Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE GALLO PALUSTRI.
AVIS quam Scoti (et Angli quoque ut coniicio) vocant gallum palustrem, ane mwyrcok, Germanice scripserim [GO]) attagenis historiae subiicienda videtur. nam et in summis deliciis habetur, et in locis palustribus (unde nomen) pascitur. et corpus ei subruffum aut subflavum undique punctis nigricantibus distinguitur. Supercilia et barbulae e membrana rubente, ut in reliquis fere gallis sylvestribus nulla. Effigiem eius ad nos e Scitia mitti doctissimus vir Io. Ferrerius Pedemontanus curavit. Haud scio an eaedem sint aves de quibus Hector Boethius in Scotiae descriptione sic prodidit: Sunt in Scotia galli gallinaeque sylvestres vocati, qui frumento abstinent, et enascentibus tantum minutisque cytisi foliis vescuntur, humanae gulae perquam suaves. Gybertus Longolius gallinae sylvestris quoddam genus vocat [GO], quasi [GO]: quam meleagridem seu Africanam gallinam interpretatur: quae itidem in palustribus locis versatur: sed Athenaei descriptio meleagridum, Scoticis palustribus iam dictis non convenit.