Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

100 - de Phasiano

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PHASIANO.

A.

PHASIANUS avis a Phasi vel Phaside amne apud Colchos dictus est, quod illic abundet: vel ab Argonautis inde in Graeciam primum advecta sit, teste Martiali. [GR] ab Aristophane nominatur: qui et [GR] dixit: alii fere [GR] absolute, ut Aristoteles et Speusippus apud Athenaeum. [GR], Pollux. Phasianum Epaenetus tatyran, Ptolemaeus tetarton et tetraona vocari dixit. Ut autem phasianus tetraon, sic etiam tetraones nostri praesertim minores, a quibusdam vulgo phasiani montani vocantur. Sunt idem utrique gallinacei generis, et per onomatopoeiam sic dicti, ut coniicio, [GR]. Vide supra in Tetrace. Phasianus avis vocatur alicubi [GR], ut Pamphilus scribit, (sic et Hesychius et Varinus habent:) et alibi [GR] (forte [GR]) ut Ptolemaeus Evergetes, Athenaeus. Lampridius fasianum scribit per f. ab initio. Plinius phasianam foeminino genere. ¶ Hebraicum nomen schelau aliqui phasianum interpretantur: alii coturnicem, quod magis probo. vide in Coturnice A. Munsterus in Lexico trilingui piseon; [HE], habet pro phasiano.

¶ Atedenim et aditrigi barbaras voces Sylvaticus phasianum interpretatur: item adrungi. Altedarigi sunt phasiani aves, Bellunensis. Adempto quidem al articulo reliqua vox ad tetraon vel tetraonem nonnihil accedit. Alibi alderaziz apud Avicennam legitur, ubi Bellunensis reponit altedarigi. ut alibi pro atederaz: et alibi atadrogi, ubi Bellunensis, altedarugi. ¶ Altaiugi, vel alteiugi, est avis quae dicitur perdix: aliis phasianus: aliis, ut Ebentibar, avis similis coturnici in omnibus, nisi quod sub alis habet quasdam pennas nigras et albas, Bellunensis. Altamegi, vel altahiegi, id est fasiani, Sylvaticus. Tueiugi, id est fasianus, Idem. Ego his vocibus altaiugi et similibus, solam perdicem accipio. Alcubi, id est perdix, secundum alios phasianus, Sylvaticus. nos supra non cubi, sed cubeth pro perdice scribi ostendimus. ¶ Forador, quem nos phasianum dicimus, Albertus in Aristot. de hist. anim. 6. 16. ubi Graece [GR], id est alauda legitur. Alibi etiam foraydec, phasianum interpretatur.

¶ Phasianus utpote peregrina avis in plerisque linguis nomen unum retinuit. Italice fasan,

fasano, fagiano. Hispanice faisan. Gallice ung faisant. Germanice [GO], vel ut alii scribunt [GO]: et apud Flandros [GO]. Anglice similiter a fesan, vel fesant. Illyrice baziant. Polonis basant. Turcis suglun.

B.

Phasianus avis dicta est, quod apud Phasianos populos abundet, Eustathius. Accersebatur olim e Media, Athenaeus. Phasianos circiter ducentos Fridericus Saxoniae dux un Saxoni immisit, et vetuit capi. itaque hoc tempore nunc multiplicati dicuntur. Phasianos sive gallos sylvestres in quibusdam Scandinaviae locis ad plures menses sine cibo sub nive latitare, Olaus Magnus prodidit. Helvetici montes phasianos quam plurimos alunt, Stumpfius. Mihi hactenus nullos usquam apud Helvetios videre contigit, quamvis plurima loca montana inviserim. In regnis Ergimul et Cerguth Magno Cham tributariis, maximi fasiani reperiuntur, qui caudas habent longitudinis decem aut octo palmorum, Paulus Venetus.

¶ Phasianae in capite cornicula sunt, Plinius. Et alibi, Phasianae in Colchis geminas ex plumis aures submittunt subriguntque. Fel renibus et parte tantum altera iungitur intestino in corvis, phasianis, Idem. Phasianis nunquam quicquam speciosius contemplatus sum. Valeant pictores omnes. ipse Apelles si redivivus foret. varietatem et splendorem pennarum plumarumque imitati non possit, Gyb. Longolius. Phasianus est gallus sylvaticus, avis perpulchra, pennis coruscis instar ignis. Coeruleus interdum ac viridis, (forte, Coeruleis interdum ac viridibus) rubeisque pennis interscribit nitor, Author de nat. rerum. Igneis et rubentibus pennis, et interdum viridibus in capite decoratur, Albert. Aures geminas videtur habere in capite plumis extantibus, quas subrigit cum libet atque submittit. Cristis in capite, et spiculis in cruribus caret, Author de nat. rerum, et Albertus. Azurini (Coerulei) coloris est in collo, et in corpore: et aliquando coerulei coloris ad terreum inclinantis, Albertus. Non cito rubricatas habent barbas, vel in pedibus calcaria sicut galli domestici, sed tractu temporis, Obscurus Aristotelem citans. Gallina hoc genere minus speciosa est, Albert.

C.

Fasiana pulveratrix est. haud enim alte volat, Aristot. Avium illae quae brevis volatus sunt, ut gallus, perdix, fasianus, mox ab ovis exclusae et ingredi possunt, et plumis vestiuntur, Theophrastus apud Athenaeum. ¶ Seminibus et granis vescitur haec avis. Avena delectatur, Albert. ¶ Ptolemaeus eam tetarton et tetraona vocari dixit per onomatopoeiam ut coniicio. Coelo pluvio tristatur, et in rubetis ac sylvis se abdit. Pennas prae pinguedine mutat, iterumque saepe renovat, Obscurus Aristotelem citans. ¶ Phasianus solus invenitur in prima parte hyemis loca mutare et de sylva ad sylvam. At non mutat regione apud nos, sed instabilis est, per sylvas distantes discurrens: et in illo discursu aliquando quiescit in hortis hominum, in villis et civitatibus. Et iam quidem saepius in horto nostro Coloniae inter salviam et rutam quiescens est inventus, lassus ex volatu, Albertus in Aristotelem de hist. anim. 8. 12. ubi Aristoteles nihil tale habet. ¶ Phasiani tantum libidinis tempore simul degunt, caeteris vero temporibus separatim, Obscurus Aristotelem citans. Ova quaedam punctis distincta sunt, ut meleagridum et phasianarum: rubrum tinnunculi est, Aristot. de hist. anim. 6. 2. interprete Gaza: et sic etiam Graecus contextus habet: ut non recte verterit Plinius, si ita vertit ut in codicibus nostris legitur, nempe: Ovorum alia punctis distincta sunt, ut meleagridum: alia rutubri coloris, ut phasiani, cenchridis. Phasiani semel in anno foetu creant. viginti fere ovis pariendi ordo concluditur, Palladius. Trigesimus (forte Vicesimus) dies maturos pullos in lumen emittit, Idem Phasiani ova non aliter quam gallinarum ad vicesimam primam diem excluduntur, Florentinus. Phasiani cicures ad gallinas gallinaceas admitti possunt, vide in Gallina E. Pediculis intereunt, nisi se pulverent, Plin. et Aristot.

D.

Phasianus rostrum in terra figens, abscondit se, et se totum latere putat, Obscurus tanquam ex Aristotele. Struthiocamelum aiunt cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abscondere, reliquam se in aperto relinquere: ita dum in capite secura est, nuda qua maior est capitur tota cum capite, Tertullianus. Et idem, At nos phasianas aves hoc facere videmus. ¶ Quanquam et in capite crista, et in cruribus spiculis careat, animosa tamen et audax avis est, Author de nat. rerum. Phasiani capti recens ita ferociunt, ut gallinis non parcant, sed ne pavoni quidem, quin mox ore dilacerent, Gyb. Longolius.

E.

In hortis Indiae pavones et phasiani mansueti aluntur, Aelianus. In phasianis nutriendis hoc servandum est, ut novelli ad creandos foetus parentur, id est qui anno superiore sunt editi. veteres enim foecundi esse non possunt. Ineunt foeminas mense Martio, vel Aprili. Duabus unus masculus sufficit, quia caeteras aves salacitate non aequat. Semel in anno foetus creant. Viginti fere ovis pariendi ordo concluditur. Gallinae his melius incubabunt, ita ut quindecim phasianina ova nutrix una cooperiat, et caetera sui generis supponantur. In supponendo, de luna et diebus quae sunt in aliis dicta serventur. Trigesimus (forte, Vicesimus, vide supra in C.) dies maturo pullos in lumen emittet. Sed per quindecim dies discocto ac refrigerato leviter ordei farre pascentur, cui vini imber aspergitur. Post triticum fractum praebebis, et locustas, et ova formicae. Sane ab aquae prohibeantur accessu, ne eos pituita concludat. Quod si pituitam patientur phasiani, allio cum pice liquida trito rostra eorum debebis assiduus perfricare, vel vitium, sicut gallinis fieri consuevit, auferre. Saginandi haec ratio est, unius modii triticea farina in brevissimas offulas redacta clauso phasiano per XXX. dies

ministrata sufficiat vel, si ordaceam farinam praebere volueris, unius semissis modii farina per praedictos dies saginam replebit. Observandum sane est, ut offulae ipsae oleo levigentur asperso, et ita inserantur faucibus, ne sub infima parte linguae mergantur: quod si evenerit, statim pereunt. Illud quoque magnopere curemus ne praebeantur nova alimenta, nisi digestis aliis, quia eos facillime onus cibi haerentis extinguit, Palladius.

¶ Quomodo educentur phasiani, Numidicae, perdice et attagena, verba Varronis, ut in Geoponicis Graecis recitantur: Hae aves (inquit) sunt educandae, quemadmodum et pavones educandos esse docuimus. Saginantur enim optime inclusae, sic ut prima die nihil accipiant pabuli. At secunda hydromel, aut vinum est offerendum. Cibus porro sit farina hordei aquae infusione subacta. Quae quidem offeratur non simul, sed vicissatim, adiiciendumque illi paulatim est. Dein vero lorhentum fabaceum, hordeum, et milium minime infectum, ([GR],) ac denique linospermon elixans, polentaeque hordeaceae permiscens, adiiciensque oleum, atque ex omnibus tandem faciens pulticulas, ([GR] id est offas,) eas ipsis ut expleantur in alimentum apponito. Sunt qui ad quinque dies aut sex, porrigant foenograecum, evacuare aves purgareque studentes. Pinguescunt autem ut plurimum diebus sexaginta. Genera harum avium curantur remediis dictis illic ubi de gallinis domesticis mentionem fecimus.

¶ E phasiano mare et gallinis gallinaceis quomodo phasianis similes gallinae procreentur: quae deinde ad patrem admissae foetum parenti omnino similem aedant, copiose scripsi in Gallina E.

¶ Phasiani quomodo capiantur laqueis ex pilis caudae equinae, item quomodo retibus, verba Crescentiensis leges in Coturnice E. Circa vesperam vel auroram phasianus de sylva egreditur, et facile capitur, Obscurus tanquam ex Aristotele. Et rursus, Phasianus sic capitur: Aliquando auceps panno in quo haec avis depingitur coopertus, phasiano se ostendit: qui sequens coopertum, nec fugientem, nec retrocedentem, tandem a socio aucupis in insidiis latitante reti involvitur. Avis fatua est, et facile decipit. Si enim pannus albus quadrangulus inter quatuor virgas vel baculos inde flexibiliter distensus pictum in se phasianum rubei coloris praeferat, adeo phasianus miratur picturam, ut non advertens venatorem retrorsum in rete contrudatur. Adhuc longe praeparatum rete etiam per modum dictum quadrangulum erigitur, et baculo sustentatur, ita quod levi motu cadere potest; et in baculo sustentante chorda est sub nive vel foliis ad latibulum protensa aucupis: et sub illo reti cibus avenae, qui est pabulum fasiani prositus, et super congregatos ibi fasianos rete deiicitur. Capitur autem etiam laqueis in viis per quas de sylva vadit ad aquam distensis, Albertus. Quo pacto accipitris aucupio adversus phasianos utendum sit Demetrii Constantinop. verba retuli in Accip. E.

¶ Phasianorum pennis piscatores aliqui nescio quod genus muscarum certis anni temporibus repraesentant, quibus hamo infixis pisces decipiant.

F.

Ditissimorum mensis duntaxat pavones ac phasiani nati sunt, Platina. Fasianus ponebatur Alexandro Severo in maioribus tantum festis, Lampridius. Pertinax imperator nimium illiberalis, fasianum nunquam privato convivio comedit, aut alicui misit, Iulius Capitolinus. Ptolemaeus rex lib. 12. operis de palatiis regiis Alexandriae et animalibus quae in eis nutriuntur, fatetur se phasianum nunquam gustasse: sed tanquam [GR] (rem pretiosam, [GR]) quoddam aves has reservasse. Nostrum vero singulis (inquit Athenaeus dipnosophista) apud Laurentium Romae convivantibus singuli appositi erant phasiani.

¶ Phasiani occisi, aetate biduo, hyeme triduo servari (suspendi) debent, priusquam parentur ad cibum, Arnoldus Villanov. Phasianum assabis; quod si etiam elixetur cum pipere et salvia, non insuavis videbitur, Platina. Editur ut plurimum assus; et aliquando elixus, aspersus aromatibus temperatis, Nicolaus Massa. Esitium ex carne abdominis porcini aut vitulini cocta ac concisa, cum casei veteris parte dimidia ad carnem, pauco pingui, herbis odoriferis et aromatibus, paratur. sunt qui etiam pectus capi tunsi, vel phasiani, non incommode addant, Platina. Ex eodem in Capo scripsimus, ius consumptum quomodo ex capo aut phasiano fiat. Phasiani coctur, vide in Pavone. Apicius lib. 6. cap. 5. iura pro diversis avibus describit, ut inscriptio quidem habet, pro pavo, phasiano, etc. sed harum avium nulla privatim in contextu descriptionum nominatur. De pavo isicia primum locum habent, ita si cocta fuerint ut callum vincant: secundum de phasianis, Apicius 2. 2.

¶ Phasianum avem omnium libri decantant, quam primam fere in mensis esse iudicant propter carnis bonitatem, a qua medicinae professores veluti a scopo de temperamentis ciborum iudici auspicantur, Gyb. Longolius. Huius caro, quod ad concoctionem et nutrimentum attinet, gallinarum carni similis est, suavitate vero in edendo superior, Galenus et Sethi. Idem Galenus phasianum adnumerat cibariis laudatis, et quae neque tenuem neque crassum succum gignunt, Sethi. Phasianos non pingues purulentis in cibo Trallianus concedit. Phasiani caro magis nutrit quam perdix, minus tamen imbecilles particulas roborat. media enim inter perdicem et pullam gallinaceam, Brudus Lusitanus. Medium inter perdicem et capum obtinet: licet Averrois hanc avem in cibo caeteris anteferat, Platina. ¶ Inter aves excellit caro alduragi (attagenisJ et gallinarum est subtilior ea: et non sunt cum nutrimento carnium alchabegi et altaiaigi et altedarigi, (id est perdicis maioris et

minoris et phasiani, Avicenna. Inter aves starna (perdix minor) est subtilior, (levior,) pullique perdicis et pulli gallinacei: deinde perdix, fasianus et gallina, Isaac. Elluchasem quoque phasianos minus subtiles facit, minusque temperatae naturae quam perdices. Inter aves sylvestres (inquit Conciliator) phasiani praeferuntur ad sanitatem pariter et robur: et forte etiam domesticis, cum gallinis proximae sint, et eiusdem speciei fere: sintque illis siccioris aeris ac alimenti, et exercitii amplioris. Sequuntur eos perdices, starnae, etc. Phasianus cibus est salubris, subtilis, pullis (gallinis) affinis: corroborat hecticos (extenuatos,) et eos qui a morbis consumpti sunt: et vi quadam singulari confirmat facultatem concoquendi, et corruptos in ventriculo humores praeparat, (emendat,) Rasis. Phasiani caro temperata est, (tenera, valde alba, et temperata, Albertus,) et multum nutrit, nocet autem his qui valide exercentur. eligendus est iuvenis et pinguis, Mich. Savonarola. Starnae, phasiani, perdices, proxima inter se natura sunt: et consequenter se habent quod ad temperamentum et subtilitatem. nam starnae primo loco sunt, phasiani secundo, tertio perdices, propter siccitatem earum. His quidem sani uti non debent, ut superveniente morbo aliquid ultra consuetudinem comedant, Elluchasem ut Savonarola citat. Gallus sylvestris, id est fasianus, , siccior est altili, Sylvaticus. Fasiani magis conveniunt hyeme, Arnoldus de Villanova.

¶ Ova gallinarum et phasianorum praestantiora sunt, Galenus 3. de alim. Ova gallinae sequuntur ova avium quae cursu eius procedunt, ut altedarigi, (id est phasiani,) etc. Avicenna. Vide supra in Perdice F. circa finem. In Gallina quidem quaecunque de ovis, quod ad alimenti rationem, dici possunt, exposuimus: quae omnia gallinaceis et similis naturae avium, ut perdicum fasianorumque ovis communia sunt.

G.

Medulla arietis non castrati venena numeratur, humanae naturae adeo contraria, ut memoriae functionem aboleat. resistunt ei carnes phasiani, Arnoldus in libro de dosib. theriacal. Leonellus Faventinus medicamento cuidam ad phtisicos restaurandos adiici iubet carnes testudinis, aut phasiani, aut cancrorum fluvialium. Remedium ad tortiones: Phasianum vivum in vino necabis, dabisque ex eo vino bibere ei qui patitur tortiones, confestim remediabitur, Marcellus. ¶ Phasiani sanguis antidotum est contra venenum: adeps, tetanicis prodest et matricis passioni: fel, visum acuit: stercus inunctum vel potum, erectionem facit, Kiranid. Adeps anseris et phasiani miscentur discutienti emplastro diapyranu apud Paulum Aeginetam.

H.

a. Phasis, penultima longa, fluvius est dictus a Phaside patre Colchi: cui civitas eiusdem nominis adiacet, et Phasiana regio. inde et phasiani aves dictae videntur, ceu quae illic abundarint, Eustathius in Dionysium. Argoa primum sum transportata carina: Ante mihi notum nil nisi Phasis erat, Martialis sub lemmate Phasianus vel potius Phasiana. [GR], Agatharchides Cnidius de Phasi fluvio scribens. Aves ultra Phasidem amnem peti Plinius vituperat. Philostratus lib. 8. de vita Apollonii, a Phaside Maeoniave aductas aves inter delicias numerat. Iam Phasidis unda Orbata est avibus, Petronius in Satyris. Homines gulae ac ventri dediti non desinunt celebrare [GR], Clemens in Pedagogo. Phasidis ales, id est phasianus, Statius libro 4. Sylv. Si Libyeae nobis volucres et phasides essent, Acciperes: at nunc accipe cortis aves, Martialis. [GR], Philoxenus apud Athenaeum. Non magni corporis ingens Phasiacis robur prosint alitibus (contra impetum accipitris.) T. Vespasianus Stroza. Gallus sylvestris, phasianus vocatur, Albertus. In Theriacae ratione gallum sylvestrem nominat Galenus: id interpretatus Avicenna fasianum marem eo nomine intelligendum prodit, Caelius. Vide supra in Gallo sylvestri in genere. [GR], Suidas et Varinus. Malim ego, [GR]. id est, Phasiani galli, aves quaedam. Licebit enim in phasiani genere marem, phasianum gallum nominare: et foeminam, phasianam gallinam. Itys etiam pro phasiano ponitur, ut recentior quidam scribit. quoniam Itys puer in hanc alitem mutatus fertur.

¶ Epitheta. Phasianus Scythicus, Phasiacus, Phasius, apud Textorem. Sed dicendum potius Phasiacam avem, aut Phasiam aut Phasidem, per periphrasin dici pro phasiano. Scythicum vero epitheton esse posse concedimus. Sed Iuvenalis Satyra 5. Scythicas volucres periphrastice pro phasianis dixit.

¶ Phasianos, apud Aristophanem, alii aves interpretantur: alii equos habentes insigne ([GR]) phasiani (in femore, Suid. inustum, Caelius:) vel a Phaside fluvio Scythiae, ubi egregii equi nascebantur, Varinus. Phasianus quidem adiectivum et gentile nomen est. nam et Phasiana regio dicitur. quare et phasianum alitem, et phasianam avem, ita canem equumque phasianum dicere possumus. Apud Stephanum gentilia sunt [GR] (forte [GR]) et [GR], unde foemininum [GR]. apud T. Vespasianum Strozam Phasias pro Medea ponitur. Idem Phasiacas alites dixit. Forte et Phasis aliquando adiective accipitur, [GR] scribendum cum acuto in ultima: ut differat a prioprio fluvii et civitatis [GR] quod penanflexum est: ut si Phasidem avem, id est Phasianam avem dicat. Phasiani, aves quaedam, alii Ponticos (populos scilicet in Ponto ad Phasidem amnem) interpretantur, Hesychius. ¶ Phasianum (GR) Aristophanes in Avibus quendam

appellat, nimirum quasi sycophantam traducens, [GR]. Et in Acharnensibus, [GR]. Scholiastes exponit sycophantam, [GR]. ¶ Phasianarius, qui phasianos pascit. Paulus iureconsultus, Phasianarii autem et pastores anserum non continentur. ¶ Urogallum minorem nostrum, genus galli montani, Italice quidam alpium accolae fasanellam, alii montanum phasianum, aut nigrum appellant. In Scotia avis est phasiano carne et magnitudine simillima: sed nigra pluma, rubentibus admodum palpebris, sylvestrem agri gallum Scoti vocitant, victitat autem frumento, Hector Boethius.

¶ b. Profecto nunquam ego credidissem, naturam rerum parentem eam pulchritudinem excogitare potuisse. Neque mihi admiratione dignus posthac Solon est, quem de Graeciae sapientibus maximum fuisse ad regem Croesum in regali solio diademate et purpura auroque superbum, interrogantemque, nunquid speciosius quidquam spectasset, dixisse ferunt, phasianos et pavones venustiores sibi videri: quoniam naturali ornamento decoratae, non ascititio fuco spectabiles essent, Gyb. Longolius.

¶ f. Heliogabalus habuit istam consuetudinem, ut una die non nisi de fasianis tantum ederet: item alia die de pullis, etc. Lampridius. Et rursus de eodem, Psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia. [GR], Mnesimachus apud Athenaeum.

¶ h. De phasi (phaside) ave T. Vespasiani Strozae carmen legitur, lib. 4. Eroticon. Ityx, [GR], avis est, Varinus. quaerendum an Itys potius legendum, ut phasianus avis intelligatur: in quam Itys (qui et Itylus secundum aliquos) puer Procnes vel Philomelae ex Tereo filius, mutatus fertur, ut Servius et Perottus scribunt. Nos fabulam integram prolixe in Hirundine h. exposuimus. I modo venare leporem, nunc itym tenes, proverbium in Lepore nobis declaratum. Alii Itylum scribunt filium fuisse Zethi ex Aedone coniuge, quem mater noctu per errorem interfecerit, putans eum esse Amalea Amphionis filium. invidebat enim Amphionis uxori, eo quod illi sex essent filii masculi. Hanc errore cognito cum mori optaret, deorum commiseratione in carduelem versam Itylum deflere aiunt. ¶ Caius Caligula eo vesaniae processisse traditur, ut sibi tanquam numini sacro phasianos, phoenicopteros et pavones mactari iusserit, Gyraldus. ¶ [GR], Aristophanes. Hoc est, Non si mihi phasianos dederis quos alit Leogoras. Scholiastes tanquam proverbialiter dictum interpretatur, in eos qui quovis pretio aliquid se facturos negarint, [GR]. interpretantur autem hic phasianos, ut supra quoque monui, alii equos, alii aves.

PHLEXIS, [GR], avis quaedam nominatur in Avibus Aristophanis. Ea quae sit, inquit Scholiastes ignorantiam suam confessus, ex animalium historia quaerendum.

100 - de Phasiano