Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE CHARADRIO.
A.
CHARADRIUS avis nomen est, quam Gaza Latine hiaticolam dici posse scribit, quod circa fluminum alveos et rivorum charadras, sive hiatus riparum versari soleat: alibi vero rupicem transtulit, a recto rupex. Hebraicam vocem anapha, [HE], Levitici 11. et Deuter. 14. Septuaginta et Hieronymus charadrium transtulerunt. sed non videtur charadrius hac
voce significari, quoniam adiicitur iuxta genus suum, charadrii vero species haberi plures non legimus. quanquam Niphus charadrium speciem noctuae esse coniicit, eo scilicet quod noctu se abdat: sed is noctuae vocabulo nimis generaliter utitur. Recentiores quidam obscuri, pro charadrio inepte caladrius, caladrion, et calandria scribunt. Sunt qui charadrium eandem ictero sive galgulo aut galbulae avem esse avem esse suspicentur; quoniam Aristoteles icteri non meminit, et ex caradrii aspectu hic morbus curari tradatur. Vocatur autem morbus idem etiam regius, ut galbula avis alio nomine (vulgo Italis) regalbulus [et secundum aliquos regaliolus Svetonio] dicitur. hinc est quod Gerardus Cremonensis charadrium in Kiranide regulum convertit. avem enim regiam charadrium esse Ki<ra>nides scribit, nimirum quod a regibus ad huius morbi curationem requireretur. Ego, ne quid confudisse videar, privatim de singulis veterum recentiorumque scripta recitabo. Hoc quidem certo nobis constat, galgulum sive galbulam Latine dictum, qui hodieque nomen in Italia retinet, non esse charadrium Aristotelis, quod historiam utriusque conferentes facillime deprehendent. De ictero ave plura vide infra in galgulo. ¶ Charadrium ipse coniicio eam esse avem, cuius imaginem apposui. Ea Germanice alicubi, ni fallor, [GO] vel [GO] nominatur. Italis coruz. Hanc aliquando apud civem meum, qui uno aut altero anno domi aluerat, consideravi. Videtur nonnihil ad accipitris speciem accedere, nisi quod nec rostrum nec pedes uncos habet, sed pennis ut accipiter aut tinnunculus subruffis est, collo, capite, pectore et ventre maculosis: iisdemque partibus ex luteo subruffis, nisi quod colli pars posterior magis ad fuscum tendit. in dorso et alis maculas quasdam ruffas habet, caetero color fuscus his partibus. cauda brevis et angusta. magnitudo ei quae gallinae parvae aut columbae. crura oblonga duos palmos excedunt, colore tota subluteo. in quibus digiti terni, brevibus interiore parte membranis iuncti. digito posteriore caret, ut tarda et struthio. ungues brevissimi, mutili. Oculi magni. pupillam circulus flavus, vel aureus ambit. Rostrum longiusculum, anterius
nigricat, posterius flavet, extremis partibus inferiore scilicet superioreque leviter decussatis, quod in pictura non satis apparet. Avis est stolida et stupida, unde homines etiam stolido nostri vocant [GO]. Domi inclusa subinde obambulat, aliquando in orbem ad multum tempus, circa columellam aut aliud quippiam: aliquando recto tramite, et si quid impedimento fuerit, transilit potius quam a via recta declinet. oculos, etiamsi digitos admoveas, non claudit. facile mansuescit: nam etiamnum libera ruri, parum sibi timet ab homine. Aquatica est, et in pratis palustribus vel circa paludes degit. audivi aliquando in lacu nostro glacie astricto, manibus se capi permisisse. Noctu, etiam in domibus, mures captat. In Germania inferiore abundare audio, noctu vagari, et vocem tanquam fistulae aedere. Videtur sane et morbus arquatus sive icterus ei convenire, cum crura tota, rostrum et iris oculorum flavo luteove colore in ea spectentur, et tota pars corporis supina ex ruffo colore pallescat. Hic igitur, nisi fallor, charadrius Aristotelis fuerit.
Audio etiam avem quae vulgo a Germanis quibusdam (circa Confluentiam) [GO] appelletur, mures captare. quamobrem etiam mustela nominatur a Carolo Figulo, quod mustelae quadrupedis instar muribus insidietur: quae an eadem sit charadrio nostro non possum asserere. ¶ Charadrius noster cum domi aleretur, imminente tempestate perquam inquietus erat.
B.
Charadrius colore et voce pravus est, Aristot.
C.
Vox charadrio prava. noctu apparet, die aufugit, Aristot. Procopio Gazaeo etiam inter aves noctis et tenebrarum amicas cum noctua, upupa et vespertilione numeratur. ¶ Apud mare victitat, Aristot. et Suidas in voce [GR]. Atqui Aristophanes charadrium aliasque aves fluviatiles ad civitatem avium condendam, aquam adferre fingit: et charadrae, a quibus illi nomen, ut grammatici quoque testantur, fluviorum potius quam maris dicuntur, praerupta scilicet et confragosa cavernosaque circa ripas loca, praeruptos torrentium alveos Gaza transtulit. in his enim versari gaudet. Nihil igitur prohibet et circa mare et circa dulces aquas charadrium degere. ¶ Charadrius sulfure interimitur, Aelianus interprete Gillio. sed Philes qui sua ex Aeliano transcripsit, charadrium titano poto perire docet. [GR] autem calcem, interdum etiam gypsum significat.
F.
Charadrium aliqui non aspectu, sed in cibo sumptum ab ictero liberare putant, vide mox in G. in vetere quidem testamento haec avis mensis impura pronunciatur. causam adfert Procopius interpres Graecus, quod noctis ac tenebrarum amica sit, quemadmodum et noctua et vespertilio.
G.
Charadrius morbo regio medetur, ut affirmant quidam, si ab aegro vel conspiciatur duntaxat, quocirca qui avem vendunt, abscondunt eam, ne ab aegro prius videatur quam eam vendiderint, et ille gratis curetur, ut authore est Euphronius: Andreas non hoc visam, sed in cibo efficere author est, Scholiastes Aristophanis. Vide infra in proverbio, Charadrium imitans. Charadrius ictericis medetur. et si ictericus eum intueatur, refugit ille et aversatur oculis connivens, non propter invidiam remedii (ut quidam putant) sed quia contagione se affici sentit, transeunte in ipsum per obtutum alterius affectionis ceu fluxu quodam, Heliodorus libro 3. Aethiopicae historiae et Simocatus. Charadrius avis eximio naturae beneficio affecta est, nam si quis ictericus in eam acerrime intueatur, illa contra sine nictatione ex animo respiciat, sic affectum hominem suo obtutu ad sanitatem reducit, Aelianus {,}<.> Rubetam aliquis aspiciens utcunque optime coloratus, pallore tanquam ictericus afficitur: et rursus charadrium intuens ([GR]) liberatur, Philes.
H.
a. [GR] quando avem significat, acuit ultimam. [GR], hoc est avis colorem rerum obiectarum in se recipiens, (quanquam alii authores ictericorum duntaxat colorem ab eo recipit tradiderunt. pro charadra vero barytonum est, [GR] (Erasmus legit [GR] gen. neutro, forma diminutiva) Scholiastes in Aristophanem. Avium nomina in ?. quae syllabas plures tribus habent, ultimam acuunt, ut [GR], Etymol. [GR], locus est inaequaliter concavus, [GR], a verbo [GR], Eustath. Concitant et charadrae melodiam quandam fluctibus suis, Scholiast. Aristoph. [GR], Idem. ¶ Varonum ac rupicum squarosa incondita rostra, Lucilius apud Festum: ubi an rupices charadrios intelligat, non constat.
¶ PROVERBIUM. Charadrium imitans, [GR], dici solitum de dissimulante ac rem utilem occultante. Suidas refert hunc senarium scazontem ex Hipponacte, [GR;] id est, Et num charadrion quaeso venditor caelat. (nos aliter distinximus, ut duae personae in hoc versu loquantur.) Item Aristophanes in Avibus: [GR], id est, Alioqui upupa, ut videtur, saltum ingressa abdidit sese, charadrion imitans. Quo loco interpres narrat huius avis vim medicam (etc. vide supra in G.) Erasmus. Sed commodius videtur, ut charadrius ipse interdiu (ut diximus) latere in cavernis, noctu prodire solet. et cum venduntur, latent occultanturque a vendentibus. [GR], Scholiastes Aristophanis.
Socrates apud Platonem in Gorgia, quum Callinicen eo pellexisset, ut fateretur beatam vitam non esse sitam in copia rerum, sed in perpetuo influxu. nam qui satur est, aut non sitit, quoniam nec molestiam sentit, nec voluptatem, lapidis more vivit, potius quam hominis: ita subiicit, [GR.] id est, Rursus tu charadrii quandam narras vitam, non mortui lapidisve. Marsilius vertit avem, quum Socrates videatur sentire de voragine, in quam quum perpetuo decurrat aqua, nunquam tamen expletur. nisi forte charadrius avis est de numero voracium, quemadmodum et larus, ut hinc nomen invenerit a charadra ductum, Erasmus in proverbio iam recitato Charadrion imitans.
¶ Ab his quae apud veteres de hac ave leguntur, recentiorum quorundam et obscurorum scripta de eadem separatim proponere volui, quod quaedam sine authore et nugacia ab iis tradantur. ¶ Charadrius est avis garrula, Rodolphus in Leviticum. Avis est tota alba, ut quidam ferunt, quae in Perside reperitur, (inventa in Perside ab Alexandro,) sed illic quoque rara, et atriis regum requisita, eo quod multi ei capiendae insidientur propter augurium (auxilium) quod ictericis ex ea praestatur, Albertus. Charadrios avis regia est, futuri praescia. nam si infirmum intueri recuset, mortis signum est. si vero aciem oculorum in faciem eius direxerit, omnem ab eo morbum aufert, et volans adversus Solem, proiicit morbum: ita ut et ipsa et aeger serventur, Kiranides et Physiologus, et Albertus fere similiter. Charadrius omne hominis aegroti malum intra se colligit, et in aere volans illic comburit atque dispergit, Author libri de nat. rerum. Infirmum moriturum non respicit: sed si valetudinis restituendae spes sit, aspectu suo omnem ab eo morbum ad se trahit, ita ut aeger liberetur, avis aegrotet, et saepe pro illo moriatur, Obscurus quidam Aristotelem falso citans: qui hoc etia addit, Haec avis habet os crassum in crure, cuius medulla oculos caligantes si quis illeverit, visus claritatem in eis promovet. Pars interior femoris caliginem aufert ab oculis, Author libri de nat. rerum, et Albertus.
¶ Charadrii cor et caput gestatum, illaesum et innocuum ab omni infirmitate facit gestantem per omne tempus vitae suae, Kiranides.
DE CHLORIDE.
A.
CHLORIS legitur apud Aristotelem historiae anim. lib. 9. cap. 13. ubi Gaza luteam vertit, cum alibi (semel scilicet lib. 8. cap. 3. ubi chloris in numero earum est quae vermibus pascuntur. neque enim alibi ab Aristotele memoratur) chlorida luteolam vertat, diminutiva voce Latina Graecam eiusdem formae: chloreum vero luteam vel luteum, utrunque historiae anim. lib. 9. cap. 1. Hinc decepti quidam recentiores chloridem et chloreum vel confuderunt vel non recte distinxerunt. Chloridem mirum est Gazam vertisse luteam, cum vulgo nota avis sit, et a viriditate vocetur Graece, Volaterranus et Niphus Itali. quibus et ipse assentior: primum enim non probo quod Gaza luteam aut luteolam verterit, cum chlorionem tamen reddat vireonem. quanquam scio [GR] apud Graecos non de viridi tantum, sed luteo etiam colore dici: et vitellum sive luteum ovi eodem nomine vocari. deinde non aliquam lutei coloris aviculam, sed illam quae a viriditate apud Germanos etiam denominatur, chloridem esse iudico: non ligurinum quam Germani ciselam, ut Gyb. Longolius et Guil. Turnerus putaverunt, quod illi acanthidis apud Aristotelem historia magis convenire videatur. Utrisque obiici potest, quod et acanthis et nostra a viriditate dicta seminibus vescantur, chloris vero Aristotelis verminibus. Sed nos aliam chlorin non invenimus in praesentia: itaque distinguendi gratia moneo lectorem, ea quae sequuntur omnia de nostra chloride intelligenda esse, quam et viridiam vocare libuit, ubi Aristotelis nomen non subiicitur. ¶ Nostra igitur chloris Italis appellatur verdon aut verderro, aut verdmontan, aliis (ni fallor) zaranto, caranto, aut taranto: alibi frinson, ut circa Tridentum. Lusitanis verdelham. Sabaudis verdeyre. Germanis [GO], alibi [GO], et circa Francfordiam ad Moenum [GO]: alibi
[GO], quia semen raporum edit. Illyriis (ni fallor) zeglolka. Turnerus acanthidem hanc avem facit, et Germanice interpretatur, [GO], melius puto scripturus [GO], id est miliariam. non enim cerasis, sed milio vescitur, unde apud aliquos [GO] appellatur. Idem Turnerus in epistola ad me scripta kirsfincam istam (id est chloridem nostram) putat esse thraupin. Anglice a grenefinche. Avis quae Gallice verdier dicitur, et Graece chloris, vulgo hodie a Graecis assarandos vocatur, ut in quibusdam Galliae locis serrant, Bellonius.
B.
Chloris a colore partis suae inferioris pallido (ochro) dicta, Aristot. atqui nostra chloris ut ligurinus, quam alii chlorin putant, non infra tantum sed supra quoque virent, nisi quod pennas aliquot nigras in alis et cauda habent, ligurinus etiam in capite. Magnitudine alaudae est, Idem. haec magnitudo ligurino non convenit, sed viridiae. Videntur sane hae duae aves tum natura tum corporis specie similes, magnitudine tantum differre. Grenefinca (viridia) nostra magnitudine passerem aequat, tota viridis est, praesertim mas in hoc genere, foemina pallida est, Turner. Avicula quam Itali zaranto vocant, (eadem, ni fallor, viridiae nostrae) ligurino similis est, sed paulo maior, rostro latiusculo, minus viridis per dorsum, in pectore et sub alis egregie crocea. nuces edit, usus eius in aucupio nisorum.
C.
Chloris vermiculis vescitur, Aristot. Viridia nostra inter spinas plurimum degit, et ex herbarum seminibus victitat, praecipue carduorum maiorum et lapparum, ut aurivittis minorum, Turnerus. Raporum etiam semen edit, unde a Germanis quibusdam [GO] appellatur. Chloris nidum sibi ex symphyto (quod magna difficultate et reperitur et effoditur, Aelianus) stirpitus evulso facit: sed stragulum subiicit ex lana et villo. parit aut quatuor aut quinque, Aristot. Chloris nidulatur in arboribus, Vuottonus. Chloridis in nido cuculus aliquando parit, Idem. Vide in Cuculo. Viridia nidulatur in ramis salicum aut prunorum sylvestrium. cantat amoene, Turnerus. Cantu et volatu libero est, Volater.
D.
Viridia prae caeteris mansuescit, Volaterranus. Cibum et potum e situlis haurire non recusat, Turnerus: attrahendo scilicet e cavea suspensas, ut in Carduele diximus.
H.
Luscinia apud Homerum [GR] cognominatur, quod in locis viridibus versari solet, vel quod simul cum virescentibus plantis, id est vere appareat, vel propter colorem, Eustathius. ¶ Chlorites gemma herbacei coloris, quam dicunt magi inveniri in scyllae avis ventre, Plinius.
¶ Est et [GR] apud Homerum Odyss. Λ. filia Amphionis (qui filius fuit Iasi regis Orchomeni et Pyli) et Phersephones filiae Mii, mater Nestoris, Eustath. et Innominatus Scholiastes. hanc a Diana occisam ferunt ob matris superbiam. Chloris Amphionis filia cursus certamine vicit in Elide ad Iunonis templum, Pausanias. Fuit et Chloris Arcturi filia, cuius meminit Plutarchus in libro de fluviis. Item Chloris una ex filiabus Niobes apud Io. Tzetzen. Apud Argivos Latonae simulacrum est: cui appositam virginis imaginem a pallore Chlorin appellant, Niobes filiam fuisse, et Meliboeam initio nominatam afferentes, Pausanias in Corinthiacis. Chloris nympha apud Textorem, cuius epitheta, Zephyritis, candida, verna, florigera. fingitur haec a Zephyro dilecta et in uxorem ducta, cui ille in munus amoris ac violatae pudicitiae, omne ius in flores cocesserit, et pro Chloride Floram vocaverit. itaque dea florum habetur. Lampsacidae flores candida Chlori tibi, Claudianus. Est etiam Chloris moecha vetula apud Horatium Carm. 3. 15.
¶ Viridiae quam Germani [GO], quasi graminea vocatur, dorso viridi, rostro albicante, magnitudine fringillae, ventre albicante et fusco, cantu satis suavi.
DE CITRINELLA.
CITRINELLA in quibusdam Italiae locis, ut Tridenti, nominatur avicula chloridi nostrae vel ligurino congener, pectore luteo seu citrino, capite cinereo. in caveis alitur propter cantum quo mire excellit, prae omnibus huius generis serino tantum excepto. papaveris nigri seminibus vescitur. Galli vocant tarin, et alibi (ut circa Avinionem) tirin, Neapolitani lequila, Turci sare. Hanc si quis chloridem esse malit a flavo citrinove colore partis inferioris, concedam. ¶ Capitur in altis Helvetiae montibus et alpibus, ut retro thermas Fabarias.
¶ Similis huic est, ut audio, Canaria dicta avicula, quae e Canariis insulis sacchari feracibus advehitur, suavissimi cantus.
¶ Avicula aurea, uccello d’oro, ab Italis dicitur, avicula parva instar citrinella, et admodum canora, aureo pectoris colore, unde et aureola dici posset Latine, ex Italia ad Germanos adfertur.
¶ Citrinellis etiam comparatur, aut ligurinis magnitudine et partim colore, avicula in quibusdam Germaniae regionibus, ut Alsatia, gyrola ([GO]) nomine, per onomatopoeiam ut coniicio, cantu laudatissima. Serinus etiam avis de qua nunc scribam, alicubi [GO] vocatur.
DE SERINO.
AVICULA cuius haec icon est, cantu egregie musico omnibus huius generis (etiam citrinella) praelata, Italice (ut audio) serin vocatur, unde nos etiam serinum diximus: Gallice cedrin, haud scio an a colore citrino. nam ligurinum aviculam refert, et magnitudine et colore partim, pectore ac ventre scilicet ex viridi fulvescens: parte superiore partim eiusdem coloris partim fusca. Imprimis mansuescit, et ad multos annos (tredecim aut quatuordecim) caveis inclusa alitur. Vaeneunt apud nos quae cantu praestant, singulae statere duplici, aliae sesquista tere aut tetradrachmo. Germanicum eius nomen est [GO]: et in Helvetia alicubi [GO] (quamvis aliqui diversam hanc esse aviculam volunt) circa Francfordiam ad Moenum [GO]: ut alia quaedam parva avicula huius generis in Alsatia gyrola. ¶ Non aliae sunt, ut audio, scartzerini dictae aviculae, circa Tridentum capi, et ad Germanos deferri solitae, a quibus [GO] appellantur. suaviter cantillant: et forsitan nomen eis a continuo cantu factum. nam ut grylli in agris apricis et circa balnea ac fornaces cantu suo continenter utuntur. aut forte quod vocem mire flectant et varient ad suavitatem modulationis, quasi vi quadam intellectus et phantasiae id faciant. nam et homines [GR], hoc est qui phantasia valent, gryllos cerebro continere vulgus dicit. est autem [GO], Germanis cerebrum. Aut potius quod summa et argutissima vocis acutie cerebrum penetrare videantur. circa Franfordiam simpliciter [GO] appellant. Itaque Latin etiam gryllum aut gryllodum, et Graece similiter [GR], hanc avem appellemus licet. Capiuntur et in Germania apud Carinthios. Augustae Vindelicorum simul uterque sexus (canit enim uterque) trium staterum sive drachmarum duodecim pretio vaenit, ut audio. Magnitudine sunt qua ligurini, vel paulo minores, sed minus lutei. Capiuntur etiam in Helvetiae nostrae montibus ac sylvis quibusdam, et circa Vocetium montem, et circa Bellinzonam. Auceps quidam apud nos cum utrunque sexum domi inclusum aleret, ita ut aliqua volandi libertas esset, pullos etiam ex eis habuit. sed aliquando cum pro mare gryllo marem ligurinum adhibuisset, ova quidem nata sunt, sed ex quibus fotis nihil provenit.
DE CHLORIONE SEU CHLOREO.
CHLOREUS, quem Theodorus quandoque luteum, quandoque luteam vocat, mea quidem sententia longe alia avis est, et maior quam chloris. nam turtur et chloreus pugnant Aristoteli, , et occiditur a chloreo turtur. Ad haec chloreus et pipra dissident. ova enim invicem exedunt, apud eundem. Et corvus et chloreus pugnant, ut refert Plinius: nisi forte exemplaria hoc in loco sint mendosa. In hoc genere lutearum nonnulli vireonem marem esse opinantur, Aelianus. Mihi sane chloreus et chlorion Aristotelis una eademque avis videtur: quod inde etiam coniicimus, quoniam a chloreo turtur vincitur, chlorioni turturis magnitudo tribuitur. frequentius autem quarum magnitudo convenit pugnant et committuntur. Plinium etiam video non distinxisse: Pugnant (inquit) corvus et chlorio, noctu invicem ova exquirente: qui locus translatus est ex Aristotelis historiae anim. lib. 9. cap. 1. ubi Graece legitur [GR]. Iam ut chloreum a chlorione recentiore quidam non recte, ut ipse coniicio, separant: sic chloridem et chloreum confundunt, ut supra ostendi in Chloride A. Guil. Budaeus, Gyb. Longolius et Guil. Turnerus et alii quidam recentiores chlorionem avem interpretantur illam quae vulgo oriolus dicitur, Gallis lorion, nobis [GO]: de quos nos inter picos agemus. Iidem Longolius et Turnerus diversum a chlorione chloreum rati, Germanice interpretantur [GO], quem ego passerem spermologum esse suspicor, et a Saxonibus vulgo [GO] nominari. sic enim chloreum Eberus et Peucerus interpretantur, Turnerum scilicet sequuti ut in aliis plerisque. ¶ Habent Itali avem quae circa Bononiam regalbulo et rigey
vocatur, quam in Galbula describam: et Germani habent quam a rostri figura cruciatam indigetant, nos Loxiam diximus: quarum alterutram potius chlorionem esse coniecerim quam vel oriolum vel passerem spermologum nostrum: sed animus magis ad galbulam inclinat. ¶ ALSECRAH est avis viridis nota Damasci, Andr. Bellunen. haec chloris ne an chlorion sit, inquirant quibus occasio fuerit.
¶ Vireo (chlorionem sic Gaza reddit, nescio quam recte, cum Plinius non viridem, sed totam esse luteam scribat hanc avem, et Gaza alibi chlorin aviculam luteam aut luteolam verterit, et similiter chloreum quem nos eundem chlorioni esse sentimus luteum luteamve) docilis et ad vitae munera ingeniosus notatur, sed male volat, nec grati coloris est, Aristot. non mirum autem si [GR] sive viridem sive luteum colorem in hac ave ingratum dixerit, cum eundem in chloride etiam improbarit. Et rursus, Vireo totus viridans ([GR] ex obscuro est, (hoc Gaza de suo addidit.) Hyeme sic non videtur, sed aestivo solstitio potissimum venit in conspectum, discedit exortu arcturi syderis, Idem, Plinius et Aelianus. Magnitudine turturis est, Aristot. Vireo in luteae genere mas, vitae munerum sciens est, simul et aptus ad quidvis discendum, ideoque et laboris in discendo patiens, Aelianus. Chloreus, vulgo etiam gloreus sive grallus, de genere milvi parvi est, ut dicunt, Niphus ineptam Alberti sententiam secutus. nam pro chlorione Albertus habet glaro, et imperitissime exponit genus milvi parvi, qui turturis pullos e nido rapere conetur, et impugnando parentem etiam aliquando interimat. Idem Albertus ex loco Aristotelis de historia anim. 9. 15. pro chlorione habet florietus. hanc avem Avicenna (inquit) vocat haudon (alias halydon) imitatricem esse scribens gestuum humanorum sicut simia, et cantum exercere persuavem: linguam extremam non habere acutam, pravi coloris esse qui aliquantulum ad nigredinem pallidam declinet. Chlorioni hostis est crex. nocet enim et ipsi et pullis. ex flagratione (incendio) procreatam hanc avem fabulantur quidam, Aristot. ¶ [GR], Hesychius et Varinus. [GR], id et matula vel receptaculum stercoris, et avis quaedam, Hesychius. apud Varinum [GR] per ω. magnum in ultima scribitur. ego pro ave [GR] scribendum puto, pro matula (vel latrina fortassis) [GR]. [GR], genus animalis, Suidas. ego potius [GR] legerim, genus avis. [GR], avis quaedam, Hesych. suspicor autem hic quoque [GR] legendum.
CHYRRABUS, [GR], avis quaedam est, Hesychius et Varinus. Sigismundus Gelenius propter nominis similitudinem, eandem avem esse coniicit quam Germani scharbum vocant, quem inter mergos magnos descripsimus. Sed ubi descriptiones ipsae desunt, nihil momenti adfert nominum similitudo.