Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE STURNO.
A.
STURNUS avis, a quibusdam parum Latine sturnellus dicitur, ut Italis vulgo sturnello. Graece [GR]: vel [GR], ut bis habet Aristoteles: item Galenus et Varinus. [GR] (alii aliter interpretantur, nos omnino ardeam,) Ambrosius sturnum transfert, quem tamen Graeci non erodion, sed psara dicunt, Caelius. ¶ Sarsir Hebraicam vocem nonnulli astarem vel sturnum aiunt significare, alii aliud animal: vide in Aquila A. Alzarazir sunt aves apud Arabes, turdorum fere magnitudine, sed colore diverso. habent enim plumas et pennas nigras aliqua insignes albedine, et apud Venetos dicuntur stornelli, And. Bellunen. Avicenna meminit fimi alzarazir oryzam edentium: ubi vetus interpres non recte turdos transtulit. Serapio de remedio ex eodem fimo citans Galeni verba, pro sturno zezir habet: et eadem ex Dioscoride transferens inepte
turturem pro sturno posuit. Napellus (Cicuta) venenum (imo cibus) est zaratro, id est sturno, Averrois interpres. Sturnelli qui dicuntur azuri, Interpres Averrois. Alseudeni est avis nigra, rostro luteo: secundum aliquos sturnus, And. Bellunensis. sed videtur potius merula. ¶ Sturni Italicum vulgare nomen est storno, stornello vel sturnello. ¶ Lusitanicum sturnino.¶ Gallicum estourneau. ¶ Germanicum [GO], quod nomen a Latino effictum est: [GO], quod circa boum armenta versari soleat. Alii scribunt [GO]. Circa Argentoratum et Francfordiam [GO]. Flandris [GO], Brabantis [GO]. ¶ Anglicum a sterlyng, a starll, a stare. ¶ Illyricum et Polonicum sspacziek, vel spatzek.
B.
Sturnus varius est, (Gaza vertit: niger est, albis distinctus maculis,) magnitudine merulae, Aristot. de hist. anim. 8. 16. Avis est variis coloris, omnibus nota, Kiranides. Nigra est, aliquantulum in cinereo pallescens (cinereis maculis pallidis) respersa, Albertus. Linguam habet latam, Idem. Avis parva est, fusco nitens colore, Author de nat. rerum.
C.
Dum turdus trutilat, sturnus tunc pisitat ore, Sed quod mane canunt, vespere non recolunt, Author Philomelae. Sturnus pisistrat et isitat voce, F. Alunnus, nescio quam recte. Sturni ut et graculi aves clamosae et gregariae sunt, Eustath. [GR], Homerus in fine Iliados [GR]. Dicit autem Troianos turmatim Hectorem et Aeneam ducem secutos esse persequendo Graecos: et in hoc quidem simile est, quod turmatim feruntur: dissimile vero quod Troiani Graecos fugant, Sturni circo accipitre conspecto fugiunt. Audio sturnos qui ab homine aluntur valde canoros esse, et aliarum quarumvis avium voces imitari. Sturnus linguae est latae, et perfectissime loquitur, Albert. Caesares iuvenes (Drusus et Britannicus Claudii filii) habebant turdum imitantem sermones hominum, item sturnum, luscinias Graeco atque Latino sermone dociles, Plin. Sturni loqui discunt, vide supra in Psittacis ex Plutarcho. Papinius etiam sturnum inter humani sermonis imitatrices nominat. ¶ Sturni in arenis et paludibus (et pratis aquosis) assidue versantur, et cum armentis vaccarum etiam propter pascua quae de stercoribus colligunt, Albertus. unde et nomen eis nostri a bobus indunt, [GO]. In agros milio et panico consitos agminatim involant, Plin. Sunt qui sturnos captos oryza tantum pascunt, ut eorum fimo crocodileam adulterent, Idem. Magno impendentis vindemiae damno veniunt, Volaterr. Sambuci acinis grana insunt sesamacea non ingrata turdis sturnisque, Ruellius. Cicuta sturnis alimentum est, ut elleborus coturnicibus, utrunque homini venenum, Galenus in opere de temperam. et in libro de theriaca ad Pisonem: item Kiranides. Elleborus venenum (imo cibus) est coturnicibus, et napellus (cicuta) zaratro, id est sturnello, Averrois vel eius interpres potius. adversus napelli venenum (inquit Ant. Gainerius) darem pulverem musconum (muscarum vel culicum) napellum depascentium, vel pulverem coturnicis seu turdi. Sed apparet illum deceptum ab Arabibus vel eorum interpretibus, qui coturnices napello vel aconito pasci scripserunt, cum sturnos (non turdos) conio, id est cicuta non aconito pasci scribendum fuisset, ut copiose in Philologia de lupo exposui, de aconito scribens. Cicuta quidem pinguescunt etiam sues Aeliano teste. ¶ Sturnorum generi proprium (cum abeunt e nostra regione) catervatim volare, et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen
tendentibus, Plinius Gregatim volant et compresse quasi ad aciei centrum, propter timorem accipitris. hunc enim superne vel a latere accedentem alis eventant, (vento alarum coniunctarum repellunt:) et subtus volantem stercoribus opprimunt, albertus. Strurni aves se invicem amant et gregatim degunt, sed mutuo se iuvare (propter infirmitatem, contra aves rapaces) non facile possunt, Eustathius. Maxime gregatim volant, modo in aciem directi, modo globatim condensati, tanta multitudine atque impetu, ut nubem facere et tempestatis more sonare primo volatu videantur: et pulchre Homerus [GR], id est sturnorum nubem dixit. Vespere aggregantur et immensis turmis commurmurant, nocte silent, aurora rubente murmur excitant. demum vero divisi per turmas ad cibum volant, Author de nat. rerum. ¶ Ter anno pariunt, ut audio: uno tempore septem vel octo ova. ¶ Sturnus hyeme latet, Aristot. Abeunt et merulae turdique et sturnisi mili modo in vicina. sed hi plumam non amittunt, nec occultantur, visi saepe ibi, quo (alias, nisi spe cibi quo) hybernum pabulum petunt, Plinius. Aliter legit Platina: Abeunt merulae (inquit) et turdi, similiter ac sturni, sed in vicina loca. occultantur haec animalia saepibus, ibique hyberno tempore pabulum quaerunt. Aves quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae, ut sturni, turdi, etc. Ge. Agricola. Et rursus, In angustis montium locis latere aliquando consueverunt turdi, sturni, etc. ¶ Sturno allii semen mortiferum est, Aelianus.
D.
Animalia quaedam imitantur civilitatem in habitatione congregata et defensione communi, ut grus, sturnus, anas, Albertus. Sturni quidem natura [GR] et [GR] sunt, ut Eustathius et Io. Tzetzes scribunt. vide supra in C. ubi hoc etiam annotavimus, sturnos accipitrem fugere, et quomodo adversus eum se tueantur: et quod humano etiam sermone dociles sint. ad quemlibet impetum accipitris comprimuntur in aere, et vento alarum coniunctarum repellunt accipitrem: qui si infra eos volet, stercoribus eorum inquinatur ita ut appropinquare non possit, Albertus. ¶ Hoc experientia deprehensum est, sturnum sibi ipsi medicinam facere. Cum enim quidam luscinias simul et sturnum aleret, et huic per luxatus esset, ova formicarum, quibus vescuntur lusciniae, sturnus rostro minuit: et deposita sub alis atque calefacta, rostro ad pedem attrivit. Qua ratione intra paucos dies integer, ut antea, incessit, ut Ge. Fabricius suis ad nos literis testatus est. ¶ Canem a sturno abhorrere fertur, Blondus.
E.
Animalia quae gregatim degunt, facilius decipiuntur ab aucupibus. positis enim quibusdam suae speciei avibus, vel imaginibus avium iuxta retia, statim accedunt et capiuntur, ut anates, sturni, Albertus. Sturni ad quemlibet impetum accipitris comprimuntur in aere, et vento suis alis excitato repellunt eum, etc. vide in D. Pantheron retis genus quo utuntur Galli ad passeres, sturnos, etc. Budaeus describit in Annotationibus in Pandectas. Funiculis longis inviscatis capiuntur sturni, qui valde gregatim volant, cum habetur aliquis sturnus ad cuius pedem ligatur funiculus inviscatus, et manu tenetur. dimittitur autem cum grex sturnorum prope videtur. tunc enim cum funiculo dimissus ad gregem accedit, et cum ipso stricte (quam proxime et contigue) volitat: multique tangentes funiculum inviscantur, et ad terram simul cum eo ruunt, Crescentien. In quibusdam Italiae locis, mustelis domesticis (ut audio) utuntur, ut aves e nidis extrahant, passeres, sturnos, etc. Capiuntur in volatu, Eberus et Peucerus. Facile eos aiunt capi hyeme laqueis quibusdam ([GO]) in pratis aquosis. ¶ Sturnus domi ut parasitus educatur, Volaterr. Est apud nos qui sturnum octavo iam anno domi alit: et auceps qui septimo: ait autem is valde canorum esse, et aliarum quarumvis avium voces (quas scilicet in eadem domo subinde audit) imitari. ¶ Magno impendentis vindemiae damno veniunt, Volaterranus. Pestem a milio atque panico sturnorum, passerumve agmina scio abigi herba, cuius nomen est ignotum, in quatuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret, Plin. ¶ Starnes (Sturni coniicio legendum) si mane volaverint congregatae, mane erit tempestas: si autem tarde, tarde et multo tempore erit tempestas: et si revertantur volantes, tempestatem significant, Gratarolus ex authore barbaro.
F.
Sturni carnes habent siccas et sapidas, Albertus. sunt quibus videantur ferinum quid resipere, quod nostri dicunt [GO]. Non laudantur in cibo, Nic. Massa. Sturni, quos vulgo diabolicam carnem habere dicimus, omnino ab obsoniis lautorum reiiciantur, Platina. Galenus lib. 6. de tuenda valetud. inter perdices, turdos, merulas, et huiusmodi, quae quidem boni succi esse ab omnibus existimantur, [GR], hoc est sturnos, etiam commemorat, qui a multis illaudabilis esse nutrimenti iudicantur. Cui obiectioni sic occurri posse arbitror: Galenum in eo libro in calculi renum vitio sturnos tanquam tenuis alimenti approbasse, similiter et palumbes turritosve passerculos, quos Graeci [GR] appellant: vel sturnos non ita fortasse improbi succi esse, praesertim iuvenculos, ut vulgus putat. quaedam nanque animalia in tenella adhuc aetate boni succi sunt, ut vituli et hoedi: si vero annosa fiant, pravi. haec enim (ut ait Galenus in tertio de alim. facult.) carent et concoctionis et boni succi, et nutritionis laude, Aloisius Mundella epistola 6. Medicinalium. et paulo post, Nec obstiterit (inquit) quo minus boni succi sint quod cicuta interdum pascantur, ut neque coturnicibus quod elleboro. Et rursus dialogo 4. Medicinalium, Galenus (inquit) lib. 6. de tuenda valetud. sturnos inter
attenuantis optimique alimenti cibos connumerat, qui tamen ab omnibus fere qui de illi tradidere, et pravi succi et saporis ingrati habiti sunt. Et fieri quidem potest ut vox illa psaros, id est sturnus, ab alio Galeni contextui, non ab ipso authore addita fuerit. Vel Galenum ibi de sturnis iuvenculis locutum fuisse dicemus, qui nimirum tenelli adhuc succi laudabilioris fuerint quam adulti, etc. Vel potius existimabimus illum intellexisse de sturnis qui in montibus degunt, non autem qui circa paludes et loca campestria versantur: quos sane si comedas, cum praesertim novellae sunt aetatis, adeo miram cibi illius suavitatem senties, ut vix illos a turdis discernere possis, Haec ille. Sturni sunt calidi, Galeno lib. 3. de alim. facult. accommodi siccis, libro sexto de sanit. tuenda. non adversantur renibus, Ibidem. Sturnos tanquam melancholicum et vitiosum generantes humorem reiicimus, quum et cicuta illi nutriantur, amatus Lusitanus in Curatione ulceris cancrosi. Sturni caro crassior est quam pulli (gallinae) vel coturnicis. ventrem astringit, et multum nutrit, Rasis ut quidam citat. Sturni phasianis natura proximi sunt, Elluchasem: sed titulus habet, Perdices parvae seu sturnae: lego starnae. sic autem Itali vulgo vocant perdices minores. Sturni et alchata (species palumbium) habent in se superfluitates, et sunt malae concoctionis, malique nutrimenti: et sanguis ex eis generatus est calidus et siccus, Elluchasem. Sturnelli sunt calidi et sicci, difficiles concoctu, crassi succi, Averrois. Ei quos haemorrhoides crebo vexant, et maxime pulsantes, expedit ut diligenter evitent grues, sturnellos, etc. Arnoldus de cons. sanit.
G.
Sturnus in cibo sumptus iuvat omnes qui mortiferum aliquid biberunt: et si quis praegustaverit, omnino non laedetur, Kiranides. ¶ Crocodileam adulterant amylo aut cimolia, sed maxime (sturnorum fimo) qui captos oryza tantum pascunt, Plinius. Plura de huius fimi usu ad faciem ornandam ex Dioscoride, Plinio, et Galeno, attuli in Scinco G. Ad alphos convenit crocodilea et fimus sturnorum cum oryzam comederint, Aegineta. Stercus turdorum (alzarazir, id est sturnorum) edentium rizi, confert ad pannum et morpheam, Avicenna. Stercus zezir (sturni) oryza pasti, impetigines efficaciter abstergit, Serapio citans Galenum. atqui Galenus lib. 10. de medic. simplic. fimum crocodili terrestris cutim abstergere et siccare scribit, ut et sturnorum oryza pastorum, qui tamen multo imbecillior sit: crocodili vero terrestris tam efficax, ut ephelides etiam et alphos, et lichenes tollat. Eiusdem Serapionis interpres ex Dioscoride transferens, pro fimo sturni, imperite posuit turturis.
H.
¶ a. Psaros, id est sturnus avis, Sylvat. qui et paros alibi habet pro sturno, sed mutilam dictionem. Graece in recto singulari [GR] effertur, ut [GR]: vel [GR], ut [GR]. inde obliqui [GR], oxytoni: etsi non meminerim illos apud authores legere. pluralis quidem numerus [GR] voce paroxytona, et [GR] circunflexa, non infrequens est. [GR] poeticum est, Eustathio teste: quod cum penanflectatur, miror [GR] etiam non penanflecti praesertim cum primam producat Homero, ut in hoc versu: [GR]. [GR] dicuntur [GR] (forte [GR) [GR], Eustath. hoc est, ab eo quod terram pedibus movent et radunt, et obvia quaeque verrunt dum alimentum sibi quaerunt. [GR], genus avis, ([GR],) vel triremis, Iidem. [GR], Antiphanes apud Athenaeum. [GR], genus avium, Hesychius et Varinus. Suidas interpretatur [GR], id est sturnos, et citat illud Homeri, [GR], Suidas ex Epigrammatis. [GR], (malim [GR], oxytonum,) Thessali, Hesych. et Varinus: inde forsan quod punctis ceu stellis quibusdam insigniatur. [GR], sturnus, Iidem. [GR], sturnus, Iidem. Targula barbaris scriptoribus quibusdam turtur est: aliqui (inquit Albertus) sturnum interpretantur. sed locus qui ex Aristotele transfertur, turturem esse ostendit.
¶ Epitheta. Sturnus edax, pisitans, Textor.
¶ Sturni proprium habent catervatim volare: unde sturnatim, sicut graculatim, Grapaldus.
¶ [GR], Aristoph. in Nubibus. Scholiastes et Suidas interpretantu celerem, [GR] unde et [GR] deducatur. vel qui colore tali sit. Scribitur autem [GR] adiectivum oxytonum, pro ave paroxytonum. A sturno ave varia, quae dicitur [GR], in genitivo [GR], equus similiter varius, [GR] cognominatur, Eustathius. [GR], Varinus. [GR] de turdi in collo colore Gaza apud Aristot. hist. anim. 9. 49. vertit murinum, Plinius concolorem. neutrum probo. malim enim varium vel maculosum. Passerculus troglodytes similis est regulo, sed iuxta summum alae lineamentum [GR], Aetius, id est magis varius. quidam vertit, cinerei amplius coloris. Lapis hic quem ex Plinio a maculis sturni psaronium, vel (quod ex lapidicinis Thebanis excidatur) Thebaicum nomino, supra omnes lapides duriori corporis callo constat, Bellonius de operibus antiquis cap. 8. ¶ Sunt et psari pisces, a varietate coloris nimirum dicti, sicut et equi psari, quod sturnorum instar maculosi sint. ¶ Sturnini, Italiae populi, Plinius 3. 11.
¶ b. [GR], avis genus sturno simile, Hesych. et Varin. Frigelli aves sturnis similes in vineis reperiuntur et uvis inebriantur, Arnoldus de Villanova.
¶ c. Homerum infantem fabulantur, cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in
os eius manasset, ea nocte novem avium voces diversas aedidisse, hirundinis, pavonis, sturni, etc. ut recitavi in Columba Livia ex Eustathio.
¶ d. [GR] Homerus Iliad. [GR].
¶ f. Sturne peregrinas mendices aridus uvas, Socratici coena nolumus esse tua, Bapt. Fiera. Nunc sturnos inopes, fringillarumque querelas, Martialis lib. 9.
DE STYMPHALI AVIBUS SEU STYMPHALIDIBUS.
AD aquam Stymphali fama invaluit aves quondam fuisse enutritas, quae humanis carnibus vescebantur. Has sagittis confecisse Hercules dicitur. Pisander vero Camirensis aves ab Hercule occisas negat, sed crotalorum strepitu fuisse abactas. Arabia quidem deserta feras exhibet tum alias tum aves Stymphalides nomine, quae non minus in homines grassantur quam leones aut pantherae. Ad has capiendas si qui proficiscantur, in eos volatu feruntur, rostrisque vulneratos occidunt. Si quae homines gerant ex aere facta aut ferro, ea aves perforant. sin autem vestem phloinam crassam contextant, rostra Stymphalidum ea veste non aliter quam minorum avium alae visco detinentur. Magnitudine grues aequant, sed ibidus sunt similes. rostra tamen habent firmiora, et non ut ibes obliqua. Utrum autem mea etiam aetate Arabicis avibus, idem cum illis quae in Arcadia olim fuerunt, nomen, forma vero sit diversa, exploratum non habeo. Quod si omni tempore similes milviis sint Stymphalides atque aquilis, (ut Loescherus vertit. Graece legitur, [GR], etc. hoc est, ut ego verterim, Quod si Stymphalides aves semper in rerum natura sunt, ut aliae avium species, accipitres videlicet et aquilae,) aves mihi videntur Arabicae. Et fieri potest ut pars quaedam ex illis in Arcadiam Stymphalum transvolarit: Arabes autem alio eas nomine principio, non Stymphalidas appellaverint. Sed Herculis gloria, et qui Barbaris semper fuerunt praelati Graeci, in causa fuerunt ut illae in Arabia deserta, Stymphalides nostra aetate vocarentur, Pausanias in Arcadicis. ex quo transferentes Gillius et Loescherus [GR] corticeam vestem verterunt, Nicolaus Lonicerus in Variis multiplicem pannosamque tunicam. sed phlus vel phleos genus est stirpis Theophrasto, ex qua phloinae vestes conficiebantur, quarum et Pollux meminit. Stymphalides aves Herculem negant abigere potuisse, nisi crotali (crepitaculi) aerei sonitu perterrefactas, quod a Vulcano fabrefactum Minerva acceperit et donaverit Herculi. Stymphelus quidem ([GR]) Arcadiae oppidum est, et Stymphalis lacus, [GR]: circa quem Stymphalides aves fuerunt ploides etiam dictae ([GR]) Apollonio in Argonaut. Seleuco et Charoni, eo quod in lacu isto natarent. Privatim Mnaseas author est Stymphali cuiusdam herois et Ornithos mulieris filias fuisse Stymphalides, quas Hercules occiderit, quod ipsi hospitium negassent, et Molionas suscepissent. Pherecydes vero non mulieres sed aves fuisse ait, ab Hercule interfectas. Similiter et Hellanicus: qui addit Stymphalidem lacum per voragines quasdam ([GR]) emissum exaruisse. Has aves scribit Apollonius circa Aretiadem insulam fuisse, quam primum ab Otrera Martis filia habitam ferunt. sunt autem his alitibus pennae ferrae. Meminit earum Timagetus, et Pisander in Scythiam eas avolasse tradens, unde etiam primo venerint, Scholiastes Apollonii. Canit autem Apollonius Argonauticorum secundo, missiles earum pennas fuisse, quibus tanquam sagittis homines vulnerarint. ¶ In capite paucis animalium, nec nisi volucribus apices: phasianae corniculis, stymphalidae cirro, Plinius 11. 37. Equidem quae de harpyis et stymphalidibus traduntur ficta esse arbitror, ut de plerisque aliis avibus, Perottus. ¶ In Stymphalide palude aves quaedam fuerunt tantae magnitudinis ut Solis radios obumbrare dicerentur, omnem Arcadiam devastantes. has Hercules non sagittis, ut quidam putant, sed sonitu ahenei crepitaculi fugavit, et usque ad insulam Aretiada propulit, Grammatici quidam. Stymphalides pepulit volucres discrimine quinto, Vergilius de laboribus Herculis. ¶ Author obscurus qui de naturis rerum scripsit, vanellum avem vulgo dictam stymphalidem Plinii esse arbitratus est, non alio ut apparet argumento persuasus, quam quod stymphalidi Plinius cirrhum tribuit, et vanellus quoque cirrhatus est: sed eadem ratione felem Minervam feceris, quod caesii utrique oculi.
SUBIS appellatur avis apud Nigidium quae aquilarum ova frangit, Plin. aristoteli sitta quoque aquilarum ova frangit.