Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

61 - de Gallina Numidica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GALLINA AFRICANA SIVE NUMIDICA.

gallinae trium generum sunt, villaticae, et rusticae, et Africanae, Varro et Columella. Numidicae (gallinae celebrantur) in parte {Aphricae} <Africae> Numidia, nunc etiam in Italia, Plin. Gallinae Africanae sunt grandes, variae, etc. Varro. vide proxime superius in Meleagridis historia. Varro enim non distinguit: Columella colore tantum cristae paleaeque in Africana rubentium, in Meleagride coerulearum. Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio, Columella et Varro in Geoponicis Graecis. Est et phasianorum educatio eadem, quae suo loco explicabitur. ¶ Tuo palato clausus pavo nascitur, Gallina tibi Numidica, Petronius Arbiter. Pulli Numidici cocturam et condituram ex Apicio recitavi in Gallo F. ¶ Ansere Romano quamvis satur Annibal esset, | Ipse suas nunquam barbarus edit aves, Martialis sub lemmate Numidicae. Si Libycae nobis volucres et {phasides} <Phasides> essent, | Acciperes: at nunc accipe cortis aves, Idem. Plinius gulam illorum reprehendit, qui victu simplici et praesentibus non contenti, aves ultra Phasidem amnem et e Numidia petunt. Nec frustum capreae subducere, nec latus Afrae | Novit avis noster {tyrunculus} <tirunculus>, Iuvenalis Sat. 11. Phil. Beroaldus etiam ex Horatio Afram avem, gallinam Africanam interpretatur. De his et Papinius intelligi voluit in Sylvula: Quas udo Numidae legunt sub Austro.

¶ Manardus in epistolis gallinas Numidicas, gallinas deserti vocari scribit. Michael Savonarola gallinas deserti temperamento perdici proximas esse tradit, siccare et astringere admodum. Ex recentioribus quidam dubitat an coturnix ab Italis vulgo dicta, avis Numidicae, quam quidam deserti gallinam vocent, aliqua species sit. Ego de gallina deserti certum nihil habeo. avis vero Numidicae, id est gallinae Africanae speciem eam esse quae coturnix vulgo Italis dicitur, neutiquam mihi verisimile fit. ¶ Aristoteles Hadrianas gallinas facit varias et parvo corpore, ut et Plinius: Varro Africanas, quas non alias esse constat quam Hadrianas, varias et grandes facit, Recentior quidam: sed absque authore. nam qui Adrianas easdem Africanis esse scripserit, nullus est quod sciam. Nos de Adrianis scripsimus in Gallo B.

¶ Africanae gallinae nidos in nemoribus struunt locis uliginosis. Eae solebant (circa Coloniam Agrippinam) esse tam frequentes, ut drachmae pretium in foro non excederent. nunc singulas aureo nummo licentur. Plumis mirifice variis fulget, ut eminus videnti phasianus videri possit. cristam habet purpuream, et caudam minime longam, corporeque pressior (quam phasianus) est. Hanc olim in aviariis sedulo curabant Romani, Gyb. Longolius: interpretatur autem Germanice Kürhenn,

nescio qua nominis origine. Quod si Africana eadem cum Meleagride est, vel ita tantum differt ut Columella putavit, (neque enim aliam eius descriptionem a priscis relictam habemus,) non potest ea esse quam Longolius putat. Existimavit ille fortassis satis esse ad persuasionem, quoniam curhenna sua varia sit gallina, cum Africana quoque varia sive guttata memoretur. Sed nimis infirmum hoc argumentum est. Novimus enim et alias quasdam toto corpore varias e gallis sylvestribus, ut grygallos.

61 - de Gallina Numidica