Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE PLUVIALI.
HUIUS avis figuram Guil. Rondetelius vir doctissimus (quod vel libri eius de piscibus nuper aediti egregie testantur) e Gallia ad nos misit. Gallicum eius nomen est un pluvier. Gilbertus Longolius Germanice [GO]. Turnerus [GO]. Eberus et Peucerus [GO] vel [GO]. Helvetiis incognita aut certe rarissima haec avis est. appellari autem potest [GO]. hoc est vanellus fuscus nam Angli etiam, ut audio, vanellum avem subviridem, nominant pluvialem viridem, a grene pluver.
¶ Longolius et Turnerus hanc avem Aristotelis pardalum esse suspicantur. ego nondum assentior. neque enim pluvialis colore tota cinereo est, ut pardalus.
¶ Vivit plurimum circa lacus, quanquam et in agris quoque saepe capiatur, praeclara ista avis quam Romano nomine a pulvere forte Germani appellant. est enim pulveratrix. Coloris est cinerei, magnitudine paulo turture minor gregatim volat, neque temere a quoquam singularis conspicitur. vocem emittit frequentem et minime gravem; sed eo fere modo quo illa nostratibus appellatur.
quam autem cinerei coloris sit, pennas tamen luteis iisque obscuris maculis conspersas habet, unde a Graecis pardalus appellatur, (tanquam pardi instar sit maculosus.) quanquam Aristoteles minime advenam hanc avem, sed semper conspicuam ut corvos et cornices esse testatur: id quod forte verum est in Graecia, regione longe ferventiore quam nostra. nam apud nos nulla prope avis est, quae per hyemem aut locum non mutet, aut non lateat, Gib. Longolius.
¶ Si avis illa pardalus sit, quam esse suspicor, celerrime currit: et sibilum, quem pastores et aurigarum pueri labiis porrectis aedunt, voce imitatur. Pennas habet ad cinereum colorem proxime vergentes, quarum singulae singulis flavis maculis sunt respersae: et ea avicula, quam mollicipitem (avis illius quam nos lanium appellavimus genus unum mollicipitem esse coniicit Turnerus) esse coniicio, multo maior est. Fieri potest eius avis plures sint species, Turnerus. ¶ Pluvialis avis est prope ad magnitudinem perdicis, variis pennis ornata, croceo et albo nigroque distincta. Aere solo vivere dicitur. huius argumentum est, quod licet pinguescat, nihil tamen unquam in eius visceribus inveniri potest, Author de nat. rerum. Pluviales aves quanquam praepingues aliqui solo aere vivere putant, quoniam in ventribus earum nihil invenitur. Sed eius rei causa est, quia intestinum ieiunum solum habent, in quo nunquam aliquid invenitur. et hoc in multa animalia cadit, ut alibi ostendimus. Aer certe purum elementum nutriendo corpori accedere non potest, Albertus. Ex avibus omnibus mihi notis, nullam vidi quae non quatuor digitos haberet, excepta pluviali, et pica marina ut vulgo vocant: et aliis duabus quarum altera Gallis vulgo Guillemot dicitur, altera Canne petiere, quae genere lagopodum est, Bellonius. Ego pluvialem vanello congenerem existimo. nam et nomen commune ambabus tribuitur apud Anglos, adiecta tantum coloris differentia. sed differunt etiam quod vanellus cristam habet, pluvialis non habet: et digitis pedum. Pluvialis enim posteriorem nullum habet, vanellus brevissimum.
¶ Sunt qui excrementa lumbricorum ab his avibus edi asserant.
E.
Hae aves dicuntur capi dum plumbatae sagittae (baculi plumbati) ultra eas (altius) in aere proiiciuntur. sic enim territae humilius volant, et in retia iuxta terram expansa incidunt, Albertus et Author de nat. rerum. capiuntur autem gregatim.
F.
Lautae sunt in cibo et in magnis deliciis: et viridibus, quos aliqui privatim vanellos vocant, longe praeferuntur. In hominem delicati cibi nimium appetentem, ne pluviali quidem apposita contentum fore, alicubi tanquam proverbio dicitur. Sunt e vulgo qui negent eam cibo solido vesci, et proinde ne exenterandam quidem existimant, ut et alias quasdam lautas et opimas aves.
¶ An haec Plutarchi rhyntace esse possit, et an eandem sit quam Itali quidam pivier nominant (per onomatopoeiam, in pratis palustribus degentem avem, corpore fusco, pectore albo, ut audio,) diligentiores inquirant.