Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
PICIS MARTIIS ET PICORUM
genere in universum.
A.
DRYOCOLAPTEN ([GR]) ex Aristotele Martium convertit Theodorus Gaza. genera eius plura sunt, ut dicemus: et in victu quidem conveniunt omnia, a quo et nomen apud Graecos habent. rostro enim arbores feriunt ([GR]) dum vermiculo et formicas quaeritant. pleraque etiam specie corporis. rostrum omnibus rectum validum: ungues plerisque bini ante, et totidem retro. Dicuntur autem vel pici simpliciter, vel pici Martii, tum quia sacri sunt Marti, tum forte ut a pica diversa ave discernantur, et a gryphe, quem veteres Latini picum nominabant. ¶ Dryocolaptae tria genera sunt, unum minus quam merula, cui rubidae aliquid plumae inest. alterum maius quam merula. tertium non multo minus quam gallina, Aristot. Observa ubi Aristot. duo tantum picorum genera facit, (ut ubi pipram maiorem et minorem describit, et utranque dryocolapten appellari ait,) ibidem eum galgulum ([GR]) describere: et ubi tria facit eundem omittere, Turnerus. [GR] nominantur Aristoteli in opere de partibus animalium, huius generis aves: Gaza roboriseci generis aves transtulit. ¶ Hebraicum nomen analpha aliqui picum interpretantur: Vide in Ardea A. Avicennae interpres in hist. animalium pro pico alicubi habet belschiat. Invenitur genus unum dura sive pici, quod vocatur koduron Graece: quod quidam vocant kafraheos cyboleth; sub quo etiam comprehenditur aliud genus quod vocatur ruboz, quod maxime perforat ligna, Albertus in Aristotelis hist. anim. 9. 9. [GR], Hesych. et Varinus: quod calon, id est lignum et arbores rostro tundat ac feriat. Scribitur et drymocolaps apud Hesychium, cuius haec sunt verba, [GR], Aristoteles lib. 9. cap. 21. cyanum avem inquit crura habere [GR]: Gaza hippon piponem vertit. Lutea et pipra ([GR]) dissident, ova enim invicem exedunt, Aristot. hist. anim. 9. 1. Gaza piponem vertit, ut alibi quoque ubi Aristot. pipram maiorem minoremque facit: quorum uterque dryocolaptes vocetur. Pipo ([GR]) inimica ardeolae est. ova enim et pulli ardeolae violantur a pipone, Aristot. [GR], (lego [GR],) Hesych. Alia est ibos avis Alberto et Authori de nat. rerum. anthus scilicet Aristotelis vocem equi imitans: unde illi etiam hippon, id est equum dicere voluisse videntur, ut pluribus in Antho scripsi. Est et [GR] avis quaedam marina, pulchra et decora, ut Lycophronis interpres et Varinus accipiunt. Lycophron quidem Hesionem sic appellat, quod pulchra esset virgo et in littore maris belluae exposita. est sane anthus quoque Aristoteli avis pulchri coloris, et circa aquas et paludes degens.
¶ Picus Graecis hodie [GR] vocant. ¶ Italis pico, picchio. ¶ Hispani bequebo, ni fallor. ¶ Gallis un pic, vel pimar (alias pieu mart) vel besche bos, a pungendis arboribus. ¶ Germanis [GO]. In Carinthia [GO]. Flandris [GO]. ¶ Anglis aspecht, vel a Vuodpecker, vel raynbyrde. ¶ Polonis dzieziol. ¶ Turcis saegarieck. ¶ Sunt qui iyngem cum pico confundant.
B.
Picus Martius in Tarentino agro negatur esse, Plin. ¶ Pici Martii parvae sunt aves, Idem. ¶ Cirros (Antias, Perottus) in capite gerit, Idem. ¶ Roboriseci generis avibus robustum et praedurum rostrum est, Aristot. Pico rostrum est validissimum, Kiranides. aptum ad perforandas arbores, Albertus. Aelianus ei [GR] lib. 1. cap. 44. Gillius vertit incurvatum et aduncum. nos picis omnibus rostrum rectum esse observavimus. Duro fera robora rostro Figit, et iratus longis dat vulnera ramis. Purpuream chlamydis (Pici, qui in sui nominis avem mutatus est) pennae traxere colorem: Fibula quod fuerat, vestemque momorderat aurum, Plura fit: et fulvo cervix praecingitur auro, Ovidius 14. Metam. ¶ Picus linguam maiusculam et latiusculam habet, ([GR],) Aristot. vetus quidem interpres vertit, longam et latam, ut Vuottonus annotat. Nos longam et acutam linguam in genere picorum animadvertimus, et per occiput verticem versus extensam, ita ut cum exeritur in longum inde revoluta extendatur, sicut etiam in torquilla. Vide infra in Picis variis circa finem. Aves quaedam compositam linguam habent, posterius e carne, ante ex cornu acutissimo, sicut picus niger, qui infigit linguam in lignum, et pungendo extrahit vermes, Albertus. ¶ Cyanus avis habet brevia [GR], (similiter ut pipo, Gaza,) Aristot. ¶ Picus Martius ungues habet uncos, Plinius. commodiores quam monedula, ad tutiorem arborum reptationem. his enim affixis ascendit, Aristot. ¶ Pauca genera avium duos tantum digitos habent anterius in pede, et duos posterius, ut et apud nos bubo tantum et genera picorum, Albertus. (picus tamen cinereus, [GO], et oriolus qui nidum ab arbore suspendit, digitos anteriores ternos habet, pro calce unum.) Haec enim dispositio digitorum apta est scansioni arborum: et habent digitos valde coniunctos, ut firmius apprehendant arborem quam scandunt, Idem.
C.
Picus avis aliquando perfecte loquitur: Albertus, citans illud Martialis, Parva loquax volucris, etc. quod tamen ad picam pertinet, non ad picum. Minor in genere picorum est altioris vocis quam maior: et sunt isti pici cinerei coloris, Albertus. sed Aristoteles, Dryocolaptes (inquit) maior et minor similes inter se sunt, vocemque similem aedunt, sed maiorem qui maior est. Pulli picorum in sylvis clamantes longe audiuntur, et immaturi adhuc existimantur quandiu clamant.
¶ Picus rostro quercus ([GR], id est quasvis arbores) tundit, unde a Graecis dryocolaptes appellatur, Aelian. Pascitur formicis et cossis, (vermibus, [GR].) cum cossos venatur, tam vehementer excavare ut sternat arbores dicitur. Iam vero mitescens quidam amygdalum, quod rimae inseruerat ligni, ut fixum constanter ictum reciperet, tertio ictu pertudit, et nucleum edit, Aristoteles. Picus omnis capit formicas et vermes, qui sunt in lignis et corticibus arborum: et in capiendo perforat arbores fortiter: ita quod exiccat ramos earum: et Avicenna quidem dicit picum nigrum aliquando uno ictu exiccare ramus arboris, Albertus. Picus rostro tam duro est, ut amygdalum in foramine arboris positum perforet, et comedat nucleum. Et hoc saepius experti sumus, ponendo amygdalum in foramine quod picus fecerat. rediens enim perforavit illud nobis videntibus, et fracto osse comedit nucleum, non quod illum in cibum appetat: sed foramine quod fecerat obstructo, prae aviditate quaerendi vermes, devorat nucleum amygdali et vermes sub eo quaerit, Idem. Vermes lingua sua fere cornea et acuta transfixos extrahit, Symp. Campegius. Picus vermium et culicum causa quercus tundit, ut exeant. recipit enim egressos lingua sua, Aristoteles: e quo Gaza [GR] culices vertit. Vide supra in Cnipologo ave. Omne genus picorum victitat vermibus qui in cortice lignorum nascuntur, Albert. Percussi corticis sono pabulum subesse intelligunt, Plinius: e sono nimirum coniectura de soliditate facta. fere enim partibus non solidis vermes insunt. ¶ Martius picus humi nunquam consistere patitur, Aristot. In saxis non considet ne aciem unguium retundat, Albert. Scandit per arborem omnibus modis: nam vel resupinus more stellionum ([GR]) ingreditur, Aristot. ut Gaza et Hermolaus interpretantur. Plinius ascalabotas hic feles reddidit: Pici (inquit) arborem cavatores scandunt in subrectum felium modo, illi vero et supini. Vide in Stellione A. Picum in arboribus ingredi aiunt ascalabotarum instar, etiam supinum, et in ventrem, ([GR],) Aristot. in mirabilibus: nimirum non modo sursum per arborem reptando, sed etiam deorsum, et sub ipsis ramis pedibus et ventre sursum, tergo deorsum versus terram converso: id quod [GR] dicere videtur, et per epexegesin etiam in ventrem. Niphus vero aliter pici ingressum accipiens, Resupinus (inquit) ascendit arborem, id et humeris iuxta positis ad arborem, et pedibus (similiter) versis ad arborem: rostro vero et pectore conversis ad contrarium arboris. Ungues etiam habet commodiores quam monedula, ad tutiorem arborum reptationem. his enim affixis ascendit, Aristot. ¶ Nidulatur picus in arboribus cum aliis tum oleis, Aristot. Pici genus nigrum apud nos, caeteris maius, paulo infra gallinam, semper nidificat super arbores, et praecipue olivas in regionibus ubi illae proveniunt: apud nos vero omnia picorum genera in arborum cavis nidificant, Albertus. Pullos in cavis (arborum) educant avium soli, Plinius et Kiranides. (Aristoteli etiam upupa stipites arborum subiens in cavis parit.) In arbore locum excavant, in quem tanquam nidum pullos imponunt: ad nidi instructionem non ferulis inter se consertis et innexis: quin
potius nidi huiusmodi et ligna e quibus constant manibus saparantur: ut et nux pinea e lignis invicem valide consertis constat, quae facilius manu auferuntur quam ferro scindantur, Albert. Picum audio pullos septem vel octo educare. Hyeme in cavis arboribus latet, Ge. Agricola.
D.
Picum etiam mitescere apud Aristotelem legimus. ¶ Adacto cavernis eorum a pastore cuneo, admota quadam herba ab his, elabi creditur vulgo. Trebius auctor est clavum cuneumve adactum quanta libeat vi arbori, in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum insederit clavo aut cuneo, Plinius. Si quis lapide (aut ligno) immisso ei foramen nidi obstruxerit, ille ex his coniectura assecutus insidias sibi oppositas esse, herbam lapidi contrariam affert, eamque contra lapidem ponit. lapis velut offensus, et non facile ferens vim herbae, exilit, atque rursus foramen pico aperitur, Aelianus et Oppianus. Hanc herbam qui norit, nullo negotio ianuarium etiam feras resolvet, Oppianus et Kiranides. ¶ Lutea et pipo (pipra) dissident. ova enim invicem exedunt, Aristoteles. Et rursus, Pipo ([GR]) inimica ardeolae est, ova enim et pulli ardeolae violantur a pipone. ubi Albertus habet, Avis hyckippo pugnat cum ave arodycam, (erodio.) [GR] (lego [GR],) Hesychius.
E.
Pici sono suo (de quo nostri verbum [GR] usurpant) prognosticon pluviae faciunt.
G.
Ad eminentias intrinsecas et extrinsecas ani, Picum Martium torrefactum cum sale applicato, Aetius.
H.
a. Picum Martium ideo appellatum constat, quia Marti sacer est, Perottus. Quaerendum an picus a rostro dici potuerit. Tolosani enim olim rostrum vocabant beccum. unde beccassae, id est gallinagini apud Gallos nomen. Picum Plinius non solet simpliciter nominare: sed vel arborarium, vel arbores cavantem cognominare. Aliqui picum aiunt dictum a Pico rege quem in hanc avem fabulantur conversum: de quo plura scribemus infra. Picumnus est avis Marti dicata, quam picum vel picam vocant: et deus qui sacris Romanis adhibetur. Higinius, Picumnus est parva veste picus Martis, Fabius Pictor rerum gestarum libro primo, Et simul videbant picum Martium, Nonius. [GR] avis quae rostro [GR], id est quercus et quavis arbores [GR], id est ferit: quae et drycolaptes a Comico tribus syllabis dicitur, Eustathius. [GR] apud veteres non modo quercum, sed arborem quamvis significabat, Scholiast. Aristophanis. (unde [GR], etc.) apud quem et [GR] scribitur, per [GR] in secunda, perperam ut iudico. Colaphus dicitur [GR], id est a quatiendo illud quod percutitur. unde [GR], id est picus Martius, quia rostro arbores quatiat, Meletius de natura hominis. Pelecan non modo plateam avem lato rostro insignem, sed etiam picum significat Varino. vide in Pelecano H. a. [GR], Hesychius. Germanicum sane nomen [GR], ad Graecum spelectos accedit.
¶ Epitheta pici apud Textorem, Martius, Mavortius, Rostricanus. nam laevus non epitheton est, sed differentia in volatu auspicibus observata.
¶ Dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu illatae ab alite, quam retulimus, (a pico) exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. Quae etiam si fide carent, admirationem tamen implent: coguntque confiteri multum esse, quod vero supersit, Plinius. Hanc herbam qui norit nullo negotio ianuarum etiam seras resolvet, Oppianus. Omne genus pici foramen nidi obstructum herba quadam aperit: quam adhuc sibi cognitam nullus, quod sciam, professus est, Albert. Plura leges supra in D. Ferunt aliqui picum excutere quicquid nido eius infixum fuerit, admota herba quam putant Lunariam maiorem dici, foliis sampsuchi, coeruleis: crescentem et decrescentem cum Luna. sunt qui addant, radices eius et flores quoque coloris flavi esse. Sed haec et nobis incomperta sunt, et nullo certo authore nituntur. Plinius Aethiopidem herbam vocat, cuius tactu, ut quidam (magi) scripserunt, clausa omnia aperiantur. Aelianus upupam quoque cavum parietis in quo versatur luto obstructum herba quadam admota aperire author est. Nos plura de lunariis diversis aliquando in Stirpium historia docebimus.
¶ Picos veteres esse voluerunt quos Graeci [GR] appellant. Plautus Aulularia, Picos divitiis qui aureos montes colunt Ego solus supero, Nonius.
¶ Picus Canentis nymphae filiae Iani maritus, cum Circen ipsum amantem audire nollet, in sui nominis avem ab ea conversus est, ut describit Ovidius lib. 14. Metam. Picum (avem) quidam dictum putant a Pico rege Aboriginum, quo dissolutus sit, Festus. Huic avi nomen dedit Picus, quem Saturni filium fuisse finxerunt. Ovidius, Picus in Ausoniis proles Saturnia terris. Vergilius, Fauno Picus pater, isque parentem Te Saturne refert. Fertur Pomonam deperisse pomorum deam: propter quod a Circe, quae amore eius ardebat, in picum avem esse conversum. cuius figmenti ratio est, quia Picus rex Latinorum, Fauni pater, et Latini regis avus, auguriorum peritissimus fuit, et in primis hac ave usus est in auspiciis, eique nomen dedit, Perottus. Picus equum domitor, quem capta cupidine coniunx Aurea percussum virga, versumque venenis Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas, Verg. 7. Aeneid. Picus ([GR]) qui et Iupiter dicebatur, cum Occidentis imperium
filio Mercurio tradidisset, obiit post vitam annorum centum et viginti: et corpus in Creta insula humari iussit, cum inscriptione, Hic conditur defunctus Picus Iupiter. Meminerunt autem sepulchri huius plurimi in suis libris, Suidas. Vide plura apud Gyraldum de diis. ¶ Picumnus dicebatur deus, qui in sacris Romanis adhibebatur. Aemilius Macer in Theogonia, Et nunc agrestes inter Picumnus habetur. Fabius Pictor Iuris pontificii libro tertio, Pilumno et Picumno, ut Nonius citat. Vide Pilumnus in Onomastico nostro, et Gyraldum de diis. Est et Martius nomen viri vel dei apud Antiatem in secundo historiarum, cuius verba recitat Arnobius in quinto: Numam, inquit, regem, cum procurandi fulminis scientiam ei noscendi cupido esset, Aegeriae monitu castos XII. iuvenes apud aquam caelasse cum vinculis, ut cum Faunus et Martius picus ad id locorum venissent haustum, invaderent, colligarent, sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse, circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam, etc. ¶ Picena regio, in qua est Asculum, dicta quod cum Sabini Asculum proficiscerentur, in vexillo eorum picus consederit, Festus.
¶ b. Linguae pene similitudinem habet ea glossopetra nigricans, quam Germani natricis linguam vocant, cui similis non est, sed magis linguae pici, Ge. Agricola.
¶ c. Hylas qui de auguriis scripsit, tradit picum arbores cavantem a cauda de ovo exire: quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri applicent, Plinius. vide in Bubone C.
¶ e. Pici Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab apibus, Plinius. Et alibi, Eos qui arborarii pici rostrum habeant, et mella eximant, ab apibus non attingi quidam scripserunt. ¶ Glycysidam noctu effodiendam praecipiunt. nam interdiu, a pico Martio visus quispiam, fructum quidem legens, oculis periclitabitur: radicem autem secans sedem procidet, Theophrast. de hist. 9. 9. Glycysidas tradunt noctu effodiendas, quoniam pico Martio impetum in oculos faciente, interdiu periculosum sit, Plinius. Et alibi, Paroniam praecipiunt eruere noctu: quoniam si picus Martius videat, ruendo in oculos impetum faciat.
¶ g. Picus avis assata vel elixa et comesta, sanitatem aegris celeriter reddit: et incantatione (et incarceratione, alias additur) ligatos solvit et sanat, et prosperitatem tribuit, Kiranides. idem aliqui recentiores de pica scribunt, suo scilicet vel librariorum lapsu, quibus facile fuit picam pro pico legere. Pici oculi gestati visum acuunt, Kiranides. Rostrum eius ad collum suspensum, omnem dentium dolorem et uvulae et anchiadae (lego antiadum, id est tonsillarum) et synanches curat, Idem.
¶ Romulo et Remo infantibus expositis lupam ferunt praebuisse ubera: ad haec picum accessisse, qui simul pueros nutriret custodiretque. Putantur vero ea animalia Marti sacra esse. picus quidem semper a Latinis summo cultu et honore est habitus, Plutarchus in vita Romuli. Quid est quod Latini picum colunt, et omnes ab hac ave mirum in modum abstinent? An quia picum ([GR]) dicunt pharmaci mulieris in sui nominis avem mutatum oracula reddere et vaticinari interrogantibus? An hoc fabulosum et fide indignum est: verisimilior vero fabula, quae Romulum et Remum infantes expositos narrat non a lupa solum lactatos esse, sed etiam a pico advolante pastos? nam nunc quoque in locis nemorosis et circa montes ([GR]) ubicunque picus apparet, ibi etiam lupus, ut Nigidius scribit. Sive potius quod ut aliae avium aliis, ita haec Marti sit sacra. est enim fortis et animosa, ([GR],) et rostri robore tanto, ut arbores etiam subvertat, quarum tundendo medullam attigerit, Plutarchus in rerum Romanarum quaestionibus cap. 21. ¶ [GR]; Aristophanes in Avibus, ubi Scholiastes, Iocatus est (inquit) Comicus circa quercus nomen, quae arbor Iovi sacra et. vel quoniam sceptrum e ligno fit. drys vero apud veteres quodvis lignum significabat. et drycolaptes avis in quercubus (arboribus) reperitur. Haec si feceris, aquila in nubibus fies: Si vero non dederis, [GR], In eadem fabula in oraculo Bacidis.
¶ De Pici mutatione in avem, lege supra inter Propria nomina in a.
¶ Pici Martio cognomine insignes in auspiciis magni sunt, Plinius. Et rursus, Ipsi principales Latio sunt in auguriis, a rege qui nomen huic avi dedit. Oscines aves Appius Claudius esse ait, quae ore canentes faciant auspicium, ut corvus, etc. alites autem quae alis ac volatu, ut buteo, etc. Pica aut Martius (lego, Picus autem Martius) Feroniusque, et parra, et in oscinibus et in alitibus habentur, Festu. ego picum feronium nusquam legi. Feronia quidem dea est quae in Italia colebatur. Idem Festu alibi quoque picum inter oscines numerat. Picus rex Latinorum (de quo supra scripsimus) auguriorum peritissimus fuit: et in primis hac ave usus est in auspiciis, Perottus. Picus rex ideo fertur in picum Martium mutatus, quia augur fuit, et domi habuit picum, per quem futura noscebat, quod pontificales indicant libri, Servius. Martium ideo cognominatum constat, quia Marti sacer est. siquidem proficiscentes in bellum non nisi auspicato urbem egrediebantur, Perottus. A dextra corvu, et a sinistra cornix vel picus, spem non ambiguam et ratum auspicium fecere, Alexander ab Alex. Picu et cornix est ab laeva, ‘corvus porro ab dextera, Plautus Asin. Teque nec laevus vetet ire picus, Nec vaga cornix , Horatius Carm. 3. 27. Picus Martis et luscinia efficaci auspicio habentur, prosperaque semper et felicia decreverunt, Alexander ab Alex. In vexillis Sabinorum insidens felix augurium fecit, Idem. Picena regio dicta est, quod cum Sabini Asculum
proficiscerentur, in vexillo eorum picus consederit, Festus. In capit praetoris urbani L. Tuberonis, in foro iura pro tribunali reddentis, sedit ita placide, ut manu apprehenderetur. Respondere vates, exitium imperio portendi si dimitteretur: at, si exanimaretur, praetori. Et ille avem protinus concerpsit: nec multo post implevit prodigium, Plinius. Pedius Paetus cum esset praetor urbanus, et sedens in sella curuli ius diceret populo, picus Martius advolavit, atque in capite eius assedit, Nonius.
DE PICO MAXIMO VEL NIGRO.
ARISTOTELES pici Martii tria genera faciens, tertium ex illis non multo minus quam gallinam esse ait. Hoc genus (inquit Turnerus) Anglia non novit: Germani autem craspechtam ([GO]) id est cornicinum picum appellant, quod cornicem plumarum colore et magnitudine etiam pene aequet. Pici quidam nigri sunt, valde magni, Albertus.
Picus quidam niger est, magnitudine cornicis, et rostro intra cortice siccarum et putrescentium arborum infixo sonum terribilem instar tubae edit, Idem. Et rursus, Pici genus nigrum apud nos est, maius caeteris, paulo infra gallinam. hoc semper nidificat in arboribus, et praecipue olivis, (Aristoteles hoc de picis simpliciter scribit,) si regio ferat: in nostris vero terris omnia picorum genera in arborum cavis nidificant. ¶ Plumas habet hic picus (ut nos inspicientes annotavimus) in vertice coccino vel flammeo colore resplendentes: caetera niger, parvae gallinae magnitudine, rostro parvi digiti longitudine, valido: cuius superior pars eminet, et binas utrinque strias habet, ut folium cyperi fere. superior eiusdem iuxta caput pars lata est et valde crassa. lingua ut in picorum genere oblonga, dura et aspera extremitate. Crura plumis induta multis ad digitos usque pedum dependentia. Ungues unci. Vocatur a nostris [GO], vel melius [GO], id est cornix sylvatica. ab aliis non recte [GO], id est gallina sylvatica: et per periphrasin, [GO], hoc est, picus magnus niger. Ab Italis, ut audio, una sgaia. Ab Hispanis bequebo, etsi id commune picorum nomen esse coniicio. ¶ Eberus et Peucerus [GO] cornicem feram interpretantur. est autem nomen esse coniicio.¶ Eberus et Peucerus [GO] cornicem feram interpretantur. est autem non alia avis quam picus maximus. Ge. Agricola scribit [GO], et corvum interpretatur cuius caput rubra macula sit insigne, qui propterea pyrrhocorax a Graeci nominetur. nos de pyrrhocorace, qui in alpibus nostris gregatim volat, aliter sentimus. Hanc etiam avem, ut picum, hyeme in cavis arboribus latere idem Agricola tradit.
DE
PICORUM GENERE VARIO
ex albo et nigro.
SUNT pici Martii tria genera, unum minus quam merula, cui rubidae aliquid plumae inest. alterum maius quam merula. tertium non multo minus quam gallina, Aristot. Primum pici genus Angli spechtam, et wodspechtam, Germani [GO] (id est picarum vel picae instar albo nigroque distinctum picum, nostri proferunt [GO]) nominant: Secundum genus Germani picum viridem nuncupant, Turnerus. Sed forte et primum et secundum genus ab Aristotele memoratum ad picos varios pertinet. nam picus viridis etsi de picorum genere ac merula maior sit, privatim tamen colios ab Aristotele nominari mihi videtur, ut et ipsi Turnero alibi. Picorum minimus qui pipo dicitur, (atqui pipo vel pipra potius Aritoteli, idem quod dryocolaptes est: hoc est, nomen et parvo et magno pico commune,) corpore merula inferior, varius, ex nigro alboque commixtas pennas habet, Germanis [GO], a colore. Est et alius minor, [GO] Germanice, id est picus graminis dictus, Eberus et Peucerus. Pici genus est parvulum, varium, Albertus. Et alibi, Sunt apud nos tria genera picorum variorum, maiora et o. et aliud genus pici maius isto, (istis forte,) quod apud nos [GO] videtur vox corrupta. arbitror autem hunc picum esse maximum, de quo supra scripsimus) vocatur. et hoc robustius est in perforando: cuius garritum et volatum observant augures. Picos varios nostri, ut dixi, vocant [GO]: aliqui [GO], id est picos albo: vel periphrastice [GO], hoc est varios pico. et vel duo vel tria eorum genera faciunt, magnitudine tantum diversa: quorum minimum paro conferunt magnitudine, rarius magnis.
¶ Minores pici varii circa arbores inferius volitant, ut audio, et avellanis vescuntur. memini ego huius generis avem in fine Novembris apud nos captam, quae obiectos iuglandium nucleos edebat. In dissecta aliquando observavi linguam per occipitium extensam versus sinciput revolvi bipartitam. nam in faucibus statim bifurcatur: et per calvam, quam proxime nudam attingunt, revolutae antrorsum utraeque partes in medio oculorum spatio rursus in idem coeunt, et ferme os calvae illic subire videntur. Lingua attracta partes illae bifurcatae sequuntur. Existimo aut in caeteris etiam picis linguam similiter sitam divisamque esse.
¶ Epops, id est upupa, nominatur Aristoteli historiae anim. 6. 1. ubi Albertus picum marinum nominat. et est (inquit) picus varius, qui improprie marinus cognominatur. Idem alibi cum de alcyone scripsisset, mox subiungit: Alia autem avis est quae vocatur Graece favorath, quae est picus marinus et agrestis, maior aliquantulum passere, etc. Sed haec quoque non alia quam alcyon est, ut facile ex illis quae subicit apparet. Fieri quidem potest ut epopem existimaverit meropem Albertus, aut quem sequitur Avicennae interpres. merops autem non inepte (puto) picus marinus appellabitur, rostri praesertim ratione. ¶ Hier. Tragus picum varium Germanice nominat [GO] inter aves quae edendo sint.
DE PICO VIRIDI.
ARISTOTELES aves lignipetas, hoc est quae pabuli gratia rostro arbores tundunt feriuntque, ut vermiculis potiantur, enumerans, primum picos nominat: deinde [GR], quam avem totam viridem esse ait, ([GR] enim hic viride potius quam luteum, ut Gaza, interpretor,) lignipetam admodum, magnaque ex parte more picorum ad ligna (arbores) vivere, magnitudine turturis, voce magna, incolam maxime Peloponnesi esse. Quod si haec avis picus viridis a nobis dictus non est, quae sit ignoro. Gaza galgulum vertit pro Graeco nomine [GR], ut alibi etiam pro nomine [GR], quae tamen diversa est avis, ut supra ostendi in Celeo in Elemento C. Galgulum crex impugnat, lib. 9. historiae anim. cap. 1. Graece est [GR], ubi [GR] per [GR]. in penultima scribitur. Galgulus quidem mihi icterus avis potius videtur, de quo suo loco scripsimus. Omnia quae Aristoteles hactenus colio sive galgulo tribuit, Anglorum huholo, et Germanorum grunspechto, si incolam maxime esse Peloponnesi exceperis, (mihi hoc quoque nihil impedire videtur,) conveniunt. nam turturem fere magnitudine aequat, lignipeta est, maceriem (materiem potius id est ligna) contundit, et vocem grandem emittit. sed nihil hic definio, inquiro tantum, Turnerus. Vidi in Alpibus abieti insidentem avem, magnitudine turturis, viridibus veluti maculis in luteo distinctam, quae tota corporis effigi picum Martium retulit. sed caput reliquo corpori (secus atque in pico fit) colore fuit simile. rostrum longiusculum. An haec galguli species fuerit, nihil statuo, sed fuisse suspicor, Idem.
¶ Apud Germanos Grammatici non indocti sunt, qui grunspechtum suum meropem esse doceant, sed Aristotele et Plinio reclamantibus, Turnerus. Avis quae Graece darharcaria, Latine meroli (merops) vocatur, picus viridis est, cuius vocem et volatum multum observant augures. similiter
autem avis quam obarcham Graeci vocant, ova parit in foramine terrae quod rostro suo construit, Albertus exponens verba Aristotelis de hist. anim. 6. 1. ubi apud Aristotelem solum meropis nomen legitur, quem ut cum pico viridi confundit, sic Graeca quae citat nomina nulla sunt. Omnes pici ex verminibus qui in cortice arborum nascuntur, vivunt: ut is etiam qui Latine merops dicitur (Aristot. nihil hic de merope) Graece kaloz ([GR]) cui magnitudo est avis taringen (turturis,) Albertus in Aristot. de anim. hist. 8. 3. ¶ Avis quaedam fraudius (Graece est [GR], Gaza sittam legit) nomen habet, quod fraudulenta et callida sit, ingenii tamen mansueti et honorum morum. pullos multos educat: et ab aliquibus putatur esse merops. est enim avis pulchra, viridis, numerosae sobolis, de abscissione arborum ([GR]) vivens: quam valde sequuntur necromantici et augures, eo quod de multis rebus certiores eos facit magis quam caeterae aves, Albert. in Aristot. de hist. anim. 9. 17. Nos de sitta ave picorum generis, ut videtur, alia tamen quam viridi pico. in Pico cinereo mox dicemus.
¶ Picum viridem Hispani nominant pico verde. Galli un pivert. sed ispidam etiam aliqui in Gallia per imperitiam eodem nomine vocitant, a coloris nimirum et rostri aliqua similitudine. Nostri [GO]. Angli huhola. Poloni zotna. Itali pigozo.
B.
Picus viridis capite ruffo est, croceo pectore, collo dorsoque viridi, alis coeruleis, merula maior, Eberus et Peucerus. Pennae eius superiores virides sunt, inferioresque (nisi male memini) luteae aut saltem pallidae Turnerus. Ex genere picorum pulchriores (ac maiores, Author de nat. rerum) sunt in vertice ruffi, in pectore crocei, circa collum virides, in alis coerulei, in cauda corusci, Albertus.
C.
Picus viridis nidum sibi rostro suo in arboribus facit. ubi enim picus arborem tundens, illam ex sono subcavam esse deprehendit, instante tempore partus, eam in qua postea nidulaturus est, rostro perforat. Turnerus. apud nos nidum aliquando facit in cavernis veterum arborum putrefactarum, Albertus ubi meropem picum viridem interpretatur, qui in cavernis terrae nidificat. ¶ Nulla uspiam arbor tam alta est, quam impediente ulla corporis gravitate non volatu traiicere possit, Turnerus.
E.
Nuper quidam cum Aprili huius avis clamores apud nos audivisset, nivem adhuc metuendam praedixit. aestate enim eam silere aiunt.
G.
Ad calculum renum remedium huiusmodi in libro quodam Germanico manuscripto reperi: Ossa pici viridis in pollinem redacta (rosta nimirum prius vel usta) poculo suo e quo vinum album bibat aegrotus immittito.
¶ Pici Martii genus alterum maius quam merula est, Aristot. Hoc genus (inquit Turnerus) Angli huholam, hoc est foraminum dolatorem, Germani grunspechtum nuncupant, (id est viridem picum.) Ego vero viridem picum [GR] Aristotelis esse coniicio, ut dixi. alterum vero picorum genus eiusdem, non aliter quam magnitudine a primo differre, et utrumque ad picos varios pertinere, quanquam Eberus et Peucerus cum Turnero sentiant: quibus ut hoc concedatur, picum viridem tamen proprie picum Martium Latinorum esse, absque authore asserunt.
DE PICO CINEREO VEL SITTA.
MINOR in genere picorum est altioris vocis quam maior, (atqui Aristoteles dryocolaptae maioris vocem quoque maiorem esse ait:) et sunt isti pici cinerei coloris, Albertus. videtur autem de ave illa picorum generis sentire, quae a nostris [GO] appellant. plerisque enim huius generis avibus minor est, et cinerei fere parte supina coloris, vel coerulei diluti. Turnerus hanc sittam Aristotelis esse coniicit. Sunt avi quae sitta dicitur ([GR]. Gaza legit [GR]. Albertus habet fraudius avis, quod callida et fraudulenta sit. hanc, inquit, multi putant esse meropem. [picum viridem.] est enim viridis de abscissione arborum vivens) mores pugnaces, sed animus hilaris, concinnus, compos vitae facilioris. rem maleficam ei tribuunt, quia rerum callet cognitione. prolem haec numerosam, felicemque progignit. vivit materiem contundens, ([GR],) Aristot. Sitta et trochilus cum aquila dissident. sitta enim ova aquilae frangit. aquila tum ob eam rem, tum etiam quod carnivora est, adversatur, Idem. Apud Nigidium subis appellatur avis, quae aquilarum ova frangat, Plinius. haec an eadem quae sitta sit dubitari potest. Ubi sittae meminit
Aristoteles lib. 9. cap. 1. ibi Albertus, Camulgum (inquit) Latine dicunt vocari, psittacum Graece: sed imperitius quam ut refelli sit opus. Avicula inquit Turnerus, quam Angli nuciperam vocant (a nut iobber) et Germani meispechtum ([GO], id est picum Maii: alii [GO], a tundendis nucibus) paro maximo paulo maior est, pennis cyanis, rostro longiusculo, et per arbores eodem modo quo picus ascendit, et easdem victus gratia contundit. nuces rostro etiam perforat, et nucleos comedit. nidulatur in cavis arboribus ore pici. voce valde acuta et sonora est. Eberus etiam et Peucerus sittam vel sippam avem interpretantur Germanice [GO] vel [GO]. Sitta ([GR]) et aliae quaedam aves, dextrae (a dextra volantes,) foelix amoris auspicium faciunt, Didymus Aristophanis Scholiastes: qui et haec verba citat ex authore innominato, [GR]. videtur autem aliquid in eis corruptum aut mutilum. [GR], avis quaedam, aliqui psittacum interpretantur, Hesych. [GR], avis quaedam, picus secundum aliquos, Idem. ¶ Avis apud nos dicta [GO]. Avis quidem Germanice dicta [GO] a Trago numeratur inter aves mensis non improbatas.) aliis periphrastice [GO], id est picus parvus coeruleus, praesertim in Carinthia: in Saxonia [GO]: circa Norimbergam [GO]. Ab accolis Verbani Italice generali nomine pic, et circa Bellinzonam ziollo. a Turcis agascakan.
B.
Picus cinereus noster magnitudine fringillam vel parum maiorem paulo excedit. rostrum ei nigrum, directum, et longiusculum ut in picis. Color in ore et lingua albicat. lingua anterius fissa est, et similiter ut in aliis picis per occipitium versus sinciput revolvitur, non tamen ad verticem usque pervenit (nisi fallor, fieri enim potest ut inter secandum linguam in ore nimis attraxerim) cum in caeteris ultra verticem extendatur ad medium inter oculos spacium. In capite, dorso, initio alarum et cauda color cinereus ad coeruleum inclinat. A rostro maculae nigrae retro tendunt. In cauda praeter subcoeruleas pennas quaedam nigrae sunt, maculis anterius albis. Supinae partis color subflavus est, ex albo ruffo flavoque fere permixtus: pedum vero ex glauco nigricante et modico flavo.
¶ Rostro valide ferit, et specularia vitrea aliquando, et caveas ligneas quibus includitur, frangit. Muscas persequitur. Arbores scandit ut caeteri pici, etsi digitos non ut caeteri binos ante, sed ternos habeat: retro unum. hyeme etiam hortis civitatum apparet. In arbore si foramen amplum invenerit, quod incolere libeat, terra et limo obstruit solidissime, angusto tantum aditu sibi relicto.
AUDIO etiam [GO], quasi chlanium caecum (chlanium enim picum cinereum appellant) nominari avem picorum naturae quae per arbores tanquam caecae reptare soleat, idem an diversum genus haud scio. quaerendum an haec sit certhius Turneri, [GO].
DE PICO MURALI.
PICUM muralem nomino hanc avem, quod muris ita adhaereat, turrium praecipue, ut pici proprie dicti arboribus. unde a nostris appellatur [GO] et [GO]. Per hyemem, ut audio, maxime apud nos invenitur, semper circa muros in civitatibus, ubi vermiculos et forte araneas quaerit, alas semper motitat: magnitudine infra merulam, unguibus acutis. Pitschat Sabaudice circa Neocomum vocatur. Italis communi nomine pico, id est picus. Rostrum est oblongum et tenue, pectus candidum: dorso color cinereus: ut et alis partim, quae versus ventrem rubent, longiores in eisdem pennae nigrae sunt, ut et dorsum inferius, cauda, venter, crura et rostrum fere, ut ex pictura notavi, quanquam et avem ipsam aliquoties vidi et habui.
DE PICIS DIVERSIS.
CRAUGUS, [GR], genus pici, Hesych. et Varinus. [GR], avis quaedam, Iidem.
DE CNIPOLOGO, quae avicula minima est, et picorum videri generis potest, scripsimus in Elemento C.
DRYOPS, [GR] avis quaedam est a dryocolapte diversa, Hesychius et Varinus. nominatur in Avibus Aristophanis, nec explicatur a Scholiaste quae sit. ¶ Dryopes populi sunt circa Pythonem, Suidas.
GENUS avium piscosum (picosum lego,) rostri magnitudine et corporis celebre in occidentali India est ALCATRAZ dictum, cinerea croceaque pluma distinctum, rostro duorum palmorum in acutum tendente, cum tamen parum ab hac magnitudine absit rostrum tum ciconiae tum gruis.
Sed PICUTO rostrum maius est toto corpore: corpus aut coturnice paulo maius. Rostrum igitur
longius, latum ubi capiti iungitur tribus digitis, aduncum, quo terebrat arbores: atque ibi a caudatis simiis arte ac rostro, quanquam pusillus, se tuetur pulchre. Illud in eo mirum, quod pennam habeat loco linguae, unde a natura aliarum avium multum dissidet. Sibilat vehementer. Hunc etiam eadem terra alit quae alcatraz, Cardanus.
¶ GLOTTIS avis Aristoteli linguam praelongam exerit. Haec (inquit Albertus) apud nos picus linguosus vocatur, quod linguam habeat caeteris pici longiorem: et raro invenitur nisi in recessibus magnarum et veterum sylvarum. Ego neque picum hoc cognomine agnosco ullum, neque omnino glottidem picorum generi adnumero, sed avium vel gallinularum palustrium potius. Glottis vel lingulaca est, qui vulgo picus tocciulus dicitur, lingua oblonga extrahens vermes et formicas, Niphus Italus.
¶ PICUS alius est marinus, alius est sylvestris: uterque cavat cortices arborum, pabulum subesse sperans, Albertus, ut scripsi in Alcyone A.
¶ TETRIX, quam Athenienses uraga vocent, nominatur Aristoteli de hist. anim. 6. 1. Ubi Albertus sic habet: Radoryz (inquit) species quaedam picorum est, fere similis turdo, etc. quod approbari neutiquam potest.
¶ SUNT qui lingua vernacula nostra alios etiam picos mihi ignotos nominent: ut picum rubrum, , [GO]: et picum parvum nigrum pectore rubro, [GO]: et picum parvum aquaticum coloris mixti e coeruleo et viridi, [GO].
DE ORIOLO, VEL PICO NIDUM SUSPENDENTE.
A.
GALLI avem cuius haec effigies est, vulgo nominant orio vel loriot, Author de nat. rerum et Albertus oriolum, sive a sono vocis, ut ipsi aiunt: sive ab aureo colore quem iidem ei tribuunt. Quod si chlorion haec avis esset, ut quidam coniiciunt, orioli vocabulum originis Graecae esse suspicari quis posset. Guil. Budaeus quidem chlorionem esse putat, quae Gallice lorion (loriot potius) dicatur. eius deinde sententiam secutus est Turnerus, ut Turneri Eberus et Peucerus. Nos de Chlorione supra scripsimus. Orioli sunt de picorum generibus, et apud Germanos Vuidewali vocantur, Albertus. Picorum aliquis nidum suspendit in surculo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadrupes possit accedere, Plin. Turnerus nullam aliam avem praeter vireonem (chlorionem, quem Vuidewalum nostrum interpretatur) ita nidulari in Europa se nosse scribit.
¶ Germanicum huius avis nomen alii aliter scribunt vel efferunt: nempe [GO] ut Turnerus habet: [GO], ut Eberus et Peucerus. [GO], ut Tragus. [GO], ut Albertus Magnus. [GO] ut Longolius, chlorionem interpretans. Nostri fere [GO]. Sunt et alia eius nomina, ut circa Francfordiam ad Moenum [GO]. In Hessia [GO] In Saxonia [GO], et [GO], Ebero et Peucero authoribus. Circa Coloniam [GO], a maturitate cerasorum, quo tempore apparent frequentiores. iis enim vescuntur. In Germania inferiore [GO], id est merula aurea. sunt enim merulis fere pares, vel paulo maiores, colore aureo. In Brabantia [GO]. Species quaedam meropis braacya dicitur, et vocatur a quibusdam [GO]: quae non est merops, sed species quaedam eius, Albertus. Anglis quoque, ut Germanis vocatur a [GO], Turnero teste. ¶ Galgulum (vel galbulam) quidam avem Germanice dictam [GO] esse putant, Eberus et Peucerus. Hispanus quidam galbulam sua lingua mihi interpretatus est Oroyendola, hoc est oriolum ut mihi videtur. Oriolus circa Vincentiam et Venetias becquafiga et brusola vocatur: in Longobardia galbedro. huius enim nominis avem totam
flavam esse aiunt praeter alas. et iuniores magis subvirides esse, annuas omnino flavas. Ego galbulam avem diversam arbitror: propter magnitudinis vero et colorum similitudinem, cum oriolo a nonnullis confundi: et becquefigam quoque utranque nominari, quod ficubus delectentur. Vocatur et garbella alicubi in Italia, nimirum quasi galbula. eam enim avem merula paulo maiorem esse aiunt. alas (saltem maribus) esse nigras, corpus reliquum fulvum, rostrum rubrum. ficos et cerasa edere: nidum instar corbis suspendere.
B.
Vide quaedam superius in A. Oriolus coloris est aurei per totum, excepto quod in alis habet pennas quasdam coerulei (crocea, Albertus) varietate distinctas, Author de nat. rerum. Digiti pedum (non ut in caeteris picis) terni ante, et singuli retro sunt.
C.
Oriolus dictus est a sono vocis, Author de nat. rerum. sic enim fere cantillat orio, loriot. Sed variat vocem, et aliquando instar fistula canit, praesertim imminente pluvia. ¶ Venit ad nos plerunque Maio mense, vel circa decimum Aprilis: in calidioribus locis prius apparet, ut in quibusdam Galliae Martio. ¶ Nidum in ramis arborum minutissimis mira subtilitate suspendit, ita ut in aere solo pendere videatur de terra cernentibus. Ipsum quoque nidum adversus imbrem camerat ac densa fronde protegit, Author de nat. rerum. De lanugine nidum tanto artificio construit, ut bureti (bireti forte, id est pilei: vel biretarii qui pileos facit. Plinius nidum ab eo suspendi scribit primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadrupes accedere possit: ego ita humilem aliquando vidi, ut fere attingerem, inter duos arboris ramos) artem videatur imitari: et chordis (funiculis) suspendit ad extremos surculos ramorum arborum, ita ut in aere videatur pendere: et per omnia nidus speciem refert testiculorum arietis: et relinquit in eo canalem, in quo est porta introitus sui, Albertus. Sunt qui dicant in nido orioli sericum reperiri: nidificare eum plerunque non procul ab aqua: nidum e musco, et quibus eum suspendat funiculos e pilis equinis contexere. Ego nidum eius e foeno et culmis contextum vidi instar calathi vel corbis ficarii e iuncis intexti: culmis et filis quibusdam surculis toto circuitu annexum, ita ut fila non dependerent, sed surculis plane annexa essent. Vincula autem illa non seligere eum puto, sed obvia quaeque arripere, ut culmos, iuncos, fila e lino aut serico, pilos equinos. Psittaci et in India occidentali passer stultus nidos suos suspendunt a ramis arborum, oriolus alligat potius quam suspendit. ¶ Orioli fructibus arborum vescuntur, nempe cerasis, ficubus.
D.
Oriolus circa nidi sui locum aves omnes abigit. Fabulantur aliqui pullos eius in quatuor partes divisos nasci, easque a parente herbae Iuliae dictae vi consolidari.
E.
Capitur noctua. ¶ Cum ad nos advenerit, quod fit aliquando circa decimum Aprilis, bona spes est pruinas non amplius futuras. Imminentem pluviam praesagit quum voce fistulam refert: itaem quum ad domos propius advolarit.
F.
Hieronymus Tragus oriolum inter aves numerat quae in cibum hominis veniunt.
G.
Vuidevuallus curat icterum, et ipse flavescit Hildegardis. hoc veteres de ictero ave vel galgulo scribunt.
¶ h. Vitevalli vocem et volatum prae omnibus avibus non rapacibus observant augures, Albert.
¶ PIPHALLIS, [GR], Hesychius et Varinus. Piphinx, [GR], alauda, Iidem. Piphix, [GR], avis, a verbo [GR]. gaudet enim aquis, Varinus et Etymologus. Pifex, harpa et milvus amici sunt, Aristot. scribitur autem Graece [GR] per [GR]. in ultima.
¶ PLOAS, [GR], genus avis magnae, Varinus apud quem etiam [GR] paroxytonum legitur pro ave: sed magis placet oxytonum.