Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
RUBICILLA SIVE
Pyrrhula.
A.
RUBICILLA vermiculos edit, Aristoteles semel in hist. anim. nec alibi eius meminit usquam. Graece [GR] scribitur, Gaza rubicillam vertit. Haec avis (inquit Niphus) rustice a nostris (Italis) rubeccius vocatur: licet rubicilla et rubecula iuxta versionem Gazae non sint idem. ¶ Pyrrhulas eadem videtur quae phoenicurus: quanquam Theodorus rubicillam interpretatur. si cui secus videatur, non contendo, Vuottonus. ¶ Pyralis etiam semel tantum nominatur ab Aristotele, quae cum turture pugnet, eo quod locus pascendi victusque idem eorum sit. Gaza vertit ignariam. Hanc a pyrrhula diversam esse apparet ex eo quod victus est diversus.
¶ Pyrrhulam Turnerus esse coniicit, avem quae a Germanis [GO] nominatur, ab Anglis bulfinche, cuius haec est figura. Rubicillam (inquit Turnerus) Aristoteles inter eas aves connumerat, quae vermibus vescuntur: sed pluribus verbis eam non describit. Ego nominis etymologiam sequutus rubicillam, Anglorum bulfin eam esse coniicio. Nam omnium quas unquam vidi avium mas in hoc genere pectore est longe rubidissimo: foemina vero pectore toto est cinereo, caetera mari similis. Sed ut facilius omnes intelligant, de qua ave scribam. Magnitudine passeris est, rostro brevissimo, latissimo et nigerrimo. lingua latiore multo quam pro corporis magnitudine. Pars ea linguae, quae cibi sapores diiudicans, oris coelum tangit, carnea et nuda est, reliquae partes cornea pellicula obducuntur. Supremam avis partem plumae cyaneae contegunt. cauda nigra est, et capite etiam nigro. Vescitur libentissime primis illis gemmis ex arboribus ante folia et flores erumpentibus, et semine canabino. avis est imprimis docilis, et fistulam voce sua proxime imitatur. nidulatur in saepibus, et ova quatuor excludit, ut plurima quinque. eundem colorem per totum annum servat, nec locum mutat. Quae quum ita se habeant, non potest haec atricapilla esse, ut quidam volunt, (Gyb. Longolius melancoryphum hanc avem esse putabat) utcunque extremo linguae acumine carere videatur, Haec Turnerus.
¶ Avis cuius iconem in praecedenti pagina dedimus, Italice nominatur suffuleno, vel franguello montano, id est fringilla montana: quamvis et aliae quaedam aves fringillae montanae vocentur. et alibi circa alpes franguel invernengk, id est fringilla hyberna. ¶ Gallice pivoine, quanquam et ficedulae vel atricapillae idem nomen attribuit Bellonius. Lotharingis pion. ¶ Germanice [GO] apud nos per onomatopoeiam: alibi [GO], id est fringilla sanguinea, a rubro colli, pectoris et ventris superioris colore. alibi [GO]: in Austria [GO], in Brabantia [GO]: Rostochii [GO]. Eberus et Peucerus hanc Aristotelis chrysomitrin, id est aurivittem esse putant, quod non probarim. invitavit illos nimirum Germanicum nomen [GO] (id est fringilla aurea) alicubi usitatum, adferunt et alia nomina, [GO], (quasi fringilla frondium, forte quod frondium gemmas devoret,) [GO], (quod nescio quomodo sacerdotis canonici habitum prae se ferat,) et [GO]. Foemina (inquiunt) privatim [GO] vocatur a voce quam aedit. Iidem rubicillam vel Pyrrhulam Germanice interpretantur [GO], (nos fringillam simpliciter ita nominavimus,) [GO]. ex quibus penultimum nomen mihi ignotum est: ultimum quidem non fringillae, sed avi de qua hic scribimus convenit et attribui solet. itaque cum hac ave fringillam confudisse videntur quod ad nomina. Eandem avem esse puto quae circa Francfordiam ad Moenum [GO] dicitur. aiunt enim avem esse fuscam, pectore rubro, vertice nigro. hinc nimirum etiam [GO] dicitur, quod nigrum habeat circa caput quasi cucullum. ¶ Illyricum ei nomen est dlask.
¶ Quidam apud nos non indoctus hanc avem Plinii taurum esse coniiciebat, a voce dictam. sed taurum cum Bellonio potius senserim botaurum vulgo dictum sive ardeam stellarem esse.
B.
Avis est magnitudine fere alauda, colore fusco, vel cinereo in alis superioribus et dorso, capite, alarum parte inferiore et cauda nigris. post oculos, collo et pectore rubra, qui color ventrem versus dilutior est, imo ventre albicat, nigro circa caput veluti cucullo insignis. rostro brevi, crasso, nigro, et ferme triangulo, quo se etiam excipere solet. Vide supra in A. descriptionem ex Turnero recitatam. ¶ Foemella in hoc genere tota cinerea est, (pectore non rubro ut mas, sed cinereo,) vertice tamen nigro ut mas, Eberus et Peucerus.
C.
Vescitur semine cannabis, et primis arborum gemmis, Turnerus. Gemmas praecipue florum mali aut piri priusquam se aperiunt, devorat: ad quod aptum et bene comparatum habet rostrum, unde et nomen ei apud Germanorum aliquos [GO]: inde et aliam avem (coccothrausten nostrum, [GO]) aliqui [GO] nominant, hoc est nymphocopon. nymphas enim appello flores priusquam dehiscant. Nuces etiam edit: et acinos quorundam fruticum, rubentibus praecipue, ut sambuci aquaticae, et solani perpetui cognominati, sive alias etiam, sive per hyemem tantum, cum cibos alios non invenerit. ¶ Avis perquam docilis est, et fistulam voce sua proxime imitatur, Turnerus. Foeminam audio non minus quam marem canere, quod in alio avium genere non fit. Eruditus quidam apud nos hanc avem taurum Plinii esse suspicabatur ex voce. nos taurum potius ardeam stellarem facimus. Docetur exprimere omnes cantus avium, ut audio, sibilando et quasi canendo: interdum etiam, sed raro, humanum quoque sermonem. Lingua enim ei lata est. Foemina privatim Germanice [GO] appellatur a voce quam aedit, Eberus et Peucerus. Mas quoque per onomatopoeiam vocatur a nostris [GO]. ¶ De nido eius et ovis, leges supra in A. in verbis Turneri.
D. et E.
Hyeme ad domos advolant et capitur facile. Ego in decipula lignea aliquoties non paucos cepi in circuitu sparsis rubentibus solani pepetui acinis. ¶ Cicures admodum evadunt, ita ut domi etiam pariant et educent interdum.