Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

35 - de Ceppho

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE CEPPHO.

A.

CEPPHUM Theodorus Gaza ex Aristotele fulicam interpretatur. sed quoniam an recte id ab eo factum sit, non satis mihi constat, et quae hodie fulica a plerisque populis qui Latinae linguae vestigia retinuerunt appellatur, nihil cum laris aut cepphis commune habere videtur, visum est privatim de singulis, quae apud authores observata nobis sunt, conscribere. Cepphus est avis quae communiter larus dicitur, Scholiastes in Plutum Aristophanis, ex quo Suidas etiam et Varinus repetierunt. Cex, [GR], vel cavex, [GR], ab aliis larus, ab aliis cepphus exponitur, Hesych. sed plura de hac voce in Laro. Ego illorum potius sententiam sequor, qui cepphum non larum, sed [GR], id est laro similem esse scribunt, ut Nicandri interpres et sequutus eum Varinus. Nam et Aristoteles vir hac in re omnium diligentissimus diversas has aves facit, congeneres tamen esse coniicio, cum locus ubi degunt, victus ratio, ingenium, et corporis species conveniant. Sed lari nomen latius patere dixerim, quando et marini et fluviatiles lari sunt: cepphi vero et cataractae (quos supra quoque larorum generis esse ex mea coniectura docui) marina duntaxat esse larorum genera, colore et magnitudine discreta.

Recentiores Graeci (inquit Turnerus) qui post Aristotelem scripserunt, larum et cepphum eandem avem fecerunt, ut Erasmus in adagio [GR], ex Aristophane et eius interprete ostendit, (ex eo quidem quod haec nomina in proverbio coniunguntur, non est necesse unam esse avem. quin magis quadrat, duas sed eiusdem naturae levitatis scilicet et stoliditatis avem simul nominari, ad hominem stolidum ac levem et clamosum designandum: ut de improbis et mastiigis servis similiter duae aves diversae quidem, sed utraque varie punctis distincta, attagen et numenius in proverbio iunguntur. Verum ab Erasmo tantum coniunctas has voces in unum proverbium puto, non a veterum quoquam.) Sed Aristoteles distinguit libro octavo de hist. anim. his verbis, [GR]. Iam qua nam ratione autores istos conciliem nescio, nisi dicam poetas rerum peculiares et proprias notas ac discrimina, philosophis multo negligentius observantes, aves corporis figura, natalibus et victus ratione similes, licet manifestis notis differentes, easdem aves fecisse, quas severiores philosophi ad amussim omnia expendentes, in diversas species distinxerunt. (Atqui ego non poetas, sed grammaticos quosdam recentiores cepphum et larum confundere video, quod et ipsum facile excusatur, si larus, ut ipse sentio, genus ad cepphum sit.) Post haec quoniam Gaza cepphum interpretatur fulicam: recentiores autem alii fulicam vanellum avem interpretantur, quam Germani kyvittam vocant, alii gallinae aquaticae nigrae genus, cui alba in fronte macula, de qua nos in Fulica recentiorum scribemus, reprehensis utrisque, subdit. sed etiam restat, ut quam avem fulicam (seu cepphum. ipse enim non distinguit) esse iudicem, ostendam. Est avis marina (inquit) magnitudine monedulae, sed alis acutioribus et longioribus, colore tota albo, excepto nigro quem in capite gerit cirro: rostro etiam et pedibus puniceis. Hanc ego saepe in mari navigans consideravi, tum praesertim quando vel deficiente vento, vel stante contrario, emissa anchora, ventum sequundiorem quiescentes expectavimus. Haec statim soluta anchora, gaviis comitata advolat, ex purgamentis navis eiectis, escae non nihil sibi promittens, diutino clangore defatigata tandem keph profert, ut lari cob. unde a nostris marini cobbi dicuntur, Haec Turnerus: qui hanc avem Germanice ait vocari [GO], Anglice a white semaw with, vel black cop. vocant autem Angli laros quoque seecob, id est cobbos marinos ut iam recitavimus. Gaviam albam (inquit idem) a fulica (ceppho) parum differre arbitror, solo nimirum cirro et rostro. Turneri de ceppho sententiam Eberus etiam Peucerus confirmant. et sane mihi quoque placet hanc avem cepphum esse, et eandem fortassis Plinii fulicam propter capitis cirros. fulica vero recentiorum alia demonstrabitur suo loco. in laro etiam genera eius aliquot Germanice nominabo, ex quibus num aliqua cum ceppho aut cataracta conveniant, diligentiores qui loca maritima habitant adeuntve, observabunt. ¶ Avicennae interpres in historia animalium casu alicubi habet pro ceppho, ut Albertus alicubi fokocol. Hispanus quidam cepphum seu fulicam sua lingua cercetam mihi interpretatus est, quod nomen ego querquedulae magis convenire suspicor. Avis quam Aratus cepphon dicit, ardeam Vergilius nominat, Perionius.

B.

Cepphus laro similis est, Scholiastes Nicandri. Plumis abundat, carne exigua praeditus, Scholiastes Aristophanis. Gracilis est avis, ([GR],) carne nulla fere, cum tota prope ossibus et plumis constet. Levissima est, unde facile vento impellitur, Hesychius: et fluctibus innatat, Scholiastes in Plutum Aristophanis et Suid. et ab ipsa levitate nomen tulit, ut cepphos [GR] dicatur, Oppianus. Currit per summam aquam, Idem. Reliqua vide in A.

C.

Cepphus apud mare victitat, Aristot. Avis marina est, Scholiastes Nicandri. Circa mare degit, Hesychius. Circa aquas semper moratur, Scholiastes Arati. Vescitur spuma maris, , qua etiam obiecta capitur, Nicander. Vide in E. Maris spumam edit, unde Aratus, [GR], Scholiastes. ¶ Avis est vilissima et obstrepera, [GR], Scholia in Plutum Aristophanis. ¶ Currunt cepphi per summam aquam, et prosperum piscatoribus successum promittunt. versari

enim his in locis gaudent, in quibus meliores piscium greges fuerint. thunnos maxime comitantur: quod ab iis pisciculorum, quos dentibus suis discerpunt, carunculae aliquot in aquis reliquuntur, quas cepphi statim ingurgitant. sequuntur etiam delphinos, et piscium ab illis occisorum sanguine pascuntur. sed maris quoque spumam ingerunt. Nunquam sane otiosos aut dormientes cepphos terra marive aliquis facile deprehenderit: semper aut venantur, aut volitant. Ad tonitrua adeo timidi sunt, ut eorum sonitu exaudito ex aere in mare decidant. Generatio quidem eorum ex mari ne an ex aere sit, (locus hic in Graeco codice nostro mutilus videtur,) non constat. nam terra etiam cum tonuerit fructus quosdam (ut de tuberibus legimus) sponte emittit, Oppianus. ¶ [GR], Lycophron. Nicander cepphum celerem cognominat. ¶ Cepphum parturientem imprimis clamare aiunt. vide infra proverbium, Cepphus parturit.

D.

Cepphus avis est stolida, [GR], Scholiastes Aristophanis. nam facile decipitur, ut dicemus in E. unde homines stolidi et deceptu faciles proverbio etiam cepphi dicuntur.

E.

Cepphi spuma capiuntur. appetunt enim eam avidius. quocirca spuma inspersa eos venari in usu est, Aristot. Vescitur cepphus spuma maris, et eadem per piscatores (mare turbantes ut spumam colligant) obiecta capiuntur, Scholiastes Nicandri. [GR] ([GR)] [GR], Nicander. Piscatores marinam spumam maris cepphis eminus primum obiiciunt, deinde propius subinde, donec paulatim ad manum usque illiciant, (aut manu ipsa spumam porrigant,) et ita facile capiunt, Scholia in Plutum Aristophanis et Suidas. ¶ Cepphi cum ventum imminentem sentiunt, adversi volant, ut pisces quoque contra ventum niti solent. sic enim unda a capite eis defluens caudam versus, squamas eorum quo minus inhorrescant componit, (complanat.) Sic et cepphi gregatim contra ventum volantes, ne illum sequentibus pennae ac plumae pervertantur et rigeant, venti imminentis indicium praebent, Scholiastes Arati. Cepphi cum relicto mari gregatim in terram adverso vento revolant, ventum praenunciant, Vuottonus ex Arato. Nostri etiam fluviatiles et lacustres lari ([GO]) instante vento, in aere sublimes volitant, et vento se obvertunt. ¶ Cepphi his in locis, in quibus meliores piscium greges fuerint, versari solent. itaque prosperum ubi apparent piscatores sibi successum promittunt, Oppianus.

F.

Caro cepphorum probi odoris est, excepta parte posteriore ultima, quae sola lituum (lego limum. Graece scribitur [GR], malim [GR], id est littus, et sic quoque legi potest, non limum, quanquam eodem sensu, in Gazae translatione. Vetus interpres, quae sola foetet) olet. pinguescunt satis, et esui sunt, Aristot. Niphus lituum herbam exponit, sine authoritate.

G.

Fama est crudae fulicae cor comesum comitialem morbum discutere: ipse quidem periculum non feci, Aretaeus Iunio Paulo Crasso interprete. in Graeco exemplari legitur aethyiae, id est mergi.

H.

a. Cepphi avis praeter alios Callimachus in Hymnis meminit, Scholiastes Aristophanis. Cepphus quidem dictus videtur quasi [GR], a levitate, cum levissima avium sit pro magnitudinis ratione: aut per onomatopoeiam. Invenio et [GR], apud Varinum, pro eadem ave. Ciris etiam vel cirrhis avis, de qua privatim inter Accipitres scripsimus, e genere cepphorum forsitan fuerit, propter causas illic assignatas. [GR], Hesychius et Varin.

Epitheton cepphi, [GR], id est celer, apud Nicandrum.

[GR], Hesych. et Varinus de homine nimirum levi, inconstante, aut stolido et facili deceptu. nam et cepphus avis levissima est, et huc illuc vento impellitur, et decipitur facile. legitur etiam [GR] apud Varinum eadem significatione. item [GR], apud utrosque. [GR], Hesychius non suo loco, nempe post [GR].

h. Proverbia. Cepphus larus, [GR], in garrulum ac vecordem dicebatur, praecipue qui cuiusuis rei cupiditate deceptus capitur: ab avis ingenio ductum, quam spuma marina gaudere et capi aiunt, (vide supra in E. ) Aristophanes utitur in Pluto, interpres admonet cognomen esse proverbiale. Rursum in Nebulis Cleonem larum vocat, quod furtis ac rapinis inhiaret. Lucianus in libello de mercede servientibus, [GR]. id est, Sumpta vero fiducia venatum aggredere, si videtur, lari morem, totam escam ore devorans. Athenaeus indicat avem hanc (larum) Herculi attributam a priscis, quod et ille fuerit [GR], atque itidem [GR] esse vocatam. Olim praecipuus gurgitum luxus erat in piscibus: quo magis mirum est hodie religionis causa vulgus piscibus vesci. proinde congruet et in obsonatores, quod larus avis piscium sit appetens, Erasmus. Sed veterum nullus hoc proverbio utriusque avis nomine in ipsum coniuncto, quod sciam, usus est. vide supra in A. Laros vocamus homines stolidos, [GR]: eosdemque cepphos, a levi huius nominis avicula ut veteres docent, [GR], Eustathius. videtur autem [GR] ei idem quod [GR] significare, quod ut unumquodque levius est, ita manibus geritur et tractatur facilius.

[GR], Scholiastes Aristophanis. [GR], Aristophanes in Pace, ubi Scholiastes: [GR] ([GR] hic legit Varinus, quod placet) [GR] (forte [GR]) [GR]. A ceppho ave quae levissima est, ac facile vento impellitur, homo etiam levis ingenii, ([GR], ut inconstantes et ardeliones) cepphus cognominatur, Hesychius. Cepphus proverbialiter dicitur pro homine vili et loquace, Suidas. [GR], Idem et Varinus. Coniicio autem hanc quoque vocem depravatam esse a ceppho, etsi literarum ordo in Lexicis obstet. ¶ Cepphus (etsi Erasmus larum vertit, quod non probo) parturit, [GR], antiquitus dicebatur in eos qui pollicerentur ingentia, nihil dignum promissis exhiberent. aiunt enim cepphum aviculam cum parturit vociferari. hinc natum proverbium, ubi quis magna prae se fert, pusilla praestiturus, Haec ferme scribit interpres aristophanis in Comoediam Pacem, Erasmus Chiliad. primae Cent. 9. repetit autem idem Chiliadis secundae Cent. 2. ubi addit, Confine est illi, Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

CERCIS, [GR], a varino et Hesychio exponitur genus avis, radius textorius: stirps quaedam, et piceae aut populi ([GR]) arboris cacumen. Est et crex avis, de qua infra, eadem forte quae [GR]. nam et [GR] apud Hesychium non alia quam crex est, per onomatopoeiam dicta. et CERCION apud Aelianum, de qua dicemus inter Motacillas.

DE CERTHIA.
Certhius Turneri.

NOVIMUS aviculam quandam exiguam, nomine certhiam, cui mores audaces, domicilium apud arbores, ([GR],) victus ex cossis, ([GR],) ingenium sagax in vitae officiis, vox clara, Aristot. historiae anim. 9. 17. Graece legitur huius aviculae nomen [GR], certhius. Albertus in sua translatione legit rarycheus, ubi et alia quaedam inepte scribit, et pro thripophago, devorare eam aliam quandam aviculam canoram, nempe vinconem Germanis dictum, (id est fringillam.) vocari autem Germanice [GO], de qua scribemus in Lanio, ficto a nobis nomine.

¶ Avis est quaedam, inquit Turnerus, quam Angli creperam, id est reptitatricem nominant, quod super arbores semper repat, quam certhiam esse credo. Ea regulo paulo maior, pectore pallido (nos tota parte supina alba vidimus) caetera fusca et maculis nigris distincta est: voce acuta, et rostro tenui (oblongo, instar upupae fere) et leviter in fine adunco: nunquam quiescit, sed semper per arbores picorum modo scandit, et cossos e corticibus eruens comedit, Haec ille. Eberus et Peucerus certhiam aviculam carduelem minorem esse scribunt, variam, pulchram, audacem, voce clara, thripophagon, et Germanice vocari [GO], (ab aliis puto [GO], inter aviculas musicas maxime commendatam: quam nos infra inter chlorides species gryllum appellabimus.) Iidem reptitatricem Turneri aviculam (quam ipsi vocant [GO], et [GO]) calidrin Aristotelis faciunt, de qua supra scripsimus. Avicula (inquiunt) parva est, cinerea et varia, agilis et ad motum expedita: recta sursum prorepit, et acclivia quaeque conscendit rectissimo tramite. (nisi forte non hanc, sed avem quam nos [GO] vocamus, inter picos describendam intelligunt, nam eam quoque apud Saxones audio [GO] vocari.) Atqui ego cum Turnero potius senserim: quoniam calidris lacus et fluvios petit. quanquam dubius sum an culicilegam potius reptatricem illam Turneri (quam scandulacam Latine dixeris) appellem. (Vide infra in Cnipologo.) Aliqui Germanice [GO] nominant.

35 - de Ceppho