Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

85 - de Milvo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MILVO.

A.

MILVUM Plinius ex accipitrum genere esse scribit. Vocatur et Milvius. ¶ Daah, [HE] et [HE] aiah, nostrates Iudaei interpretantur pro generibus milvorum. et daah milvum simpliciter exponunt. aiah vero milvum rubeum, vulgo [GO]. nostri interpretes vulturem reddunt. Chaldaice [HE] taraphita dicitur, videlicet a rapacitate. nam taraph rapere significat. Quidam ex Hebraeis sentiunt aiah a notis insulis quas inhabitet sic vocari. [HE], ai enim

Hebraice insulam significat, [HE] iiim, insulae, Paul. Fagius. Aiah, [HE], Rabino Kimhi avis est quae vulgo gaza vel agassa, id est pica dicitur, Deut. 14. et Levit. 11. ubi Chaldaeus interpres taraphita transtulit, hoc est vulturem: Arabs zeda, [HE]. Persa mar an tih, [HE]. Septuaginta [GR] et [GR], id est milvum. Hieromimus vulturem. Daiah, [HE], nomen avis, milvus, Deuteron. 14. in plurali dauoth, [HE], Esaiae 34. Munsterus. Daiah avem Elias Levita suspicatur dictam ab atrore. Deuter. 14. Chaldaeus vertit [HE], daietha, vel daiatha. Arabs cheda, [HE]. Persa andili, [HE]. (vox quidem dih, accedit ad Germanicam [GO].) Septuaginta praetereunt. Esaiae autem 40. [GR] (alias [GR], cervi) reddunt pro douoth, [HE]. Hieronymus milvus. Eodem capite Esaiae Kimhi interpretatur vulgari lingua [HE], aultul. (nimirum austour, quod Gallis est vultur.) R. Salomon al torisch, [HE], vulturem interpretatur. Daah, [HE], milvus, avis ob pernicem volatum sic vocata, Munsterus. a verbo scilicet daah, quod est volare. hoc nomen in Levitico cum delta (rectius nimirum,) in Deuteron. cum rho scribitur. Deuteron.14. Chaldaeus vertit bath kanepha, [HE]. Arabs gadach, [HE]. Persa mar an daah, [HE]. Septuaginta gyps, id est vultur. Hieronimus milvus. Chaldaeus in Levitico daietha, item in Deuteron. R. Abraham probat eos qui volunt idem esse nomen cum raah, [HE]. Alhada est avis quae dicitur milvus, Andr. Bellunen. ¶ Hasida vel chasidah, Hebraicam vocem Thalmudistae aliqui daiah lebano, id est milvum album interpretantur: et sic dictum volunt quod faciat gratiam sine pietatem cum solidalibus suis, distribuendo eis cibos. vide in Ciconia A. ¶ Sus vel sis Hebraice grus exponitur, vel hirundo vel milvus, ut docui in Equo A. ¶ Anapha, [HE], veteres Hebraei exponunt genus milvi irritabile, quasi deductum nomen sit a verbo anaph, quod irasci significat, ut etiam Aben Ezra explicat. nostrates Iudaei vulgo [GO] P. Fagius. vide in Ardea A. ¶ Adrias, burdo et actiros, nescio quae vocabula, singula Sylvatico milvum significant. postremum a Graco ictinos corruptum apparet.

Milvus Graecis [GR] vel [GR] vocatur. Io. Tzetzes cum de ictino, id est milvo scripsisset, multos hoc nomen inepte cum ictide (id est viverra) confundere subiungit. Harpe avis rapax aliis milvus est, aliis milvo similis avis, aliis alia quaedam. vide in Harpe A. Milvus avis est quam vocamus harpam, Tzetzes. Harpetos, [GR], milvus est Cretensibus, Varinus et Hesychius. Aristoteles et Plinius harpen a milvo manifeste distinguunt. Milvus hodie a Graecis vulgo [GR] dicitur, nimirum a lupina rapacitate, Varinus in [GR]. Bellonius tamen licadurum hodie vocari scribit. ¶ Milvus avis Italice lo nichio, milvio, Scoppa. Nibius corrupte vulgo dicitur, Niphus. Invenio et nibbio scriptum, et niggo. Poyana quoque Italicum vocabulum est, quasi pullana, ni fallor, a raptu pullorum, haud scio milvus an buteo potius. ¶ Hispanice, milano. Milvos quosdam Hispani regales appellant, Per. Martyr. ¶ Gallice milan, et escorffle quoque Roberto. ¶ Germanice [GO]: vel ut Peucerus et Eberus scribunt, [GO]. Flandris [GO]. Genus quoddam milvi Saxonice [GO] dicitur: Paulus Fagius scribit [GO] et milvum rubeum interpretatur. Vulgus nostrum milvum furem pullorum appellat, [GO]. Milvus [GO] vel [GO] Ge. Agricola. Angli vero accipitris generi, quem rubetarium esse coniicit Turnerus, a dilaniandis gallinis nomen imposuerunt, hen harroer. Ego circum accipitrem privatim gallinis insidiari legisse memini. ¶ Anglice, a glede, a puttok, a kyte, Turn. ¶ Illirice, luniak.

¶ De generibus milvorum. Duo milvorum genera novi, maius et minus: maius colore propemodum ruffo est, apud Anglos frequens, et insigniter rapax. Pueris hoc genus cibum e manibus in urbibus et oppidis eripere solet. Alterum genus est minus, nigrius, et urbes rarius frequentans. Hoc genus ut in Germania saepissime, ita in Anglia nunquam me vidisse recordor, Turnerus. Et rursus in epistola ad me, Milvos tales habemus in Anglia, quales nusquam alias vidi. Nostrates sunt Germanicis multo maiores, clamosiores, ad albedinem magis vergentes, et multo rapaciores. Tanta enim est nostrorum milvorum audacia, ut panem pueris, pisces foeminis, et sudaria sepibus, et virorum manibus eripere audeant. Imo saepe pileos hominum capitibus, eo tempore, quo nidulantur, ut auferre solent. Milvorum duo sunt genera: alteros tempestate nostra regale, (nimirum [GO] Germani. Hispani etiam regales quosdam milvos appellant. Niphus regalem aquilam quandam a quibusdam pygargum existimari scribit.) alteros nigros, qui et robustiores sunt, Belisarius. ¶ Alberto pro ictino perperam habet acrinoz: quod (inquit) parvum genus est milvi, et vocatur apud nos milvus risus. Ego coniicio illum Germanicam vocem [GO] sic voluisse

interpretari. quae sicubi in usu est, cur a risu derivetur rationem nullam video. etiamsi [GO] Germanis ridere significat. quia potius suspicor harpam vel milvi genus circa aquas et paludes versari solitum, quod [GO] nostrum vulgus appellat, id est palustrem milvum, alicubi [GO] vocitari. paludem enim Germani [GO] et [GO], quasi lacum, appellant. Eodem in loco ubi Aristoteles ( de hist. anim. alicubi) habet, [GR], imperite milvorum genera facit, barbaris quibusdam vel Graecis potius corruptis nominibus utens. sic et pro chlorione ave, habet glaro, et genus milvi parvi exponit. Corone, id est cornix, occidit tapynum, Aristot Albertus pro tapyno milvum habet. Nostri nescio quod milvi genus vocant [GO]. ¶ Aquilam percnopterum ab alarum notis vel colore dictam, forte non imperite ait Albertus milvum esse, Niphus. ego imperitissime dictum puto. ¶ Astures ex genere infimo aquilarum vel milvorum esse putamus, P. Iovius.

B.

Mihi ex accipitrum genere magnitudine differunt, Plinius. Milvus ex accipitrum genere iisdem et magnitudine et pennis respondet, Eberus et Peucerus. Buteonem aliqui natura formaque milvo non dissimile esse putant. Milvo magnitudo est accipitris, pennae ruffae, ungues et rostrum adunca similiter, Albertus. sed alas curvas et non rectas habet, in quo abilis differt, Author de nat. rerum. Ictericorum oculi pallidi ([GR]) et nigri sunt, sicut ictinorum, id est milvorum, Suidas. Milvo ventriculus est ferventior, Aristot. Iecori eius simul et intestino iungitur fel, Aristot. plerisque toto intestino continetur, sicut accipitri, milvo, Plinius. Fel quibusdam dispergitur in hepate, ventre, et intestino inferiore involuto primo, ut accipitri et milvo, Albertus. Milvus, ut magna parti avium, lien adeo exiguus est, ut propemodum sensum effugiat, Aristot. Aelianus scribit marem milvum non inveniri, etc. Volaterranus Aelianum authorem citans, sed falso. nam Aelianus 2. 45. de vulturibus hoc scribit, de milvis vero mox alia quaedam.

C.

Oculos milvinos pro acutissimis Politianus dixit. ¶ Milvum quidam coniiciunt fictitio nomine dictum a voce quam aedit. Iugere milvi dicuntur cum vocem emittunt, Festus. Accipiter pipat, milvus hiansque lipit, Author Philomelae. ¶ Milvi videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in coelo mostrante natura, quod opus esset in profundo, Plinius. Sunt qui milvum a molli volatu dictum putent. Rahaph, [HE], motus quidam est, quali scilicet milvus in aere movetur immotis alis, etc. Munsterus. ¶ Rapacissima et semper famelica haec avis est, Plinius. carnivora, Aristot. Insidiatur avibus domesticis, maxime pullis gallinaceis et anserinis, et quos incautos viderit, statim rapit. Sectatur etiam cadavera, quare circa coquinas et macella volitat, ut si quid carnis crudae proiiciatur foras, mox rapiat, Albertus et alii. Nullum genus falconum cadaveri insidet sicut faciunt aquilarum et milvorum genera, Albert. Milvus avis est quam vocamus harpam, rapiens pullos gallinarum, Io. Tzetzes. Milvus cubitus{videtur vox corrupta) cum a nido egreditur, perfectis iam alis, aves magnas venatur: et cum validior fuerit, debiliores tum capit. tandem cum ad summum vigorem pervenit, muscas, culices, ac lumbricos terrestres captat, et tunc fame moritur, Iorath. Fertur etiam vulgo milvum primo anno adeo audacem esse, ut nihil mortuum gustet, secundo nihil vivum prae metu, tertio fame morit. Vescuntur et glande aves quaedam uncorum unguium, pomisque multae, sed quae carne tantum non vivunt, excepto milvo, Plinius. In Aegypto palmulis etiam vescuntur, teste Bellonio. ¶ Milvus quandoque visus est bibere, sed raro, Aristot. Milvum aiunt ex solis aquis pluvialibus bibere, eo solum tempore qua pluvia cadit, Io. Tzetzes. Punicae malo nunquam eos insidere ferunt, et ne aspectum quidem eius sustinere. Fertur autem, si credere dignum est, virum quendam amissa uxore, ex qua filiam arsisse. illam vero ne a parente contaminaretur, super materno sepulchro sese iugulasse. postea vero diis hunc casum miseratis, terram de sanguine arborem produxisse: et patrem mutatum in milvum, calamitatis suae monumenta refugere, nec insidere huic arbori, Oppianus. Milvi hyeme ad loca tepidiora abeunt, si vicina sint,. at si remota fuerint, non mutant sedem, sed se ibidem condunt. Iam enim de angustiis vallium evolasse, cum primum apparerent, visi sunt. Sic et hirundines, Aristot. Milvus de genere unco paucis quibusdam diebus latet, et noctua, Idem. Hybernis mensibus latent, non tamen ante hirundines abeuntes, Plin. In Lybia circa fontes Nili milvi et hirundines perennant, Herodotus libro 2. id est non recedunt inde per hyemem, quod regio admodum calida sit. Accidit in quadam sylva superioris Germaniae, ubi incisa quercus putrida, inventa est plena hirundinibus, et fuit multus pulvis ligni putrefacti in quercu. et similiter usum est de milvis. milvus enim ad breve tempus latet, ita ut multi ipsum latere nesciant. Aves sua tempora norunt, quando scilicet ad calida loca festinantes, rigorem hyemis debeant declinare, et principio veris ad regiones solitas redire. Unde scriptum est, Milvus non apparet nisi in aestate, sicut nec turtur et hirundo. In hyeme nanque manent in nido, vel latent in cavernis arborum, vel ad alia loca calidiora se transferunt, Author Glossae in Hieremiam. Hyematum Alexandriam hirundines, milvos (quos regales Hispani appellant caeterasque volucres, potitum hyeme adveniente a nostris regionibus Europaeis transvolantes, tendere cognovi, Pet. Martyr. Cuculi tempus habent et ipsi veniendi milvorum scapulis suscepti propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spacia fatigati deficiant, Isidorus. Milvi in Aegypto

nidificant dum absunt a nostris regionibus, et illic adeo mansueti sunt, ut ad fenestras usque domum advolent, et dactylis pascantur. Aestate in Europam transeunt, ut Solis aestum declinent, Bellonius. ¶ Pariunt milvi bina magna ex parte: interdum tamen et terna, totidemque excludunt pullos, sed qui aetolius nuncupatur, vel quaternos aliquando excludit, Aristot. Sed Plinius 10. 60. aegolius legit, quod est ulula, non aetolius. Singulos fere parit, nunquam plus ternos, is qui aegolios vocatur quaternos, Plinius ibidem: cuius loci lectionem nos ex Aristotele sic restituimus, Milvus binos fere parit, nunquam plus ternos, et sic. Vicenis diebus incubat, Aristot. et Plinius. Milvi rhamnum nidis suis imponunt ceu fascinationis remedium, (vel nescio contra quas noxas,) Aelianus. ¶ Traduntur a solstitiis affici podagra, Plin. Arthritica avis est et podagrica, ideoque timida: et latet aliquando, circa solstitia frequentius, quod tunc morbo (podagrae) magis obnoxia sit, Albertus. Certo anni tempore magnum in pedibus dolorem patitur, Oppianus.

D.

Impudentissimi omnium milvi sunt, qui etiam ad hominum usque manus provolant, Oppianus. Buteones paulo minus audaces milvis sunt. remotius enim a domibus praedantur, Strumpfius. Viribus et audacia destituitur milvus, nisi quod pullis domesticis insidiatur, Albertus. Aquilae quaedam non solum aves vivas, sed etiam mortuas degustant: et hae declinant ad naturam et ignobilitatem milvorum, Albertus. Milvus audax est in parvis, timidus in magnis. fugatur a niso, quamvis triplo maior illo, Author. de nat. rerum. Primo aetatis suae anno animosiore esse fertur, deinde paulatim timidior fieri, ita ut tertio anno etiam fame intereat, vide supra in C. ¶ Notandum in milvis, nihil eos unquam esculenti rapere ex funereum serculis, nec Olympiae ex ara, ac ne ferentium quidem manibus, nisi lugubri municipiorum immolantium ostento, Plinius. Milvus in rapina faciendas eminentissimus si superior extiterit, carnes e macello rapacissime aufert: ex Olympiae tamen aris (de carnibus Iovis sacrificatis, in Graeco legitur, nulla Olympiae mentione) eas nunquam attingit, Aelianus. Meminit et Pausanias in Eliacis: et Aristoteles in Mirabilibus, Milvos (inquit) esse aiunt in Elide, qui carnes ab illis qui per forum gerunt rapiant, sacrificatis vero abstineant. ¶ Cum harpa milvus amicitiam servat, Aristot. et Aelianus. Communes inimicitiae harpae et milvo contra triorchin, Plinius. Habent et cuculi veniendi tempus milvorum scapulis suscepti, propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant, Isidorus. Vulpem et milvum inimicitias exercere aiunt: forte quia ambo rapiunt gallinas, Stumpfius. Milvus cum corvo dissidet, eripit enim milvus a corvo quicquid tenet, ut qui et unguibus sit praestantior, et volatu. ita fit, ut eos quoque victus ratio faciat inimicos, Aristot. plura leges in Corvo D. Gallus contra serpens et milvos pro gallinis dimicat.

E.

Milvi capiuntur ut accipitres: lege in Accipitre E. Quomodo irretiantur milvi et aquilae, et aliae aves quae cadavera appetunt, Crescentiensis praescribit 10. 22. Milvorum venationem primus demonstravit Alfonsus rex Neapolitanus patrum nostrorum memoria, commissa in aere falconum (magnorum accipitrum et falconum, Volaterranus) cum eis pugna, Niphus. Volatilis aucupii (per accipitres et falcones) studium hodie flagrantissimum est, ita ut nec ardeae nec milvi intra nubes conditi, evadere humanas manus possint, Budaeus. Milvi nigri regalibus vulgo dictis robustiores sunt, ut quamvis etiam ad terram usque, et a sacris falconibus circumacti, per aera descendent, a falconum tamen manibus quandoque evadant. Capiuntur autem praecipue sacris qui bini se invicem iuvant, Belisarius. ¶ Corvorum et milvorum pulli apud Indos quomodo cicurentur et instituantur ad praedam hominibus adferendam, leges in Aquila E. ex Aeliano. ¶ Mihi olim veris ineuntis signum erant: vide infra in Proverbio, Provolui ad milvos. ¶ Agmen corvorum in futurum excidium retulerunt augures, in et aliarum quae cadaveribus vescuntur, vulturum, milvorum, etc. Niphus. Mihi ludentes et spatiantes in aere, alter cum altero volando, significant calorem, siccitatem, aerisque serenitatem, Gratarolus. ¶ Reptilia abiguntur si milvi fimus cum styrace suffiatur, Florentinus in Geoponicis.

F.

Avicenna milvinam carnem crassam esse scribit: et alibi, durae carnis. ¶ Milvus in sacris Dem. 14. et Levit. 11. cibo interdicitur. Moses in Lege milvum inter alias aves rapaces mensis Hebraeorum abdicavit, innuens (ut Barnabas exponit) non oportere coniungi vel assimilari hominibus illis, qui non labore ac sudore victum comparant, sed rapto et iniquitate vivunt, Clemens Stromat. 6. et Paedagogi 3.

G.

Surculus ex nido milvi pulvino subiectus dolentis caput prodest, Plinius et Marcellus. Cervicis nervis et opistothono ex milvi nido surculus vitis adalligatus auxiliari dicitur, Plinius. De milvo quidam affirmant, si inveterato tritoque quantum tres digiti capiant bibatur ex aqua, podagram sanari. aut si pedes sanguine milvino aut palumborum urtica trita permixta illinantur: vel pennis eorum cum primum nascuntur tritis cum urtica, Plinius et Marcellus. Milvi caput aiunt podagricos iuvare, si quis eius siccati absque pennis, quantum tribus digitis capitur, ex aqua biberit, Galenus

ad Pisonem. (et Aegineta lib. 7. in [GR].) Ad comitialem, Milvum in olla cremato viventem, cineremque propinato, et sanabis, Galenus Parabilium. 2. 3. ¶ Milvi iecur ad inunctiones oculorum vitiorum laudatur, Plinius ut quidam citant. Ad comitiales praedicatur iecur milvi devoratum, Plin. Ad comitialem, Milvi iecur exustum et tritum ex aqua potui dato, Galenus Parabilium 2. 3. Aridum tribus obolis in aquae mulsae cyathis tribus potum opisthotonos fieri prohibet, Plinius. ¶ Qui in Venerem infirmior erit, testiculos millonis (milvum vel buteonem videtur intelligere. vide in Buteone G.) ex aqua fontana quae perennis est, cum melle decoctos edat ieiunus per triduum, statim remediabitur, Marcel. Fimus milvorum articulorum doloribus illinitur, Plin.

H.

Milvus dicitur quasi mollis avis, scilicet viribus et volatu, Isidorus. quidam fictum hoc nomen ab eius voce putant. ¶ [GR] legitur media producta in Avibus Aristophanis. Saepe proparoxytona haec vox mihi reperta est: saepe etiam penanflexa. Eustathius in Iliados rho, Ictinum inquit viri nomen esse, quod similiter ut avis nomen et scribatur et penanflectatur. [GR], significat avem quam Graeci vulgo lupam vocant, [GR]. Plato proparoxytonum facit, ut Aristophanes quoque in hoc senario [GR], etc. Varinus, sic et Clemens tertio Paedagogi [GR] nominat a recto [GR]. [GR] penanflexum, apud Pausaniam in multitudinis numero. [GR], Pergaeis, Hesychius. Harpe etiam et harpetos nonnullis milvum significat: vide in A. [GR], milvus Lydis, Hesychius. Hispani hodie genus milvorum infirmius regales nominant. [GR], milvus apud Lacones, Hesychius et Varinus. Sunt et dictyes semel Herodoto nominatae, quadrupedes viviparae, ut coniicio, de quibus alibi diximus. ¶ [GR] ¶, milvus, Hesych. et Varinus. [GR] (Varinus ?. duplici scribit) milvus, Iidem. Item [GR] apud eosdem. ¶ Albertus epilaidem avem genus milvi temere interpretatur, et tympanum genus milvi parvi.

¶ Epitheta. Rapidissima volucris milvius, Ovidius 2. Metamor. Hinc prope summa rapax milvus in astra volat, Martialis. Raptor ab aethere milvus, Politianus. [GR], Aristophanes ut citat Varinus.

¶ Milvus de homine rapaci dicitur per translationem. Plaut. Rud. Vidi petere milvium, etiam quum nihil auferret tamen. Idem Penul. Tene sis me arcte mea voluptas, male ego metuo milvos, Mala ista bestia est, ne forte me auferat, pullum tuum. ¶ Milvinus, adiectivum, quod milvi est. Madida quae mihi apposita mensam milvinam suggerant, Plautus Menaeh. Milvinus pullus, per translat. Cicero ad Q. Fratrem. Hieracites gemma alternat tota, milvinis nigricans veluti plumis, Plinius. Aquilinus, quod ad aquilam pertinet, aut quod est aquila simile. An tu invenire postulas quenquam cocum, Nisi sit milvinis, aut aquilinis ungulis? Plautus Pseud. id est rapacibus. ¶ Milvina, genus tibiae acutissimi soni, Festus.

¶ Pes milvinus herba a Columella in usum colligi et reponi iubetur, sed qualis sit non explicuit. Ruellius cornu cervinum hodie vocatum eandem suspicatur. Nam extremum folii in articuli aut milvi pedem articulatur. Nos cornu cervinum supra coronopodem interpretati sumus in Cornice. Pes milvi herba alio nomine pepanus dicta, folia habet divisa satis et subalbida, cum flore et capitello oblongo sicut cauda animalis, Sylvaticus. sed alia est Plinii pepanus, buglossi folio, pulmonaria Latine dicta, etc. Aliqui dicunt sinonum esse pedem milvi, alii alexandrum (olusatrum.) sed falso utrique. nam pes milvi seu pepanus folia satis maiora et pinguiora habet, et flores a floribus sinoni satis differentes, multos, albos, et simul coniunctos in summo caule, apparentes instar caudae felis: folia ut Valeriana. Sinonum vero floret sicut petroselinum commune, etc. Sylvaticus cap. 648. Pes milvi similis est aro foliis, nisi quod aron folia cornuta fert, pes milvi varia, Obscurus quidam in Synonymis medicalibus. Pes milvi, id est cetrach, Idem. ¶ Hieracium minus rura nostra alicubi vocant [GO], hoc est caudam milvi.

¶ Ictinus cognominatur quartum genus lupi, a rapacitate nimirum, ut secundum etiam circus, sunt enim hae aves rapaces. ¶ Avis quae vulgo a nostris [GO], id est milvus palustris vocatur, videtur Aristotelis harpe. ¶ Est et milvus piscis Plinio, qui Graeci [GR], id est accipiter dicitur, a volatu, quem repraesentant, harum avium nomina sortitus.

¶ Propria. Audit cum magno blateras clamore furisque Mulius, Horatius lib. 2. Sermonum: ubi Aeron legit Milvius, qui parasitus fuerit: Calepinus mulium in eo loco pro mulione accipit. ¶ Milvium pontem Subliciam interpretatur Hermolaus Barbarus. ¶ [GR], nomen proprium, Suidas. ¶ Ictinus, [GR], Eleusinae Cereris phanum mysticum apparavit, Strabo lib. 9. meminit huius opificis Eustathius quoque, et Graece [GR] penanflexum scribi docet. Parthenon, id est Minervae templum fuit fanum ad Acropolin curante Pericle conditum, ab Ictino architecto, ut est apud Strabonem. Ictini meminit et Vitruvius, Hermolaus.

¶ b. Quod si omni tempore similes milviis sint stymphalides atque aquilis, aves mihi videntur Arabicae, Pausanias in Arcadicis. Catanances usus ad amatoria tantum, electa est ad hunc usum coniectura, quoniam arescens contraheret se ad speciem unguium milvi exanimati, Plinius.

¶ c. [GR]; Aristophanes in Avibus. Solent milvi ([GR]) si quid incustoditum fuerit et rapere, et cum rapuerint in tutum aliquem locum secedere priusquam deprehendantur, Xenophon in Hipparch. Milvus in

gyrum volat, subitoque se demittit cum gallinas aut columbas involat. Ducitque per aera gyros Milvius, Ovidius Eleg. 2. 6. ¶ Milvus thryon comedit, Philes: tanquam remedium scilicet adversus aliquos morbos.

¶ e. Quia non rete accipitri tenditur, neque milvio, Qui male faciunt nobis, illis qui nihil faciunt tenditur, Terentius in Phormione. Sunt autem verba Parasiti, qui sibi non metuit insidias aut vim ab eo, qui eam faceret maiore suo periculo, quam alieno. Aves capiuntur vel gulae gratia, vel delectationis. tale nihil in milvo aut accipitre, qui ad cibum non expetuntur, quosque nemo alere vult, quia sunt nimis edaces: nemo habere cupit, quia malefici. Ideo autem tutiores sunt, quia in illis et fructus perditur, et opera luditur.

¶ h. Ut sibi liceret milvium vadarier, Plautus Aulularia. ¶ Arbor erit anima scilicet e corpore migrans apud Platonem, illius qui nutritioni deditus die noctuque torpuerit: milvus, qui raptus vivet per concupiscentiam, Caelius. [GR], Suidas in [GR] ex authore incerto: in eum qui rationem vivendi in senectute immutat ut videtur. ¶ De patre Sides puellae in milvum mutato, vide supra in C. ¶ [GR], Aristophanes in Avibus. ¶ Vescuntur et glande in hoc genere (uncos ungues habentium avium) pomisque multae, sed quae carne tantum non vivunt, excepto milvo: quod ipsum in auguriis dirum est, Plinius. Milvii qui potissimum inter aves gaudent rapinis, sacrificantes in Olympia nulla afficiunt iniuria. Sin autem aliquando rapiantur a milviis intestina aut carnes, signum inauspicatum sacrificanti putatur oblatum, Pausanias in Eliacis. vide in D. supra. C. Valerio, M. Herennio Coss. milvus in aede Apollinis Romae comprehensus est, Iul. Obsequens. Agmen corvorum in futurum excidium retulerunt augures, ut et aliarum quae cadaveribus vescuntur, vulturum, milvorum, etc. Niphus. Milvus diri malique ominis, semperque infortunia praemonstrare creditus, Alexander ab Alex.

¶ Proverbia. Quantum non milvus oberret: proverbialis est hyperbole, de homine supra modum locuplete, cui tantum sit agrorum quantum nec milvus pervolet. Persius de Vectidio: Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret. Id imitatus Iuvenalis Satyra nona: Tot milvis, inquit, intra tua pascua lasis, Erasmus. Quantum non milvus oberret, Persius dixit: vel secundum proverbium, quo dici solet, Quantum non milvus oberret, Persius dixit: vel secundum proverbium, quo dici solet, Quantum non milvi volant: vel [GR] ex proverbio, tantam dicit regionem, quam volans milvus circumire non possit, Haec vetus Persii interpres. ¶ Milvi et columbe adulterium. Horatius in Epodo, Mirus amor, iuvet ut tigres subsidere cervis, Adulteretur et columba milvio. [GR], pro summa discordi et naturali impotentia: primum quod adversum animal columbae sit milvius: deinde quia columba nulli alii succumbere dicitur, quam cui semel se iunxit, ut inquit Porphyrio interpres, et copiosius enarrat Plinius. ¶ Non rete accipitri tenditur, neque milvio. vide superius in e. ¶ Provolvitur ad milvios, ¶ [GR], id est, Adorat milvium. Initio veris prodeunt milvii, quare laeti tenues quod iam hyeme sint levati, provolvuntur, eosque velut adorant. accomodari potest in eos qui nova spe gestiunt. Suidas proverbii loco commemorat. Item Iuvenalis, Durante atque expectate cicadas. Sumptum est autem ex Avibus Aristophanis [GR]. Causam adscribit interpres, docens quatuor partes anni per aves denunciari hominibus. ver attribuit milvis, Erasmus. [GR], Aristophanes in Avibus. ubi Scholiastes, Ineunte vere (inquit) apud Graecos milvus apparet, ad cuius conspectum laetati homines, tanquam certum hyemis exactae signum, in genua ceu adorantes procidebant, sic uti reges adorantur. itaque ictinum regem olim fuisse fingit. Sed hic honos temporis mutationi potius quam avi habebatur. Et rursus in eadem fabula Aristophanes, [GR].

Emblema Alciati, inscriptum Aemulatio impar.

Altivolam milvus comitatur degener harpam,  Et praedae partem saepe cadentis habet.

¶ Eiusdem aliud, sub lemmate Male parta, male dilabuntur:

Milvus edax, nimiae quem nausea torserat escae,Hei mihi mater ait viscera ab ore fluunt.

Illa autem, quid fles? cur haec tua viscera credas,Qui rapto vivens sola aliena vomis?

85 - de Milvo