Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

99 - de Phalacrocorace

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PHALACROCORACE.

QUAEDAM animalium naturaliter calvent, sicut struthiocameli. et corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen est inde, Plinius. Unde apparet Plinium phalacrocoracem Latine voluisse corvum aquaticum nominare an vero idem sit corvus aquaticus Aristotelis, dubitari potest. Vide supra mox post Corvi historiam in Capite de Corvis Aquaticis. Phalacrocoraces aves per alpes etiam capiuntur, Balearium insularum peculiares, Plinius. Hispani hanc avem, ut audio, corvum calvum appellant, cuervo calvo, Graeci vocabuli significatione expressa. Galli, ur Rob. Stephanus interpretatur, ung corbeau d’eaue, ung cormorant, corbeau pescheret. Angli cormerant. Eliota Anglus eam esse avem coniicit quae Anglis dicitur a water crowe (id est, cornix aquatica,) vel illa quae vulgo a coore nominatur. Germani inferiores [GO], hoc est anserem natantem, si recte interpretor. huic maculam (calvitium) esse aiunt in medio capite. Nuper Gallus quidam nobis narravit cormorans vulgo dictas aves esse latiusculo rostro, instar anatum rostri: magnitudine inter anatem et anserem fere. Eodem nomine apud Anglos avis, anguillas edit (ut audio) quas integras devorat. Illae mox per intestina rursus elabuntur, ita ut vel novies aliquando avis una eandem anguillam devoret priusquam retineat. ¶ Nostri saeculi facetus quidam monachos imperitos non inepte phalacrocoraces et onocrotalos nominavit.

99 - de Phalacrocorace