Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

118 - de Trochilis aquaticis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

HISTORIAE AVIUM, QUARUM INITIALIS LITERA  T.  EST.

TAUTASUS et TENGYRUS, [GR], [GR], avium esse nomina apud Hesychium et Varinum legimus. videntur autem per onomatopoeiam facta.

TELEAS, [GR], viri nomen in avibus Aristophanis, qui traducitur tanquam inconstans, avis instar. Symmachus tamen avis nomen esse putavit, citans alium poetae locum, [GR], Scholiastes. Est et eleas avis, de qua in Elemento E. iam scripsimus.

THOUS, [GR], avis quaedam, Hesychius et Varinus.

THRACES, [GR], aves mergorum generis sunt marinae, de quibus in A. elemento Oppiani verba retulimus.

THRATTA, [GR], mulierem in Thracia natam significat. et etiam piscis et avis nomen, Stephanus Grammaticus in [GR].

TIPHIA, [GR], aves quaedam palustres, [GR], Hesychius et Varin. [GR] idem est quod [GR], id est palus.

TITYS, parva est avicula a sono vocis dicta, [GR], (alias [GR].) aut forte quaelibet parva avicula a veteribus ita vocatur. quidam per onomatopoeiam vel mimesin dictam scribit. Varin. Servius in Bucolico ludicro titos scribit dici columbos, non Latine quidem, sed multorum auctoritate tanquam Latine. Titos vero palumbes dici arbitror ex passerum salacitate, qui solent [GR], id est titissare. hinc forte titis derivatur, ut scribit Dionysius, aviculae species, aut etiam avis quaelibet minutior, Caelius. TITII sodales sacerdotes extra urbem habitabant, et in tuguriis certa auguria servabant, quoniam ad id deputati a Pont. erant. Nomen inditum est ab avibus, ut Varro ait, quas in auguriis certis observare solebant. horum meminit et Lucanus, Septemvirque epulis festus, Titiique sodales, Gyraldus. Sunt qui hos sacerotes Apollinis fuisse scribant.

TITYRUS, [GR], Satyrus, calamus, vel avis quaedam, Hesychius et Varinus. pro ave quidem et calamo sive harundine, cuius pro fistula usus erat, nomen ad soni imitationem factum videtur. cum fistulis autem etiam Satyri pingebantur. Vergilio pastoris nomen est.

TITYRAS, [GR], avis quaedam, [GR], Iidem. Athenaeus phasianum a nonnullis [GR] nominari scribit. vide in Tetrace inter Gallinas.

Equidem et TRAGOPANADEM, quam plures affirmant maiorem aquila, cornua in temporibus curvata habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo, fabulosam reor, Plin. Videtur tragopanadem dicere a recto tragopanas, quod Graece scripserim [GR] genere foeminino, ut [GR]: nimirum quod cornuta sit hirci instar vel Panos dei pastorum. apud Solinum tamen tragopa legitur: Aethiopica (inquit) avis est tragopa, maior aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput. ¶ Avis certe cornuta alia nulla legitur. nam Claudianus lib. 1. in Eutropium, Profert iam cornua vultur, de re minime verisimili dixit.
TODI genus avium parvarum. Plautus, Cum extortis talis, cum todilis crusculis, Festus. Graeci struthopodem dicunt cui cruscula sint gracilia, ut nostri [GO].

TRICCUS, [GR] avicula quaedam, et rex apud Elienses, Hesychius et Varin. Fieri potest ut regulum aviculam hoc nomine aliqui vocarint.

DE TROCHILIS AQUATICIS.

TROCHILUS [GR] aquas adamat, Aristot. Crocodilis hiantibus trochili aves involantes depurgant dentes, (inhaerentes hirudines rostro in fauces inserto extrahunt, Aelianus,) quo munere et ipsi aluntur, et crocodilus sentiens commode secum agi, nihil nocet. sed cum egredi avem vult, cervicem movet, ne comprimat, Idem. Plura leges in Crocodilo D. Alius est trochilus, qui regulus rex avium alio et frequentiore nomine appellatur: cuius historiam in R. Elemento absolvimus. Trochilus avis est e genere palustrium, t iuxta ripas fluviorum oberrat, ubi obvia quaeque legens depascitur: nutritur vero etiam a crocodilo, hoc est hirudinibus quae faucibus eius inhaerent, cui etiam se gratum ostendit. nam dormienti crocodilo, hoc ichneumon insidiatur, et saepe cervicem eius (mordicus) inhaerens strangulat. Trochilus clamat, et crocodili nasum ferit, et excitatum adversus hostem iritat, Aelianus. Iam tametsi non pauca sint trochilorum genera, et nomina, quae sane quidem quoniam dura sunt, et ab aure religiosa et terete aversa, praetereo: haudquaquam cum iis omnibus foedere devincitur, amicitiamque colit crocodilus, sed cum solo nuncupato cladoryncho societatem, atque amicitiam facit. Enimvero nulla hic offensione hirudines ei legere potest, Idem interprete Gilio. Hermolaus in castigationibus in Plinium cladarorynchum legit. [GR], Hesych. et Varin. Videtur autem sic dictus a motu et conclusione rostri. nam [GR] exponunt [GR], id est concutere, pro [GR] nimirum. Sic et [GR].

¶ Sunt etiam ex amphibiis avibus trochili dicti. hi per littora discurrunt, tanta saepius celeritate, ut cursus eorum volatu etiam pernicior sit: atque hinc nomen eis apud Graecos merito impositum. Pisces magnos non aggrediuntur: cancellis, et si quae fluctibus ad littora propelluntur, contenti. Mares seorsim a foeminis, foeminae a maribus pascuntur. Ineunte vere, priores foeminae solicitant mares ad coitum. sequuntur enim, et prope eos peculiari quodam cantu strident: quo vix tandem allecti mares accedunt. mox iterum foetu procreato separantur, et ad sua sexus uterque pascua seorsim revertitur. Tunc mares omnem foetura et Veneris curam relinquunt: foeminis labor solis incumbit: eumque illae inter se partiuntur. Iam aliae ova in nidis fovent, aliae foventibus cibum congerunt, et sic alternis ova suis plumis concalfacere pergunt. Pullos iam adultos ad littus producunt, ubi mares versari solent: ibi foemella etiam ex pulli cum suo sexu remanent, masculi ultro separantur. sic oves inter pascendum mixtae a pastoribus secernuntur, Oppianus lib. 2. de aucupio. Helorius, , trochilus, et carulus mari tranquillo littoribus advolant, victum ex piscibus quaerentes, Athenaeus. [GR] avis a currendo dicta st, Varinus: cui paroxytonum hoc nomen est, ut et Athenaeo, Aeliano, et aliis plerisque: apud Herodotum penanflectitur; proparoxytonum est Hesychio in

Numenio. Aristophanes in Pace inter lautitias ciborum enumerat, [GR]. Et in Acharnensibus inter Boeotorum delicias, [GR], etc. ¶ Albertus authoritate Avicennae asserit trochilum esse avem similem picae, sed aquaticam et variam, cuius rostrum simile sit rostro anatis, Niphus. nos huius anatis, vel potius mergi gens vocamus [GO]. Ego vero trochilos non anatum aut mergorum generis, quibus velocitas in cursu non convenit, sed gallinularum aquaticarum esse dixerim, quas in ripis et arenis celeriter currere notum est, cum cursu magis quam volatu valeant, eoque cruribus sint oblongis, caudis vero perbrevibus.

¶ Trochilorum genera non pauca esse testatur Aelianus, et inter alia cladarorynchum, crocodilo familiare, ut supra retuli. Sisophelos etiam, [GR], trochilorum generis est apud Hesychium et Varinum. Corythus, [GR], unus de trochilis, Hesychius. haec forte cirrhata aut cristata est, et inde Graecum nomen sortita avis. Numenius, [GR], idem qui trochilus, Hesych. Vide supra in Arquata A.

HYLAS autor est trogonem, cornicem et alias quasdam aves, a cauda de ovo exire: quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri applicent, Plinius. hoc cum in bubone non probabile videatur Alberto, ne in caeteris quidem videbitur.

118 - de Trochilis aquaticis