psellus. Anatum caro durior est quam gallinae, columbae, etc. Galenus lib. 3 de alimentis. Refrigeratum calfacit, ut quidam dicunt, et aliquando febrim inducit, Avicenna. Calida est valde. nam comedi de ipsa et calefecit me: et dedi de ea calefacto, et incaluit amplius: et rursus refrigerato, et calefecit eum, Galenus de compos. catŕ  gén(?), ut citat Serapio. ego locum hunc apud Galenum nusquam puto extare. Anates et anseres aves sunt calidae et humidae abscessu secundo, (quod et Avicenna scribit in fine secundi, Mich. Savonarola) humidiores caeteris domesticis avibus (alias aquatilibus, Elluchasem.) Caro anatis calidior est, (et multum nutrit) non tamen plus quam caro gallinae, Rasis. Frigida est et melancholica, Albert. Caro anatis et aquaticarum avium nimium humida est, Hippocrates ut quidam citant: et in eo similis ovillae, Avicenna. fastidium inducit, Mich. Savonarola. Crassior quavis avium domesticarum carne, Serapio. Durior quam turdorum merularumve aut parvarum avium caro, Vuottonus. Minus dura quam caro anseris, Albert. Humores auget excrementitios, Rasis et Elluchasem. Fastidium inducit, Rasis. febres brevi tempore generat, Elluchasem. Alexander Benedictus in libro de peste anatem damnat in cibo et earum pullos, quos Galenus (inquit) in primis coarguit. Carne etiam anatum et pullorum utimur, quanquam difficili concoctu et tenaci, Crescentiensis. Anates et fulicae magis per autumnum conveniunt. sed corporibus temperatis nunquam expedit his vel illis uti, Arnoldus de Villanova in libro de sanitate tuenda. Archigenes apud Galenum in opere de compos. medic. sec.

locos 8. 4. inter caetera quae stomachicis in cibo conveniant, anates quoque numerat. Et M. Cato Censorius (ut Plutarchus in eius vita scribit) aegrotos ieiunio macerari prohibens, ali iubebat oleribus et modica carne ([GR]) anatis aut palumbi aut leporis. Atqui Elluchasem et alii medici plerique carnes earum, eo quod durae et concoctu difficiles sunt, stomacho convenire negant. Caro anatis admodum humida est ac difficilis concoctu: colorem tamen et vocem clarificat, et flatus tollit. mollis (dura secundum alios) et pinguis est, stomacho gravis, corpus roborat, Serapio ex Aben Mesuai. Avicenna anatis carnem obesare, flatus frangere, et vocem clarificare scribit: adipem vero coloris claritatem facere. Tarde a ventriculo descendit, et gravat illum, in primis vero anserina. Si tamen concoquatur harum avium caro plus nutrit quam caeterarum, et impinguat, Avicenna. Coitum promovet ac genituram auget, Idem et Serapio. Plurimum nutrimentum confert, sed non tam laudabile quam gallinarum et similium avium, Avicenna. Torminosis in cibo prodest, Marcellus. Praeferuntur anates et anseres in nido remanentes, (id est pulli harum avium, ut ego interpretor.) Corpus macrum obesant: sed excrementitio humore id replent. Noxa quae ab eis in cibo sumptis fieri posset, emendatur inflatione boracis in (nitri forte) in gulam earum priusquam occidantur. Succum gignunt phlegmaticum: prosunt calidis et iuvenibus: et hyeme magis et ad Septentrionem regionibus quam contrariis conveniunt, Elluchasem. Eligi debent iuvenes. Erunt autem meliores, si ante interfectionem insufflentur: item si assentur unganturque oleo, et aromatibus condiantur, ut zinzibere rusticorum, Mich. Savonarola. Praestantior alis Est cibus. hae prosunt moribus et Veneri, Bapt. Fiera de anate. Tota quidem ponatur anas: sed pectore tantum Et cervice sapit, caetera redde coco, Martialis. Anatem cervice sapere Germani non iudicant, qui demisso in colla avium suffocatarum sanguine, ut Itali et Hispani, non delectantur, Georg. Fabricius. Avicenna alas tanquam leviorem et meliorem in anate partem commendat. Idem, ventres earum (inquit) suaves sunt: et hepata bona suaviaque in cibo et boni succi. sed hoc anseribus potius convenire videtur. Adeps anatis impinguat, Avicenna. Anatis adipem Brudus Lusitanus addit decoctioni pullastrae in febri, nimirum humectandi gratia. Ventriculus eius plurimum nutrit, Idem. ¶ Ex anatum genere quaedam Germaniae dicuntur, quod plus caeteris nutriant, Calepinus. ¶ De ovis anatum, dicam in Anserinis ovis ex Tacuinis medici Elluchasem. ¶ Macrobius 3. 13. coenam quam Lentulus flamen Martialis exhibuit describens, inter caetera anates nominat, et querquedulas elixas. Anates et anseres eliguntur cum assantur (id est assae praeferuntur hae aves) et inunguntur oleo ad abolendum ingratum odorem ipsarum. debent autem addi aromata, tum propter odoris gratiam, tum ut crassities harum avium emendetur, Elluchasem. Anas elixari debet, Platina. Anas condimentis quibusdam farcta instar porcelli assari potest, ut docet Platina de honesta voluptate 6. 15. cuius verba recitavi in Sue G.

¶ Ex Apicii de arte coquinaria lib. 6. cap. 2. In grue vel anate. Gruem vel anatem lavas, ornas et includis in olla: adiicies aquam, salem anethum: dimidia coctura decoques dum obduretur: levas, lavas, et iterum in caccabum mittis cum oleo et liquamine, cum fasciculo origani et coriandri: prope cocturam defrutum modice mittis, ut coloret. Teres piper, ligusticum, cuminum, coriandrum, laseris radicem, rutam, caraenum, mel, suffundis ius de suo sibi, aceto temperas, in caccabum reexinanies ut calefiat: amylo obligabis: imponis in lancem et ius perfundis. In grue, in anate, vel in pullo. Piper, cepam siccam, ligusticum, cuminum, apii semen, pruna vel damascena enucleata, mustum, acetum, liquamen, defrutum, oleum, et coques. Aliter gruem vel anatem ex rapis. Lavas, ornas, et in olla elixabis cum aqua, sale et anetho, dimidia coctura. Rapas quoque ut expromari possint levabis de olla, et iterum lavabis, et in caccabum mittis anatem cum oleo e liquamine et fasciculo porri et coriandri: rapam lotam et minutatim concisam desuper mittis, facies ut coquatur modica coctura, mittis defrutum ut coloret. Ius tale parabis: Piper, cuminum, coriandrum, laseris radicem: suffundis acetum, et ius de suo sibi, reexinanies super anatem, et ferveat: cum ferbuerit, amylo obligabis, et super rapas adiicies: piper aspergis et apponis. Aliter in gruem vel anatem elixam. Piper, ligusticum, cuminum, coriandrum siccum, mentham, origanum, nucleos, caryotam, liquamen, oleum, mel, sinape et vinum. Aliter in gruem vel anatem assam. Eas de hoc iure perfundis. Teres piper, ligusticum, origanum: liquamen, mel, aceti modicum et olei: ferveat bene, mittis amylum, et supra ius rotulas cucurbitae elixae vel colocasiae ut bulliant: si sunt et ungellae, coques, et iocinora pullorum, in boleari piper minutum aspergis, et inferes. Aliter in grue vel anate elixa. Piper, ligusticum, apii semen, erucam et coriandrum, mentham, caryotam: mel, acetum, liquamen, defrutum et sinape. Idem faciet et si in caccabo assas, Haec omnia Apicius.

¶ Ex anatibus similiter pastilli parantur ut e gallinis seu pullastris, quibus tum calidis tum frigidis vescuntur, ut in Gallina F. ex Balthasaris Cellarii Magirico praescribemus: sed pro anatibus quidam insuper cepas addunt. ¶ Anatis omnis caro et sanguis in cibo conveniunt accipitri, Demetrius Constantinop.

G.

Caro et adeps anatis in cibo quas facultates habeant, praedictum est in F. ¶ Ventris et intestinorum dolor in bubus sedatur visu nantium , et maxime anatis, quam si conspexerit cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos et equinum genus

conspectu suo sanat, Columella 6. 7. et Vegetius Mulomedicinae 3. 3. Quod traditur in torminibus mirum est, anate (vivente, Marcellus) apposita ventri transire morbum, anatemque emori, Plin. Carnem etiam anatis in cibo torminosis prodesse Marcellus scribit.

¶ Sanguis anseris, anatis et hoedi utilissime in antidota miscetur, Dioscorid. Anatis sanguis recipitur in Zopyrion medicamentum apud Marcellum cap. 22. Adversus omnia mala medicamenta pollet sanguis anatum Ponticarum. Itaque et spissatus servatur, vinoque diluitur, quidam foeminae anatis efficaciorem putant, Plinius. Apud Galenum lib. 2. de antidotis, leguntur aliquot diahaematon inscriptae antidoti, hoc est e sanguinibus, quae anatis sanguinem (alias simpliciter, alias siccum et de anate recens occisa collectum) recipiunt: aliae solum, aliae insuper anseris, hoedi, quaedam et marinae testudinis. Videtur autem melior anatis foeminae, Damocrates ibidem in cuiusdam antidoti descriptione. Panacia antidotus diahaematon inscripta inter Andromachi descriptiones pseudepigraphus est, cum sanguinis nullius in ea mentio fiat, nisi mutilati sunt codices nostri: Similis illi quidem est Damocratis quam diximus, paucis exceptis, in quam sanguines diversi miscetur. In antidotum diahaematon ex Asclepiadis descriptione anatis utriusque sexus sanguis adiicitur, et praterea hoedinus ac anserinus. Eodem in libro ab Andromacho scriptae antidoti, altera Urbani Indi, eosdem tres sanguines accipit: altera incomparabilis dicta, eosdem, sed anatis foemellae, et insuper testudinis marinae. Scribonius Largus cap. 177. antidotum Marciani describit, cui anatis utriusque sexus sanguis, et anseris masculi, hoedique et testudinis marinae admiscentur. Mithridatis inventum autumant sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam veneno viverent, Plin. Anates Ponticas dicitur edendis vulgo venenis victitare. Scriptum etiam a Leneo Cn. Pompeii liberto Mithridatem illum Ponti regem medicae rei et remediorum id genus solertem fuisse: solitumque earum sanguinem miscere medicamentis quae digerendis venenis valent: eumque sanguinem vel potentissimum esse in ea confectione, Gellius 17. 16. Ad perniciosa medicamenta: Anatis (?????, interpres non recte transtulit fulicae) sanguis liquidus ex oleo potus servat a potu venenosi medicamenti, et a viperae morsu liberat, Galenus Euporist. 3. 282. Anatis sanguis calidus (recens) vel siccus cum vino potus sanat bibentem ab omni veneno: et a vipera morsos curat, et sanitatem ac robur praestat, et bonam valetudinem, Kiranides. Sanguis anatis adversatur omnibus venenosis et mortiferis animalium morsibus, Galenus Euporist. 2. 143. Ad deleteria letaliave mirabile: Anatis sanguinem cum vino bibendum dato, Nicolaus Myrepsus. Gualth. Ryffius in libro Germanico de liquoribus stillatitiis, Anatum ferarum sanguis (inquit) variis venenis adversatur. itaque antidotus e sanguinibus dicta, cui hic admiscetur, loco optimae theriacae usurpari potest, quod et Manardo Ferrariensi visum est. Hac nimirum occasione aliqui excitati, in eundem usum chymicis instrumentis puriorem huius sanguinis partem vi ignis abstraxerunt. Liquoris ita secreti sescuncia aut unciae duae potae, venenis resistunt: calculum etiam renum et vesicae mirum in modum comminuunt, Haec ille ex Hieronymo Brunsvicensi, ut coniicio. Vide infra in Anatibus feris G. Sanguinem a cerebro profluentem anseris sanguis aut anatis infusus sistit, Plinius. Sanguis anatum, fel anserinum contusis oculis laudantur, ita ut postea hyssopo (lego oesypo) et melle inungantur, Plin. Sistit et anatum mascularum sanguis, Idem mox a remedio pro iis praescripto qui cibos conficiunt. Mulcet adeps nervos et sanguis viscera sistit, Ursinus de anate.

¶ Anatis adeps praestantior est quovis adipe: non enim ullum inveni qui vel subtilior sit, vel emolliat resolvatve magis, Serapio ex Galeni opere de compos. medic. sec. genera: ubi ego nihil tale reperio. coniicio autem interpretem anatis adipem pro anserino inepte reddidisse. Pinguedo anatis calida et subtilis est, Serapio. Mordicationes interiores (in profundo) corporis et dolores maxime sedat, Idem et Avicenna et Galenus iuxta Serapionem, inter avium pinguia principatum tenet, Avicenna. sed Galenus hunc anserino attribuit. Coloris claritatem conciliat, Avicenna. Quidam ad splendorem faciei inducendum, putamina ovorum trita et semina melopeponum purgata pinguedine anatis excipiunt, illinuntque. Idem pingue apud Nic. Myrepsum emplastro ad pleuritidem immiscetur. Anatis adeps cum aliis in ansere exenterato assatur, etc. ut adeps defluens ad paralysin utilis colligatur. vide in Ansere G. Cum rosaceo coctus sanguinem a cerebro profluentem sistit, Plin. Adipes anatis, anseris, gallinarum et alii quomodo debeant curari et reponi, docetur in vulgatis Nicolai Praepositi codicibus, his fere verbis: Animalium recens mactatorum adipes diligenter purga a pelliculis, et pone in olla nova figlina, quae non supra dimidium impleatur. hanc opertam in aliud vas calidissimum (vel aqua fervida plenum secundum alios) impone, et subinde id quod liquatum fuerit in aliud vas defunde, donec nihil amplius liquetur, et colatum in loco frigido repone. Sunt qui reposituri modicum salis adiiciant. ¶ Antidotus Ecloge dicta, utilis coeliacis et sanguinem spuentibus, numero 330. apud Nicolaum Myrepsum, inter caetera anatis vulvam recipit. ¶ Morsibus venenatis utiliter imponitur stercus columbinum vel anatinum, Arnoldus de Villanova.

H.

¶ Anas Graece [GR] dicitur, Attice [GR], Hesychius. a verbo [GR], quod est natare, Scholiastes Aristophanis et Varinus. Vel [GR], Eustathius et Varinus. Vel [GR], Eustathius et Varinus. [GR] et [GR] aves, a quibus verba [GR] et [GR] descendunt, Aristophanes 

in Acharnensibus, Athenaeo teste. [GR], etc. Aristophanes ut iam citavimus. Anates Graeci nessas et necta vocant: quanquam necta magis est ut septa anataria significent, quam anates ipsas, Hermolaus. [GR], Didymus in Geoponicis. Apud Nicostratum quidam ad cibum emi iubet [GR], id est anaticulas. [GR] Varro et Columella dixerunt pro septo anatario. Glaucium avis est [GR], id est anatiformis, Eustathius. Est et adiectivum [GR], hoc est anatarius. Aratus [GR] dixit. ¶ Anas a natando, Varro. Recentiores quidam Albertus et alii, anatem masculino genere protulerunt, quod non probo. Apud Crescentiensem inepte aliquando annates per n. duplicatum scribuntur: ineptius etiam annetae et annatae. Anaticula diminutivum apud Ciceronem de finibus bonorum. recentiores grammatici interpretantur parvam anatem, aut potius aquatilem aviculam vulgo notam, anati forma persimilem, sed multo minorem. ego simpliciter pro anate parva aut pullo anatis accipio. nam et anguicerlos, id est angues parvos ibidem nominat Cicero. Anaticulus etiam masculinum legitur in Cal(?)pini dictionario, sed sine authore. Quod ad prosodiam prima corripitur, Tota tibi ponatur anas, Martialis in hexametro. De secunda ex versibus poetarum certi nihil habeo. Et anatis habeas uropygium macrae, Martialis lib. 3. in senario iambico. Aut anates aut coturnices dantur quis cum lusitent, Plautus in Captivis in Trochaico tetrametro. Utinam fortuna nunc ego anatina uterer, Idem in Rud. senario iambico. Sed in omnibus istis quod ad carminis rationem secunda syllaba producatur an corripiatur nihil refert. mihi quidem longa videtur. ¶ Anatem morbum anuum, id est vetularum veteres dicebant, sicut senium morbum senum, Festus. Anatarius quod ex anate est, vel quod ad anates pertinet, ut anatariae plumae: et anataria aquila Plinio, quae anates venatur, Graeci ??????? dicunt. Lacustres et rivularios quosdam accipitres dicunt anatarios, Budaeus. Similiter anatarium aucupem dixeris, qui anates aucupat. Potest et anatum custos anatarius appellari. Anatinus. Utinam fortuna nunc ego anatina uterer, Uti postquam exissem ex aqua, arerem tamen, Plautus in Rud. sunt autem verba lenonis naufragi. Chirurgi apud nos vulgo rostrum anatis vocitant, a similitudine figurae, instrumentum quo spinae, aut si quae faucibus inhaeserunt, extrahuntur.

¶ Epitheta. [GR], Aratus, ad differentiam [GR]. Fluvialis anas, Ovidius Metam. XI. Non velox pennis, et pede segnis anas, T. Vespasianus Stroza. Claudus, Ursinus. Item ingluviosus, pinguis, tumidus, mollis, latipes, apud Textorem.

¶ Anatina herba, vide supra in C.

¶ [GR] etiam nomen proprium est, Suidas.

¶ b. Anatibus similes sunt aves sed minores, quas glaucia Graeci vocant ab oculorum colore, Athenaeus. Invenitur et boscadis unum genus maius anate, sed minus chenalopece. huc et phascades pertinent paulo grandiores quam colymbi, caetero similes anatibus, Hermolaus, sed de anatibus feris diversis mox singillatim agemus. Fulicae sunt aves anatibus paulo minores, sed corporis forma consimiles, Servius.

c. Buffones gigno (anas loquitur apud Io. Ursinum) putrida tellure sepultus, (melius, sepulta,) Humores pluvii forte quod ambo sumus. Humet is et friget, mea sic vis humet et alget, Cum perit in terra qui prius ignis erat. Glaucam citharistriam alii ferunt canem, alii anatem, alii anserem amasse, Aelianus in Variis.

e. Aut anates, aut coturnices dantur (patriciis pueris) quibus cum lusitent, Plautus Cap.

f. In convivio Attico apud Athenaeum erant tredecim [GR] e Salamine, [GR].

h. Anas Neptuno sacra est, Athenaeus: deo humoris scilicet avis quae humore et natatione gaudet, Eustathius et Varinus. Si quis hactenus Neptuno suem sacrificavit, posthac anati triticum immolet, Aristoph. in Avibus. ¶ Anates domesticas circa annum a nato Christo M.LXXXVII. cum gallinis, anseribus, pavonibus, et aliis avibus hominum usibus subiectis, domesticae mansuedinis oblitas, ut et subito efferatas, sylvas periisse, in Vindelicis Annalibus legitur. Secuta infelix promiscuae multitudinis in Syriam navigatio, domi fames et pestis. Quod etiam in canibus, equis, asinis, bobus ante bellum sociale in Latio accidisse, D. Augustinus testatur.

¶ Emblema Alciati sub lemmate Dolus in suos.
Altilis allectator anas, et caerula per pennis
Adsueta ad dominos ire redire suos,
Congeneres cernens volitare per aera turmas
Garrit, in illarum se recipitque gregem:
Praetensa incautas donec sub retia ducat.
Obstrepitant captae, conscia at ipsa silet.
Perfida cognato se sanguine polluit ales,
Officiosa aliis, exitiosa suis.

 

11 - de Anate cicure et in genere