Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

65 - de Tetrace

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE TETRACE, TETRICE, TETRAONE, ERY=
throtaone, ex veterum scriptis.

DE Tetrace vel tetraone scripsimus nonnihil etia supra in Tarda, praesertim ex Nemesiano, cuius tetrax omnino non alia avis quam Tarda est. Tetrix, quam Athenienses uragem vocant, nec terrae nec arbori suum nidum committit, sed frutici, Aristot. (Quo in loco Albertus pro tetrix habet radoryz, quae, inquit, species quaedam picorum est, fere similis turdo, etc.) Et alibi. Tetrix minus volat, eoque non in nido, sed frutice condenso prolem suam aedit, nidumque aurae patentem habet. Ab imperatore praefectus eram Mysiae, (inquit Laurentius ille qui dipnosophistas invitavit) cum tetracem primum vidi, et sic appellari a Mysiis et Paeonibus didici. At tetracem esse ex dictis Aristophanis recordatus sum. Cum autem existimarem dignam avem esse, de qua mentionem Aristoteles faceret, tractatum illum eius tot talentis aestimatum legens, non de eiusmodi ave quicquam inveni. Itaque gaudebam me habere locupletissimum testem Aristophanem, qui recens ab illius aetate fuit. Ac nimirum cum haec dixisset, ingressus quispiam est, qui in calatho tetracem ferret: haec maximum gallinaceum magnitudine superabat, et porphyrionis speciem similitudinemque gerebat, ac quemadmodum galli barbulas utrinque ab auribus propendentes habebat. eius vox gravis erat. Cum autem floridam et pulchram avem admirati fuissemus, cocta nobis non multo post allata fuit, cuius carnes magnarum struthionum non dissimiles saepe comedimus, Haec Athenaeus lib. 9. Sed eruditis quibusdam (ut Longolio et Turnero) Aristotelis tetrix, de qua verba eius paulo ante recitavi, non alia quam tetrax magna Athenaeo descripta videtur, quibus ego etiam facile assentior. ¶ Videri autem potest tetrax haec ales magna a voce dicta. nam et tetrax parva, spermologo, id est frugilegae similis, per onomatopoeiam sic appellatur, [GR], quoniam cum ova peperit, talem vocem emittit: de qua inter passeres scribemus. Tetrax, phlexis et elasas aves nominantur in Avibus Aristophanis: nec a Scholiaste super iis quicquam adfertur. ¶ Decet et tetraones (alias tetragones, vel retragones, vel tetracones, ut codices quidam antiqui habent. Politianus in Miscellaneis scribit in vetustissimo codice Medicae bibliothecae haberi, Decet et traonas: coniicit autem legendum decet tetraonas. Merula etiam erythrotaones legi posse suspicatur) suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, (haec forsitan otis est Galeno atque Aristoteli, et otus Athenaeo, Vuottonus:) nec ulla avis, excepto struthiocamelo, maius corpore implens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. gignunt eos alpes, et Septentrionalis regio. in aviariis saporem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato. Proximae eis sunt, quas Hispania aves tardas appellat, Graeci otidas, damnatas in cibis, Plin. Est in alpium montibus anserum (forte anserum legit aliquis, ubi Plinius habet, Alterum eorum genus, etc. quanquam tetraces Nemesiani tardas, Germani trappos anseres appellant) genus, inter aves maximum praeter struthionem: sed adeo ponderosum, ut manu capiatur, Author de nat. rerum. ¶ Caeterum ut apud Plinium diversae sunt lectiones ut dixi, ita apud Graecos etiam variis modis hoc nomen scriptum reperio, quos omnes tamen ad alitem unam referri coniicio. Iam supra tetrax (unde genitivus tetragis, [GR]: quemadmodum et cum pro passere accipitur) ab Athenaeo scribi ostendimus, quem et Eustathius sequitur: ab Aristotele tetrix, [GR] (et [GR].) [GR], avis quaedam est Alcaeo, Hesychius et Varin. Phasianos aliqui tetraonas ([GR]) nominant, Ptolemaeus lib. 12. Commentatorium de regia Alexandriae,

apud Athenaeum lib. 14. sed rursus idem Athenaeus lib. 9. phasianum ab Epaeheto tatyram nominari scribit: et a Ptolemaeo Evergete in secundo libro Commentariorum [GR], ubi forte similiter [GR] potius legendum. Ut autem phasianus olim tetraon dicebatur, sic etiam tetraones nostri (prasertim minores. nam urogallum nostrum tetraonem maiorem, sive simpliciter tetraonem Plinii esse coniicio) a quibusdam vulgo phasiani montani vocantur. sunt enim utrique gallinacei generis ut videtur. Olaus Magnus etiam in regionum Septentrionalium descriptione aves quasdam in nive degentes vocat Germanice [GO] (id est tetraonas) vel phasianos.

RURSUS DE TETRACE VEL TETRAONE,
etc. scripta recentiorum.

VOLATERRANUS et Gyb. Longolius de tetraone Plinii verba recitantes, anseris specie eum esse dicunt, quod Plinius non scribit. Coniectura tamen est eum anseri congeneres tetraonem ac otidem facere, libro 10. cap. 22. ubi cum de anseribus egisset, mox subdit, Anserini generis sunt chenalopeces et chenerotes. Et statim, Decet tetraonas suus nitor, etc. Iidem tetraonas ex Plinio, rubro paulum perfusas esse scribunt, quod Plinius non dixit, sed in superciliis cocci ruborem eis esse. Merula eandem avem tetraonem, (vel, ut ipse legere mavult, erythrotaonem) et tardam (vulgo stardam) facit: et cilia eius rubescere scribit, (ut supra in Capite de tarda recitavi.) Tetrix Aristotelis, et Plinii tetrao, ea est avis quae vulgo trappus dicitur, Turnerus. Ego in trappis illis vel tardis tribus quos aliquando vidi, cilia (vel supercilia, ut Plinius de tetraone scribit) neutiquam rubere animadverti: sed in ea ave potius, quam nostri urogallum ([GO]) appellant: cui etiam nitor et absoluta nigritia conveniunt. In eadem sententia sunt, cum aliis quidam viri docti, tum Ge, Agricola, qui tetraonas interpretatur Germanice [GO]. Paucae aves (inquit idem) hyeme in sylvis manent, ut tetraones, attagenes. Sigism. Gelenius urogallum tetraonem esse nominum similitudine coniicit, quoniam Illyrica lingua hodieque tetrzew vel tetres appelletur. Tetrax Athenaei nihil ad tetraones. hi enim a Plinio absoluta esse nigritia dicuntur, et quasi coccinis superciliis: quidam tamen vulturum colore. tetracem vero porphyrioni similem tradit Athenaeus, eiusque admiratur [GR], quasi picturatum significans, et floridum, quod Hermolaus forma conspicua convertit: tum pendere utrinque ab auribus paleam ostendit, Politianus. Ego contra Politianum vel omnino easdem, vel maxime congeneres aves esse dixerim, utrasque scilicet in sylvestri gallinaceorum genere maximas. ¶ Augustino Nipho Aristotelis tetrix, non magna aliqua avis, sed alaudae species videtur, absque crista, magnitudine et colore similis cristatae. quod ego non probo, neque enim id omisisset Aristoteles, cum alias ubi de cristata sentit, semper [GR] addere soleat. Quod si tetricis nomine parvam aliquam avem Aristoteles intellexit, ea non alia quam tetrax passerum generis fuerit, de qua suo loco scribemus. ¶ Capitur apud Moschovitas avis subnigra, puniceis superciliis, magnitudine anseris: quae pulparum sapore phasianorum superat dignitatem, Moschovitica lingua tetrao nuncupata, quae Plinio erythrotao vocatur, Alpinis populis cognita, et maxime Rhaetis qui saltus ad Abduae amnis fontes incolunt, Paulus Iovius. Est autem hic omnino urogallus noster.

DE UROGALLO.

UROGALLUM imitatione Germanicae vocis hanc avem gallinacei generis feri omnium maximam appellare mihi libuit: nam quo apud veteres nomine dicta sit, non convenit inter recentiores. Mihi quidem omnino tetraon Plinii videtur. et quoniam alia etiam non dissimilis ei gallina fera reperitur in Helveticis Rhaeticisque montibus, multo minor tamen, maioris minorisque differentia addenda fuerit, ut illum de quo hic agimus vel urogallum tetraonemve simpliciter appellemus, vel maiorem: alterum de quo postea scribemus, urogallum minorem, vel tetraonem minorem. sic enim etiam montium incolae Germanice appellitare solent, [GO]. Vide plura ad vetus huius avis nomen pertinentia, supra in Tarda, et in Capite de Tetrace vel Tetraone e recentiorum scriptis. Videtur autem Germanice [GO] dictus, (aliqui scribunt [GO]) non quidem ab auribus, sed a magnitudine: ut in boum etiam sylvestrium genere maximum vocamus urum, [GO]: ut pluribus in Uri historia docui. ¶ Gyb. Longolius imperitos quosdam Grammaticos Meleagrides pro urogallus accipere scribit. Anserem (inquit idem) omnino corporis magnitudine aequant, ut ob id uros (urogallos) a Germanis dictos autumem. Etenim non aliter gallinaceos, ac uri boves nostros, pondere corporis superant. Et rursus, Uri (urogalli) nostrates perdicis in morem dorso sunt vario, ventre subcandicante, (haec trappo, id est tetraci Nemesiani, non urogallo nostro conveniunt, ut et aliae quaedam notae a Longolio hic recitatae: ut duas aves diversas confundere mihi videatur, ut supra etiam in Tarda scripsi, nimirum quod morte praeventus dialogo suo de Avibus extremam manum non imposuerit,) pedibus cruribusque tuberosis quarundam columbarum in modum spectantur, capti animum despondent, cibumque nisi longo post tempore non assumunt, Haec Longolius.

¶ Albertus Magnus lib. 7. de animalibus urogallum inepte putavit veterum ortygometram esse.

Ortygometra (inquit) genus est gallinae maximum, anseris magnitudine: pennis in pectore hyacinthi coloris, in dorso cinerei. Vocatur autem [GO] ab incolis alpium, in quibus maxime abundat. Incolit ipsa iuga montium: et ex glacie quae illic perpetua est, aliquando crystallos deiicit: et inveniuntur aliquando parvi crystallini berylli in gulis (pappis) eius, Haec ille. Sed urogallus quem ipse observavi ac descripsi, dorso non erat cinereo.

¶ Urogallus apud Italos diversa habet nomina. nam circa Tridentum cedron vocatur: alibi, ut circa Vincentiam. gallo selvatico, quo nomine qui circa Tridentum habitant, alterum sylvestris galli genus domestico simile aut par appellant. alibi, circa Rhaetiam, stolzo, vel stolgo, vel stolcho: cuius vocis etymon videri potest Germanicum. nostri enim [GO] appellant, quicquid magnificum aut superbum est: ut forte propter magnitudinem ac pulchritudinem ex adiectivo nomine ei proprium factum sit. Illyrii tetrzew, quasi tetracem vel tetraonem nominant. Germani [GO], vel etiam [GO], quod nomen etiam alteri cuidam generi attribuitur, quod mox ab Urogalli historia memorabimus. Sunt qui phasianis adnumerent, atque ita appellent, [GO]. Phasianus etiam in montibus Helveticis reperitur, perpulchra avis, et flavis pennis splendida. duorum generum, maior et minor. reperiuntur autem quidam nigri, alii fusci, (urogallus minores intelligo, quorum foeminae, ut et maiorum magis fuscae sunt quam mares, ut eadem avis sit phasianus maior, et urogallus minor,) admixtis tamen diversi coloris splendentibus pennis. Maximi phasiani alio nomine

urogalli vocantur, Stumpfius. Dukiphat Hebraicam vocem Iudaei quidam recentiores Germanice [GO] interpretantur, ut supra scripsi in Gallo sylvestri in genere.

¶ Urogalli quidam reperiuntur qui libras duodecim aut quatuordecim appendunt, Stumpfius: intelligit autem de libris nostris, quae sedecim vel octodecim unciarum sunt. ¶ Urogallus a me inspectus huiusmodi erat: Collum dodrantale, plumis vestitum nigricantibus, sed cinereo diluto colore sparsim notatis. alarum longissimae pennae palmorum quinque, nigricantes aut fuscae potius. reliquae in alis, minores dico et minimae, castaneae fere colore, nigricantibus punctis distinctae. caput nigrum, pars infra rostrum nigrior. Rostrum gallinae, breve, gibberum, latum, validum. Supercilia et pellicula circa oculos rubra Collum pronum punctis cinereis varium, quibus pennae virides succedunt. Pectus et venter colore nigro. In medio thorace ubi os pectoris maxime prominet, plumae aliquot ab altera parte albae, altera nigrae sunt. Minores plumae sub alis albissimae, praeterquam in summo: reliquae albicantes fusco admixto splendidae. Cauda quinque palmos longa, aut paulo plus, pennis nigris condita, maculis paucis albissimis extremitates praesertim minorum pennarum et punctis aspersae, ut in alis: in inferiore (dorso) cinereae, magis variae punctis quam in collo, longe pulcher rimae. Poplites et femora plumis albis vestiuntur, quae in cruribus fuscae usque ad digitos pedum descendunt, ut in grygallo quoque, et urogallo minore. quibus etiam digitos pedum similes habet, et appendiculas quasdam pectinatim utrinque a digitis sed breviter eminentes, et alia ubique toto corpore multa similia, ut congeneres esse avem, magnitudine fere tantum et colore distinctas, non sit dubitandum. Longitudo urogalli a capite extensi ad pedes, dodrantes quatuor cum dimidio. Cauda extensa semicirculum reddebat, trium in circunferentia dodrantum. Ex albis in cauda maculis aetas coniicitur. quo enim iuniores sunt, eo pauciores illas habere feruntur. Marem a foemina quod ad colorem nihil differre audio, nisi quod foemina minus nigra est.

¶ Versantur urogalli in altissimis montium iugis, Albertus: aut altissimis potius sylvis. Folia stirpium edunt, a quibus etiam nomen vulgare factum urogallo minori, [GO].

¶ Species quaedam sylvestrium gallinarum nomen invenit ab arboribus et patria ubi potissimum versatur, [GO]/ (betulam arborem nostri vocant [GO]/) dicitur et [GO]: forsitan ab aura, quam facillime sentit propter rarissimum corpus: aut [GO]/ a senio longissimo: aut cauda, (quae Graecis ura est:) aut magnitudine, quia reliquis gallinis maior sit. Haec etiam coit ore mense Martio, sed multo aliter quam bonosae. Gallus huius speciei sperma ex ore tempore coitus in vere excreat et evomit, et voce magna advocat gallinas ipsas, (sicut domesticus gallus advocat gallinas invento aliquo grano) quae cum advenerint, sperma eiectum et excreatum a gallo in terram, ore legunt et reglutiunt, et tali modo concipiunt. Quas deinde ludens gallus omnes ordine comprimit, (quasi vero illud comprimere non sit coire,) et quasi ratum facit semen comestum. at non coit, quod vidi: sicuti semina quorundam piscium, tantum afflatu masculi, teste Plinio, rata redduntur, ut ita dicam. Nam super quas gallinas non ascendit, illae ova hypenemia pariunt ut domesticae gallinae. Quicquid vero fugatis gallinis, casu aliquo remanet in terra de spermate galli excreato, hoc operante Sole nonnunquam, forsitan rore aut pluvia superveniente, et putrefacta materia, mutatur in vermes et serpentes quae dicuntur a Germanis [GO] et [GO] (id est urogallorum serpentes, et montani serpentes.) harum copia est in sylva, quae a Tangera fluvio nomen habet in veteri Marchia. Quicquid econtra remanet in terra de spermate excreato istius galli, pluvia non superveniente aut rore (non) coincidente, mutatur et coagulatur quasi in vesicam translucidam et candidissimam, et veluti lapidescit: et fit gemma quae a pastoribus et venatoribus colligitur. et reperitur in locis ubi tali modo galli isti coeunt, [GO] tempore verno, [GO]. Haec illa ipsa gemma facta et coagulata ex spermate galli excreato, mirum in modum facit ad conceptum datum (data) mulieribus sterilibus. incitat ad Venerem, et auget appetitum prolis. Gemmae tales magnitudine et forma et candore margaritarum apparent. nonnunquam grana harenae una coagulata in his reperiuntur, aut pulveres, Christophorus Encelius Salveldensis. Ego huic serpentium et gemmarum e genitura galli generationi, non facile crediderim. nam si huiusmodi res alienae prorsus natura ex avis semine nasci possent, ex aliorum quoque animalium semine, quod proculdubio saepe in terram delabi contingit, multa et varia cur minus quam e galli semine nascerentur? Praeterea hoc avium genus ore coire quis credat? Scribit quidem ipse Encelius fere omnes gallinas sylvestres ore coire, sed modo diverso. Et paulo ante, Multae aves ore (inquit) concipiunt et coeunt, ut sunt corvi, exosculatione facta ut fit in columbis. licet hoc negat Aristoteles. nec ego admodum adfirmo, quia non vidi coeuntes. De graculis tamen sive monedulis mox adfirmans, Graculi (inquit) profecto ore coeunt tempore verno. Inter aquatilia etiam lolligines, sepias, locustas, squillas, cancros, ore coire scribit. Ferunt et nostri quidam aucupes urogallos coituros aream aliquam puram et planam in terra parare, in qua coeant: foeminam a coitu maris genituram quaecunque effluxerit devorare et concipere.

¶ Urogallis audio interim dum gallinas voce alliciunt et invitant ([GO] [ vel [GO] etiam puto] Germani appellant, et [GO],) visum et auditum intercipi: atque interim opus esse magna celeritate aucupis ut bombardae globo feriat: alioquin enim auditum eius acutissimum esse.

Tetrao Latinorum est avis quam Itali hodie vocant gallo cedrone, Sabaudi gallum sylvaticum, un coc de bois. haec frequenter in altis Cretae montibus videtur, duplae magnitudinis ad capum, macula utrinque iuxta oculos supra tempora insignis, instar phasiani. colore tam atro ut tanquam palumbi collum resplendeat. nihil in ea albi, praeterquam in alis, crura similiter ut attagenis hirsuta, Bellonius.

DE GALLO BETULAE.

¶ ARISTOTELES de historia animalium 8. 12. inter alias aves quae avolantibus coturnicibus duces se praestant, cynchramum quoque numerat: a quo inquit revocantur noctu, cuius vocem cum senserint aucupes, intelligunt parari discessum. Hunc locum reddens Albertus, Fababorioz (alias fababoniz, inquit,) est gallina quam vocamus gallinam fybicis, (vibicis,) quae est arbor quam quidam nutricam (forte myricam scripsit. quanquam myrica alia arbor est) vocant. eo quod gallus huius generis in hac arbore insidens frequenter invenitur, et cantat noctu sicut gallus domesticus, maxime quando discessum parat. Nos de cynchramo scripsimus supra in Elemento C. Caeterum arbor quam vibicem appellat, non alia est quam betula, Germanice vulgo dicta [GO] e qua virgae conficiuntur, quibus vibices et livores in percussis excitantur. Sunt qui urogallum maiorem etiam Germanice nominent [GO], vel ut Ge. Agricola scribit, [GO]. Sed is potius Germanice dici debet [GO], id est montana gallina: hoc vero genus de quo nunc agimus, [GO], hoc est gallina betulae, recte appellatur: sive quod betulae gemmis vescatur, sive quod inter has arbores latere solet, sive a colore ut Gyb. Longolius suspicatur. Nam supremum (inquit) a betula corticem si detrahas, qui albo subest, in nigroque ruffescit, praecipuum huius gallinae colorem imitatur. nam dorsum alioqui instar perdicis maculosum habet: Haec Longolius, qui hanc avem attagenem esse coniicit. Ego attagenem aliam esse puto, (quoniam a veteribus palustris describitur avis:) hanc vero betulae gallinam, eandem esse quae a nostris montium incolis [GO] vocitatur, nos grygallum minorem appellabimus paulo post, ubi et gallina betulae seorsim amplius describitur Longolii verbis. In libro quodam vulgari, in quo rerum nomenclaturae variis linguis enumerantur, avem Germanice dictam [GO], Italice calmaza (corrupta forsitan voce pro gallinaza) vocari invenio.

DE UROGALLO MINORE, VEL
Tetraone minore.

AVIS haec quam urogallum minorem voco, vel tetraonem minorem, vulgus nostrum secutus, quod eandem in alpibus Germanice sic appellat, [GO], cum superiore multa communia habet, et post eandem inter sylvestres gallinas maxima est. Aliqui [GO] appellant, a frondibus sive foliis arborum et fruticum quibus vescitur. alii [GO], id est phasianum montanum, alii [GO], quasi grygallum dicas, a voce. Sed alius est grygallus, cuius historiam proxime subiiciemus: alius etiam [GO] vulgo dictus, grygallo minor, nec alius fere differens. Imperiti quidam et vulgus hominum haec nomina confundunt: sunt qui sexu tantum differre putent, sed falluntur. Ego enim ipse singula haec genera diligenter inspexi, praeter grygallum minorem, quem nondum videre potui: et a viris harum rerum peritissimis, praecipue clarissimo viro Aegidio Scudo Claronensi, differentias eorum didici. Colores igitur et alia singulis peculiaria, in singulorum descriptionibus leges, hic magnitudines comparasse sat fuerit. Est enim ad attagenem (sic voco gallinam coryli vel francolinum)

            Grygallus minor,                     [GO]                            sesquialter:
            Urogallus minor,                     [GO]                            duplus:
            Grygallus maior,                     [GO]                            triplus:

Urogallus maior omnium maximus, qui etiam anserem quandoque excedat.

In Athesina regione gallinae sylvestris genus capi audio, quod vulgo Germanice [GO] nominetur, forte quod inter frutices et sentes latere soleat, villatica maius. quod ego vel urogallum minorem nostrum, vel grygallum maiorem esse coniicio. nam maioris urogalli nomen ubique idem est: grygallus vero minor infra gallinam villaticam est.

Urogallus minor a me conspectus multo maiora supercilia e pellicula rubente, (coerulea quandoque, ni fallor) quam urogallus magnus, habebat. plumas in vertice nigras. Rostrum nigrum, breve, longitudine tantum transversi pollicis. Collum quinque aut sex digitorum longitudine, coeruleis vel Indicis plumis vestitum. Infra collum in medio dorso et alis plumae nigricant. alarum tamen mediae partes candidae sunt, item interiores. Venter quoque nigris plumis integitur. post medium dorsi, quod nigricare diximus, iterum caudam versus plumae sunt Indicae ut in collo utrobique tamen non totae plumae huius coloris sunt, sed margines tantum earum et extremitates, fere ut in pavonibus. Cauda pennis suis nigricat, quae in medio multae curtaeque sunt, ita ut late extendi possint: utrinque vero tres longiores extrorsum reflexae, ita ut lilii figuram qualis depingi solet, cauda extensa quodammodo referat. Circa orrhopygium et poplites plumae densissimae, quae ad digitos usque pedum extenduntur, quasi natura ipsos munire voluerit ne frigoris iniuria laederentur, ut grygallum maiorem (nam

minorem non vidi) et urogallum maiorem, et maxime lagopodes. Digitis pedum squamatim compactis, utrinque squamosae quaedam vel corticeae appendices eminent ut in caudis cancrorum fere, sicut in aliis etiam gallorum montanorum generibus. Magnitudo totius alitis, instar gallinae villaticae, vel paulo maior, et oblongior. Plumae pedum nigricant, sed maculis albis distinguuntur: et tibiae anterius tantum, non etiam posterius, plumis induuntur. ¶ Foemina in hoc genere, mari similis est, sed minus nigra, et magis fusca, ut et in urogallo maiore.

¶ Italice nominatur fasan negro, vel fasano alpestre, vel gallo alpestre, a montium incolis et vicinis.¶ Phasianos sylvestres nigriores in alpibus capi, qui rubedinem quandam circa collum prope rostrum habeant, in schedis meis annotatum invenio, haud scio an ex authore aliquo, an quod ita audiverim. ¶ Stumpfius etiam memorat phasianos quosdam montanos, nigros et fuscos, veris phasianis maiores, qui non in summis montium altissimorum, ut urogalli maiores, sed mediis

plerunque sylvis reperiantur: de his ipsis, ut video, urogallis minoribus sentiens: in quibus nigrior mas est, foemina dilutior. ¶ Urogallus minor raro vivus capitur, (ut scripsit ad me, qui misit olim amicus e montibus Claronae:) capiunt enim laqueo, ita ut collo astricto suffocent et instar furis pendeat.

¶ Urogalli minores in Septentrione (in Norvegia et finitimis regionibus) duobus aut tribus mensibus sub nive sine cibo latitant: interim tamen aliquando a venatoribus capiuntur, Olaus Magnus. Eadem forte aut similes aves fuerint, de quibus Aristoteles in libro Mirabilium narrationum: In Ponto (inquit) aiunt per hyemem aves quasdam reperiri, quae neque excernant, neque cum pennae eius evelluntur, sentiant, neque cum veru transfiguntur, sed tum demum cum ab igne incaluerint. Nisi quis lagopodes potius accipiat, quae in summis et frigidissimis, ubi ne frutex quidem prae frigore ullus crescit, alpium iugis degunt.

DE GRYGALLO MAIORE.

AVIS haec ad avium depicta, in Helveticis alpibus, circa Claronam praecipue, vocatur [GO], per onomatopoeiam: quam ego secutus Latine etiam grygallum dicere volui. Graece etiam [GR] nominari poterit. a particula gry ad vocis imitationem facta, et verbo [GR], quod voci gallinaceorum peculiariter tribuitur: unde et orthriococcyx pro gallinaceo legitur. Quod si quis propter mirificam colorum varietatem, qua attagenem et gallinaginem etiam superat, attagenem alpinum nominare voluerit, praesertim cum delicatissimam esse in cibo

existimem, non inepte is mihi facere videbitur: etsi magnitudine attagenes doctis plerisque existimatos (francolinos) ut praecedenti capite docui, triplo fere excedat. ¶ A capite ad pedes extensa avis, quam unicam in hoc genere vidi, longa erat tres dodrantes et palmum, rostro ut urogallus maior, sed minore ac nigriore. Toto corpore perdicis fere praesertim rusticae, vel gallinaginis instar colorato et punctis distincta ubique maculisque nigricantibus, reliquus color ruffus est vel ad castaneae colorem vergens. est et cinerei aliquid, in collo praecipue. sunt et albae quaedam alicubi maculae. Iris oculorum rubicunda. Colore circa oculos, retro praesertim, rubente, angustius tamen quam in aliis gallis sylvestribus, nisi foemina haec forte fuit quam vidi. Ima colli pars prona rubet, intercedentibus lineis ex coeruleo virentibus. In ventre plurimum albi est. Crura pedesque et digiti similiter ut in urogallis. Varietas< >quidem colorum tam multiplex est, ut varietatem decoremque eius verbis exprimere nequeam.

DE GRYGALLO MINORE.

GRYGALLUS minor a me appellatur, qui vulgo in Helveticis alpibus, Claronae praesertim, [GO] vel [GO] nescio quam ob causam. Is a superiore, ut audio a viris harum rerum peritissimis, magnitudine tantum differt, dimidio scilicet minor, sesquialter vero ad attagenam quam coryli gallinam vocamus.

¶ Haud scio an eadem avis sit quae circa Coloniam et alibi [GO] id est betulae gallina, nominatur: quam Gybertus Longolius attagan esse putat. Perdici (inquit) persimilis est, sed maior. nomen Germanicum habet, non a montibus, sed ab arbore betula. densa enim loca et opaca, ut venatoris insidias, maxime bombardarum minas fugiant, petunt. quamobrem saepe in betuleto latent: de quo subinde, si diligenter adsis, in foenilia et sata callidissime excurrere videas. at quod nunc non eadem natalia observant, in causa est bombardarum frequens usus, qui multis praeclaris avibus Germaniam spoliavit. Alioquin ego non tam a montibus, quam a betulae colore avem nuncupatam reor. Nam supremum a betula corticem si detrahas, qui albo subest, in nigroque ruffescit, praecipuum huius alitis colorem imitatur. perdice enim paulo magis subruffescit, ut de Attagene Alexander Myndius tradidit. dorsum quoque instar perdicis maculosum habet, Haec ille. Quaerendum autem an haec vel eadem sit cum grygallo minore nostro: vel forte foemina in eo genere quod morhennam appellant. talem enim omnino describit Turnerus, ut supra dictum est, et dubitat an sit attagen vel gallina rustica. marem vero in eodem genere totum nigrum facit. Fieri autem potest, ut vel Turnerus deceptus sit, (quod magis puto) talem huius galli foeminam existimando, ut utrunque genus diversum sit: vel Longolius talem huius foeminae marem esse ignoraverit. Ego quidem in nullo animalium genere, foeminam mari colorum varietate et pulchritudine anteire puto. Plura de gallina betulae vide paulo superius in Capite proprio.

65 - de Tetrace