Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

38 - de Cinamomo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE CINAMOMO AVE.

CINNAMOLGUS (apud Plinium, alias cynamulgus) avis Aristoteli cinnamomus vocatur. nisi quis [GR], non [GR], in eo quoque scribendum censeat, Hermolaus in Plinium. Ego omnino cinamomum duntaxat scripserim, a cinamomo aromate, ut ex sequentibus apparebit, idque per n. simplex. nam apud Graecos semper [GR] scribi reperio pro aromate simul et ave apud medicos, Theophrastum, Aelianum, Philem, Dionysium et eius interpretem Eustathium. [GR], Dionysius in periegesi. Nestor etiam Grammaticus contendit cinamomum prima syllaba correpta scribendum, quanquam poetae aliquando carminis gratia produxerint. Atqui cinnamum eadem significatione, apud Martialem, Ovidium, Claudianum poetas n. duplici scribitur, et Plinium quoque lib. 10. et Solinum, unde et cinnamologus dici posset haec avis, quam vocem in Pliniano indice reperimus, ut spermologum et cnipologum aves dicimus. nam cur cinnamolgus aut cynamulgus scribatur, nulla plane ratio est. Plinius in fine lib. 12. Historiae naturalis, diversi etiam cinnami meminit: quod (inquit) caryopon appellant. Hic est succus nuci expressus, multum a surculo veri cinnami differens, vicina tamen gratia, (unde nomen quoque idem coniicimus impositum,) in Syria nascens. Id forte carpesium fuerit, cum et nomen alludat, et pro cinnamomo substituatur, et in Cilicia Syriae vicina nasci dicatur: quanquam fructus cubebae, quae carpesium creditur, acinus vel bacca potius quam nux est. zibibas quidem uvas puto Arabica aut vicina lingua vocari. Videtur sane mihi Hebraica vel Arabica huius vocis origo esse, sive a ken, [HE], id est nido, quod in Arabia ex nido avis eodem nomine dictae sagittis decuteretur: sive a kaneh, [HE] quae vox cannam et arundinem significat. est enim cinamomum cortex fruticis figura cannae seu canalis instar, unde et Galli hodie vulgo canellam vocitant.

¶ In Arabia cinnamomus ([GR, genere neutro) avis appellatur, quam surculos cinnamomi portare, ac nidum ex his conficere aiunt. nidificat excelsis arboribus et ramis: sed incolae sagittis plumbatis nidum petunt, atque ita discusso in terram cinnamomum legunt, Aristoteles, Aelianus et Philes. In Arabia cynamolgus (alias cinamomus) avis appellatur, cinami surculis nidificat. Plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae, mercis gratia, Plinius. Phoenix rogos suos struit cinnamis, Solinus. Et mox, Cinnamolgus perinde Arabiae avis, in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum: ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis, deiectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam aliud mercatores probent. Dionysius Afer cinamomum canens ex insulis inhabitatis ab avibus eiusdem nominis afferri, terram quae cinamomum ferat ignotam esse insinuat, quod et Herodotus scribit. coniicimus tamen insulas aliquas circa mare rubrum intelligi. Apud Aristot. tum surculos ipsos, tum aves ex illis nidum struentes ([GR]) cinamoma (genere neutro plurali, quod apud Graecos commodius fit, apud quos [GR] etiam generale avium nomen, neutrum est. ego nullum praeterea neque apud Graecos neque Latinos avis nomen neutri generis novi) dici apparet, Eustathius. Cinamomum Arabes mirabilius quam thus aut casiam legunt. nam aut quo modo, aut qua in terra gignatur, illud nequeunt dicere: nisi quod probabili ratione utuntur quod quidam volunt id gigni in his regionibus, ubi Dionysius educatus est: et ipsas cinnamomi festucas afferri a grandibus quibusdam alitibus ad nidos e luto constructos in praeruptis montium et homini inaccessis. Contra quas hoc Arabes excogitaverunt: Boum asinorumque defectorum, et aliorum iumentorum membra minutatim concisa, in ea loca portant: et ubi iuxta nidos posuere, procul abscedunt. Ad haec frusta delapsae volucres, ad nidos suos carnem comportant: cui sustinendae impares nidi, ad terram discissi labuntur. Tunc Arabes ad eos colligendos accedunt, Herodotus lib. 3. Cinnamomum fabulosa narravit antiquitas, princepsve Herodotus, avium nidis, et privatim phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inuiis rupibus arboribusque decuti, carnis quam ipsae inferrent pondere, aut plumbatis sagittis, Plinius. Et mox, Omnia falsa: siquidem cinnamomum, idemque cinnamum, nascitur in Aethiopia, etc. ¶ Cynamulgos avicula in Aethiopia de cinamomo nobiliore nidum textit, etc. haec avicula cum suis interaneis non eviscerata comeditur, propter aromaticum odorem eorum quibus nutritur, Albertus sine authore. Nos apud Plutarchum rhyntacen aviculam legimus apud Persas nasci, in qua nihil inveniatur excrementi, sed interna omnia adipe plena sint: unde eam aere atque rore solum nutriri arbitrantur. ¶ Idem Albertus Aristotelis ex hist, anim. 9. 14. de alcyone locum transferens, alcyonem cum cinamomo ave imprudenter confindit: ut alii eum secuti ineptissimi scriptores.

CINDAPSUS, [GR], avis quaedam, Suidas, Hesychius et Varinus. Est et musicum instrumentum eiusdem nominis, [GR]: (pro quo etiam [GR] legitur in Lexico vulgari, nescio quam recte,) eadem voce Indus significatur, Hesychius.

CINOPEON, [GR], Varinus: tanquam certa quaedam avis species hoc nomine indicetur: vel potius avis in genere. Ego [GR] legendum suspicor: quae vox aliquando avem in genere significat. Nam apud Dionysium Afrum [GR] Eusthatius aves albas interpretatur, ut scripsimus in Ciconia H. a.

CINNYRIDES, ¶ GE], aviculae parvae, [GR]. Hesychius et Varinus: per

onomatopoeiam forte sic dictae, sive quis in genere (propter [GR] articulum adiectum) quasvis parvas aviculas hac voce designari putet: sive certam aliquam speciem. Nam et [GR], et [GR], species avis, apud eosdem legitur.

DE CNIPOLOGO, QUEM CULICILEGAM
Gaza interpretatur.

ARISTOTELES historiae anim. 9. 3. picorum genera enumerans, post dryocolapten sive pipram, id est picum Martium maiorem minoremque, et colion (galgulum interpretantur) sive picum viridem, qui omnes non alio magis vivunt quam venatu vermiculorum circa arbores lignave nascentium, quos Graeci [GR] vel [GR] vocant: In iis (inquit) est et avis quae proprio nomine [GR] dicitur: magnitudine parva, quanta est acanthylis. colore cinereus, distinctus maculis, voce parva. hic etiam lignipeta est. Gaza pro cnipologo culicilegam vertit, quod non placet. Etsi enim cnips vel scnips apud Graecos aliquando pro culice aut insecto volucri accipiatur, tamen cum certum sit cossos, id est vermes qui ligna erodunt [GR] dici, et pici (inter quos hic minimus est) cossis vermiculisque magis quam culicibus victitent, unde et dryocopi et xylocopi, id est lignipetae dicuntur, cum culices venandi gratia, ligna rostro impetere nihil opus sit, cnipologon Graecum vocabulum potius relinquere, quam culicilegam cum Gaza Latine dicere visum est. CULICILEGA vero alias avis fuerit, [GR] a venatu culicum Hesychio et Varino dicta. Albertus cnipologi descriptione ex Aristotele posita, ut iam recitavimus, in picorum genere: haec etiam avis (inquit) vocatur apud nos picus generali nomine.

¶ Guil. Turnerus in libro de avibus cnipologon facit motacillae genus albo nigroque varie distinctum, deceptus nimirum translatione: ut Eberus et Peucerus quoque, qui cnipologon Germanice interpretantur [GO], id est muscipetam. haec (inquiunt) a motacilla differt, quanquam et ipsa caudam moveat, muscas venatur et culices, colore cinereo maculis distincto, voce parva, magnitudine spini. Sed Turnerus postea re melius perpensa, in familiari ad nos epistola: Culicilegam Aristotelis (inquit) in terra Bergensi (in Britannia) vidi. tota cinerei fere coloris est, et speciem habet pici Martii.

¶ Est apud nos avicula minima in sylvis lignipeta, varie distincta, per arbores reptans et cossos disquirens, quam Turnerus certhium vel certhiam Aristotelis esse coniicit, cuius figuram et descriptionem supra dedimus in Certhia, ubi plura de hac avicula leges. cui si color cinereus conveniret, omnino cnipologon faceremus. nunc cum colore differant, natura tamen et genere aves proximas esse dicemus. Utrique natura pici, hoc est circa arbores versari, et cossis vivere. nam certhiam [GR] Aristoteles facit, ut cnipologon [GR]. utrique magnitudo exigua. Sed cnipologo vox parva, [GR], Aristoteles. certhiae clara, [GR]. ¶ Culicilega, hoc est cnipologos veterum Graecorum, hodie a Graecis susurada vocatur, a Gallis bergeronette, similis avi cui apud Gallos nomen lavandiere, (alaudam cristatam esse puto,) Bellonius.

CLIVINAM quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari, quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam, Plinius. Ego non certam aliquam avem, sed quaecunque in auspiciis aliquid suo clamore fieri prohiberet, sic dictam ex verbis Festi coniicio. Is enim, Clivia (inquit) auspicia dicebant antiqui, quae aliquid fieri prohibebant, omnia enim difficilia, clivia vocabant. unde et cliva, loca ardua.

DE COCCOTHRAUSTE.

A.

COCCOTHRAUSTES, [GR] avis quaedam est, Hesychius et Varin. Nos hoc nomine appellare voluimus avem cuius effigiem in sequenti pagina damus, quod rostro suo coccos et interiora grana sive ossicula cerasorum confringere soleat, ut nucleis vescatur. Italice frison vel frusone nominatur, vel grison: et circa Verbanum lacum franguel montagno, id est fringilla montana. Gallice choche pierre: et alibi (ut audio) cassenoix, id est nucifraga, quod nomen Caryocatactae avi supra descriptae magis convenire videtur. Germanice [GO], apud Helvetios: [GO], in Austria: [GO], circa Francfordiam ad moenum: et alibi [GO]. Eberus et Peucerus acanthidis duo genera faciunt: minus (inquiunt) quod non valde dissimile cardueli colorem ex albo nigroque mixtum habet: nos etiam [GO] vocamus. Maius fringillam duplo excedit, caetera fere simile, Germanice dictum [GO], (lego [GO],) et [GO], colore utrunque genus ignobile, sed valet et commendatur amoenitate vocis, Haec illi. Audio etiam [GO] alicubi vocari, hoc est gemmivoram, quod gemmas arborum comedat, sicut illa quae per onomatopoeiam a nostri [GO] dicitur. Avem etiam cui a viriditate nomen apud nos, ut Turnerus scribit, aliqui [GO] dicitur. Avem etiam cui a viriditate nomen apud nos, ut Turnerus scribit, aliqui [GO] appellant. sed legendum arbitror [GO], a milio quo in cibo utitur. Est et alia avis [GO] dicta, quod calculos puto in ripis fluminum rostro feriat dum muscas petit, de qua in Motacilla dicemus, hanc enim

Turnerus cinclum esse coniicit. Coccothraustes noster lingua Turcica, ut audio, giegen vocatur.

B.

Magnitudo ei alaudae aut loxiae nostri. Rostrum durum, validum, breve, latum, simile fere rostro avis quam [GO] vocamus, maius, fuscum. Color capitis (in foemina) charopus vel ex flavo ruffus, in pectore et ventre ex cinereo rubicundus. Pennae alarum superius nigricant, in medio albent, in imo coloris fere coerulei vel indici sunt. item minores aliae superinnatae partim albicant, partim charopae sunt. Pennis nigris rostrum inferius ambitur, et similiter oculi. Collum pronum et utrinque ad latera plumis vestitur cinereis. dorsum ex ruffo nigricat. propius caudam charopae sunt pennae, extremae in cauda albicant.

C.

Capitur in sylvis, et in cibum venit. Cerasorum ossa frangit et nucleis vescitur. Cantu peculiari nec insuavi utitur, cymbalorum (ut audio) fere aemulo. caveis tamen includi non solet, nisi raro forte. Nam nuper auceps quidam, ut rem ridiculam ostentaret, turdi genus Bohemicum (ut Germani appellant) in cavea inclusit, idque cerasis aridis pasci assuefecit. quae cum turdus integra devoraret, ossicula cerasorum quae subinde excernebat, in subiectam caveam cui inclusus erat coccothraustes delapsa, illum alebant. ¶ Nidificat, ut audio, in arborum cavis. aestate rarius, hyeme frequentius apud nos visitur. ¶ Itali hominem crassi ingenii, et deceptu persuasuque facilem significantes, coccothrausten crassi rostri appellant, Tu sei un frisone da l’ becco grosso.

DE COERULEO.

NOVIMUS et saxatilem aviculam quandam, cui nomen coeruleus (cyanos, [GR] proparoxyt. quamvis apud Hesychium oxytonum legitur.) quae maxime in Scyro colit, saxa amans, magnitudine minor quam merula, maior paulo quam fringilla. pede magno est, scanditque saxa. colore tota coeruleo, rostro tenui ([GR], Gaza legit [GR], cui astipulatur etiam Alberti translatio quae habet gracile: vetus interpres, angustum) et longo crure brevi similiter ut pipo ([GR]. Gaza videtur [GR] legisse, pro qua voce etiam alibi pipo transtulit) est, Aristoteles. Turnerus coeruleum coniicit esse avem quae Anglice vocetur a clotburd, a smatche, an arlyng, a steichek: et Germanice [GO]. Hanc inquit in cuniculorum foveis et sub lapidibus in Anglia nidulari, et hyeme non apparere. Sed [GO] apud Germanos aliarum etiam avium nomen est, ut Arquatae supra descriptae, et avis cuiusdam circa aquas degentis proceris cruribus, quarum neutra coeruleus esse potest. Ego Turneri coeruleum non agnosco: ut neque Eberi et Peuceri qui coeruleum interpretantur [GO], id est turdum minorem. nullum enim turdum coeruleum novimus. Est apud nos pici genus paulo maius fringilla, dorso coeruleo, et rostro tenui longoque, vulgo [GO] appellant: quod an coeruleus sit, inquirendum. Huic similem colore aiunt esse avem quae [GO] appellatur, in Austria et alibi, a saxis imposito nomine, dorso coeruleo, ventre rubicundo, suaviter canora: muris adhaerens, et in eis nidificans. Omnino sane coeruleum de genere picorum esse coniecerim: cum et crure similiter brevi ut pipra sit: (pipra autem (vel, ut Gaza vertit, pipo) Aristoteli non alia avis quam picus est,) et eo ad scandendum apto: et rostro etiam picorum genus oblongo.

Avis, cui cyanus nomen est, natura sua ab hominum consuetudine abhorret, urbanas commorationes odio persequitur, locorum agrestium ubi homines versari soleant insolens est. eis locis in quibus est ab hominibus solitudo, et montium iugis, et praecipitiis delectatur. Epirum et insulas hominum frequentia habitabiles, haud sane in amore habet: Scyro, et si qua est eiusmodi alia sterilis, et ab hominibus inops, delectatur, Aelianus.

¶ Avis quam cyanon Aristoteles, Plinius coeruleum vocat, quoniam in rupibus altorum montium versatur et merulae similis est, nomine mutato nunc vulgo Graecis petrocossypho vocitatur, hoc est merula saxatilis. est autem merula minor, undiquaque coerulea, et in magno pretio propter cantum ut caveis includatur. vox ei eadem quae merulae, Gallicum nomen nullum: quoniam in Gallia non reperitur, ut neque in Italia, nisi in caveis apportetut. quandoque enim nido eximitur ut sermonem humanum edoceatur, Bellonius. Eadem prorsus mihi videtur avis illa de qua nuper genere et doctrina supra aetatem suam ornatissimus iuvenis Augustanus Raphael Seilerus nobilissimi medici Geryonis Selleri filius his fere verbis ad me perscripsit. Avis quam a coeruleo colore Germani [GO] nominant, sturni magnitudine est: pectore, lumbis et cervice pulchre cyanea, obscurius tamen quam ispida: dorso et alis nonnihil nigricat obscure interim glaucis vel subcoeruleis. Rostrum ei sesquidigiti longitudine, subter nares fuscum, in imo aculeatum, superiori parte adunca inferiorem ut plurimum contegente. pedes fissi ut in caeteris avibus. Degit in altissimis alpibus, neque cacumine montium contenta, in scopulis maxime, et praeruptis et nivosis locis vivit. nec alibi eam causam apud ipsos inquilinos in magno pretio habetur, aliturque quibuscunque cibis mensae hominum familiaribus, istisque qui merulis turdisque aucupio destinatis praebentur. Voce articulata, amoena admodum et varia est: ipsa tam docilis, tamque diligenter res observat, ut pleraque vocis articulo aliquo significet et indicet. Media et intempesta nocte expergefacta, ad astantis provocationem, quasi iussa, claro spiritu canit, imperata quae sibi putat iniungi, probe suo officio executura, quod versiculis aliquando utcunque delineavi. Caesia avis glaucae (glaucum colorem intelligit coeruleum) vere sacrata Minervae, Prae te cui servit noctua nulla magis. Quid sibi vult? quis te docuit parere monenti? Instinctu proprio num facis ista tuo? Non puto sed deus est qui te ciet, usque monenti Scilicet ut morem sic homo quisque gerat. Oculos hominum aliorum alitum more appetit, quod imaginem in iis suam velut in speculo intuens, cognati desyderio trahitur, ipsiusque consuetudinem desyderat. Ante tempus autumni quo caeterae aves incubant, prolique dant operam, cum colore etiam vocem mutat, ac alis expansis novos cantu excogitat, secum ipsa continuo murmurans, nec veteris tamen quem olim didicit, obliviscitur. Color sub hyemem e coeruleo nigrior evadit, quem mox circa veris initium, in proprium rursus commutat. Adulta vel e nido materno semel egressa, volatuique paulum adsuefacta, non amplius ullis (quod omnes aucupes affirmant) blandimentis vel asturiis ob innatam solertiam capitur. Nidum in praealtas deviasque solitudines desuper in specus congerit, quando locum securitati idoneum nacta est, cui tuto se foetumque suum credere ausit, eumque sua quoque fraude altissimis iugis ab hominum accessu non solum abdit, sed a rupicapris etiam aliis feris, in cavernas deorsum condit, ibique pullos binos aut quaternos vermibus nutrit, dum eos extra nidum productos exponat. Tum prius venatores sive aucupes, vel fortuito vel ex insidiis loco animadverso, gralla seu sparo longo, tereti, laevi, cuius singulare et rarum inventu lignum est (qualis rupium scansoribus rupicaprasque praecipitantibus saepe vitae periculo, semper inscendendis scopulis adiumento esse solet) arrepto, ibi etiam ascendunt ubi uni plantae vestigium non crederes. Et ne quid praeteream, faciem hi, non totam, sed qua in transversum prospiciunt, ac inde caput illis vertigine afficitur, fasciolis obtegunt, partim adversus ipsos pullorum parentes, partim et veriore causa, ne quoquam latius oculorum radiis acieve pertingant, quam quo solo pede innitendum, vel manus implicanda est. Sic illi tandem ad nidum, non absque extremo periculo et defatigatione permeant, quem praelonga illa quam diximus sude sursum e profundo ad sese attrahentes auferunt, domique fovent et alunt, deinde vel care vendunt, vel proceribus notis mares distribuunt, Haec omnia ad nos Raphael Seilerus. suspicor autem eandem hanc avem quae [GO] ab ipso nominatur, aut certe congenerem, a Rhaetis circa Curiam alibique, [GO] nuncupari.

DE COLARI.

COLAREM ([GR]) ulula caeterique adunci rapiunt, unde his oritur bellum, Aristoteles de hist. anim. 9. 1. ubi Alberti translatio sic habet, Colyeuz (pro aegolio, id est ulula) genus parvi accipitris, comedit avem quae vocatur bolarcheon, id est speciem quandam passeris. Niphus etiam de colari scribit, quod passeris species videatur. Sed certi nihil habemus. Ipse quidem suspicor eundem fortassis collyrionem esse, de quo nunc agemus, facili librariorum lapsu.

DE COLLURIONE.

COLLURIO eisdem quibus merula vescitur. magnitudo eius eadem quae superioribus est, (pardalo scilicet, et mollicipiti cui magnitudo paulo infra turdum.) Capitur hyberno potius

tempore, Aristoteles. Apud Hesychium et Varinum [GR] legitur, utrunque pro genere avis. Sed magis placet ut collyrio legatur. nam et collyram legimus panis genus quod pueris daretur, vel panem subcinericium dictum. ¶ Guil. Turnerus in libro quem de avibus aedidit, collurionem esse putabat avem quae Germanis [GO] dicitur, id est iuniperi avis, Anglis a feldfare. Sed postea datis ad me literis, iuniperi avem vulgo dictam, secundam potius turdi speciem nunc sibi videri scripsit, (quae et nostra iam prius sententia erat:) collyrionem vero avem quae vulgo Germanis [GO] ([GO] nostris, id est turdela) dicatur. Eberus etiam et Peucerus collurionem turdorum generis faciunt, quae Germanis [GO] (sed hoc nomen vagum est, et aliis etiam commune) dicatur. Capitur (inquiunt) sub hyemem maxime, nec figura nec magnitudine multum dissimilis merulae, colore fusco terreo obscuro, ut humi sedens vix agnosci et a terrae colore discerni possit. Ego hanc esse coniicio quae a nostris [GO] appellatur. ¶ Quaerendum an etiam colaris avis semel tantum ab Aristotele nominata, ubi ab< >ulula et caeteris aduncis eam rapi scribit, non alia quam collurio sit, librariorum forte lapsu.

38 - de Cinamomo