Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

66 - de Gallinulis terrestribus et aquaticis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ORDINE SEQUENTIUM GALLINACEI GENERIS, UT VULGUS
fere appellat, avium: quae omnes ferae sunt, gallinis villaticis aliqua ex partes similes,
minores tamen, longis cruribus, etc.

HACTENUS dictum est de illis avibus quas gallinacei generis mansueti aut feri esse, nemo dubitat, et quas veteres etiam eidem generi adscripserunt. Restat ut de caeteris etiam scribamus, quae vulgo nostro aliarumque nationum (Italiae et Galliae praesertim, quod sciam) gallinellae fere (ab Italis) appellantur, (quo nomine communi etiam Latine dici poterunt, nisi quis gallinagines malit) quod gallinis similes, sed minores sint, cruribus omnes longis, et rostris pleraeque longiusculis, fidipedes, digitis tribus ante, uno retrorsum extenso, in omnibus, ni fallor (nam inter aquaticas gallinellas Argentorati mihi depictas, duas [GO] video posteriore isto carere, nescio an vere, an quod pictor non expresserit, quod magis puto) minime volaces, et ad cursum potius comparatae. quamobrem crura eis longiora data sunt. Plumae in cruribus ad media femora omnibus descendunt. omnes in deliciis mensarum habentur, carne suavi et tenera, saepe etiam pingui. Differunt victu et locis in quibus pascuntur. Sunt enim aliae aquaticae, quae in ripis, littore, glarea, locis aut pratis palustribus victitant, multorum omnino generum. aliae terrestres locis siccis, quarum pauca genera novimus. hae corpulentiores, illae graciliores. Primum igitur de terrestribus agendum.

DE GALLINULIS TERRESTRIBUS: ET
primum de illis quae vulgo Germanis Hegescharae dicuntur,
quarum et icon hic expressa est.

AVIS haec a nostris aucupibus vulgo [GO] appellatur, ab aliis [GO] tribus syllabis, vel [GO] duabus: quoniam turmatim iuxta saepes decurrunt, ubi post foenisecia deprehenduntur. heggam enim vel hagam Germani saepem vocant, scharam vero gregem vel turmam. aut forte quoniam circa saepes terram fodiant. Verbum enim [GO] nobis significat pedibus fodere, ut gallinae solent. quod tamen an hae aves faciant certum mihi non est. Sunt qui periphrastice nominent, [GO] hoc est gallinella aquaticam

magnam, sed non prope aquatica dici debere videtur. Corpore brevi et crasso est: et reliqua specie sicut hic pingitur. Vix ulli avium digiti pro sua magnitudine longiores. postremus etiam ad anteriores circiter dimidiam longitudinem obtinet. Colores non satis memini: puto tamen crura subviridia esse: in dorso et alis colorem e subruffo fuscum, etc. Circa Verbanum lacum quidam mihi Italice polle nominabant: quod nomen cum pullam seu gallinam significet, nimis generale est. ¶ Graecum aut Latinum nomen nullum habeo: poterit tamen trochilus terrestris dici (nam alii sunt aquatici e gallinellarum similiter genere trochili) cum et genus commune sit, et in cursu celeritas, unde nomen a Graecis factum. quanquam et minimam aviculam regulum aliqui trochilum appellant. Hegeschara quidem celerrime per frutices currit, et aliquando ad latus salit. male volat, et aegerrime in aerem se attollit. A falconibus aut accipitribus capitur, qui propter coloris obscurantem (ut audio) difficilius hanc avem quam coturnicem eminus visu deprehendunt. ¶ Vocem eius esse audio asperam et serratam, ut ita dicam, ger, ger, ger, (proferendo g. consonantem ut Latini solent ante a.) instar serpentium vocis quodammodo. itaque etiam capi ab aucupe vocem eius imitante allectam, dum cultrum per aridum lignum crenatum deducit. (Sunt qui dicant hagescharam captam vocem instar sciuri emittere.) ¶ Sed alios hoc idem de alia quadam ave referentes audivi: quae mense Iunio et Maio in pratis reperiatur, magnitudine turdi viscivori, colore ruffo instar perdicis, cruribus longis, cauda nulla, die nocteque obstrepera, voce mirabili, quam imperiti praetereuntes

natricum (serpentium) esse putent, non admodum dissimili anatum voci ([GO]) sed argutiore. Haec (aiunt) inter herbas et gramen sese abdit, ut raro appareat. Deprehendunt eam tamen aliquando foeniseces in nido. Ova eius duodecim aliquando inventa sunt, columbinis paulo maiora. Haec nobis amicus quidam retulit, cui foeniseces narraverant. Apparet autem hanc quoque, si alia avis est, inter gallinellas terrestres numerari debere. Quaerendum an eadem sit de qua Turnerus: Est apud Anglos (inquit) in Northumbria avis longis cruribus, caetera coturnici, nisi quod maior est, similis: qua in segete et lino, vere initio aestatis non aliam habet vocem quam crex, crex. hanc enim semper ingeminat, quam ego Aristotelis crecem esse puto. Angli vocant a dakerhen, Germani [GO]. (Ea quam nos arquatam nominavimus, a Frisiis, ut audio, [GO] appellatur.) Sunt qui etiam rusticulam minorem, voce sua ita obstrepere dicant, ac si quis cultrum per serram duceret.

¶ Retulit etiam nuper mihi quidam similes quasdam hegescharae aves in India adferri, in Gallia a se visas, quae carnem et mures edant grandibus bolis, et ossa magna devorent, magnitudine gallinae. ¶ Hegescharam Anglice audio ray nominari, et inter segetes capi, lautissimam avem.

DE GALLINULA QUAM NOSTRI VOCANT
[GO]: vel de arquata maiore, et phaeopode duplici, quarum
alteram arquatam minorem vocavi.

HAEC avis circa Argentoratum nominatur [GO], corpore nigricante paucis ruffis et subflavis maculis aspersa, rostro tenui, oblongo, nigricante, modice inflexo. collo albicante, inferiores eius parte circa medium et infra ad flavum vel ruffum tendente, ventre albo, cruribus fuscis vel cinereis, ut pictura nobis ostendit. unde phaeopus cognominari posset. quem admodum etiam ea cuius figura proxime sequent, quam tamen arquatam minorem potius appellare visum est. {Eiusmdoi} <Eiusmodi> aves Mediolani girardellos nominant. ¶ Sed video etiam turdi genus parvum a Saxonibus [GO] vocari, quod Eberus et Peucerus collurionem faciunt. Turnerus etiam batin esse coniicit aviculam quae vulgo vocetur [GO], Anglis stonchattera.

CHRISTOPHORUS Encelius lib. 3. de re Metallica meminit avis quae in Marchia regione Germaniae vulgo nominetur [GO], nomine ab agris quiescentibus ([GO] vocant) imposito: coloris cyanei, optimi saporis, boni chymi. Hoc etiam genus, ut et alias gallinas sylvestres ore coire scribit circa aequinoctium vernum, mare in os foemellae

inserente rostrum et infundente genituram, quod verisimile mihi nequaquam esse, supra in Urogallo dixi. Nos avem [GO] descripsimus in Elemento A. Arquatae nomine, propter rostri figuram, de qua an sentiat Encelius quoque, incertus sum. color quidem cyaneus arquatae nostrae non convenit. Audio autem eam appellari [GO] in quibusdam locis a mense Iunio quo adventare ad illos solet: Encelius a quiescentibus et novalibus agris hoc nomen suae brach hennae factum ait. Arquatam nostram aliqui etiam [GO], hoc est avem pluviae appellant, alii venti vel tempestatis avem, [GO], quod tempestatis futurae prognosticon ex ea sumatur. Sed video haec nomina parum certa esse: nam et aliae quaedam aves iisdem nuncupantur: quae quoniam ad gallinaginum aquaticarum (ut omnino coniicio ex pictura) historiam pertinent, icones earum hic adiiciemus.

¶ HANC avem, quam arquatam minorem dixerim, (de maiore scripsi in Elemento A.) aliqui similiter ut maiorem vocant [GO], id est pluviae avem, (a qua tamen diversa est quae apud Gallos una voce pluvier, id est pluvialis vocatur.) In Italia quidam tarangolo, Superiori (iam descriptae) fere similis est, cruribus ut illa cinereis, et ventre albo, et sub capite similiter, itemque rostro, nisi quod paulo oblongius videtur. Alae maculis albis asperguntur, alioqui ex ruffo fuscae. sed longiores earum pennae nigrae sunt, ut et dorsum et collum pronum nigricant. Collum supinum cum pectore nonnihil ruboris habet obscuri et valde diluti, plurimisque maculis nigricantibus distinguitur. ¶ Arquata minor et ochropus magna, [GO], quanquam gallinulae aquaticae sunt, aliter tamen fere capiuntur, ut ex aucupe quodam Argentinensi intellexi: nempe alis duabus commissis, idque in gramine, non in ripa, alioqui dispositis ut mox in Capite de Gallinulis aquaticis capiendis in genere dicetur. Sed cum haec duo genera prae caeteris adeo cauta sint, ut noctu in locis qui undique aqua ambiuntur quiescant, astutia opus est ut alis istis opportune dispositis deprehendantur. Si quae e retibus evaserint, tam alte clamant, ut spatio itineris ferme horae exaudiantur.

DE RALA TERRESTRI.

RALA vel ralla, nomen apud Anglos et Gallos in usu, multis et diversis avibus inconstanter, ut video, tribuitur. nam et terrestres et aquaticae quaedam sic appellantur, omnes tamen gallinularum generis, et cruribus oblongis. Petrus Bellonius ortygometram vulgo rallam dici interpretatur. Hegescharam nobis proxime descriptam, Angli (ut puto) rayl appellant. Perdix rustica vel rusticula Plinii (inquit Turnerus in epistola ad me) ab Anglis vocatur rala. Est autem rala duplex, altera cibum e ripis fluminum petit, altera degit in ericeto in locis sylvestribus. Aquaticam illam Coloniae diu alui, et male volare deprehendi, et egregie pugnacem. Rostrum et crura erant rubra, plumae multis maculis respersae. Montana vero illa et sylvestris crura habet multo breviora aquatili, et plumas undique

magis cinereas. sed rubra interim crura habet et rostrum. avis utraque apud nos regium epulum (real Itali regium vocant, Galli royal, et forte hinc ductum est ralae vocabulum, a colore crurum forte erythropus fuerit) vocatur, Haec ille. Ego rusticam perdicem vel rusticulam, non ralam Anglis, sed Vuodcoccum vulgo dictum, Gallis beccassam, interpretor. ¶ Quaerendum an rallae aves forte dici potuerint, quod longis cruribus tanquam grallis insistere videantur. Sunt enim grallae (nostri stelzas dicunt) fustes furculas habentes, quibus nituntur qui super iis ambulant, teste Nonio. Unde grallatorius gradus, id est magnus, cuiusmodi solet esse grallatorum. Diversi generis est rallus avis, ut quidam in Italia vocant, quem post Fulicam descripsi.

DE AVIBUS SIVE GALLINULIS AQUATICIS:
longis cruribus etc. quaedam in genere.

PRIUSQUAM reliquas huius generis aves singillatim proponam, in genere prius quaedam adferenda videntur. Dixi autem iam superius quoque nonnulla toti huic generi tum terrestrium tum aquaticarum gallinaginum communia. ¶ Girardelli Mediolani, et alibi in Italia giaroli (ut audio) variae aquaticae gallinulae nominantur, quasi glareolae: quod in glarea (sic vocant loca sabulo et lapidibus plena circa fluvios et torrentes) versari soleant. Nostri fere omnes huiusmodi aves in genere [GO] id est gallinulas aquaticas nuncupant. Sunt autem innumera earum genera, ut ardearum etiam aquaticarum avium, quarum [GR] esse author est Oppianus: magnitudine praecipue et coloribus discreta. Sed ardeae maiores sunt et piscivorae, rostris omnes rectis, etc. Gallinulae minores, neque tam piscibus (ni fallor, nisi minimis forte pisciculis) sed vermiculis potius et insectis circa aquas victitant. Aristoteles ortygometram aquaticis avibus corporis specie similem esse scribit. Idem [GR] (malim [GR]) [GR] esse scribit in Physiognomonicis, hoc est pedibus vel digitis pedum anguste coniunctis, et naturae timidae: unde homines etiam timidi esse coniiciantur illi, [GR]. Est autem, ut nos observavimus, haec fere species aquaticarum, ut crura oblonga habeant, quo cibum commode circa aquam et in aquam quaerant, non enim natant, quare palmipedes non sunt. digitum qui pro calce est perbrevem habent (quo quaedam omnino carent, ut ea quae [GO] Germanice, et altera quae [GO] vocatur, quantum ex pictura video) corpus gracile et adductum, non crassum nec in corpulentiam extensum: caput pleraeque omnes puto proportione parvum: plumas plerunque varias, versus quosdam crispantes coloris varietate (albis vel alterius) redditos: caudam perbrevem. Rostrum est longiusculum, modice flexum: praeterquam in rusticula utraque, et marinis quibusdam, quarum omnino rectum est rostrum. Partem capitis supinam, quae inter rostrum et collum est, omnibus albere video, ut etiam ventrem. sed hoc interest, quod venter aliis simpliciter albus est, aliis in albo maculis distinctus fuscis. Maximae alarum pennae omnibus fere nigrae aut nigricantes, ochra et erythra exceptis. Plurimae etiam circa oculos maculas albas habent. Rostrum plerisque nigrum: in ochra et poliopode aliquid punicei habet: et rubri nonnihil in erythra. in ochropode magna, pars dimidia quae iuxta caput est, flavet, anterior nigra est.

EX GALLINULIS AQUATICIS, QUAS NOVIMUS, SUNT

Gallinulas hasce omnes fere a crurum colore denominavimus, praeter hypoleucon, a partis inferioris albedine. erythram et ochram, a totius corporis colore.

¶ Avem Deffyt a crurum colore Poliopodem vocavi: (quamvis etiam gallinula quae [GO] dicitur superius descripta, fuscos habet pedes, sed minus (ut ex pictura coniicio) canos, ut Phaeopus potius sit quam Poliopus: in ea quae Rotknillis dicitur, magis nigricant e fusco, nec ullius in hoc genere nigriora, quare Melampodem cognominabimus. Matkerna vero etsi fuscos habeat pedes, a totius corporis tamen colore potius Erythram nominare placuit.) ¶ Item pleraeque omnes iam dictae aves cum aquaticae sint, et inter frutices ac arbusta riparum versentur, non alio fere, quod sciamus, cibo quam pisciculis aluntur. et initio autumni plerumque ad nos adventant, et hyemis exitu denuo avolant, ut et aliae quaedam aves migrare solitae. Aucupium earum mane ante Solis exortum sit aut vesperi post occasum. Interdiu enim locis palustribus degunt, incipiente vero vespere tam sublimi volatu evehuntur, ut non amplius appareant. Aucupes in ripa, quam frequentare solent, rete extendunt, ita ut versus aquam spectet. utrinque autem ad rete eius generis aves quas capere voluerint, aliquas mortuas, et circiter duas vivas disponunt: ad quarum allicientium vocem aves e sublimi se demittunt, et reti in aquam deiecto capiuntur. Caeterum arquatae minoris et ochropodis magnae captura nonnihil differt, ut supra indicavimus.

¶ Alcyonem Encelius Salveldensis vulgo a quibusdam [GO], id est gallinulam aquaticam, sed improprie appellari scribit.

¶ Almencalbum, seu almenbacalbum, est illud quod Aegyptii vocant albucalmun, et est avis aquatica, quam habitantes infra terram Aegyptii in loco nominato Alsemur vocant gallum aquae, ut docet Glossa Arabica et Sirasi, Andr. Bellunensis. Sunt qui etiam fulicam nostram ([GO]) pullum seu gallinam aquae appellent. sed ea palmipes est et natat, nec longa habet crura ut gallinulae de quibus hic agimus, quarum nulla palmipes est.

DE AVIBUS QUARUM VETERES MENTIONEM
fecerunt, quae ad genus gallinaginum aquaticarum referri
posse videtur.

CALIDRIS et CELEUS aves suo loco dictae sunt, TROCHILUS dicetur. Sunt avem trochili diversi, ex quorum genere corythum ([GR]) etiam esse Hesychius et Varinus tradunt, NUMENIS post Arquatae historiam descripta est, et ATTAGEN quoque avis palustris in A. Elemento. ELAPHIS in E. de GLOTTIDE ultimo post Gallinulas loco agetur. PHOENICOPTERUS avis palustris a puniceo colore pennarum dicta, in P. non omittetur.

TRYNGAS ([GR]) lacus et fluvios petit, caudam motitat, ut etiam cinclus, albicula et iunco. sed inter minores has maiuscula est. turdo enim aequiparatur, Aristoteles. Tryngas Germanice dicitur [GO], (id est gallina aquatica,) Anglice a water hen, or a mot hen, (forte a mor hen,) Turnerus. Est autem avis (inquit) tota pulla, excepta ea caudae parte, quae podicem tegit. ea enim candida est, et tum cernitur cum caudam erigit. alis parum valet, atque ideo breves facit volatus. In stagnis, quae nobilium aedes obducunt, et in piscinis apud Anglos plerunque degit. Si quando periclitatur, ad arundineta densiora solet confugere. Audio et snyt appellari apud Anglos avem longo rostro, magnitudine picae, quae semper iuxta aquam versetur, et caudam motitet: quae cinclus, an tryngas sit, quaerendum est. ¶ Tryngas, [GO], nigra tota, fidipes, candido vertice ad rostrum usque demisso, pedibus altis et nigris, caudam continuo movet, et loca incolit aquosa, Eberus et Peucerus.

¶ Huc pertinet etiam avis quae alicubi in Helvetia, ut Claronae, [GO], id est turdus aquaticus nominatur, rostro brevi, cruribus altis, fidipes: quam non memini me videre, nec an tryngas sit asserere possum: nisi forte merula aquatica est, de qua suo loco.

DE RUSTICULA VEL PERDICE
rustica maiore.

A.

GALLINAGO dicta (ascolopas) per saepes hortorum capitur ([GR], forte melius vertetur, in hortis capitur retibus. nam [GR] pro [GR] Sophocles etiam dixit, ut Varinus habet) magnitudine quanta gallina est, rostro longo, colore attagenae. currit celeriter, et hominem mire diligit, Aristot. de anim. hist. 9. 26. in quo loco Albertus habet ascolakos. sed eiusdem libri cap. 8. circa finem [GR] habet Aristoteles, quod magis placet. Scolopax (inquit, [GR] Gallinago vertit Gaza) ex avibus non volacibus, nunquam in arbore consistit, sed humi. Facile quidem fuit coniuncto articulo pro [GR] scribere. Scolopax sane apud Hesychium etiam et Varinum legitur, videtur avem sic dicta haec avis quod rostrum longum et rectum habeat instar pali. nam palum sive lignum longum rectumque Graeci scolopa nominant, [GR], omnibus syllabis brevibus. cum Nemesianus penultimam producat, ut iam recitabo, apud quem prima per a. scalopax scribitur, quasi [GR] Graece dici deberet. Volaterranus

inepte Aristoteli scribit hanc avem alectoridem dici, cum alectoris gallinam significet, cui magnitudine tantum comparatur ab Aristotele. Scolopacis avis Herodianus meminit, qui sylvestrem perdicem interpretatur, (ut et docti plerique rusticam perdicem a Martiali dictam interpretantur) quam et Nemesianus sic vocat, et eius venationem mox post otidem quibusdam notis similem statim describit, cuius hi sunt versus: Cum nemus omne suo viridi spoliatur honore, Fultus equi niveis sylvas pete protinus altas Exuviis. praeda est facilis, et amoena scolopax. Corpore non Paphiis avibus maiore videbis, Illa sub aggeribus primis qua proluit humor, Pascitur, exiguos sectans obsonia vermes. At non illa oculis, quibus est obtusior, etsi Sint nimium grandes, sed acutis naribus instat, Impresso in terram rostri mucrone sequaces Vermiculos trahit, et vili dat praemia gulae. Haec Nemesianus citante Gyb. Longolio, qui hanc avem non aliam facit, quam quae beccassa vulgo dicitur, [GO].

¶ Eadem plane quae scolopax Graecorum, Latinorum rustica perdix, vel rusticula esse videtur. Rustica sum perdix. quid refert, si sapor idem est? Carior est perdix, sic sapit illa magis, Martialis sub lemmate Rusticula. Rusticulae et perdices currunt, Plinius. Rusticulam Scoppa interpretatur Italice gallinam arceram, id est beccassam, ut et Gallice quidam. Caeterum aliam esse avem quae gallina rustica a Columella nominatur, et gallinae villaticae similis esse fertur, supra dictum est. Humi nidulantur perdices, et rusticulae, quae sunt nostrates perdices (quae vulgo perdices vocantur <)>, ab Italis starnae vel externae. nam proprie perdices sunt maiores, ut Hispaniae, et Chienses, et Siculae, Niphus. Et rursus, Gallinago Aristotelis est, quae vulgo gallinella dicitur. quamvis alii quidam, sed male, (ut recognitor ille Papinii,) nostram perdicem intelligentes, dicant gallinellam rustice dictam, esse rusticulam sive starnam, (externam.) Turnerus rusticulam illum avem esse putat, quae Anglice rala dicatur, duum generum, aquatica et terrestris, ut supra recitavi in Capite de rala.

¶ Scolopacem Theodorus gallinaginem vernaculam vocem secutus (ita enim vulgo nominatur) interpretatus est, Hermolaus. Volaterranus et Niphus Italice vulgo gallinellam dici scribunt. Effertur et gallinaza a quibusdam, ut circa lacum Verbanum: ubi et pola a quibusdam, nimis generali vocabulo dicitur, id est pulla. Phasiani et turdi et gallinacea (de gallinagine intelligo) magis hyeme conveniunt, Arnoldus de Villanova. Arcia circa Brixiam dicitur, ut audio, et alibi gallina arcera, teste Scoppa. alibi pissacare, circa Bononiam: et gallina rusticella, ni fallor, alicubi, sed improprie: in Hetruria accegia. Sunt aves quaedam quae gallinae sylvestres dicuntur, vulgo gallinaceas appellant, quae ad naturam perdicis et temperamentum eius proxime accedunt, ut Michael Savonarola testatur, Anton. Gazius Patavinus. ¶ Gallis nominatur becasse, vel becasse grande, a rostri longitudine, ac si rostricem Latine dicas. nam becco rostrum appellat vulgus Gallicum, vocabulo Tolosano antiquo: quanquam id illis gallinacei rostrum significaret, ut author est Tranquillus in Vitellio. Fuerit autem et pico fortassis suum nomen a rostro factum, quod validissimum habet, ut becassa quasi picassa longum. sunt qui scribant bequasse. Normanni videcocq appellant non

diversam, ut quidam putant, sed eandem avem. est autem ea vox Anglorum, qui Vuodcok vocitant, nomine semigermanico et semigallico. nam wod eis est sylva, ut nobis [GO]. cok gallinaceus, ut Gallis. quidam Germanici et Anglici sermonis imperiti, videcocq dictam suspicantur ridicule, quod rostrum instar virgae genitalis gallinacei habeat. ¶ Germanica nomina varia sunt, nam vel simpliciter [GO] appellatur, et [GO], et [GO], quod humidis locis gaudeat ac palustribus: et ad differentiam minoris rusticulae, [GO], id est rusticula maior. Brabandis [GO] nominatur, (unde Albertus et alii quidam nepam dixerunt,) a Flandris [GO]: ab Anglis snype, vel wodcok ut supra scripsi. a Turcis in Asia minore tcheluk. ¶ Graecis hodie vulgo xylornita, id est gallina sylvatica, Bellonius.

¶ Falluntur Britannici Ludimagistri, qui suum Vuodcoccum (id est beccassam) attagenem faciunt, qui solis vescitur vermibus et grana nunquam attingit, Turnerus. ¶ Sunt qui avem (beccassam) cui a rostri longitudine a Germanis nomen recte inditum est, veterum ortygometram esse putent, Gyb. Longolius. Ethigoneta (mendose pro ortygometra) avis est similis perdici, sed longo rostro, Arnoldus Villanov. Sed de ortygometra post Coturnicem scripsimus. ¶ Albertus ficedulam, nepam vel sneppam Germanorum interpretatur, ea forsitan solum ratione ficedulam eam vocans, quod suavis et pinguis sit avis, et mensis plurimum quaesita: nam veterum ficedulam aliam esse fatetur. ¶ Georgius Alexandrinus becassam, id est perdicem rusticam, cum gallina rustica confudisse videtur, vulgi forte nomenclaturis deceptus, ut supra in Gallina rustica scripsi.

B.

Reperitur haec avis in omnibus fere regionibus: apud Helvetios quidem circa loca montana et aquosa, etiam abundat, initio hyemis praesertim. Magnitudine paulo inferior est quam villatica gallina. Rostro longo: et ea prope crurum forma, qua cynchramum (cynchramum vero scricam Germanis dictam facit, [GO]) esse diximus. ingluvie caret, Gyb. Longolius. Nepa rostrum oblungum habet, in dorso colorem perdicis, in ventre nisi: linguam valde longam, quam procumbens in pulvere procul extendit, et attrahit vermes, Albertus. Idem ubi Aristotelis libri de hist. anim. noni caput 26. interpretatur: Avis (inquit, nimirum ex Avicenna) ascolacos (ascalopas) ut Graeci vocant, in hortis et pratis capitur, magnitudine galli (gallinae Aristot. sed minor etiam quam gallina est, ut columbis melius a Nemesiano conferatur,) rostro longo, colore ut attagen, qui declinat ad cinereum cum quodam rubore et flavedine distincta. Moratur autem in hortis. nam diligit loca hominibus vicina, propter semina quae invenit incumbentis (in areis forte) herbarum hortorum. Sed sive haec Albertus de suo adiecit, sive ex Avicenna mutuatus est, falsa videntur. non enim seminibus vescitur scolopax (id est becassa nostra) sed vermibus, ut neque alia avis (quod sciam) cui rostrum sine latitudine oblongum est. Longolius tamen, ut in E. referam, inclusam farina fagotritici pinguescere scribit. ¶ Gallinago quam ipse inspexi instar parvae gallinae erat, eadem qua perdix nostra corpulentia, unciarum forte duodecim pondere. colore macularumque varietate mirifice distincta, ex ruffo vel testaceo colore, albicante, nigro, et aliis. Rostro ab extremitate ad oculos quinque digitos aut amplius longo, anterius nigricante et asperiusculo. Rostri pars superior ultra inferiorem extenditur. Lingua gracilis, oblonga, nervosa. Crura fere rosei coloris.

C.

Ascolopax avis pulveratrix est, G. Longolius. Versantur circa hortos, et circa domos etiam in urbibus in Italia ut audio. alioqui circa rivos et locis humidis degere gaudent: et per diem fere inter arbusta latere, noctu in prata provolare. ¶ Capiuntur Octobri mense fere apud nos. Autumno mane et vesperi inter arbores volant, Albert. In die quiescunt, in aurora et crepusculo volant, Idem. Capiuntur in Anglia mane potissimum et crepusculo in Sylvis. nunquam apud nostrates nisi hyeme videntur. quare de prole et modo nidulandi habeo quod dicam, Turnerus Anglus. Saepenumero adventantibus turdis incipiente capitur autumno in Gallia et patria nostra (circa Brixiam,) Aloisius Mundella. Circa solstitia hyberna nobis vendi solet, Gyb. Longolius. Ficedula (sic vocat sneppam) a quibusdam locis Germaniae nunquam recedit. in Svevia enim semper invenitur. sed a Germania inferiore Aquilonari, quae multum est aquosa, recedit aestate, et redit in fine autumni, Albertus. ¶ Sneppa solis vermibus vescitur, et grana nunquam attingit, Turnerus. Rostrum molli luto infigit, et cibum vermium requirit, et si aliquando profundius defixo rostro haeserit, pedibus lutum eruens se liberat, Albert. In pulvere procumbens longe extendit linguam et attrahit vermes, Idem. Sunt qui dicant gallinaginem spiritu immisso in cava, unde sonus etiam quidam procul audiatur, vermes extrahere: eosque exire propter calore aere ex inflatu avis calfacto. sonum autem reddi, si locus cavus, angustus et oblongus sit.

D.

Mirifice amat hominem, Aristotele teste, scolopax.

E.

Nepa in die quiescit, in aurora et crepusculo volat: et ideo tunc in altum elevatis retibus capitur, Albert. Mane et vesperi inter arbores volat. quare tunc expansis in altum retibus capitur: eo quod exeundo et intrando semper easdem vias sequi consuevit, Idem. Capitur apud Anglos diluculo potissimum et crepusculo in sylvis, retibus in loco arboribus vacuo suspensis, et veniente ave

demissis. Rusticulae capiuntur noctu ad ignem, tintinabulo, et genere retis quod Galli coopertorium vocant. Ignis quidem fit e pannis veteribus siccis in sevum liquatum intinctis, tum contortis brachii crassitie, longitudine pedis, accensisque, Rob. Stephanus. ¶ Scolopaces saepe in ornithone mihi sagina plenos fieri, videre contigit. Haec autem ex farina fagotritici cum aridis subacta ficubus paratur, quae in labris paulo latioribus effusa, copiosus aqua conditur. eam rostris illi longissimis hauriunt potius quam ducunt. Ab hac fartura, quod magnis impensis fiat, multi abstinent. verum illi mihi haud quaquam sapere videntur. Edunt enim omnium fere minimum, ut quae carnosae admodum sunt, et ingluvie plane careant, Gyb. Longolius.

F.

Snepa carnem habet suavem, Albertus. Habetur quidem in deliciis, minus tamen quam perdix, et carne minus alba est et magis rubicunda quam perdix. Gallinacea (id est becassa) magis hyeme convenit, Arnoldus de conserv. sanitate. in plerisque quidem locis hyeme tantum reperitur.

G.

Gallinaginem aliqui deplumatam exenteratamque, in furno torrent et cremant in olla figlina ad quoddam remedium, adversus calculum ni fallor.

DE RUSTICULA SYLVATICA.

ALIA est quae simpliciter rusticula dicitur, vel rusticula palustris maior, de qua iam scripsimus: alia vero rusticula Sylvatica, de qua nunc agimus, quae sylvatica potius quam palustris est, unde a Germanis vocatur [GO]: maior superiore, cum gallinam fere aequet: et colore simili quidem, sed saturatiore. cruribus cinereis, ventre albicante, rostro minus longo, ut pictura ostendit, quam ab Argentoratensi aucupe eodemque pictore accepi. Tendiculis seu laqueis capitur.

DE GALLINAGINE SIVE RUSTICULA MINORE.

AVIS est apud Batavos eadem (qua rusticula maior) forma rostri, capitisque, item corporis: nisi quod longe minor sit, mensarum deliciis maxime nobilis. at haec neque in aviario, neque in caveis vivere dignatur. neque mihi constat quo nomine hactenus a veteribus sit appellata. Advena est secundum vernum aequinoctium, neque a marginibus lacuum et stagnorum quoquam discedit. quare neque pulveratrix est (ut rusticula maior,) Gyb. Longolius interpretatur autem Germanice [GO]. alii vocant [GO], hoc est dominorum et nobilium gallinaginem. alii [GO], forte quod inter gramina lateat: alii voce diminutiva [GO]: alii nimis generali vocabulo [GO]. Galli becasson, Sabaudi becasse petite, id est gallinaginem minorem. Turcae (ut audio) ielué. ¶ Ebero et Peucero molliceps ab Aristotele dicta avis, eadem est quae Germanorum [GO]: quod mihi nequaquam congruere videtur, quanquam Longolius quoque ante illos idem senserit. ¶ In rusticula maiore inferior rostri pars aliquanto brevior est superiore, non item in minore rusticula: in qua tamen anterior pars (si bene memini) multo quam in maiore asperior est.

¶ Rusticulae minoris vocem auditam pluviae prognosticon quidam faciunt. Eandem aliqui talem esse aiunt, ac si quis cultrum per serram ducat. quod tamen alii de alia quadam ave dicunt, de qua supra scripsi inter Gallinulas terrestres. In rusticulae minoris ventre initio Decembris captae, inveni scarabeos quosdam, et vermes albicantes, tenues, oblongos, quales farinarios nostri appellant. Caro eius tenera et suavis est.

¶ Rusticulae sive gallinagini maiori similes esse audio in Frisia aves quasdam. nam ea quae [GO] nominatur vulgo, rostro et pennis colore illi confertur, sed magnitudine vincit. item [GO] dicta, rostro, etc. ¶ Hieronymus Tragus inter aves mensis requisitas meminit illarum quae Germanice dicantur [GO]: quae forsitam non aliae sunt quam quas supra inter Gallinulas terrestres [GO] (ab agris novalibus, rostro fere becassae, sed arcuato) nuncupavi. ¶ Haematopus, id est pica marina ut Galli vocant, rostrum habet quatuor digitos longum, ut gallinago: unde et gallinaginem marinam (becasse de mer) aliqui nominant, Bellonius.

DE DUODECIM GENERIBUS GALLINULARUM AQUATICARUM
quas circa Argentoratum capiuntur: quarum nulli peculiare aliquod Latinum Graecumve
nomen assignare possum. In genere vero nonnihil de eis dictum est supra.

DE PRIMO GENERE,
quod vulgo Germanice vocant [GO],
id est erythropodem.

LUCAS Schan Argentoratensis pictor diligentissimus, et idem auceps, captas a se aliquot gallinulas aquaticas egregie depictas (nisi hoc aliquis improbet, quod non eo qui vivarum est corporis gestu, sed ut pingendas suspenderat reddidit) mecum communicavit. Ex his iam superius duas dedimus, gallinulam scilicet a novalibus agris dictam [GO], ut coniicio: (nisi ea potius terrestris est quam aquatica) et alteram cui a pluvia nomen [GO]. Reliquum est, ut caeterarum quoque icones proponam, et brevissimas a coloribus pictis sumptas descriptiones. vivas enim aliquot earum non vidi. Praeponam autem illas fere quibus rostrum longius est: quibus id brevius, postponam. Icones quidem ipsae si colores non addantur, pleraeque parum inter se discernuntur.

¶ Primi huius generis Germanicum nomen a rubente crurum colore factum est, ut dubites an haec sit erythropus cuius Aristophanes meminit. quanquam et rala Anglorum, tum terrestris tum aquatica (utraque inter gallinulas terrestres supra nobis memorata) cruribus simul et rostro rubeat. ¶ Avis cuius haec icon est, rostro est (ut apparet) oblongo et nigricante, per summum modice inflexo. pennis fuscis, albo passim aspersis. ventre albo, fuscis per transversum maculis intercepto. Meminit huius avis etiam Turnerus: Est apud Anglos (inquit) in locis palustribus avis quaedam, longis et rubris cruribus, nostra lingua redshanca dicta: cui an descriptio haematopodis Pliniani conveniat, qui apud Anglos degunt investigent et examinent. Quod si Anglorum redshanca (ut coniicio) eadem quae Germanorum [GO] est, cum utrunque nomen Germanicum sit et eiusdem significationis: non poterit esse haematopus Plinii, cui rostrum simul et crura praelonga rubent, nostra vero rostrum tantum.

¶ Eryth<r>opodem alterum minorem Germanice dictum [GO] inferius describam loco undecimo.

DE SECUNDO GENERE, QUOD [GO] NOMINANT,
quasi  glottidem.

HUIC avi vulgare nomen est [GO], forte tanquam glottis, cuius Aristoteles meminit, imposito a lingua oblonga nomine. quod si illa non est, congener videri potest. nam cum rostro sit longo, linguam etiam ei longam esse verisimile est, ut et gallinagini in hoc genere, quae cum vermibus pascatur, (sicut pleraeque omnes huius generis puto,) linguam exerit oblongam, ut in eius historia scriptum est. Sed de veterum glottide, sive alia sive eadem est, infra scribemus. Glottis haec nostra colore fusco est, albo colore in alis modice asperso pennis extremis. alba est circa oculos, collo, pectore et ventre toto. Rostrum nigrum est, crura fere viridia, vel mixti e pallido et viridi coloris. Vocem instar fistulae argutam aedit.

DE TERTIO GENERE, QUOD [GO]
nominatur vulgo, a nobis Poliopus.

TERTIUM hoc genus nescio qua ratione [GO] appellatum. cruribus est cinereis vel canis, unde poliopodem aliquis dixerit, rostro partim obscure roseo, partim nigricante. per collum superne ac dorsum fuscus color ad subruffum accedit, qui in alis multo dilutior et albicantior est. in quibus etiam pennarum margines albi sunt, ut pectus quoque et

DE QUARTO GENERE, [GO] DICTO, NOS
Ochropodem magnum nominabimus.

OCHROPUS magnus, quem sic nomino a luteo vel sulfuris instar subflavo crurum colore, (qui in rostro etiam ad dimidium usque vel ultra apparet,. anterior enim eius pars nigra est,) Germanice [GO], per onomatopoeiam (ut coniicio) nuncupatur. Est avem in hoc genere maxime varius, cum septem in eo colores (ut pictura ostendit) discreti appareant. nam praeter subflavum quem dixi, passim toto corpore ruffus apparet: in brevissimis alarum pennis extremis etiam rubens ut in rubrica fabrili. albus tum in capite et circa oculos, tum in mediis alarum pennis et ventre. Longissimae alarum pennae nigrae sunt: et alibi passim, in dorso, cauda, collo et alis maculae nigricant. Palpebrarum margines color croceus tingit. Est et fusci vel cinerei nonnihil in alis. ¶ Digito posteriores pedes carent, nisi pictura me fallit. ¶ Nidificant inter fruticeta e musco et gramine.

Ochropodes aliae duae, media et minima, inferius describentur, octavo et duodecimo locis.

DE QUINTO GENERE, QUOD RHODOPODEM
appellamus, vulgus Germanicum [GO].

RHODOPUS avis, ut nos appellavimus, roseum vel amethysti fere colorem in cruribus habet. rostro est nigro, corpore fusco, cinereae per alas maculae: ut per collum quoque, quod alioqui album est. venter absque maculis candet. caudam albam transversae lineae nigrae cingunt. rostrum est nigrum. Causa nominis Germanici ignota mihi est. Turnerus scribit tinnunculum etiam accipitrem ab Anglis alicubi [GO] vocari.

DE SEXTO GENERE GALLINULAE AQUATICAE,
quam Hypoleucon cognomino: vulgus Germanicum
appellat [GO], nescio qua ratione.

HYPOLEUCON, hoc est subalbum, genus hoc gallinulae cognomino, quod tota pars subtus collum, pectus et venter, albi coloris puri absque maculis sit, prae caeteris huius generis avibus. Reliquum corpus fuscum apparet, in alis dilutius. circa collum superius utrinque ruffum vel subflavum nonnihil admixtum est. Crura fusca cum modico colore ruffo. Rostrum nigrum modice flexum anterius.

DE SEPTIMO GENERE, QUOD [GO]
vocitant, ego Melampodem cognomino.

GERMANICUM nomen [GO] compositum videtur, a colore. est enim ruffo vel rubicundo colore cum maculis fuscis in collo haec avis, et circa oculos. [GO] vero nescio unde facta vox communior est, cum alia etiam huius generis gallinula proxime describenda, [GO] dicatur. Nos a crurum colore Melampodis nomen finximus, quod nigripedem significat. nulla enim huius generis avis, quod sciam, nigriora habet crura. Corpus fuscum est, cum maculis quibusdam sordidi coloris et obscuri. rostrum etiam nigrum est. alas maculae albae distinguunt.

DE OCTAVO GENERE, VULGO DICTO
[GO]: nobis Ochropus medius.

DE Germanico huius avis nomine proxime retro dictum est. nos ochropodem medium nominavimus, a crurum colore luteo, vel subviridi obscure. nam ochropodem magnum supra loco quarto descripsi, minimum duodecimo descripturus. Rostrum ei nigricat, ut et tota superior pars corporis. alae ad fuscum tendunt, praeter pennas longiores nigras. fuscum est etiam pectus cum collo, ut pictura indicat. Vidi ego captam huius generis avem, initio Februarii, huic similem: sed rostro oblongiore paulo quam hic pingitur: dorso vero posterius aliquid subruffis obscuri. cauda aliquatenus tota candida erat, sed circa finem duae lineae nigricantes spaciis albis distinguebantur. Apparebant et exigua puncta albicantia passim, praesertim in minoribus pennis alarum. venter candidissimum. collum cinereum maculosum. rostrum nigrum. pars capitis inferior candida. crura fere ex viridibus fusca. lingua in oblongum mucronem desinens. Magnitudo totius quae metulae, sed corpus paulo gracilius, et collum oblongius.

DE NONO GENERE, QUOD ERYTHRAM
nuncupo, vulgus [GO].

CUR [GO] a vulgo haec avis dicatur ignoro: ego a totius corporis colore erythram vocavi. Etsi autem corpus totum fere (ventrem albicantem rubro tamen suffusum, et crura leucophaea excipio) rubicundum sit. obscurior tamen is rubor in dorso est, et maculis nigris interceptus: clarior in alarum aliquot pennis: in quibus longissimae ad rubricae fabrilis colorem accedunt. in collo inferius puncta quaedam albicant. Rostrum nigricat, non absque rubore, brevius quam plerisque aliis in hoc genere. ¶ Inter arundines capitur laqueis, ([GO].) Vocem et clamorem aedit quo repraesentatur sonus fullonum lanas ferientium. [GO]. ¶ Audio etiam ab aliis [GO], hoc est avem Rheni appellari: parvam quandam in gallinarum genere, colore variam subfuscam, et alio nomine [GO] dici.

DE DECIMO GENERE
Gallinarum, cui Ochrae nomen
fecimus, vulgo [GO]
appellant.

HUIUS etiam avis Germanici nominis rationem non assequor. Kernella quidem vulgo Germanorum dicta, in anatum quoque ferarum genere est: et Matkerna inter gallinulas proxime dicta. ego ochram nominavi, a totius fere corporis colore subviridi, sed sordido et obscuro, prona parte magis fusco. Caput, collum, pectus et alae, punctis et maculis candidis insigniuntur. cauda albicat aliqua ex parte. rostrum partim nigricat, partim puniceum est. Crura, ut in ochropodum genere, lutea.

DE UNDECIMO GENERE,
quod Erythropodem minorem appello,
vulgus [GO].

GERMANI circa Argentoratum, ut proxime sequentem avem [GO] vocant: ita eam quam nunc describimus [GO], nescio quam ob causam. Ego a pedum colore rubente erythropodem, adiecta minoris differentia. nam maiorem supra primo loco descripsi. Coloris est fusci, et nonnihil subruffum habet in alis praesertim et collo. Alas per medium linea alba transversa distinguit. longiores earum pennae partim nigrae, partim cinereae apparent. cauda alba. rostrum nigricat. Digiti pedum posteriores nulli, vel brevissimi videntur, si pictura bene habet. Erythropodem maiorem supra primo loco descripsi.

DE DUODECIMO GENERE GALLINULARUM,
quod Ochropodem minorem nomino, vulgus [GO].

VULGO hanc avem [GO] vocant, (quasi motriculam dicas, verbum enim [GO] nobis moveri est. Nam cum aliquid circa aquam audierit haec avis, statim movetur, et exigua voce sua argutissime clamat,) ut superiorem [GO]. Minima quidem inter gallinulas videtur. Rostrum nigricat. collum album est, idque altius quam in caeteris, idem linea fusca ceu torque ambitur inferius. Caput quoque nigricat, in quo spatium supra oculos nigrum inter albas utrinque maculas continetur. Dorsi alarumque color ad cinereum vergit. longissimae alarum pennae nigricant. Crura sublutea sunt, a quorum colore Ochropodem minorem hanc avem nominavi. magnum enim ochropodem iam prius descripsi loco quarto, medium octavo.

DE GALLINULA QUAM ANGLI
Godwittam vel Fedoam appellant.

SI satis exploratum mihi esset attagenam avem palustrem esse, et variis maculis distinctam, ut Erasmus scribit, Anglorum godwittam sive fedoam, attagenam esse, indubitanter auderem adfirmare. Est autem ipsa gallinagini ita similis, ut nisi paulo maior esset, et pectoris color magis ad cinereum vergeret, altera ab altera difficulter possit distingui. vivit in locis palustribus, et ad ripas fluminum. rostrum habet longum, sed capta triticum non secus atque columbi, comedit. triplo pluris quam gallinago apud nos venditur, tantopere eius caro magnatum palatis arridet, Turnerus.

¶ Haud scio an illa quoque avis gallinarum generis sit, quam Frisii TIRCK appellant, pennis et rostro non dissimilem sturno, cruribus proceriorem.

DE GALLINULIS SIVE ARDEOLIS MARINIS,
quarum alteram Totanum, alteram Limosam circa Venetias vocant.

TOTANUS.

TOTANUS et LIMOSA, ut Venetiis vocant si bene memini, inter ardeolarum gallinularumque naturam ambigere fere videntur, quod gallinulis maiores sint, ardeolis minores. Rostra eis recta et acuta, et ad victum e piscibus apta sunt. In Germaniae maritimis has aut similes aves [GO], vel [GO] nominari audio: hoc est gallinagines paludum, ut coniicio.

¶ Totanus avis est aquatica, rostro nigricante, praesertim anterius: posterius enim, et magis inferiore parte, ruffum est. vertex cinereus, ut et reliqua pars prona. Alarum ima pars alba, extima nigra est reliquae plumae in ambitu variae ([GR]) sunt et albicantes. cauda palmi longitudine, transversis lineis albis nigrisque depicta, ut etiam Limosae. Pennae supra caudam ad medium dorsum usque

LIMOSA.

albicant. Pars omnis supina alba est: in collo tamen et superiore alarum ambitu nigricantes maculae visuntur. Totius avis longitudo ab extremo (rostro) ad pedis extremum extensae, dodrantem cum duobus palmis aequat. Rostri longitudo circiter tres digitos, colli totidem. Fidipes est: verum duo maiores digiti pedis aliquosque membrana iunguntur, ut et Limosae. Pedes duos palmos longi ex pallido rubent, unguiculis muniti nigris. Corpus avis ea fere crassitie est qua Mergulus noster rostri acuti.

¶ LIMOSA per dorsum coloribus arquatam maiorem ferme refert, maculis varia tota parte prona, capite et collo praesertim. similis prope Totano iam descripto (in quo de hac etiam nonnihil leges) sed paulo maior. rostrum ei undique nigricat. Interna alarum pars varie maculosa est. reliqua

pars supina albet, in collo tamen maculis distinguitur. Pennae alarum extremae lateribus adiunctae, extremitatem caudae attingunt. Pedes longiores quam superioris, glauci, vel ex cinereo subvirides. Totius a rostro ad ungues longitudo, dodrantes duo cum palmo: colli, palmus: rostri similiter.

DE GLOTTIDE.

GLOTTIS, [GR], avis est Aristoteli, Gaza Lingulacam reddidit. Volui autem hanc quoque Gallinarum aquaticarum historiae adiungere, quoniam eadem forma qua aves (gallinulas intelligo) lacustres est, ut ortygometra quoque, Aristotele teste. Lingulaca, quae linguam exerit praelongam, otus et ortygometra, duces se praebet abeuntibus coturnicibus, Aristot. Glottis praelongam exerit linguam, unde ei nomen. Hanc initio blandita peregrinatione (cum coturnicibus) avide profectam, poenitentia in volatu cum labore scilicet subit. reverti incomitatam piget et sequi: nec unquam plus uno die pergit, in proximo hospitio deserit. verum invenitur alia, antecedente anno relicta: simili modo in singulos dies, Plin. Caeterum quaenam haec avis sit, et quo hodie appelletur nomine, non facile dixerim. nam et alias quasdam aves, lacustrium avium specie, cum coturnicibus avolare puto. Habent autem omnes illae corpus gracile, crura et rostra longa, et pleraeque etiam linguas longas, quas exerunt ad cibum vermium quibus vescuntur, ut inter caeteras de gallinagine vel rusticula constat. Est inter alias quae [GO] Germanis appellatur, vocabulo ad Graecum accedente: de qua plura leges supra Loco secundo inter duodecim illas Gallinulas aquaticas quae circa Argentoratum capiuntur. Est et elaphis apud Oppianum, quae pennas in dorso omnes cervinae pelli colore similes habet: et lingua longissima in aquam protensa, sensim ad fauces deceptum aliquem piscem attrahit: quae et ipsa glottidi Aristotelis cognata videtur. ¶ Albertus pro glottide ex Aristotele de animalium hist. 8. 12. picum linguosum habet. Niphus etiam lingulacam vulgo Italice scribit picum tocciulum dici, qui longa lingua sua extrahat vermes et formicas. Sed utrunque deceptum apparet. neque enim soli pici longas linguas habent: nec avium lacustrium forma, qua glottis est, picorum generi convenit.

¶ Lingulaca, piscis etiam nomen est, et herbae apud Plinium. Glottis Atticum fuerit, commune glossis. Est aut [GR] etiam pars tibiae Eustathio. [GR].

¶ GAUSALITES, [GR], avis quaedam apud Indos, Hesychius et Varinus.

DE GNAPHALO.

GNAPHALUS, [GR], dicta avis, voce proba est, colore etiam pulchro: nec non ingenio valet in vitae officiis, et speciem prae se fert decoram. peregrina haec avis esse videtur, quippe quae raro nostris locis appareat, Aristoteles. Gaza hunc locum transferens nullam gnaphali mentionem facit (mendoso forte codice usus:) et omnia quae de gnaphalo scribuntur, ad veliam ([GR]) cuius Aristoteles proxime meminerat, refert. Atqui nostri codices Graeci gnaphali nomen exprimunt: et in veteri etiam traductione tanquam aves diversae ponuntur. Albertus pro gnaphalo habet adepellus. Eberus et Peucerus gnaphalum interpretantur fullonem, (nam et piscis [GR] est, quem fullonem Gaza interpretatur. gnaphalon quidem Graecis tomentum significat, et gnaphalus avis a plumis forte tomenti instar mollibus dici potuit) Germanice [GO]. hanc avem pulchram esse aiunt, colorum varietate elegantem, raro apparere, et hyberno tempore fere cerni, ut videatur esse peregrina avis. Ego Germanica haec avium nomina non agnosco.

66 - de Gallinulis terrestribus et aquaticis