Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE GALLOPAVO.
hanc autem cum aliqui gallinam Indicam, alii pavonem Indicum vocitent, nobis composito ex utrisque nomine gallopavum appellare libuit, ut et eruditos quosdam ante nos appellasse audio. Etsi enim gallinacei generis eam potius esse quam pavonini constet, habet tamen cum pavonibus communem caudae explicationem, hoc ut in uno nomine appareret, et simul Indici differentiam adiicere non esset necesse, gallopavum diximus. Itali appellant gallina d’India. Hispani pavon de las Indias. Galli poulle d’Inde. Germani ein Indianisch oder Kalekuttisch / oder Welsch hün. Angli a kok of Inde. Turnerus et Bellonius gallopavum nostrum Meleagridem esse conijciunt: qua de re sententiam meam in Meleagride supra exposui. Iis qui erythrotaonem esse putant, de quo Urogalli historia inferius scribam, non assentior. ¶ Qui vulgo pavo Indicus appellatur, nihil pavonis habet praeter expansam pavonis in morem caudam: quam tum cum irascitur, subito extendit, Gyb. Longolius.
¶ In India gallinacei nascuntur maximi: non rubram habent cristam ut nostri, sed ita variam et floridam, quemadmodum coronam ex floribus contextam. Pennas posteriores (caudae, πτερά τὰ πυγαῖα) non inflexas habent, neque in orbem revolutas, sed latas, quas cum non erigunt, ut pavones trahunt: eorum pennae smaragdi colorem gerunt, (χρόαν δὲ ἔχει τὰ πτερά αὐτῶν χρυσωπούς τε καὶ κυναναυγεῖς [forte, χρυσωπήν τε καὶ κυαναυγῆ] κατὰ τὴν σμάραγδον λίθον,) Aelianus 16. 2. in translatione P. Gillii. et sane gallus hic Indicus non alius quam noster pavogallus videtur, vel certe omnino congener. Rursus in Gillii accessionibus, gallopavum nostrum his verbis descriptum invenio: De gallo peregrino: Is quem ex novo orbe deportatum vidi, eadem est qua pavo colli proceritate, quod ipsum simul cum capite a plumis omnino nudum est: tantum purpurascente pelle obducitur: et tam valde crassum est, ut pellem quae antea laxa et vacua spectabatur, cum vocem mittit, sic contendat et instet, ut ad brachii crassitudinem accedat. Vox cum fragore per collum longe lateque vagans redditur, ut liquorem in dolium infusum diceres strepere: in sua tamen voce quiddam gallinaceum recinit. Eius capitis vertex colore partim albo, partim caeruleo, partim purpureo distinctus, crista caret: quaedam rubra appendicula carnea ex eius summo rostro per superiorem rostri acclivitatem, tantopere eminet, ut digiti longitudine inferius dependeat quam rostrum ipsum, quod quidem ipsum ea superintegitur, ut
nisi e transverso videri non queat. Hanc quidem appendiculam cum pastum capessit contrahit, ut quae antea digito longior, quam rostrum propendebat, modo contracta ad rostri longitudinem non accedat. Huius plumae tum accipitris speciem similitudinemque gerunt, tum extremae albae visuntur. Cruribus est procerissimis, eiusdemque ungues similiter ut nostratium aduncitatem habent, et distinctionem. Illius quem vidi corpus et rotundum erat, et pavonis excelsitatem superabat. oculorum ambitus coeruleo et purpureo colore efflorescebat, et perinde ut accipitres acri atque acuto videndi sensu vigebat. Cum quispiam ad gallinam appropinquat, totus inhorrescit, plumis et gradu superbo exterrere accedentes conatur: gallina illius alba erat, et pavonem cum is plumas caudae amisit, referebat, Haec omnia Pet. Gillius. Pavogallus (inquit Gyb. Longolius, pavonem Indic. ipse vocat) crista caret: nisi pelliculam istam carnosam, quam per nares adeo demittit irata, ut rostro promineat, et in pastu ita retrahit, ut vix videri queat, cristam appelles. Quinetiam neque paleis neque genis praedita est. quin enim ista rubescens pellis aliud, ac appendix quaedam cutis, quam nunc contrahit, nunc extendit: nunc coeruleo colore, mox pallido, deinde purpureo pro affectibus, ut apparet, suis pingit? Pavo Indus (inquit Hier. Cardanus) caudam in rotam erigit, gaudetque hominum admiratione qui illam intuentur, quo fit ut pavo Indus sit, quem aliqui gallum existimant. nam et ipse caudam suam miratur in orbem conversam gestiens: quamvis pulchritudine multum a nostro pavone decedat. Decoratur tamen pelle circa caput, cuius colorem pro voluntatis arbitrio mutat. Cum enim varii coloris sit, alboque ac cinereo quasi distincti, adveniente sanguine modo coerulea, modo rubra fit. Et cum sit iracundus, speciem ac affectum irati hominis praebet, pellem illam pro facie habens. Sed aliud est maius, quod eam pellem quandoque colligit, ut vix videatur. tuncque pallet. aliquando vero eam extendit, adeo ut rostrum totum integat, tuncque purpurea plerunque videtur. Indicio est igitur illam una cum sanguine extendi, quanquam et viderim simul pallentem atque extensam. Colligitur igitur ac contrahitur, quoniam tenuis est et laxa: ut scroti etiam cutis, quae quandoque tota contracta videtur, quandoque vero extensa multum. Igitur laxitas et tenuitas tam extensionis et contractionis, quam mutationis colorum causae sunt, Haec Cardanus. Attagen, id est francolinus avis, pennis est vario modo coloratis sicut gallina Indica, interdum tamen colore viridi et coelesti visitur, Sylvaticus: si modo de pavogallo hic loquitur, et non potius de Indica gallina illa de qua paulo post dicetur. Pellicula in vertice loco cristae pavogallus, veluti paxillus quidam est, ut de Meleagride Clytus peripateticus scripsit. illum aliquando multum demittit, ut totum rostrum contegat, et ad pectus usque interdum porrigatur. Colli illa sub rostro appendix carnosa, cum ab ave contrahitur, tuberculis quibusdam exasperari apparet. In pectore medio veluti penicillus quidam e setis iubae equinae inflexis, ab uno principio se extendens, ad duos circiter digitos longis, in mare praesertim, spectatur: quod pictor noster non expressit.
¶ Gallopavum aiunt vocem quandam {a}edere gallinaceae non dissimilem nescio quid crocitando. et in frigidis regionibus aegre ali. minimum ex eis fructum esse, sumptus in educando alendoque et curae multum requiri. in cibo lautissimos haberi, et principum mensis dignos. ¶ Catreus avis Indica in C. Elemento nobis descripta, cum pavogallo confinem naturam habere videri posset, nisi canora et musica esse traderetur.