Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

86 - de Mollicipite

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MOLLICIPITE.

MOLLICEPS ([GR},a cranei mollitie) eodem in loco semper sibi statuit sedem, atque ibidem capitur. grandi et cartilagineo capite est, magnitudine paulo minor quam turdus, ore firmo, parvo, rotundo, colore totus cinereo. depes (codices nostri habent [GR], quod est pedibus valens) et pennis invalens est. Capint maxime per noctuam, Aristot. Molliceps avis ea est, quae Lutetiae vocatur un gros bec, a magnitudine rostri, a qua etiamnum in monte Atho nomen sortitur: et alibi in Gallia un pinson royal, id est fringilla regalis, dorso cinereo, quemadmodum et venatica dicta avis, Bellonius in Singularibus. Coccothraustae nostro si color conveniret totus cinereus, molliceps videri potest. ¶ Longolius mollicipitem esse putavit avem illam quam nos supra rusticulam minorem vocavimus, [GO]: quem Eberus etiam et Peucerus sequuntur. ego minime probo. ¶ Turnerus avis illius quam nos lanium appellavimus, et Germani vocant [GO],

[GO], genus unum mollicipitem esse coniicit mihi quidem secus videtur. Lanios nostros ipse tyrannos vocat communi vocabulo, praecipue vero minimum ex eis, crista rutila insignem, Aristotelis tyrannum esse arbitratur. maximum vero, mollicipitem: qui sturnum (inquit) magnitudine aequat, colore e cyaneo ad cinereum vergente. Idem de passere magno, ut Actuarius vocat, scribens, mollicipitis ex Aristotele descriptionem magna ex parte ei convenire ait. ¶ Gallinaceos pugnaces fieri aiunt apud Alexandriam ex ovis quibus aves MONOSIRI bis aut ter incubarint, Caelius.

86 - de Mollicipite