Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

111 - de Rubecula et Ruticilla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE RUBECULA ET RUTICILLA, VEL ERITHACO
et Phoenicuro ex veteribus.

A.

ERITHACUS, [GR], avis pro qua Gaza rubeculam reddit, nimirum a rubro colore pectoris: alibi vero sylviam, (forte quod in sylvis degere soleat per aestatem:) hyeme cum propius ad domos accedit phoenicurus dicitur, ut Aristot. scribit. Rubeculae (inquit) et quae ruticillae (phoenicuri) appellantur, invicem transeunt. estque rubecula hyberni temporis, ruticilla aestivi. nec alio fere inter se differunt, nisi pectoris colore et caudae. Erithacus hyeme, idem phoenicurus aestate, Plinius. Quaedam certis temporibus transformari videntur, ut erithacus, et qui vocantur phoenicuri aestivi, Constantinus in Geoponicis 15. 1. Phoenicurus, [GR], pro paroxyt. Erithacus avis quae et [GR] dicitur, Hesych. et Varin. Erithacus avis a plerisque dicta, a nonnullis [GR], ab aliis [GR] vocatur, Scholiastes in Vespas Aristophanis.

C. et D.

Erithacus avis est solitaria, ([GR], Varinus,) quae nunquam fere in eodem saltu nisi reperitur. vide infra in proverbio Unicum arbustum, etc. Rubecula vermiculis vescitur, Aristot. ¶ Corvi, picae et erithaci, homines imitantur (scilicet voce,) et meminerunt eorum quae audierint, Porphyrius lib. 3. de abstinentia ab animatis.

E.

Orchilus aut eritheus, ([GR], prima brevi, sequentibus longis,) cava terrae subiens, signum facit tempestatis futurae, Aratus. ab Avieno convertitur, parvus eritheus. Rubecula avis stabula circumiens, et habitata loca lustrans, ex adventu tempestatis se fugere declarat, Gillius.

H.

[GR], erithacus avis, Camers. Idem et Hesychius aesacum interpretantur ramum lauri, quem manu tenentes hymnos deorum dicebant. [GR], erithacus avis, Hesych. et Varinus. scribitur autem ab illis [GR] oxytonum, (ut et a Varino in [GR]. in Erithaco vero proparoxytonum, quod placet) nisi librariorum erratum sit. ¶ [GR] agricolae, quod eran, id est terram colant: abusive vero etiam [GR], id est qui circa lanam laborant, vel mercenarii, Hesych.

¶ Unicum arbustum haud alit duos erithacos. Zenodotus author est hoc adagio notatos illos, qui ex rebus minutis festinant ditescere. Mihi videtur non intempestiviter dici posse in eos, quibus parum convenit, nec in eodem munere concorditer versari queunt. Est autem erithacus avis quaedam solitaria, ut eodem saltu non temere nisi unam invenias. Thomas Magister ait a quibusdam [GR] vocari, ab aliis [GR], a plerisque [GR]. Aristophanes eleganter ad hoc allusit adagium in Vespis, [GR]. Non enim fieri potest Fures ut unquam saltus alat uncus duos. Non omnino dissimile est huic quod dixisse fertur Alexander Magnus: Mundum non capere duos Soles, Erasmus Rot. Eiusdem sententiae est illud Germanis quibusdam usitatum, ut Tappius scribit, Duobus gallis in uno sterquilinio, duobus stultis in una domo non convenire. [GR]. Item, [GR].

¶ Emblema Alciati inscriptum, Parvam culinam duobus ganeonibus non sufficere: In modicis nihil est quod quis lucretur, et unum Arbustum geminos non alit erithacos. Aliud. In tenui spes nulla lucri est: unoque residunt Arbusto geminae non bene ficedulae.

DE RUBECULA, HOC EST AVE QUAM
plerique  a  rubicundo pectoris colore denominant,
scripta recentiorum.

A.

CUM Aristoteles tum Plinius (inquit Turnerus) de erithaco et phoenicuro scripserunt, transire videlicet has aves in se invicem, hanc hyberni, illam aestivi temporis esse. Qua in re uterque aucupum relatibus magis quam sua experientia nixus, a veritatis tramite longissime aberravit. nam utraque avis simul conspicitur, et rubeculae domitae et in caveis alitae (idem nostri aucupes affirmant) eandem perpetuo formam retinent. quin et eodem tempore nidulantes, sed modis longe diversis, saepissime in Anglia vidi. Rubecula, quae non secus aestate quam hyeme rubrum habet pectus, quam possit longissime ab oppidis et urbibus in densissimis vepretis, et fruticetis ad hunc modum nidulatur. Ubi multa querna reperit folia, aut quernis similia, ad radices veprium, aut densiorum fruticum, inter ipsa folia nidum construit: et iam constructum, opere veluti topiario foliis contegit. Nec ad nidum ubique pater aditus, sed una tantum via ad nidum itur. ea quoque parte, qua nidum ingreditur, longum struit ex foliis ante hostium nidi vestibulum, cuius extremam partem pastum exiens, foliis claudit. Haec, quae nunc scribo, admodum puer observavi. non tamen inficias iverim quin aliter nidulari possit. Si quis alium nidulandi modum observaverint, aedant, et huiusmodi rerum studiosis, et mihi cum primis non parum gratificabuntur. Ego, quod vidi, aliis candide sum impertitus. Phoenicurus, quem ruticillam vocat, in excavatis arboribus et (quod saepe expertus sum) in rimis et fissuris murorum, posticarum aedium, in mediis urbibus, sed ubi hominum minor frequentia concursat, nidulatur. Phoenicurus mas nigro est capite, et cauda rubra, caetera foeminae, nisi quod subinde cantillat, similis. (Rubeculam aestate cantantem nunquam audivi.) Caudam semper motitat uterque. Phoenicuri foemina, et proles adeo rubeculae pullis similes sunt, ut vix ab oculatissimo discerni possint. Verum motu caudae dignoscuntur. Rubeculae licet caudam moveant, postquam tamen submiserint, statim erigunt, nec tremunt bis aut ter more ruticillarum. Ruticillae enim simul atque caudam movere coeperint, non cessant donec ter aut quater simul leviter moverint, ut alas, iuniores aviculae cibum a matribus efflagitantes, motitant. Rubeculae in aestate, ubi in sylvis satis superque alimenti suppetit, nec ullo infestantur frigore, (quae res cogit illas in hyeme ad urbes, oppida et pagos confugere)

cum prole ad desertissima quaeque loca secedunt. Quare minus mirandum est, rubeculas in aestate non passim occurrere. Ruticillas quid miri est in hyeme non esse obvias, quum per totam hyemem delitescant? Adhaec cum rubeculae pulli in fine autumni perfectam fere in pectoribus rubedinem nacti, ad pagos et oppida propius accedunt: ruticillae, quae antea per totam aestatem cernabantur, disparent, nec amplius in proximum usque ver cernuntur. Quae quum ita se habeant, quid Aristoteli aut illi hoc referentibus erroris ansam praebuerit, facile quivis potest colligere, Hucusque Turnerus.

¶ Erithacus hyeme, phoenicurus aestate, avis est quam vulgo pectus rubeum vocant, Perottus. Vulgo ab Itali petto rosso dici invenio, ab aliis per syncopen petusso pro pettorusso. Ab aliis peccietto, (quae vox pectusculum significat,) vel pechietto, vel ut nos proferremus petschetto. alibi ferbott. ¶ Lusitani pitiroxo. ¶ Gallice, ut Bellonius scribit, rubeline vel gorge rouge nominatur. Ab aliis rouge gorge vel berec. Eadem forte fuerit Sabaudis dicta rouge bourse. ¶ Germanice [GO], et apud Saxones [GO], ut Eberus et Peucerus annotant. ¶ Anglice a robin, a redbreste, Turnerus et Eliota. (Sed Eliota alibi frigillam interpretatur a ruddocke, or robin, redbrest:) alibi a robbyn rock. Passerem troglodyten Angli vulgo foeminam tantum esse aiunt, et marem eius a robbyn rock. ¶ Illirice czierwenka.

B.

Rubeculae rubro sunt pectore, unde et in plerisquis linguis nomen fortiuntur. doso et capite fusco. Veteres colorem eius hyeme mutari putarunt, et ruborem e pectore in caudam transire, unde et nomen mutetur in phoenicurum, qui rursus aestate in erithacum, id est rubeculam transeat: sed aves has esse semper diversas, nec ex alterius mutatione alteram fieri, in A. iam scripsimus ex Turnero.

C.

De rubeculae nido, et quomodo caudam moveat aliter quam phoenicurus: et quod aestate in sylvis ac locis desertis degat, in fine autumni ad oppida et pagos propius accedat, Turneri verba recitavimus in A. ¶ Rubecula vescitur apibus, Bellonius. Domi captiva muscis, micis panis et nucleis iuglandium concisis alitur, et per hyemem quoque cantillat, phoenicurus non ante vernum tempus. ¶ Comitiali interdum corripitur, qui morbus in aliis etiam aviculis inclusis quandoque observatur.

D.

Domi si duae aut plures simul alantur, pugnare invicem solent. unde in sylvis etiam eas esse pugnaces verisimile est, et ut proverbium habet, Arbustum (Frutetum) unum non alere duos erithacos. ¶ Rubecula, ut audio, merulam amat, eaque sequitur, et noctu fere in proxima arbore quiescit.

E.

Noctuae infensa est. ¶ Imminentem pluviam voce praedicit.

DE RUTICILLA SEU PHOENICURO ITERUM
copiosius,ex recentioribus.

A.

ERITHACI et phoenicuri invicem transeunt, estque erithacus hyberni temporis. phoenicurus aestivi. nec alio fere inter se differunt, nisi pectoris colore et caudae, Aristot. Nos aves esse diversas, nec invicem transire supra ostendimus. ¶ [GR] proparoxytonum Graece scripserim, Latine phoenicurus penanflexum. [GR] alicubi apud Aristotelem non recte legitur. ¶ Italice nominatur revezol, quasi rubicellus vel rubicilla, alibi corossolo a cauda ruffa. ¶ Galli roussignol vocant tum lusciniam, tum phoenicurum, qui circa muros seu parietes degit, Bellonius. Ego phoenicurum non simpliciter roussignol a Gallis appellari audio, sed roussignol de mur, hoc est lusciniam murorum. ¶ Germani, ut nostri, [GO], quod est rubecula domorum. nam circa domos et hortos volitat. vel [GO], id est rubecula aestiva, quod hyeme appetente avolet vel lateat. Alibi [GO], a cauda rubra, ut circa Francfordiam ad Moenum [GO]. Eberus et Peucerus interpretantu [GO]. Murmellius [GO]. Audio etiam [GO] alicubi nominari, quasi ampelidem a vineis; quum tamen uvis non vescatur. ¶ Angli a redetale.

Circa Argentoratum alia quaedam avis [GO] a cauda rubente, minus tamen et obscurius quam superiori, nominatur, cuius iconem adiungimus. Transversa etiam per alas macula obscure rubet. Fuscus color capitis et dorsi est. maiores alarum pennae nigricant, ut in dorso quaedam, et rostrum. Crura fusca. superior alarum pars subruffi coloris sordidi est. Pectus et venter albent. Pars circa oculos in fusco albicat, ut pictura demonstrat. nam autem ipsam nondum vidi.

B.

Phoenicurus mas nigro est capite, et cauda rubra, caeterae foeminae similis, Turnerus. Differt a ficedula, (ficedulam Germanice interpretantur [GO],) quae cinereo tota et obscuro colore constat, Eberus et Peucerus. ¶ Phoenicurus (ut aliquando consideravi captum in fine Iunii) macula alba rotunda insigne habet sinciput, pennae sub rostro nigrae sunt, caput cum dorso cinerei vel fusci coloris. Alarum pennae fuscae modice ad ruffum inclinant. Ruffus color est in pectore ventre et cauda. sed venter imus magis albicat. cauda pennis octonis constat. Magnitudo totius infra parum (maiorem) est, rubeculae aequalis. Rostrum nigricat, tenue, oblongum, rectum. (Rectitudo et tenuitas in icone nostra non bene expressae mihi videntur.) Crura nigricant.

C.

In fine autumni avolat,ut nostri aucupes aiunt, aut se abscondit, verno tempore ad nos redit. ¶ Quod si domi alantur, per hyemem non cantillant ut erithaci, sed vere primum. aluntur autem difficilius, et saepius pereunt. vescuntur iisdem quibus rubeculae, nempe muscis, micis panis, et nucleis iuglandium concisis: item ovis formicarum, et (ni fallor) araneis quoque. Auceps quidam non imperitus phoenicurum victu eodem, quo curruca ([GO]) uti mihi retulit: et natura fere illi cognatam esse, nisi quod non inter harundines nidificat. ¶ Mas subinde cantillat, Turnerus. Canit fere in sublimi aliquo aedificio, ut pinnaculis, summis caminis. Primo diluculo praecipue suaviter cantillat. Pullis iam exclusis, ut et philomela, non canit: sed inter incubandum. Praetereunte aliquo clamitat. ¶ Caudam subinde motitat, sed aliter quam rubecula, ut supra ex Turnero scripsi. ¶ Nidificat, ut audio, in muris vel parietibus, vel iuxta domorum tecta, vel in foraminibus arborum. Plura de eius nido leges supra, ab initio Historiae de rubecula ex recentioribus, verbis Turneri. Ova bina aut terna parit. Nutrit et cuculi pullum aliquando: quem nuper in phoenicuri nido in ripa rivi cuiusdam constructo quidam sibi deprehensum retulit.

E.

Noctuae infensus est, ut erithacus quoque.

H.

a. Pyrrhulas eadem videtur quae phoenicurus: quanquam Theodorus rubicillam interpretatur, cum phoenicurum ruticillam vocet: si cui secus videatur, non contendo, Vuottonus. ¶ Sigismundus Gelenius noster psittaci etiam genus quoddam cauda rubente phoenicurum vocabat. Encelius Salveldensis phoenicurum videtur xanthiurum appellare, lusciniam quandoque cum xanthiuro coire scribens.

DE AVIBUS DIVERSIS RUBECULAE AUT
Phoenicuro cognatis.

PHOENICURUM currucae (grassmuscho nostro, vel atricapillae) cognatum esse superius scripsi.

¶ AUCUPES nostri genus quoddam rubeculae [GO] nominant, (per onomatopoeiam, ut puto,) colore fuscum, quae prima avium adveniant verno tempore, et sub hyemem primae recedant. Hyeme in altis montibus latere aiunt.

¶ EBERUS et Peucerus ficedulam Germanice interpretantur [GO] vel [GO]. huic (aiunt) Latinum nomen inde factum est, quod cum ficus maturescunt, tum primum fere prodit et conspicitur: cognata phoenicuro vero, adeo similis, ut nisi cauda differrent, quae illi rubea, huic cinerea est, vix possent dignosci, [GO] vero inde nominatur, quod avidissime hiantibus faucibus muscas captat et culices, Haec illi.

RUBECULARUM generi cognatae fuerint forsan etiam aves duae, quarum alterum [GO] Germani vocant, alteram [GO], hanc in appendice describemus, illam iam supra cum Oenanthe descripsimus.

DE RUBECULA SAXATILI.

CYANUM Aristotelis Bellonius a Graecis hodie petrocossyphum appellari scribit. de eo copiose supra in C. elemento scripsimus. Rhaeti circa Curiam (ubi interdum capitur haec avis, sed raro; et magno venditur, uterque sexus drachmis octonis, aut pluris) [GO], id e st rubeculam saxatilem, vel [GO], id est turdum vel turdelam saxatilem appellant. Nec alia, ut puto, est avis quae circa Augustam [GO], id est coerulea nominatur. Hanc circa Clavennam Rhaetorum captam, vir doctissimus et poeta insignis Franciscus Niger olim ad me misit, et Italice corossolo appellavit, quod nomen haud scio an ruticillae potius conveniat. circa Bellinzonam crosseron vocant. Nidulatur in rupibus. Natura et specie fere et canendi suavitate merularum generi, imprimis quidem passeri solitario, cognata videtur. ¶ Avis est toto corpore varii coloris, maxime nigro, ruffo et albicante distincta, plurimum albi in ventre, plurimum ruffi circa orrhopygium et in cauda. circa collum cinereus color est, ad coeruleum inclinans. Ventris plumae ruffum et album notis in medio nigris distinguentibus eleganter pinguntur. Rostrum est merulae, corpus paulo minus.

111 - de Rubecula et Ruticilla