Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

110 - de Regulo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIT R. LITERA

DE REGULO VEL TROCHILO EX VETERIBUS.

A.

TROCHILUS vocatur aliis nominibus senator et rex, Aristot. Gaza interprete. Graeca nomina sunt, [GR]. Trochilus rex appellatur avium, Plin. ¶ Eadem etiam orchilus dicitur, ut docui supra in O. elemento. ¶ Trochilos in Aegypto vocatur, rex avium in Italia, parva avis, quae crocodili in sommo hiantis os dentes repurgat,

Plinius, sed trochilus ille Niliacus et crocodilo familiaris longe alia avis mihi videtur, gallinularum aquaticarum generis, sub quo species diversae continentur. ut in T. elemento dicemus. ¶ Regulus Graece tum [GR] vocatur. tum voce diminutiva [GR] Aetio, Aeginetae et Aristophani in Avibus. ¶ Regaliolus quoque non alius quam regulus videtur: etsi quidam pro galgulo accipiant. vide in Galgulo. Pridie easdem idus (antequam Caesar interficeretur) avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inserentem, volucres varii generis proximo nemore prosequutae ibidem discerpserunt, Svetonius in Iulio Caesare.

B.

Passerculus troglodytes avicula omnium minima est regulo excepto: quo paulo maior est et nigrior. similis est autem ei in multis, praeterquam quod in fronte auricolores pennas non habet, etc. et iuxta summum alae lineamentum cinerei amplius coloris, (Graece legitur [GR], id est magis varii, Vuottonus,) Aetius. Troglodytes paulo maior est regulo, et colore illi similis, inter cineream et viridem, ([GR]. mihi hic color non troglodytae, sed regulo tantum convenire videtur. Vuottonus suspicatur legendum [GR].) rostro tenui, Aegineta.

C.

Trochilus fruteta incolit et foramina, Aristoteles. ¶ Passerculus troglodytes magis garrulus quam regulus est, Aetius. Regulus atque merops et rubro pectore Progne Consimili modulo zinzilulare sciunt, Author Philomelae. ¶ Regulus vermiculos edit, Aristot.

D.

Trochilus fugax atque infirmis moribus est, sed victus probitate et ingenii solertia praeditus. vocatur idem et senator et rex. quamobrem aquilam cum eo pugnare referunt, Aristot. Idem historiae anim. 9. 1. trochilum cum aquila pugnare scribit. Aquilae et trochilus, si credimus, dissident. quoniam rex appellatur avium, Plin. ¶ Rex avium privatas contra noctuam inimicitias gerit, Aristot. Alibi etiam orchilum noctuae infensum tradit: quem nos eundem trochilo esse ostendimus.

E.

Capi difficile potest, Aristoteles. ¶ Orchilus subiens cava terrae signum facit futurae tempestatis, Aratus.

H.

Immusculus avis genus,quam alii regulum, alii ossifragum dicunt, Festus. Plura de immusculo leges in capite de aquilis diversis. In Avibus Aristophanis cum avis quaedam servus Epopis, quaenam esset non diceret, sed tantum ad domini sui mandata subinde se [GR], id est currere: subiicit quidam: Es igitur [GR] avis, alludens ad verbum [GR], ubi Scholiastes, Trochilus, inquit, fertur esse avis acris, ([GR]) volunt autem aliqui mediam syllabam acui debere: quasi in textu [GR] scribatur. sed codices nostri [GR] paroxytonum habent. Et rursus cum quidam dixisse se currere [GR]: alius subdit: Hic avis est trochilus. abi igitur [GR]. Trochile et dominum nobis accerse. ¶ [GR], avis quam aliqui [GR] vocant, Hesychius et Varin. ¶ [GR], basiliscus avis, Iidem. ¶ [GR], avicula quaedam, et rex apud Eleos, Iidem. ¶ Acalanthis, nobilissimi canis nomen: quidam tamen eo nomine aves intelligunt, quas nonnulli basilicas nuncupant, Caelius. ¶ [GR] apud Aristot. historiae anim. 9. 1. ubi Albertus basit habet, quod ex Graeco corruptum videtur ut pleraque apud ipsum. basit (inquit) Arabice, apud nos autem senecta vocatur. ¶ Hesychius orchilum aviculam vilem ab aliquibus [GR] dici refert, nimirum a voce qua forsitan tubae imitatur sonitum.

DE EADEM AVE QUID PRODIDERINT ALBERTUS,
et eiusdem saeculi scriptores.

REGULUS, qui et parra, quasi avis parva dicitur, multa est prole et garritu, Author de nat. rerum. Trochilus est avis minima omnium, quam regulum vocant: quae licet parvo sit corpore, ausu tamen magno contra aquilam pugnare conatur. Solitaria volat. pullis foecunda est. nam plurimos uno foetu producit. uno specu vel antro in hyeme multi conduntur, ut ad calorem turba conferente calor qui parvus est in tam minimis corporibus augeatur, Albertus et Author de nat. rerum. Vermibus et araneis vescitur, Author de nat. rerum. Est etiam avis musica, et praecipue cantat tempore magni et sicci frigoris in hyeme, Albertus. Avis minima est, sed quanto minor, tanto velocior, adeoque animosa, ut etiam contra aquilam aliquid conari audeat. Homines quoque deludit. nam cum se proxime quasi manu capiendam obtulerit, casso hominis conatu et labore impigra profugit, Author de nat. rerum. ¶ Convenerant aliquando aves inter se, sicut fabula refert, ut illa pro rege haberetur, quae sublimi volatu omnes alias vinceret: cumque aquila omnes alias aves transcenderet, exiliens parra quae sub ala eius latuerat, insedit aquilae capiti, et inde se esse victricem asseruit, Author de nat. rerum. Si deplumatus regulus in veru parvo exponatur igni, voluit seipsum, ut nos experti sumus, Albertus. ¶ Haec illi de regulo: an vero aliquid ad passerem troglodytem potius pertinens, (quem vulgo in plerisque vulgaribus linguis regem avium nominant, et recentiores etiam aliqui cum regulo confundunt) regulo adscripserint, ut mihi quidem videtur, considerandum relinquo.

ADHUC DE EADEM AVE EX SCRIPTORIBUS
nostrae memoriae, et observationibus propriis.

A.

REGULUS omnino ea avis mihi videtur, cuius hic figuram posui, id quod primum ex doctissimi medici Io. Agricolae Ammonii scriptis me cognovisse profiteor. Reguli (inquit) in Bavaria plerisque locis turmatim volant, auricoloribus pennis, quibus in capitibus loco aurearum coronarum insigniuntur: appellantque Germanice eam ob rem [GO]. hi cum bruma est gelidissima in urbibus, reliquo vero tempore in sylvis conspiciuntur. et ubi nidificant sex aut septem ova tam parva quam est pisum aedunt. Foemellas inter eos percipimus pallidioribus capitis pennis, loco coloris aurei conspicuas esse, Haec ille. ¶ Italice fior rancio, id est calendulae appellatur, a macula verticis nimirum aurea. ab aliis ochio bovino, id est oculus bovinus, a magnitudine, ni fallor: etiam Germanis [GO], id est ocellus bovinus: quanquam alii (in Bavaria, et circa Argentoratum et Francfordiam ad Moenum) [GO] nominant. circa Bernam in Helvetia, [GO]. aliqui [GO], id est parum vel parulum abietum, sed improprie. ¶ Angli wren. ¶ Turcae Sercé.

¶ Avis regia est quam nos vocamus regillum, Sylvaticus Italus. Trochilus, lo reillo, Scoppa Italus. Regaliolus avis, reillo, scricciola, Idem. Quidam Italice regulum rectino interpretantur. ¶ Gallice aliqui rottolet, roytolat, petit roy. ¶ Flandrice [GO]. Polonice krolik. Sed omnia haec nomina in diversis linguis a rege denominata passerem troglodyten significant, quem cum regulo multi confundunt.

¶ Trochilus (Turnero) est avium omnium minima, cauda longa et semper erecta, rostro longiusculo, sed tenuissimo, colore fere fulvo. nidum facit foris ex musco, intus ex plumis aut lana, aut floccis, sed plurimum ex plumis. Ovi erecti et in altero suo fine consistentis, formam nidus habet, in medio veluti latere hostiolum est, per quod ingreditur et egreditur. In posticis aedibus et stabulis stramine tectis, interdum nidum construit, sed saepius in sylvis. avis est etiam solivaga, et gregatim nunquam volat, imo quoties alium sui generis offendit, mox illi bellum indicit, et conflictatur. Quare aves illae, quae in Bavaria pennis auricoloribus, quas in capitibus ceu coronas aureas ferunt, in sylvis aestate degentes, et gregatim ad urbes hyeme advolantes, reguli non sunt sed tyranni Aristotelis, Haec ille. mihi quidem haec quae scribit omnia passeri troglodytae convenire videntur, corporis forma, cauda semper erecta, nidificatio, volatus solitarius. Quod autem regulus Agricolae Ammonii et noster gregatim volat, hoc non obstat, ut ipse putat, quo minus sit regulus, neque enim veterum aliquis regulos solitarios esse prodidit, sed Albertus Germanus, qui passerculum troglodyten, ut Germani vulgo, pro regulo accepisse videtur. Aucupes quidam nostri aviculas [GO], non gregatim, sed paucas simul volitare mihi retulerunt. Turneri de trochilo sententiam Eberus et Peucerus comprobant: et inter Gallos Bellonius, qui in libro Gallico Singularium Observationum suarum, Avis (inquit) quam nos roitelet vocamus Graeci (in Creta) vulgo trilato vocitant, voce accedente ad veterem Graecam trochilus. Atqui Gallorum roitelet passer troglodytes est, ut dixi: et trilato vox Graeca a troglodyte per syncopen mihi facta vident. Hac vero minor avis (mox subdit) tettigon ab iisdem vulgo vocatur, (a magnitudine puto, qua cicadam vix excedit:) a Latinis (ab Aristotele) tyrannus: Gallis un poul vel soucie vel sourcicle, (a superciliis.) habet enim plumas in capite flavas utrinque instar cristae, quae oculos eius inumbrant ut supercilia in nobis: nec multo maior est locusta, Haec ille. ego omnino regulum esse puto, quam ipse tyrannum, in regulo autem nostro non utrinque plumae illae capitis aureae habentur, sed in medio tantum. Mihi soucie Gallis dici videtur non tanquam sourcicle a superciliis (quo forte nomine corrupto vulgus utitur) sed a simili in vertice colore floris calendulae, quam Galli vulgo soucie, quasi solsiam vel solsequiam appellant: praesertim cum Italice quoque haec avicula alicubi fior rancio, id est flos calendulae appelletur. Tyrannus minutissima avium, paulo supra locustam, cristam gerit rutilam. color corporis ex citrino rubescit superne, inferne caesius est: [GR], [GO], Eberus et Peucerus. Nostram de regulo et passere troglodyte sententiam nuper etiam Melchior Guilandinus Borussus iuvenis doctissimus et in longiquis regionibus peregrinatus, in sua ad me epistola confirmavit.

¶ Reguli nostri autumno fere capiuntur: aviculae colore subviridi, verticis colore partim luteo partim flammeo, pallidiore in foeminis. muscis, vermiculis et cossis vescuntur. Sunt qui eos muscis

adeo ingurgitari dicant, ut aliquando de vita periclitentur. ¶ Regulus qui bitriscus dicitur, Io. Saresb. in Polycrat. Gerardus Cremonensis pro charadrio apud Kiranidem vertit regulum, vide in Charadrio A. ¶ Inter iuniperos degit regulus noster, ut audio. Niphus tamen regulum rubrum esse scribit, praeparvum, et in ripis rivorum agere. Minima avium apud nos est regulus, qui per dumeta volitat, passerculo dimidio minor, Cardanus. ¶ Aucupum nostrorum alii regulos perennare apud nos aiunt: alii hyeme avolare, post omnes alias aves quae migrare solent. ¶ Regulus bisanno parit, ova circiter novem uno tempore, Albertus. videtur autem is reguli nomine passerem troglod. intelligere.

¶ Baltasar Stendel, qui de arte coquinaria Germanice scripsit, lib. 6. cibarium quoddam (ex butyro, ovis farina) describit, quod eodem quo regulum Germani nomine [GO] nominat.

¶ Nos deum putamus ardeis, trochilis et corvis uti, ut harum avium voce aliquid significet, Plutarchus in libro De eo quod Pythia non amplius carmine respondeat, an vero trochilos intelligat regulos, vel eiusdem nominis aquaticas aves, non habeo quod asseram.

¶ RHAPHI, [GR], aves quaedam sunt, Hesychius et Varin. Kiranides pellicanum ramphon vocat, nimirum propter rostri (quod Graeci ramphos appellant) magnitudinem.

¶ RHINOCEROS, [GR], fera quadrupes, et avis quaedam in Aethiopia, Hesych. et Varin.

¶ RHYNTACES, [GR], parva avicula ([GR]) in Persis nascitur cui excrementi nihil est, sed totum corpus interius pinguedine plenum: quamobrem vento et rore eam ali existimant. Hanc Cresias prodidit cultello altero latere veneno illinito Parysatim (Artoxerxis matrem) divisisse, dimidia partem veneno infecisse, et quae veneno intacta atque incorrupta erat, ipsam in os iniectam exedisse, Statirae (uxori Artoxerxis) autem venenatam partem porrexisse. Sed Dinon ab hoc parumper dissentiens, ait non Parysatin, verum Melantam partitur cultello Statirae infectam partem apposuisse, Plutarchus in vita Artoxerxis. ¶ Rhyndace, [GR], avicula aequalis columbae, [GR], Hesych. et Varin. Pluvialis quidem avis lautissima, de qua in P. scripsimus, cibo solido vesci negatur a nonnullis, quoniam nihil in ea reperiatur. itaque non exenteratur. magnitudine est columbae. sed rhyntacem esse non assero. Bernicla quoque avis, (de qua inter anates egimus,) quae ex arbore aut ligno nasci vulgo creditur in Britanniae et Flandriae quibusdam locis, superflui aliquid non habet, ut neque arbores, Obscurus. Sed rhyntacen aliqui eam esse avem coniiciunt, quae avis Paradisi appellatur, ut in Elemento P. scriptum a nobis est.

¶ RUBETRA vermiculis alitur, Aristot. historiae anim. 8. 3. nec alibi huius avis meminit. Legitur autem Graece [GR] oxytonum, foeminino genere, Gaza rubetram vertit. Niphus ait esse avem quae vulgo ab Italis barada dicatur. ¶ Rubetra Aristotelis quaenam avis sit, prorsus divinare non possum. Gybertus Longolius linariam sive miliariam esse rubetram putabat, quod rubis crebro insideat. Sed quum Anglorum buntinga (ea est avis quam Germani vocant [GO], vide in Passere maiore et in Linaria) in rubis tam frequens sit, quid vetat quo minus et ipsa quoque batis dici possit? Nihil igitur certi habemus, quod nomen Britannicum aut Germanicum sit huic avi imponendum. Sed quum avium supra commemoratarum, altera (miliaria) seminibus herbarum vescatur, altera (butinga) hordeo et tritico, et batis Aristotelis vermivora sit, deligenda est avicula quaepiam quae solis vermibus pascitur: qualis est avicula Anglis stonchattera, aut mortettera dicta, et Germanorum [GO], haec si batis non sit, mihi prorsus ignota est, Turnerus. ¶ Ebero et Peucero rubetra minima est turdorum generis, rubi fructu et sambuci victitans. Atqui Aristoteles nihil quam vermivoram esse scribit. ¶ Est et [GR] vel [GR], piscis lati genus a bato diversi.

110 - de Regulo