Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE ATTAGENE.
Effigies haec Gallinae corylorum vulgo dictae Germanis.
A.
ATTAGAS, [GR] Attice (apud Aristophanem in Acharnensibus) ultima circunflexa, avis quam nos [GR] vocamus, Varin. Athenaeus attagas non attagenas dicit, etiamsi Varro et Gellius ita nominent. Atagenus (melius, attagenus per t. duplex, [GR] Athenaeo lib. 7.) certe piscium e numero est, Hermolaus. Aristoteles quoque cum bis tantum huius mentionem faciat, nempe lib. 9. cap. 26. et rursus cap. 49. utrobique [GR] nominat. Attici non recte circunflectunt [GR]. nam quae in [GR] desinunt plus quam dissyllaba, barytona sunt, ut [GR]. Dicendi igitur [GR] (a recto [GR], non ut quidam nuper scripsit [GR]) et non [GR], Athenaeus. Quae in [GR] desinunt plus quam dissyllaba, et ?. in penultima habentia, barytona sunt, ut [GR]. quare non recte Attici vocem [GR] circunflectunt. est autem nomen avis, quae communius dicitur [GR], unde gignendi casus [GR]. hinc pluralis numerus, Attice [GR], communiter [GR], Eustathius. [GR] quidem etiam a Polluce nominantur. Invenio et [GR] (et [GR] aliquoties apud Galenum) aliquando per t. simplex scriptum, quod non placet. Attagas autem dictus est per onomatopoeiam, ut Aelianus docet. [GR], avis est, quam nos [GR] dicimus, Scholiastes Aristophanis in Vespis et Varinus. Suidas vulgo etiam tagenarium, [GR] vocari refert. Apud eundem [GR] legitur avis nomen, quae sane non alia quam [GR] videtur. [GR], Hesychius et Varin. malim ego [GR]. Coniicio enim omnino eandem esse avem. ¶ Attagen Ionicus apud Horatium legitur, apud Martialem vero attagena foeminino genere: ut Gaza etiam ex Aristotele transtulit. ¶ Alduragi sunt aves quae dicuntur franculini Latine, Andrea Bellunensis in glossis Avicennae. meminit autem Avicenna 2. 221. ubi vetus translatio habebat duraz. ¶ Docti plerique in Italia attagenem interpretantur avem quae vulgo dicatur francolinus vel francolina: ut Laurentius Valla in libro in Raudensem, Augustinus Niphus, et Amatus Lusitanus medicus: item Rob. Stephanus Gallus, etsi non puto Gallis usitatam esse hanc vocem. Videtur autem francolinus dictus voce diminutiva a franco, id est nobili, quod in cibo avium nobilissima delicatissimaque sit avis. Bononiae, ut audio, vulgo franguelli nominantur. Est autem eadem Germanorum [GO], id est corylorum gallina, (sic dicta puto quod inter corylos versari soleat,) quod in Italia ipse audivi, et ex icone francolini Venetiis dicti, quam doctissimus medicus Aloisius Mundella ad me misit, citra ullam dubitationem cognovi. Sed quoniam alii alium quendam francolinum faciunt, cruribus rubris, piscibus viventem, Ferrariae ut audio notum: Neapoli vero avem rostro, collo et pedibus longis, gallina crassiorem: et de gallina etiam corylorum nostra non plane constet an attagen sit, cum non palustribus locis, ut attagen veterum, sed sylvis et nemoribus tantum gaudeat: consultius visum est, ut primum de attagen veterum duntaxat dicta conscriberem: et mox de francolino, deinde etiam de gallina corylorum sive bonosa (nam hac tanquam Latina voce Albertus et alii quidam recentiores utuntur) seorsim agerem: ut sive eandem avis est, sive diversae, suum cuique iudicium relinquatur. Gybertus Longolius attagenem esse putabat gallinam sylvestrem illam quae vulgo Germanis [GO] a betulis appellatur, de qua inter Gallinas rusticas scribemus mox post Urogalli historiam. neque enim attagenem esse puto, cum foemina tantum in eo genere maculosa sit instar perdicis vulgaris. mas enim (ut quidam putant) totus niger est ex viridi fere. Vide infra in capite de Gallinis sylvestribus in genere, et in Grygallo minore. Videtur sane grygallus noster attagen alpinus nominari posse. Bellonius alicubi in Singularibus attagenem speciem facit lagopodis: et avem quoque Gallice dictam canne petiere, ternis tantum digitis insistentem, lagopodis speciem attageni simillimam. ¶ Si attagenem avem palustrem et variis maculis distinctam esse ab Erasmo Rot. vere scribitur (palustrem esse Aristophanis Scholiastes scribit, sed dubitari potest. vide infra in C.) Anglorum goduvittam sive fedoam, attagenam esse, indubitanter auderem affirmare. est autem ipsa gallinagini ita similis, ut nisi paulo maior esset, et pectoris color magis ad cinereum vergeret, altera ab altera difficulter posset distingui. Vivit in locis palustribus, et ad ripas fluminum. rostrum habet longum. sed capta triticum (veteres attagenam captam cibum detrectare scribunt) non secus atque columbi, comedit. Triplo pluris quam gallinago apud nos venditur, tantopere eius caro magnatum palatis arridet, Guil. Turnerus. gallinaginem avem intelligit avem illam palustrem et maculis distinctam quae vulgo nobis [GO], Gallis beccassa nominatur, Anglis vuodcoccus, de qua rursus idem Turnerus: Falluntur, inquit, Britannici ludimagistri, qui suum vuodcoccum attagenem faciunt, qui solis vescitur vermibus, et grana nunquam attingit. Attagan Aristophanes in Avibus dulce canere dicit. Sunt qui has starnas hodie vocatas putent, manifesto errore, quum ipsarum cantus minime commendetur. hae potius aves externae vocantur, Volaterranus. Vide infra in C. de voce attagenis. ¶ Actago, attago, atage, atehemigi, et atacuigi voces corruptae ab attagene apud Sylvaticum leguntur. Attagena, id est coturnix, Idem. Sunt autem quaedam (inquit alibi) coturnices magnae, similes columbis, et hae sunt attagenes. aliae vero parvae, quae vulgo dicuntur qualeae. Attagen avis optimae carnis invenitur abundanter in Rhodo: de qua Hieronymus epistola 15. ad Assellam de fictis amicis ait: Tu attagenem eructas, et de comesto ansere gloriaris. aliqui fasianum, alii perdicem interpretantur, sed neutri bene, cum Galenus ab utrisque distinguat. revera autem est avis quae ab aliquibus vocatur francolino,
magnitudine fasiani, sed cauda dissimilis: pennis vario modo coloratis, sicut gallina Indica, interdum tamen colore viridi et coelesti conspicitur. sapore quidem delicato aves omnes superat, Sylvaticus: ex quibus verbis francolinum avem in Rhodo frequentem diversam esse a nostra corylorum gallina deprehenditur: quod ea neque peregrina sit, nec unquam viridi coeruleove colore spectetur.
B.
Attagen avis Asiatica, ex Ionia olim praecipue laudata est authore Gellio, Textor. Attagen maxime Ionius celebratur, quondam existimatus inter raras aves, et in Gallia Hispaniaque capitur, et per alpes etiam, Plinius. Mirabile in Creta cervos non esse (praeterquam in Cydoniatarum regione) item apros et attagenas, Idem. Attagenes in Cypro insula hodie domi aluntur, Alex. Benedictus. Attagas Aegyptias a gulosis celebrari Clemens in Paedagogo refert. ¶ Attagen (inquit Alexander Myndius apud Athenaeum lib. 9.) paulo maior est perdice, totus circa dorsum [GR], id est versicoloribus pictus maculis, figulinae testae colore, sed magis ruffus: corpore gravi, alis brevibus. Aristophanes attageni epitheton [GR] tribuit a pennarum varietate. vide infra in proverbio Attagen, in servum fugitivum et stigmatiam. Aristoteles ascalopan (Gaza gallinaginem interpretatur) attagenis colore describit. Differunt genera avium, quod alia sunt [GR] (malim [GR], id est alis brevibus,) et non volacia, ut attagen, perdix, phasianus, gallus: eademque [GR]: hoc est, statim nata et ingredi possunt et plumis vestiuntur, Theophrastus apud Athenaeum.
C.
Aristophanes in Avibus attagan nominat post aves palustres, et post illas quae locis riguis [GR] et Marathoniis pratis gaudeant. ubi Scholiastes hanc avem in locis lacustribus et palustribus pasci scribit, [GR] (apud Suidam [GR] legitur, non recte. unde decepti quidam locis campestribus verterunt) [GR]. Rursus idem poeta in Vespis, [GR] (quanquam codex impressus, [GR] habet, oxytonum) [GR]. ubi Scholia, Attagas avis in paludibus reperitur et locis coenosis gaudet. Caeterum miretur aliquis quod aliorum scriptorum nullus palustrem hanc avem esse scripserit. Aristoteles quidem lib. 9. cap. 49. historiae anim. aves quae circa fluvios, paludes aut mare degant, lotrices esse scribit: cum proxime ante inter pulveratrices attagenam cum perdice, gallina, phasiano et alauda nominasset. ¶ Attagen pulveratrix est (quod et Alexander Myndius testatur) ut reliquae aves non altivolae, sed terrae propinquae, Aristot. ¶ Foecundus est, [GR], Alexand. Myndius. ¶ Attagen, vocalis alias, captus obmutescit, Plinius Attagan Aristophanes in Avibus dulce canere dicit, Volaterranus. ego neque apud Aristophanem neque ullum alium authorem dulcem attagenis cantum memoratum legi, et plane somniare videtur Volaterranus. [GR] dictum per onomatopoeiam a voce sua ex Aeliano constat, qui ipsum nomen proprium loqui et canere scribit. Socrates in libro de igne et lapidibus, ut Athenaeus citat, scribit attagenes Pylas (Thermopylas Nic. Leonicus ex eodem authore transferens: in Aegyptum, Gillius ex Aeliano) e Lydia advectas (in sylvamque dimissas, Aelianus) ad tempus aliquod coturnicis vocem aedidisse: deinde cum ex Coeli fluvii inundatione ([GR]) fames ([GR]. sed Gillius et Leonicus, legerunt [GR] per οι. id est pestis) supervenisset, et multi in regione perirent, deinde mutata voce expressius dearticulatiusque quam quivis expeditionis etiam linguae puer, loquutas subito fuisse, neque postea cessasse isthuc identidem (ad nostra usque tempora) blaterantes, [GR]: id est, Ter malis mala. (sed [GR] vox Graeca significantior est, et videntur Pylaei ab attagenibus cacurgi, id est non mali tantum sed malefici appellati, quod ipsos nimirum in fame et rerum omnium charitate captos in cibis consumerent.) Aiunt autem eos captos neque mansuescere, neque idcirco amplius pristinas voces aedere, quod servitute conticescunt et obmutescunt: Quod si ex potestate in libertatem volandi dimittantur, et in suas sedes perveniant, rursum loqui, pariterque cum libertate vocem recipere, Haec ille et Aelianus. Luscinia quoque capta obmutescit, nec fert servitutem, Oppiano: et venatrix avis ([GR]) Aeliano. ¶ Avis est spermologos, (id est, frugibus et granis vescens,) Alexander Myndius: sicut gallinacei, quod Gillius et Leonicus de suo addiderunt. Vuottonus dubitat an [GR] vertendum sit frugibus victitans, (quod nobis placet:) an potius, seminibus frugibusqve erutis atque effossis, ut spermologus avis dicta: quam ex Athenaeo scribit ab eruendis seminibus nomen habere. Sed hoc parum interest, sive effossis in agro antequam provenerint, sive aliter repertis seminibus vescatur.
D.
Attagenes cervos amant, et in dorso eorum saliunt, Gillius ex Oppiano. Attagas et gallinaceus mutua exercent odia, Aelianus. ¶ Capti non solum non mansuescunt, sed ne vocem quidem amplius aedunt, nisi denuo liberi dimittantur, Alexander Myndius. Atqui Alexander Benedictus scribit attagenes in Cypro insula hodie domi ali.
E.
Attagenas pedum celeritate magis quam volatu fretos venator canibus immissis tanquam lepores capiet, Oppianus in Ixeuticis. Propter corporis gravitatem ac brevitatem alarum a canibus venaticis ([GR]) capiuntur, Alexander Myndius. ¶ Quomodo nutriendae et educandae sint hae aves, in Phasiano leges ex Varrone.
F.
Inter sapores fertur alitum primus Ionicarum gustus attagenarum, Martialis. Phoenicides apud Athenaeum libro 14. inquit se varias delicias gustasse, myrta, mel, propylaea, (quam vocem pro cibo nusquam invenio,) ischadas: sed horum nihil conferri posse cum attagene. [GR] (malim [GR], sed sic [GR] vox quae sequitur recte per t. simplex legetur carminis gratia, cum alioqui per t. duplex scribi soleat) [GR]. Ubi Athenaeus addit, [GR]. similiter per t. simplex. [GR], Aristophanes in Ciconiis apud Athenaeum. Attagen avis Asiatic inter cibos electiles quondam numerata est, maxime quae in Ionia nascitur, authore Gellio, Io. Textor. ¶ In alimenti ratione coniunguntur fere attagenae cum perdicibus apud Galenum, et Oribasium et caeteros medicos, Vuottonus. Caro earum facillime excoquitur et probum creat succum, Idem ex Galeno de alimentorum facultatibus et de cibis boni et mali suc. dicit autem Galenus succum ex attagenum carne laudabilem, neque tenuem neque crassum gigni. Idem libro 6. de sanit. tuenda attagenum carnes quibus conveniant docet: et quod stomachicis conveniant libro 8. de compositione secundum locos. Pro nephriticis etiam laudantur in libro de renum affectibus, qui Galeno adscribitur. Alexander Benedictus victus rationem pro calculosis describens, Laudatissimus (inquit) in cibo est attagen, si domi non educatus fuerit. nam in Cypro insula hodie domi aluntur. ¶ Duraz avis (inquit Avicenna lib. 2. cap. 221. ex emendatione Bellunensis) praefertur carni cubugi (coturnicem interpretatur Bellunen. vulgo Venetiis dictam, hoc est perdicem cuius rostrum et pedes rubent) et alfuachut (hoc genus turturum est vel palumbium colore camelino aut cinereo, Bellunensis:) eadem temperatior, tenuiorque ac siccior est carne altedarugi, (hoc est phasiani, vel perdicis, vel avis coturnici similis, Bellunen.) et minus calida. Cerebrum et intellectum ac genituram auget, libidinemque promovet, Haec Avicenna. Et alibi, Inter aves melior est caro alduragi, et gallinarum est subtilior ea, et non sunt cum nutrimento carnium alchabagi, et altaiaigi et altedarigi, (qui locus obscurus est, et haud scio an depravatus.) Secundo loco sunt post atagenas gallinarum pulli quo ad bonum succum, sed magis praepingues. tales enim corpus humescant, et ociosos (eos qui non valde exercentur) iuvant, coloremque bonum comparant, et genitali semini adiiciunt, et cerebri substantiam augent, et imprimis horum medulla. cerebrum quippe abunde nutrit: et idcirco aiunt quod his qui leviori ingenio ac mente sunt, prodest, Symeon Sethi ex interpretatione Gyraldi per nos emendata. ¶ Trallianus purulentis in cibo concedit phasianos non pingues, attagenas etc. ¶ Ova alduragi sequuntur naturam ovorum gallinaceorum, Avicenna. ¶ In perdice et attagena et in turture (scilicet condimentum:) Piper, ligusticum, mentham, rutae semen: liquamen, merum et oleum calefacies, Apicius 6. 3.
H.
a. Epitheta. Ionius, Horatio. ¶ [GR] piscis nomen est apud Athenaeum, qui et scepinos. Est et Attaginus nomen viri proprium libro 9. Herodoti.
¶ f. [GR] (forte [GR]) [GR], Hipponax apud Athenaeum. Meminit eorum et Aristophanes in Acharnensibus, ut qui in Megarica abundent, Athenaeus.
¶ h. PROVERBIA. Attagen, [GR]. Suidas indicat hoc cognominis proverbiali ioco dici solere in servos stigmaticos, quod haec avis plumas habeat variis colorum notis distinctas. Aristophanes in Avibus, [GR]. Si quis e nobis erit fugitivus atque ustus notis, Attagen is sane apud nos varius appellabitur. Ad eundem modum [GR], id est pavones appellant Graeci nitidius cultos et versicoloribus amictos, Erasmus Rot. Idem in proverbio Attagena novilunium, sic scribit. Refertur hoc adagium a Suida, nec explicatur,([GR], Suidas: nec plura. apparet autem locum esse mutilum. Apostolius qui reliqua Suidae proverbia transcripsit, hoc prorsus omisit:) nisi quod e diversis locis haud difficile coniectura colligi potest dictum fuisse in turbam abiectorum et servilium hominum. Siquidem attagen avis est palustris, versicoloribus plumarum maculis distincta, unde servum hominem stigmaticum, et cui tergum ob plagarum vibices, variis punctis esset picturatum attagenam vocabant. Porro ad novam lunam (sic enim Graeci vocant initium mensis cum calendas non habeant, et servi distrahebantur apud Athenienses, et militum delectus agebatur, (ut Suidas scribit in voce [GR],) Haec ille. sed nesciebat numenium avem esse attageni similem, de quo plura leges supra in fine historiae Arquatae avis. Itaque quadrabit proverbium si duo inter se similiter improbi, et variis dolis referti (ut aves istae maculis) convenerint. Nesciebat etiam idem plane proverbium esse quod alibi retulit, Convenerunt Attabas et Numenius. [GR] (legendum [GR]) [GR]. Quidam (inquit) legunt attagas: (et sane omnino sic legendum est.) Dici solitum quoties improbus aggregatur cum improbo. Diogenianus tradit hos insigne par furum fuisse. Meminit huius Diogenes Laertius in vita Timonis Nicei. Nam hoc proverbio notabat eos, qui putabant intellectu atrestante sensibus esse credendum, quum ipse nec rationi nec sensibus assentiendum putaret. Simillimum illi, quod alibi dictum est, Cum Bitho Bacchius, Haec Erasmus: deceptus (ut apparet) a Diogeniano, qui avium nomina, hominum fuisse nomina putavit. Attagenae macularum varietate similis est etiam ardea stellaris, quam ex servo (nimirum stigmatia) in avem mutatam
fabulantur, eadem scilicet ratione qua servus improbus, vibicibus et livoribus aut etiam cauteriis notatus, attagen dicitur.
DE FRANCOLINO.
QUONIAM francolinum vulgo apud Italos dictam avem alii aliam facere videntur, et rursus alii attagenem francolinum esse aiunt, alii aliam quandam avem, ut supra in Attagene diximus in A. visum est ea quae recentiores de francolino tradiderunt, seorsim conscribere, iis tamen quae iam in Attagene A. dicta sunt cum aliis tum ex Sylvatici descriptione non repetitis. Caro perdicis et francolini apud nobiles pretiosa est: et est temperata, declinans ad aliquam siccitatem. Videtur sane francolinus non multum a perdice distare. visi sunt mihi eiusdem saporis, et odoris etiam fere. sed francolini leviores calidioresque et sicciores perdicibus sunt, utpote magis sylvestres. nam in locis altis ac montibus degunt: et maioris sunt apud nos pretii et rariores, Mich. Savonarola. ¶ Attagenes, id est frangolinos aves Romae cardinalium cibum appellant, Amatus Lusitanus. Lagopis, quos francolinos vocant, ager Vicentinus abundat, qui optimi saporis bonitate fasianos et perdices superant, Zacharias Lilius. Frangolini columbarum sylvestrium species, post perdices et coturnices in usu sunt. si iuvenes et pingues fuerint, optimum sanguinem generant, Nic. Massa. sed gallinarum potius quam columbarum eos genus esse dicere debuerat.
DE
GALLINA CORYLORUM SEU BONOSA
Alberto dicta, cuius figuram habes superius
cum historia attagenis.
A.
AVIS cuius effigiem supra posuimus, Italis vocatur pernis alpedica, vel perdice alpestre, id est perdix alpina, in locis scilicet qui non procul alpibus distant, ut circa lacum Verbanum, ab aliis fasanella, ut Bellinzonae: aliis francolino. Gallis, gelinette, vel gelinette sauvage, id est gallina sylvestris, in Burgundia et Lothoringia: vel perdris de montaigne, id est perdix montana: item geline vel gelinote de boys. Illyriis gerzabek vel rzierziabek. Ungaris tscha sarmadar, id est Caesaris avis. Anglis a morehen, ut quidam mihi interpretatus est. sed hoc nomine potius gallina quaedam palustris significari videtur. Turcis iabantau. Germanis [GO]. Graece et Latine attagen, ut doctorum plerique sentiunt, et mihi quoque videtur. Solus Gybertus Longolius otidem esse putavit, cui minime assentior. Vide supra in Attagene A. Visum est enim de attagene, francolino, et gallo seu gallina corylorum, distincte agere, hoc est de singulis separatim, quod alii eandem tribus his nominibus, alii diversas aves indicari existiment, ut suum cuique iudicium reliquatur. facilius enim fuerit, si una est avis, coniungere haec omnia: quam, si diversae, confusa seligere. ¶ Orix genus est pulli (galli) sylvaticum, perdice maius, eodem fere colore, et vocatur a Germanis [GO], id est pullus coryli: Albertus, ubi Aristotelis locum ex historia animalium 8. 12. interpretatur. nulla est autem vox Graeca in loco quae huic respondeat. Eandem avem Albertus et author libri de naturis rerum bonosam appellant, nescio qua ratione, nisi forte origo est Gallica, quasi bonae avis, quod in cibo lautissima sit. Francolinum (inquit Aloisius Mundella in epistola ex Italia ad nos missa una cum avis francolini icone) Venetiis ad me deferri curavi, ut ita et sapor illius, et temperamentum gustanti mihi magis ac magis innotesceret: quae profecto ambo mihi visa fuerunt optima. In nostris regionibus (circa Brixiam Venetorum) ea avis capit non consuevit, licet auceps quidam mihi proculdubio affirmaverit, se plurimas per anteactam hyemen venando cepisse: easque per montes tantum arboribus consitos et sylvas videri, non per campestria, ut quae rapacium volucrum insidias magis timeant, quam hominum astus: ac quandoque in arborum ramis humilioribus insidere: et velociter, ut coturnices quoque assolent, currere. Palato sane quam gratissima est, ac magis quam perdix, aut etiam coturnix suavior: probeque ac multum nutrit, Haec Mundella. Erat autem, quam misit avi, omnino eadem cum nostra corylorum gallina.
B.
Bonosa in Germania abundat, perdice maior est, (phasiani magnitudine,) colore perdicis, carne foris nigra, interius alba, Albertus. Otis (inquit Gyb. Longolius, intelligit autem gallum coryli) plumas circa aures non erigit ut otus, sed demittit, ut palearum quandam speciem repraesentet (potius quam auricularum.) Perdici autem adeo similis est, ut praeter hoc indicium, et quod rostro paulo longiore est, ab illa parum distet. corpulentior tamen, et cruribus plumosioribus currit, ut fortassis ob hoc ab Alexandro Myndio lagodias dictus sit, ob id quod ceu villis leporinis hirta videatur, Haec ille. Gallus coryli quem ipse consyderavi, talis erat: paulo minor gallina, rostro perbrevi nigro. palpebra superior croceo aut fere cocci colore splendebat, (puto autem in maribus hunc colorem intensiorem esse, in foeminis remissum.) Pennae undique variae, sic ut color glaucus sive cinereus, niger, castaneus et albus in eis spectarentur. denique tota erat varia et elegans avis. (Alarum pennae longiores cinerei fere coloris sunt, nigro ammixto, caput fuscum, Stumpfius.) Cauda quam perdici
longior: in extremitate coloris glauci: paulo interius vero linea latiuscula nigra erat. In supina etiam capitis parte plumae nigrae. Pedes omnino hirsuti plumis ad principium usque digitorum pertingentibus, quae villos leporinos fere referebant. Digiti pedum corticosi, squamosi, glauci, multis lineis articulati, ut in gallo sylvestri illo quem gallum frondium ([GO]) nostri vocant.
C.
In sylvis condensis et opacis degere solent, et plurimae reperiuntur in sylvis montanis circa radices alpium, praesertim ubi coryli et rubi abundant: nimirum ut et alantur iis in locis et ab avium rapacium insidiis tutiores sint. Hyeme etiam in sylvis manent, Georgius Agricola. Amant arbusculas, quas aliqui sambucos aquaticas (Germani [GO]) vocant, Tragus. Insidere corylis frequenter inveniuntur, quarum iulis seu nucamentis, quae piper longum specie referunt, vescuntur, Albertus. hinc et nomen eis Germanicum factum apparet. Negant eas coire instar aliorum animantium: sed tempore libidinis marem hiante ore discurrere donec spuat seu spumam eiiciat, quam foemina mox devoret et concipiat, Author libri de nat. rerum. Sed hoc falsum esse Albertus ait. nam quod ore (inquit) accipitur, in ventrem fertur, ubi alteratum nutrit, et quod superfluum est alvo redditur. Ferme omnes gallinae sylvestres (inquit Christophorus Encelius in opere de Re metallica) coeunt ore, diverso tamen modo. Hae species gallinarum sylvestrium, quae a corylis et vitibus nomen habent, (dicuntur enim [GO] et [GO],) item quae ab agris requiescentibus nomen invenere in Marchia, [GO], [GO],) coloris cyanei, optimi saporis, boni chymi, coeunt ore circa aequinoctium vernum, osculatione facta ut solent columbae. gallus enim istarum specierum rostrum inserit in os foemellae, et ita sperma infundit, more viperarum, in foemellam. Hinc credibile est quod ferunt aucupes et venatores, gallos de sylvestribus gallinis, quae a corylis nomen invenere (quas alias, nescio an bene, bonosas vocant) senio confectos ova more foemellae ponere, quae excludant buffones, et ex illis nasci basiliscos sylvestres, ([GO]:) sicuti ex ovo galli gallinacei domestici post novem annos excluditur basiliscus per rubetam domesticus: id quod testatur experientia. Sunt enim isti serpentes ([GO] vere basilisci sylvestres descriptione Nicandri, qui basiliscum sylvestrem describit. Neque est genus per se, et rarissime reperitur. In Marchia et in ditione abbatis Zinnensis, prope urbem Luckenwaldam contigit mihi videre talem serpentem interfectum a pastore. et profecto magna in sylvis ibi et copia talium gallinarum, ([GO.]) Serpens erat capitis acuminati, flavi coloris et ferme crocei, longitudine ad tres palmas et ultra, immensae crassitudinis, cauda turbinata in latus, multis notulis candidis alvo insignitus, tergore tendente ad colorem cyaneum, oris immensi pro portione corporis. Pastor qui eum interfecerat acuminata securi, narrabat mihi illum vesci ranis, serpentibus, et omnium generum animalculis, praeter bonosis, ut de quarum prosapia sit genitus. habitationem eius esse ad paludes, praecipue ubi coryli sint. mirum in modum delectari lacte. propterea interficere eum vaccas venenato ictu, et propterea ipsum quoque eo magis peti a pastoribus et interfici. Retulit idem mihi pastor eius vocem esse veluti anseris defendentis pullos, et hanc vocem Nicander vocat iygen, Haec ille. Fides autem eorum penes authorem esto. mihi quidem nunquam persuadebit aliquis animalia ulla ore coire aut concipere, aut ex avium ovis serpentes generari. refert autem mox similem historiam de urogallum conceptione, et serpentium quorundam ex spermate eorum in terram effuso generatione. Basiliscos etiam aliquos sylvestres, alios domesticos esse, et illos a Nicandro describi, nullo authore aut teste, ne ipso quidem quo nititur Nicandro defenderit. quamobrem ad accurationem de hisce serpentibus inquisitionem, hoc scripto nostro, si forte inciderit, excitari ipsum velim, ita quidem ne vulgo et pastoribus temere fidem adhibeat.
D.
Pullos ubi educaverunt ut iam volare possint, alio eos abducunt extra locum educationis ipsorum. illi vero bini, mas et foemina, alii aliorsum se conferunt, Stumpfius. Gyb. Longolius, qui nostram coryli gallinam otidem veterum facit, illam quoque equis (quod veteres de otide scribunt) gaudere tradit, nescio ex propriane observatione, an inde tantum quod avem eandem esse persuasum habebat. Verba eius in dialogo sunt. LONGOLIUS, En tibi otin (otidem potius) ut equo delectatur, caudam illius ut vellicat, ut assilit sternutanti. PAMPHILUS, Nidum parat. quamobrem setas equinas colligit. LONGOL. Nihil minus. naturalis est amor is. quamobrem qui vel visco vel retibus vel arcu illam fallunt, equum adducunt, sed eum aucuparium, qui bombardae vel scorpionis fragorem non exhorrescit. Nam fictis equis, quibus perdices illaqueant, raro prehenditur.
E.
Gallinae corylorum bis anno capiuntur, mense Martio et autumno. Auceps vocem earum diligenter observatam fistula imitatur in sylva. illae si praesentes fuerint, respondent. tum auceps in tugurio aliquo humili se abscondit, et rete erectum aliquot passuum longitudine ante tugurium extendit. tum avem fistula vocat. advolat illa, et per terram iuxta tugurium huc illuc discurrens, reti implicatur et capitur, Stumpfius. Si gallus tantum huius generis capiatur, gallina relicta, gallum alterum adducet: ita ut plures galli unam semper foeminam sequentes deinceps aliquando capiantur. Gallina vero capta, gallus alteram sequitur gallinam, nec amplius ad pristinae habitationis locum revertitur, Idem. Captas audio non diu ali posse, sed brevi emori. Sed nuper auceps quidam mihi
narravit, se captae cuiusdam ingluviem et ventriculum rescidisse, et cibo quo alerentur in eis animadverso, aliam quandam deinde multo tempore pavisse.
F.
Bonosae caro foris nigra est, intus alba, tenera et gratissimi saporis, Albertus: delicata, et perdicis fere sapore, Author libri de nat. rerum. Nostri cibum prorsus nobilem et ferarum avium omnium laudatissimam hanc avem praedicant: ita ut principibus etiam interdum postridie quam cocta est apponatur sola avium, aut omnino animalium fortassis. Sunt qui colores quatuor diversos in eius carne inveniri dicant. Aloisius Mundella in probitate succi perdici eam comparat, sapore etiam praefert, ut supra in Francolino retuli. Bonosa capta per excrementi locum exenterari et saliri condirique potest, ut cum plumis etiam diu servari aut procul deferri possit, Stumpfius.
G.
Epilepticis salubrem esse aiunt bonosam in cibo, Stumpfius. Harum avium pennis mulieres audio uti adversus uteri suffucationem certo tempore (superstitiose forsitan) decerptis: nescio suffitune, ut perdicum etiam pavonumque pennis, an aliter. ¶ Ventriculos bonosarum tres quatuorve una cum cibo in eis contento equis asthmaticis devorandos dari praecipiunt hippiatri quidam recentiores.