Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

108 - de Porphyrione

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PORPHYRIONE.

A.

PORPHYRIO avis hactenus nobis ignota est: cuius picturam a praestantissimo medico Guil. Rondeletio ex Montepessulano mittendam expectamus. Quid sit porphyrio non constat, Niphus. Porphyriones a nobis visi sunt in agro Patavino allati ex Hispania, quos ibi telamones vocant, sive quia statuae viriles, quibus mutili et coronae sustinerunt, ita nominantur: sive quasi thalamorum et pudicitiae custodes, etenim scribit Athenaeus volucrem hanc sensum adulterii habere, etc. nisi quis telamones quasi nutriculas esse dictos putet. ita enim Graeci altrices vocant, Hermolaus in Corollario. ego telamonum vocem de his avibus potius barbaram quam Graecae originis existimarim. Quod vero telamonem Graecis nutriculam significare scribit, non probo, nisi thelamon cum aspiratione scribat, nimium [GR]. nam et [GR] exponitur. [GR] (sic legendum, non [GR]. Vide in [GR] et in [GR]) [GR], Varin. Hesychius nihil habet, quam [GR], suspicor autem librariorum culpa pro [GR] scriptum fuisse [GR].

¶ Hebraicum nomen dukiphat Septuaginta Deut. 14. porphyrionem interpretantur: Levitici 11. epopem, id est upupam, quod magis placet. vide supra in Gallo sylvestri in genere. ¶ Sic et raham vel racham Deuter. 14. vulgaris translatio porphyrionem vertit, Septuaginta upupam. neutrum probo. omnino enim aquilae aut vulturis aliquod genus hac voce significantur. Lege supra in Gypaeto, Ossifrag et Cigno. Sunt qui porphyrionem cum Pelecano confundant, eandem avem arbitrati, eo quod Septuaginta alicubi pelecanum reddiderint, ubi Hieronymi translatio porphyrionem habet. Munsterus in Lexico trilingui porphyrionem Hebraic nominat racham et ierakreka. ¶ Tinschemet quoque Hebraicum vocabulum varie interpretantu, vespertilionem, porphyrionem, talpam, cygnum, noctuam, ibin. Vide in Talpa et Cygno. Iudaei doctiores fere vespertilionem accipiunt. ¶ Chasida Hebraice avis est, quam translator noster vocat milvum et porphyrionem, Munsterus. vide supra in Ciconia.

¶ Grapaldus non recte porphyrionem credit esse avem quam Itali vulgo coturnicem appellant, quum ea perdix maior sit.

B.

Porphyriones laudatissimi Comagene, Plinius lib. 10. cap. 43. Et rursus cap. 49. Nobiliorem etiam supradicto (e Comagene scilicet misso) porphyrionem Baleares insulae mittunt. Ultima Syriae fert porphyriones, Diodorus Siculus. Alexander Myndius Libycam avem esse ait, Athenaeus. ¶ Porphyrionem Aristoteles scribit colore coeruleo esse, (vel coeruleum imitante,) pedes habere fissos, crura longa, rostrum puniceum, ( [GR],) magnitudine esse gallinacei: quinis pedum digitis, quorum maximus medius, Athenaeus. Porphyrio animal est: quod tum formae pulchritudine excellit, tum nomini suo maxime respondet, Aelianus. [GR]. Tetrax avis magna porphyrionis speciem similitudinemque gerit, Laurentius apud Athenaeum. Porphyrio vocatur a puniceo rostri colore, Eustathius. Porphyrio, cui a colore nomen, rostrum habet rubicundum: et in capite veluti cristam, qualem faciunt et gestant sagittarii Persae: par magnitudine gallinis altilibus, sed crura ei longiora, Oppianus. Rostra iis et praelonga crura rubent, Plinius. Haematopus multo minor est quam porphyrio, quanquam eadem crurum altitudine, Vuottonus. Guttur (ingluviem) quo merguntur recentia aves quaedam habent, ut gallinae: aliae carent; sed gula patentiore utuntur, ut gracculi, corvi, quaedam neutro modo, sed ventrem proximum habent, quibus praelonga colla et angusta, ut porphyrioni, Plinius. Porphyrio, ut et reliquae aves longi angustique colli, ingluviei gulaeque amplitudine caret: longitudine autem admodum prolixa utitur, Aristot. Ardeolae et porphyriones uropygium (caudam) parum aptum receperunt, Aristot. in libro de comp. anim. gressu. ¶ Forte et horion indica avis porphyrioni cognata fuerit, cum herodio similis et rubris cruribus describatur, sed distinguitur cantus suavitate qua mire celebratur.

¶ Recentiores porphyrioni quaedam praeter veterum authoritatem attribuunt, ut Isidorus: Porphyrio (inquit) est avis, cui hoc peculiare quod pedem unum habet latum ad natandum, alterum vero fissum ad ambulandum. In quo notatur quod utroque elemento gaudet, et in aqua natans ut anates, et in terra ambulans ut perdices. Idem Albertus scribit, sed tanquam de ave sibi ignota, et ipse etiam fidem non adhibens. Alii recentiores huiusmodi pedes auriphrygio suo vel haliaeeto adscribunt. Meliores in hoc avium genere sunt quae rostrum habent magnum et crura praelonga: Albertus et Isidorus, ex male intellectis, ut apparet, Plinii verbis.

C.

Porphyrio est avis fluvialis, quia in fluminibus abundat, Kiranides. ¶ Pulverulentis volutationibus non mediocriter gaudet: in locis ubi columbarum lavatio esse solet lavatur, Aelianus interprete Gillio. Graece legitur, [GR]. Non prius tamen se vel in pulverem vel lavationem dat, quam in ambulationem veniens certa spatia confecerit, Idem interprete Gillio. Sed aliter Athenaeus ex Polemone: Non prius (inquit) cibum capit, quam

locum aliquem sibi commodum invenerit in quo deambulet: peracta deambulatione ([GR], lego [GR]) pulveratur, tum lavat, postremo cibum sumit. Solus avium morsu bibit, Aristot. et Plinius, [GR], Athenaeus: lego [GR]. idem est (edit) proprio genere, (suo quodam et peculiari modo,) omnem cibum aqua subinde tingens, deinde pede ad rostrum veluti manu afferens, Plin. Hic solus praeter psittacum pede suo instar manus aquam suscipiens (hauriens) ad rostrum defert et potat: seque humano modo pascit. quia cum omni cibo bibat oportet et cum solo morsu. aliter enim cibus ei propter appetitus debilitatem non descenderet, Isidorus et Albert. Sed video eos Plinii sensum non satis assecutos. neque enim cum omni cibo vel bolo, ut Albertus habet, bibit porphyrio iuxta Plinium: sed cibum omnem in aquam intingit, intinctum pede rostro admovet: alias vero cum bibit, morsu bibit. Cum digitos quinque habeat haec avis, commodius pede loco manus uti potest. [GR], Polemon apud Athenaeum, hoc est, De cibo autem quem pede apprehenderit parvas buccellas decerpit. quanquam [GR] an hoc sensu accipiatur, dubito. Leonicenus in varia hist. ex hoc loco scribit, eum pedibus comminuta frusta ad futurum usum servare, quod non placet. [GR], quidam interpretatur, pecuniis parce uti, hoc est non uno tempore multum vel omnia consumere. ita et haec avis nimirum non vorax, sed parca, exiguas subinde buccellas sibi decerpit. Cum pascitur, se testes sui prandii habere dolet. itaque secedit, et latens in occulto comedit, Aelianus et Eustathius. Callimachus in libro de avibus porphyrionem ait cibum ita capere, ut ab hominibus non videatur. odio enim haberi ab eo illos qui ad cibum eius accesserint. Pisces devorat, Procopius Gazaeus. ¶ Alvi excrementum, ut et reliquae aves longi augustique colli, humidius quam caeterae solent, reiicit, Aristot. ¶ Ardeola et porphyrio uropygium (caudam) parum apta habent, et ad volatum dirigendum loco uropygii pedes protendunt, Idem. Volans non sublime fertur, Aelianus.

D.

In hominum conspectu nunquam coniugi suae miscetur. natura enim adeo castus est, ut ne maritum quidem uxori concubentem videre sustineat: et si adulterium deprehenderit, nimio dolore contabescit, Oppianus. Acerrima rivalitate ardet (porphyrio qui in domo alitur,) et mulieres quae sunt sine viro observat, ([GR], ut codices nostri habent, et Gillius quoque legit: forte quod illae ad concubitum cum viris procliviores et magis expositae videantur. sed malim [GR], hoc est virorum libidini se supponentes, ex Athenaeo.) Adulteria sensu quodam naturae deprehenderit: et si de iis suspicetur, vita laqueo finita crimen domino praemonstrat, (si cum matrefamilias stuprum fieri cognoverit,) Aelianus. Avis tam studiosa est castitatis, ut conspecto tantum scorto moriatur, Io. Tzetzes. Quemadmodum adulteri obtrectet et invideat porphyrio animal etiam prudentissimum, non modo moderatissimum, alibi (ut iam recitavimus) me dicere memini, Aelianus. ¶ Porphyrio praeterquam quod et rivalis est, et obtrectator, ea sane etiam naturae indole praeditus est, ut eorum, quibuscum usu coniunctus est, amantissimus esse dicatur. Eum ipsum et gallum in eodem versari domicilio percepi, easdemque ambulationes et aequalia spacia conficere solitos, eisdem vesci cibis, communiter pulverulentis uti volutationibus, mirificumque ex his rebus amorem inter se mutuum contraxisse. At enim cum utriusque dominus festo quodam die cum sodalibus, ut epulare sacrificium faceret, gallum occidisset, porphyrio convictore privatus, tantum doloris accepit, sibi ut inedia mortem conscisceret, Aelianus. ¶ In obscuro loco cibum capit, et accedentes ad cibum ipsius odit, Eustathius.

E.

Porphyrioni capiendo neque viscum neque retia adhiberi opus est: sed ubinam solus consideat observare, et saltando paulatim accedere. Saltationis enim spectaculo tantopere delectatur, ut licet accedentem magis magisque hominem viderit, non tamen advolet: sed ipse etiam se moveat et ad saltandum membra componat, donec capiatur, Oppianus. ¶ Porphyrio gratus est hominibus, quamobrem caute et studiose ipsum alunt. itaque magnificis aedibus pro ludicra delectatione est: vel in templo aliquo sacro nutritur, et libere oberrat, et sacer intra claustra circumit: Aelianus, ut nos convertimus, quod Gillii translatio non placeret.

F.

Porphyrio Iudaeorum mensis interdictus est, quod avis sit vorax piscium quorum rapinae inhiat, Procopius. Pro tinschemet Hebraica voce Septuaginta porphyrionem verterunt, qui inter immundas aves reputatur quod luxuria (libidine) insignis sit, ut quidam scribunt, Paulus Fagius. Porphyrionem cibi gratia in coenis apposuisse hominem scio neminem, nec Calliam, nec Cresippum viros Athenienses, nec Hortensium Romanum, quos e multis lurconibus paucos mihi commemorasse satis fuerit, Aelianus. Quod si in cibum non veniunt, miror cur Plinius laudatissimos e Comagene, nobiliores e Balearibus insulis mitti scripserit.

H.

a. Aristophanes in Avibus mentionem fecit tetracis avis (magnae) cum porphyrione et pelecino. ¶ Porphyrion et avis et piscis cuiusdam nomen est, Hesychius.

¶ Alcyoneus gigas Purpurei (alias Porphyrionis) frater ab Hercule telis est confossus. Nomen habet magni volucris tam parva gigantis: Et nomen Prasini Porphyrionis habet, Martialis lib. 13.

Constat inter gigantes principatum obtinuisse Porphyrionem et Alcyoneum. Prasinus quoque auriga, cuius in Nerone Tranquillus mentionem facit, Prasinus Purpurio dictus est, Perottus. [GR], exclamat quidam in Avibus Aristophanis: scite autem Cebrionae et Porphyrionis gigantum nomina coniunxit, praesertim cum eadem duo etiam avium nomina sint. convenit et argumento. nam ut gigantes illi deos olim impugnaverunt, ita et aves in hac fabula eos impugnare moliuntur. Porphyrion quidem gigas a Venere victus fertur. Scholiastes et Varinus in Cebrione. [GR], Aristoph. in eadem fabula. Minatur autem quidam se adversus Iovem coelo immissurum porphyriones, sive aves sive gigantes accipias. Typhs et Porphyrion gigantes in Pythiis Pindari Carmine 8. memorantur, tanquam utrique fulmine icti. Scholiastes monet Typhon tantum fulminatum, Porphyrionem vero Apollinis sagittis occisum. Eundem ait Herculis boves per vim abducere conatum fuisse.

¶ c. Homerum infantem Aegyptiis parentibus ortum fabulantur, cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in os eius manasset, ea nocte novem avium voces diversas aedidisse, et inter caeteras porphyrionis, ut recitavi in Columba livia ex Eustathio.

¶ e. Multos pueros quos amabant muneribus deceperunt amatores, donata alius coturnice, alius porphyrione, Aristoph. in Avibus.

¶ POYX, [GR], avis quaedam Aristoteli de animalibus, Hesychius et Varinus. Ego hoc nomen apud Aristotelem legisse non memini. Phoix quidem ([GR]) apud eum inimica harpae est, et ardearum generis mihi videtur, ut supra scripsi. Sunt et [GR] mergi, alias bunges dicti, a voce et clamore, [GR], Varinus.

¶ PORPHYRIS, [GR] avis nominatur apud Aristophanem in choro Avium. Est autem alia quam porphyrio, ut Callimachus in libro de Avibus testatur. Ibycus aves quasdam [GR] nominat, cuius haec verba apud Athenaem legimus: [GR]. quasi ut alcyones et penelopes, ita etiam porphyrides marinae quaedam vel maritimae aves sint. Et rursus, [GR]. locus videtur corruptus, et legendum forte, [GR]. porphyrides ex avium sunt genere, a porphyrionibus diversae: sicut ab utroque latiporphyrides, sive adiporphyrides et latiporphyrae, Hermolaus in Corollario. apparet autem ipsum ex Athenaeo haec mutuatum, et de lectione dubitasse.

PSIPHAEON, [GR], velum vel stoream significat: vel aviculam parvam, Hesych. et Varin.

108 - de Porphyrione