Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

119 - de Turdis - de Tyranno

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE TURDIS INGENERE: ET PRIVATIM
de illo quem pilarem Gaza nominat, Aristot. trichada, cuius
figuram sequens pagina continet.

A.

TURDORUM Aristoteles tria genera facit: unum viscivorum, magnitudine picae, quod a nostris etiam a visco denominatur [GO]: alterum trichada vocat, pilare Gaza vertit, quod (inquit) sonat acute, et magnitudine merulae est. hoc nostri avem iuniperorum nominant, quod earum baccis pascatur: tertium quod iliacum quidam vocant, minimum inter haec, minusque maculis distinctum. hoc esse coniicio avem quae Germanis [GO] vel [GO] nuncupatur. Est insuper eiusdem generis quam aliqui turdelam tanquam Latine nominant, Germani [GO], prae caeteris musica. Sed de aliis infra suo loco privatim agetur: hic vero partim de turdis in genere, partim etiam de turdo trichade, ubi id exprimetur, ne quid confudisse videamur. hoc quidem genus caeteris fere in cibo praefertur: et magis peregrinum est, ut Varro per adventitios turdos hoc maxime genus intellexisse videatur.

¶ Praefertur turdorum genus quoddam reliquis maiusculum, pectore albo, nigrantibus maculis variegato, quod merulae magnitudine per hyemem iuniperi baccis enutritum, praesertim montana mittere sub pillaris nomine consueverunt, Grapaldus. Ego pillaris nomen non vulgare esse puto, sed Latinum a Gaza confictum, ut Graecum [GR] exprimeret. [GR] enim Graeci pilum dicunt. scribit autem Gaza pilarem per l. simplex. qua ratione autem a pilis hoc turdi genus dicatur non video: et forte non inde sed per onomatopoeiam inditum illi hoc nomen est a Graecis. Porro an illam avem, quam nos hic pro pilari delineatam dedimus, pro pilari Grapaldus quoque accipiat, dubito. neque enim pectore albo est. Veteres quidem hoc ei non attribuunt. ¶ Turdi Graece [GR] dicuntur: et vulgo schinopoulli, id est aves lentisci vocantur: ab aliis myrtopoulli, quod harum stirpium fructibus pascantur, Bellonius. Sunt qui turdi nomen Graecis hodie vulgare mihi esse affirmarint [GR], alii [GR], alii [GR]. ¶ Alchamari, id est turdus avis, Sylvaticus. Cichlae leguntur apud Aristotelem historiae animalium 6. 1. ubi Alberti translatio habet triangel et aulones. Alzarazir Avicennae interpres turdos convertit, cum sturnos debuisset.

¶ Turdus pilaris quia corpus et rostrum acutum habet, rustice apud nos dicitur schiron, Niphus Italus. In aliis Italiae locis, ut Lombardia, viscada vocatur:: quamvis alius sit a turdo viscivoro Aristotelis, quem ipsi dresso appellant. utrunque genus visco pabulum quaerere audio. Scoppa Grammaticus nescio quomodo Dauliam avem interpretatur Italice malvizo, tordo. sed tordo est quae a nobis [GO] vocatur: malviccius vero, ut Nipho placet, Iliacus, hoc est minimus turdorum. ¶ Hispanice tordo vel zorzol. ¶ Gallice une grive, un tourd, ou oiseau de nerte, Rober. Stephanus. Bellonius turdos Gallice exponit grives, mauviz, trasles et touretz. sed turdum maiorem proprie grive dici ait, minorem mauvis: et pilarem, mediae magnitudinis litorne. ¶ Germani turdum pilarem appellant [GO], vel (ut alii scribunt) [GO], nostri [GO]: alii [GO]. nam [GO] nomen commune turdorum est ¶ Angli a feldefare, vel a feldfare, vel a filfar. ¶ Illyrii kwieziela, (ut Dores [GR].) Poloni gluch, iemiolucha.

¶ Turnerus, et secuti eum Eberus ac Peucerus, turdi genus minus et canorum, quod nostri [GO] appellant, turdum pilarem esse putarunt: quibus non assentior. Verum Turnerus post aeditum de avibus librum in suis ad me literis, non hanc amplius avem, sed Germanorum [GO], mediae magnitudinis turdum, (quem prius collurionem esse putarat,) turdum pilarem se existimare scripsit. ¶ Turdones pro turdi, apud Arnoldum Villanov.

B.

Advenerunt bellis Bebriacensibus civilibus in Italiam aves externae, quae adhuc nomen retinent,paulum infra columbas magnitudine, turdorum specie, sapore gratae, Plin. ¶ Turdus pilaris magnitudine merulae est, Aristot. et citans ex eo Athenaeus. ¶ Mutat et turdus colorem: quippe qui collo aestate varius, ([GR],) hyeme murino distinctus, ([GR],) spectetur, aristoteles interprete Gaza: quem Gillius etiam in transferendo Aeliano sequitur: cuius haec verba Graeca sunt: [GR] (lego [GR] ex Aristotele) [GR]. Turdis color aestate circa collum varius, hyeme concolor, Plinius. De vocis [GR] significatione scripsimus in Sturno A. ¶ In Germania hyeme turdi maxime cernuntur, Plinius. In Italia temporibus quidem diversis, sed alias aliis locis, vide in C. Apud nos in Helvetia per hyemes abundant plerunque, praesertim circa Tigurum nostrum.

¶ Turdus avis est cinerei coloris, non magno corpore, Albertus. Turdus trichas nigris quibusdam in cinere maculis distinguitur, Gyb. Longolius. Avis quam collurionem esse puto, (de turdo nostro pilari loquitur,) turdum (videtur turdum viscivorum vel maiorem intelligere)

magnitudine aequat, sed caudam habet longiorem, et magis mobilem, et pectus maculosum, Turnerus. ¶ In regionibus ad Septentrionem remotis turdi albi reperiuntur, teste Olao Magno. ¶ Turdus pilaris corpus et rostrum acutum habet, Niphus.

¶ Turdum pilarem nostrum curiosius olim inspectum his verbis descripsi: Rostrum ei subflavum in extremo nigricat. tota fere magnitudine et figura est merulae. os etiam intrinsecus et linguam flavus color, sed dilutior quam in merulis pingit. collum pronum cinereum est, ut etiam caput, sed nigris maculis aspersum. dorsum charopum seu ruffum obscure, et per medias pennulas nigricans. Pars circa orrhopygium rursus cinereis plumis obtergitur. caudam pennae nigrae constituunt. Collum supinum et pectus varia sunt. nam flavescentes in eis plumas nigrae distinguunt maculae. Alae interiores albae sunt. Latera etiam intra alas (sub alis) in extremitate plumarum albicant, inde lineis rufis distinguuntur: intima parte latius nigrescunt. Plumae ventris albae. Ungues digitque pedum nigricant. Pennae alarum partim nigricant, partim rufo colore, ut dorsi, minores praesertim et breviores, apparent. Sexus in hoc genere non facile distinguitur. Intestinum eius appendices non habet: nec gula versus stomachum dilatatur, nec ingluviem (ni fallor) superius habet.

C.

Turdi a tarditate vocati sunt. hyemis enim confinio se referunt, Isidorus. In Germania hyeme turdi maxime, aestate in nostris montanis locis: autumno, in plano et collibus inveniuntur. Hyeme praeterea loca maritima, et iuniperis ac myrtis abundantia, etiam apud nos frequentant, Platina Italus. In aestate apud nos aut raro aut nunquam videtur turdus pilaris. in hyeme vero tanta copia est, ut nullius avis maior sit, Turnerus Anglus. Turdi et turtures trimestres sunt, Plinius. id est tribus tantum mensibus manent. Turdus hyeme latet, aristot. Merulae, turdi et sturni, in vicina abeunt. sed hi plumam non amittunt, nec occultantur, nisi spe cibi, quo (alias, visi saepe ibi, quo) hybernum pabulum petunt. (Platina aliter, Occultantur hae aves saepibus, ibique hyberno tempore pabulum quaerunt.) Itaque in Germania hyeme maxime turdi cernuntur, Plin. Quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae, ut sturni, turdi, etc. Ge. Agricola. Et rursus, In angustis montium locis conditi aliquando turdi reperiuntur. Turdi sunt de genere avium adventitio, ac quotannis trans mare in Italiam advolant circiter aequinoctium autumnale, et eodem revolant ad aequinoctium vernum. et alio tempore turtures et coturnices immani numero. Hoc ita fieri apparet in insulis propinquis, Pontia, Palmaria, Pandataria. ibi enim in prima volatura cum veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa. idemque faciunt cum ex Italia trans mare remeant, Varro. Pilares apud nos postremi adveniunt. Versantur turdi in glebis agrorum quiescentium, Albert. ¶ Turdus pilaris sonat acute, Aristot. Alius ei hyeme color, alius aestate: voce tamen eadem est, Idem. Dum turdus trutilat, sturnus tunc pisitat ore, Sed quod mane canunt, vespere non recolunt, Author Philomelae. Turdus quidem per onomatopoeiam dictus videri potest. Turdus pilaris gregatim volat, et inter volandum obstreperus est, Turnerus. Turdi loquacissimi sunt, (seguono parole cancellate). sunt tamen qui mutum, item qui surdum faciant turdum, ut paulo post dicetur. Agrippina coniunx Claudii Caesaris turdum habuit (quod nunquam ante) imitantem sermones hominum, cum haec proderem. habebant et Caesares iuvenes, (Drusus et Britannicus Claudii filii,) item sturnum, luscinias Graeco atque Latino sermone dociles, Plin.

¶ Turdum audio vermiculis et muscis vesci. Ab transenna hic turdus lumbricum petit, Plautus Bacch. de amatore loquens. Si homines colant aves inter alia ab eis commoda hoc etiam lucrabuntur, [GR]: hoc est, Ficos eorum non semper devorabunt culicum genera, sed omnes illos vel unus turdorum grex absumet, Aristoph. in Avibus. Turdus pilaris baccis aquifoliae arboris, sorbi minimae et similium arborum vescitur, Turnerus. Pascuntur apud nos cum aliis arborum fructibus, tum sorbi alpinae, et orni, (ornum appello arborem quam nostri [GO], alii [GO,) nucleos nimirum excerpentes. Fagi glans turdis expetitur, Plin. Turdi pilares praecipue iuniperi baccis delectantur, unde et nominantur a Germanis. et in vulgari aenigmate quaeritur quae sit avis quae pabulo trimo pascatur. iuniperi enim baccas tertio demum anno maturescere creduntur. Ego in pilaris turdi ventriculo dissecto reperi baccas iuniperi, et ossa spinae albae fruticis, (quam oxyacantham interpretantur,) et berberi vulgo dicti granorum semina. Non sic destructa macrescit turdus oliva, Ut Lycidas domina sine Phyllide turbidus erro, T. Calphurnius. In sambuci fructu grana insunt sesamacea, non ingrata turdis sturnisque, Ruellius. Turdi Graecis vulgo schinopoulli dicuntur, ab aliis myrtopoulli, id est lentisci vel myrti aves, quod baccis earum pascantur, Bellonius. Turunda turdis esca solis cognita, M. Ant. Flaminius. De turdis saginandis leges infra in E. Lombardi turdum pilarem viscadam appellant a visco: nostri vero turdum maiorem a visco denominant [GO]. utrunque genus visco pabulum, quaerere audio. Aristoteles maiorem duntaxat turdum, viscivorum cognominat, quod non nisi visco ac resina vescatur. Turdela quasi maior turdus dicitur, cuius stercore viscum generari putatur, Isidorus. Viscum satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis, ([GR] Athenaeus,) et turdi. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat, Plinius 16. 44. Theophrastus non turdos, sed picas, id est cittas (aves) nominat, quarum fimo gignatur viscum, atque ita Theodorus interpretatur. forteque depravatum

id in Theophrasto fuerit, ut ro cichla quod turdum significat, cittam librarius asscripserit, Hermolaus. Viscum non putredine aliqua nascitur, nec provenit nisi semine, ubi aves quae fructum devoraverint, excrementum in arbore egesserunt, Theophrastus de causis plant. 2. 23. Oenadem ferunt si devorato visci semine alvum exonerarit, viscum nasci, Athenaeus lib. 9. Unius plantae ramus saepe innascitur et succrescit alienae arbori. Causam cur id fiat Theophrastus, abstrusas rerum naturas perscrutatus, assert: Aves enim arborum fructum comedentes, posteaque in arboribus considentes, excrementa egerere, semenque in cavernas delapsum pluvia irrigatum enasci et pullulare, itaque in oliva ficum, in aliisque alias ingenerari, Aelianus. Turdus ipse sibi malum cacat, [GR] ([GR] melius) [GR]: proverbium inquit (parola cancellata) in eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum non provenit nisi redditum per avium alvum: cuius rei meminit et Servius in sextum Aeneid. Quoniam autem visco capiuntur aves, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diversius extulit: Ipsa (inquiens) sibi avis mortem creat. quanquam equidem non dubitem affirmare a Plauto cacat, non creat fuisse scriptum: deinde locum a quopiam Graecanici proverbii ignaro depravatum. In hos igitur quadrabit paroemia: aut in eos, qui potentes sibi generos asciscunt, a quibus postea per vim opprimantur, Haec ille. ¶ Surdior turdo, [GR]. Zenodotus ex Eubuli Dionysio citat, adscribens surditatem huic avi peculiarem, cum sit loquacissima, vel proverbio teste. (Ego non de turdi, sed trygonis, id est turturis loquacitate proverbium legisse ab aliis dicatur, quod vicium in multis licet deprehendere, Erasmus (cancellato). [GR], Suidas et Varinus. hoc est, apud Eubulum in Dionysio legitur, non surdior sed magis mutus quam turdus. Nos de voce et loquacitate turdi diximus supra. ¶ Turdi ova decem a conceptu diebus pariunt et fovent, albertus. ¶ Turdi nidos ex luto, ut hirundines, faciunt in excelsis arboribus, ita deinceps continuato opere, ut quasi catena quaedam nidorum contexta videatur, Aristot. In cacuminibus arborum luto nidificantes, pene contextim, in secessu generant, Plinius.

D.

Turdos aliquando sermones hominum imitari, scriptum est supra in C. ¶ Palumbes laurum edit contra fascinationis noxam, turdus myrti comam, Philes. Zoroastres in Geoponicis turdum hoc facere scribit contra blattarum iniuriam. Merula turturem amat, Aristot. Merulae et turdi amicae sunt aves, Plinius. forte autem turdi non recte scriptum est pro turtures.

E.

Tempore hoc per humiles sylvas, et baccis foecunda virgulta ad turdo, et caeteras aves capiendas, laqueos expedire conveniet. Hoc usque in Martium mensem tendetur aucupium, Palladius in Decembri mense. Tenus est laqueus dictus a tendicula. Plautus Bacchidibus, Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit: Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus, Nonius. Dum turdos visco, pedica dum fallit alaudas, Alciatus in Emblematis. Pellaci cantu deceptus ab aucupe turdus, Politianus in Rustico. Accipitres cum alias aves tum turdos capiunt, Crescentiensis. [GR], retis genus quod turdis tenditur, [GR] a quibusdam dictum, Hesychius et Varin. Turdis regio Helvetiorum quibusdam annis abundat, ut circa Tigurum: ubi aucupes sunt periti, qui fundis in sublimi aere longo spacio (ad iter horae interdum aut amplius) has aves persequuntur, donec ad descensum coactos retibus non supra hominis staturam erectis catervatim implicent, Stumpfius. Oppianus lib. 3. de aucupio cap. 10. modum quendam merulas capiendi praescribit, eodemque turdos etiam capi ait. Vide in Merula E.

Lucullum turdos aestate in aviariis alere solitum scribit Plutarchus, Volaterranus. Cor. Nepos, qui divi Augusti principatu obiit, turdos scribit paulo ante coeptos saginari, Plinius. In aviariis stabulantur turdi ac pavones, Varro. In prima parte ornithonis sint aves terra modo contentae, ut sunt pavones, turtures, turdi, Idem. ¶ In villa materterae meae in Sabinis, ad quartum et vicesimum lapidem via salaria a Roma, ornithon est, ex quo uno quinque millia scio vaenisse turdorum denariis ternis, ut H S sexaginta millia ea pars villae reddiderit eo anno, bis tantum quam tuus (Axium alloquitur) fundus ducentorum iugerum Reate reddit, Varro de re rust. 3. 2. Et rursus sequenti capite, Non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi. H s enim sexaginta millia fircellina excandere me fecerunt cupiditate. Et mox, Ornithonis alterum genus fructus causa est, quo genere macellarii, et in urbe quidam habent loca clausa, et rure maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi. Impensa curaque (ut par est) adhibita, M. Terentius ternis saepe denariis turdos singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuries quotidiana facit haec pretia, propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus, Columella. Turdi si alieno tempore saginentur, (id est eo tempore quo non reperiuntur ut capi possint) et voluptatem cibi et reditum maximum praestant, parcitati beneficium ministrante luxuria, Palladius. Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo apti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia cavei clausi plurimi despondent. quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. itaque ne id

accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti, quasi allectores sint captivorum, moestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint, Columella. Claudantur illaesi, et recenter capti mistis aliquibus ante nutritis, quorum societate ad capiendos cibos pavidam novae captivitatis moestitudinem consolentur, Palladius. Dicam, quod te malle arbitror Axi, de hoc ornithone, quod (quem) fructus causa faciunt: unde nonnulli sumuntur pingues turdi. Igitur testudo (ut peristylum tectum tegulis, aut rete) fit magna, in qua millia aliquot turdorum, ac merularum includere possint. Quidam cum eo adiiciunt praeter eas aves, alias quoque, quae pingues vaeneunt care, ut miliariae ac coturnices. In hoc tectum aquam venire oportet per fistulam, et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri possint. Si enim late ibi aqua diffusa, et inquinatur facilius, et bibitur inutilius, et ex eis caduca quae abundat et exit per fistulam, facit ut luto aves laborent. Ostium habere humile,et angustum, et potissimum eius generis, quod cochleam appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare solent. Fenestras raras, per quas non videantur extrinsecus arbores, aut aves, quod earum aspectus ac desyderium macrescere facit volucres inclusas. Tantum luminis habere oportet, ut aves videre possint, ubi absidant, ubi cibus, ubi aqua sit. Tectorio tecta esse levi circum ostia, ac fenestras, ne qua intrare mus, aliave quae bestia possit. Circum huius aedificii parietes intrinsecus multos esse palos, ubi aves assidere possint. Praeterea et perticas inclinatas ex humo ad parietem, et in eis transversas alias gradatim modicis intervallis annexas, ad speciem cancellorum scenicorum ac theatri. Deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint. Cibatui offas positas: eae maxime glomerantur ex ficis et farre misto. Diebus viginti ante quam quis tollere velit turdos, largius dat cibum, et aquae plus ponit, et farre subtiliore incipit alere. In hoc tecto, caveaue tabulata habeant aliquot ad perticae supplementum. Contra hoc aviarium est aliud minus, in quo quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, curator servare solet. Cum opus sunt ex hoc aviario, ut sumantur idoneae, excludentur in minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, et lumine illustriore, quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere vult, omnes occidit. Hoc ideo seclusorio clam, ne reliqui, si videant, despondeant animum, atque alieno tempore venditori moriantur. Non enim ut advenae volucres faciunt pullos, ut in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic, aut illic turdi, Varro de re rust. 3. 5. Turdi locum aeque munitum, et apricum, quam columbi desyderant, sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insidant, cum satiati cibo requiescere volunt. eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patiatur, ut a stante contingi possint, Columella. Sub columbario cubicula duo subiiciantur, unum quo turtures claudantur, etc. aliud vero cubiculum turdos nutriat. Sit autem locus mundus et lucidus, et undique laevigatus. Transversae in hoc perticae figuntur, quibus possint post inclusum volatum sedere. Rami etiam virides saepe mutentur, Palladius. Turdi in calida domo victitant. ipsius autem muris domunculae, perticae inserendae sunt, ac lauri surculi, alteriusve cuiuspiam circa angulos collocandi, Didymus in Geoponicis. Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se perticas non habent, quo mundiores permaneant. semper autem arida ficus diligenter pinsita, et permista poline, praeberi debet, tam large quidem, ut supersit. hanc quidam mandunt, et ita obiiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit. quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab iis ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant. ea est cum obiiciuntur myrti et lentisci semina: item oleastri, et ederaceae baccae, nec minus arbuti. Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur: quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. nam largiore cibo celerius pinguescit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. nam illa, quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur. Vasa quibus recens et munda praebeant aqua, non dissimilia sint gallinariis, Columella et Palladius. Caricae tunsae mistis pollinibus largissime praebeantur, Palladius. Pabulum in loco pavimenti mundiori ponitur: hoc est, arida ficus perfusa aqua, macerataque, immo etiam minutim scissa farinaeque mista, aut etiam polenta hordeaceae. Baccae praeterea myrti, lentisci, fructus hederae, (item lauri oleae, Cornarius,) atque omnia id genus turdis pascendis sunt. Pinguiores tamen eos reddit milium atque panicum, nec non limpidissina aqua, Didymus in Geoponicis Andrea Lacuna interprete.

¶ Ad agrum stercorandum praestare arbitror stercus ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus et suibus, ut fiant pingues. itaque qui aviaria conducunt, si caveat dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit, Varro. M. Varro principatum dat ad agros laetificandos turdorum (et merularum) fimo ex aviariis: quod etiam pabulo boum suumque magnificat, neque alio cibo celerius pinguescere assecurat. De nostris moribus bene sperare licet, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur, Plinius.

¶ Turdorum greges qui non rari et sparsi, sed turmatim volitent, aliqui imminentis pestilentiae praesagium faciunt.

F.

Turdus boni et praecipui saporis est, Albertus et alii. Prae caeteris avibus inter lautitias habetur, Aristophanis Scholiastes. Nil melius turdo, Horatius 1. Epist. Inter aves turdus, si quis me iudice certet, Inter quadrupedes gloria prima lepus, Martialis. Texta rosis fortasse tibi, vel divite nardo, At mihi de turdis facta corona placet, Idem. Et alibi, Illic coronam pinguibus gravem turdis videres.

¶Galenus in libro de cibis boni et mali succi, cibariis laudatis, et neque crassum succum gignentibus turdos adnumerat. Ex avibus quae volatu fidunt firmioris sunt nutrimenti quae grandiores quam quae minutae, ut ficedula et turdus, Celsus 2. 18. Bapt. Fiera pinguem merulam turdo praefert: ambo (inquit) sistunt, sed turdus calidior est, et gravius redolet. ab aucupe tamen laqueo vel reti captum non minus quam merulam probat. Vide supra in Merula F. Tympanicis, ex avibus praeponi debent fere mansuetis, ut palumbus, turdus, Trallianus. Eis quos haemorrhoides crebro vexant, et maxime pulsantes, expedit ut diligenter evitent turdos, grues, Arnoldus de conserv. sanit.

Turdos, merulas, etc. assabis. hae quoque aves, si elixentur cum pipere et salvia, non insuaves videbuntur, Platina. In turdo: Ubi turdum assaveris eo modo convenit, amygdalas bene tusas, saleque inspersas, cum agresta et iusculo miscebis, modicumque gingiberis et cinnami insperges. Mixta haec omnia per cribrum setaceum in cacabum transmittes. Ubi modicum ebullierint, in ollam in quam turdos assos deposueris, infundes. Sunt item qui satius dicunt in assos turdos vel malarancia exprimere, vel aromata dulcia inspergere, Idem. Apicius lib. 6. cp. 5. titulum habet, Iura in diversis avibus, turdis, ficedulis, pavo, phasiano, ansere: sed in contextu nullius harum avium privatim mentio fit praeterquam anseris. Ab Alexandro Benedicto laudatur tempore pestilentiae in cibo turdus biduo maceratus aceto. Pectora turdorum in patinam Apicianam coniiciuntur libro 4. cap. 2. Apicii Magiricae. Heliogabalus exhibuit Palatinis ingentes dapes extis illorum refertas, et cerebellis turdorum, etc. Lampridius. Porcellus dimidia parte assus et dimidia elixus, apud Athenaeum lib. 9. fartus erat turdis et ventriculis gallinaceis, etc. Item lib. 4. porcus assus apponebatur, turdis et ficedulis fartus. Turdi quomodo parentur cum iecore ovillo, vide in Ove F. De pastilli e pullastris in Gallo F. Baltasaris Stendelii verba recitavimus: similiter autem inquit pastillos etiam e turdis fieri, quos non ultra horam coqui iubet.

G.

Turdos edisse cum baccis myrti prodest urinae, Plin. Et rursus, Turdus inassatus cum myrti baccis dysentericis medetur. ¶ Pulverem coturnicis vel turdi Ant. Gainerius adversus napellum commendat, deceptus nimirum ab interpretibus Arabum, et iis qui napellum, aconitum, et cicutam fere confundunt: cum sturnos non turdos conio, id est cicuta pasci veteres testentur. ¶ Stercus turdorum (alzarazir, id est sturnorum) edentium oryzam confert ad pannum et morpheam, Avicenna.

H.

a. Turdi a tarditate vocati sunt. hyemis enim confinio se referunt, Isidorus. mihi per onomatopoemiam potius dicti videntur. Turdi cum sint nomine mares, re vera foeminae quoque sunt, Varro de re rust. Turdi masc sunt generis, ut plerunque lectum est: foeminini apud Varronem Quinquatribus, Nonius. ¶ Albertus turdorum species enumerans ex Aristotele, turturem pro turdo imperite ponit: ut et Avicennae interpres alicubi, ut testis est Aggregator. ¶ [GR] aliqui et [GR] efferunt, non recte. nam foeminina in [GR]. omnia debent habere [GR]. duplex (secundum Atticos,) ut [GR], etc. quae vero [GR]. simplex habent per [GR]. scribuntur, ut [GR], etc. Varinus, qui Herodiano etiam hunc canonem placere ait. [GR], turdi, Hesychius et Varin. [GR] pro [GR] Doricum esse aiunt, apud Comicum et Epicharmum. Syracusani quoque [GR] vocant, tanquam et ipsi [GR], Athenaeus et Varinus. [GR] per pleonasmum pro [GR]. [GR] (lego, [GR]) [GR], Varinus. [GR], Suidas et Hesychius. [GR] piscis quidam vel turdus avis, Hesych. et Varin. [GR], Turdi, et melorae (pelles) caprinae, Iidem. Cicla et clice voces a Graeca [GR] corruptas Sylvaticus turdum interpretatur. [GR], animal volucre, Varinus non suo loco, sed ubi [GR] scribi deberet.

¶ Epitheta. Turdos pingues et crassos Martialis dixit. Obesus turdus, Horat. 1. epist. Apud Textorem turdi epitheta sunt, Edax, Avidus, Vagus, Trutilans (ex authore Philomelae,) Advena, Raucus. ¶ Epicharmus [GR] dixit, Varinus: quanquam apud Athenaeum [GR] perperam legitur.

¶ Derivata. Turdarium, locus in quo turdi saginantur. Verba ex verbis ita declinari scribunt, ut verba literas alia assumant, alia mutent, alia commutent, (forte amittant,) ut fit in turdo, et turdario, turdelitio, M. T. Varro. ¶ Turdus piscis est Columellae, Plinio et Quintiliano. Piscem asellum non a corporis similitudine, sed a colore dicimus, ut umbram atque turdum, author M. Varro. Sic et apud Graecos [GR] tum avem turdum, tum piscem marinum significat, Hesychio et Varino. [GR] avis est, et piscis similiter varietate punctorum insignis, [GR], Varin. ¶ [GR] risum interpretantur, non quemvis, sed tenuem, (id est tenui voce emissum,) exiguum, (alii contra vehementem, immoderatum,) muliebrem, meretricium. sed quoniam alii aliter et

interpretantur et scribunt, singulorum verba enumerabo. [GR], Suidas. Varinus similiter scribens exponit [GR]: et rursus, muliebrem risum. Apud eundem et Hesychium [GR] per ?. in penultima, risus vehemens est. item [GR], risus simpliciter, Iisdem. [GR], risus muliebris et meretricius, Clemens in Paedagogo. [GR], vel[GR], vel [GR], Iidem. Ego ex diversis istis scribendi modis nullum probarim, praeter unum [GR]. Homerus Odysseae antepenultimo ancillas turdis cichlis et columbis comparat: illud forte propter risum immodestum ([GR] [lego [GR]] [GR]:) hoc vero propter libidinem ad quam columbarum genus proclive est. [GR] proverbio dicebantur qui pinguibus coturnicibus aut turdis vescerent: aut qui riderent lascive parumque decore. Proinde et [GR] risum mollem et impudicum appellant. Quadrabit igitur vel in liguritores et cupediis addictos, vel in lascivius ludentes, (Erasmus? parola cancellata): qui vocem [GR] coturnissare vertit. nam Aristophanis interpres in Nubibus idem verbum interpretatur pro eo quod est pingues coturnices aut turdos esitare, aut indecore et immoderate ridere, ex quo Suidas etiam et Varinus repetunt. Sed cum cichla turdum non coturnicem significet, turdari potius vertendum fuerat. Comicus ipse in Nubibus simul nominat [GR], (Athenaeus lib. 8. legit [GR],) [GR]. Multae puellae iubent me sibi colludere noctu, [GR], Cyclops apud Theocritum. [GR], Suidas ex epigrammate. Varinus [GR] verbum interpretatur etiam pro eo quod est moveri et agitari, [GR]: in qua significatione ego [GR] scripserim. id enim Hesychio est [GR]. quanquam et [GR] et [GR] apud illum scribitur, corrupte ut arbitror. Idem a cinclo ave, quae caudam subinde movet, [GR] verbum factum ait, pro eo quod est [GR], concuti. Videntur et [GR] ab hoc verbo dictae, quod circa cardines suos moveantur. Et forte [GR] (sic enim scribere malim quam [GR] vel [GR]) risus tam vehemens fuerit, qui totum agitet et concutiat corpus: sed [GR] potius dixerim a turdis: quod homines saturi cibis praesertim delicatioribus, ad risus lascivos dissolutiores sint. Habent Germani verbum [GO] non dissimile Graeco, et eiusdem fere significationis. [GR], quod et [GR], affatim ridere, [GR], per translationem ab undis et fluctibus cum attolluntur et aestuant, Varinus. [GR], ridere, Hesych. et Varinus. [GR], Iidem. Epicichlides carmen dictum quod in Homerum refertur authorem a quibusdam, quoniam dum id pueris praecineret, turdis donabatur, Athenaeus et Caelius. ¶ [GR], portulaca herba, Hesychius et Varin. Onocichle herba composito nomine ab asino et turdo, quae particulatim floreat, memoratur Theophrasto historiae plant. 7. 10. (Gaza turdariam vertit) et Plinio 17. 16.

¶ Turdetani et Ficedulenses nominantur in Captivis Plauti. Turdetania regio quae vulgo Andelucia dicitur, Scoppa.

¶ c. Si mihi Picena turdus palleret oliva, Martialis 9. 55. pascitur enim oleae et oleastri baccis turdus, ac inde pinguior et prae pingui pallidior, id est magis cereus evadit. hinc turdos [GR] Epicharmus dixit, ut recte legit Varinus. nam Athenaei codices impressi non recte habent [GR]. ¶ Poeciliae pisces turdi volucris vocem aedere dicuntur, Pausanias. Herbae quas satyria et orches appellant, videntur nasci e genitura turdorum et merularum, Hieron. Tragus.

¶ e. Subdola tenduntur crassis modo retia turdis, Martialis. Archiae epigramma in merulam quae e reti evasit turdis detentis, retuli in Merula H. e. ¶ Philocrates [GR], in Avibus Aristophanis. venditurus scilicet instabat ut pingues apparerent.

¶ f. Turdus, Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, Res ubi magna nitet domino sene, Horatius Serm. 2. 5. Tiberius Caesar Asellio Sabino H. S. ducenta donavit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat, Svetonius. Aristophanes in Pace inter lautissima cibaria nominat amylos placentas et turdos aves. [GR], Ephippus apud Athenaeum. Philoxenus cum mentio incidisset quod turdi essent pretiosi, et forte adesset Corydus, qui se adolescentem prostituerat: At ego memini (inquit) Corydum (corydus Graecis alaudam quoque sonat) obolo vaenisse, Athenaeus. Gulae dediti quidam turdos Daphnios laudaverunt, Clemens in Paedagogo. [GR], Teleclides de veteri beata vita. hoc est, Turdi assi una cum placentis in fauces eis involabant. [GR], Plato Phaone apud Athenaeum. [GR], Pherecrates. Et rursus, [GR], melius [GR].

¶ DE PROVERBIIS, Turdo surdior, et Turdus malum cacat sibi, leges supra in C. [GR], vide supra in H. a.

DE TURDO VISCIVORO PRIVATIM.

A.

DE Turdis in genere multa scripsimus, inter quae multa etiam viscivoro privatim dicto conveniunt, quem Aristoteles [GR], Athenaeus [GR] nominat. Hic magnitudine picae est Aristoteli, nec nisi visco atque resina vescitur. vide supra in C. in Turdis in genere: ubi turdum pilarem quoque visco pasci scripsimus: unde ab Italis vulgo viscada vocatur vel viscardo: hic vero, de quo nunc agimus, dresso: quem et ipsum non visco solum, sed etiam baccis iuniperi vesci aiunt. Turdella turdi genus alterum est, (non alterum Aristotelis, sed simpliciter diversum,) quod in Venetia provincia drexanos vulgo nominant, in Liguria priscum nomen retinent: maiores turdo sunt, penna subtus varia, Hermolaus in Corollario. Turdela maior est turdo, Monachi in Mesuen Itali. Turdela quasi maior turdus dicitur, cuius stercore viscum generari putatur, Isidorus. ¶ Turdus viscivorus maior aliis, une grive Gallice, Bellonius. Grive sisalle apud Sabaudos (ut amicus quidam ad me scripsit) turdus maior est, colore columbino, rostro merulae, nidum facit ex musco in pariete, ova quaterna parit. Turdum vero pilarem iidem simpliciter (ni fallor) grive

nuncupant. ¶ Germanice [GO] et [GO] in Helvetia, a visco: alibi [GO]. Carinthiis [GO]. Bavaris [GO]. Gyb. Longolius, qui circa Coloniam in Germania vixit, Primum (inquit) turdi genus, quod picae magnitudine est, nondum, quod sciam, in nostra regione conspexi. ¶ Anglice a poluer. ¶ Illyrice prskawecz. ¶ Turcice garatauk.

B.

Turdus viscivorus noster maior est caeteris turdis, paulo infra columbam: capite alis et ventre fuscus. plumis tamen iuxta caudam aliquid flavi admixtum apparet. cutim intra rostrum pallidus et subruber color mixti tingunt. Pedes digitique flavescunt, praesertim posteriore nervo tibiarum. Ungues et rostrum nigricant. Collum parte prona venterque totus nigris punctis in albicantibus plumis et alicubi flavis variant. Plumae sub alis candidae sunt.

C.

Vescitur turdus viscivorus noster non visco tantum et resina, ut Aristot. scripsit, sed uvis quoque, et iuniperi ligustrique baccis. Cicuratur etiam, et pascitur omni genere ciborum, pane, caseo, etc. Aestate (ut audio) in sylvis se abdit. Nidificat in nostris regionibus.

D. E.

Noctuam odit, (ut et iliacus turdus,) et ea clamante advolat: sed non proxime ipsam, nisi arbor aliqua prope sit. Turdos huius generis singulos singulas visci feraces arbores occupare aiunt, et semper proxime eas versari, neque admittere alias, sed persequi et depellere. quod eorum ingenium etiam in causa est ut facile capiantur. Aucupes enim caveam cui avis una huius generis sit inclusa, et reti obtecta ut conspici possit e sublimi, cum decipula superstructa, ad arborem aliquam viscum ferentem unco ligneo praelongo suspendunt. mox turdus ferus conspecto incluso, impetu in illum delapsus, ut et arbore sua depellat, decipulae operculo cadente capitur. et sic deinceps ad arbores multas caveam eandem suspendunt. ¶ Utuntur hoc turdo etiam aucupes ad accipitres capiendos in attegia, amiti imposito. nam cum accipitrem viderit, clamat. ¶ A rusticis quibusdam accepi, si turdus viscivorus circa finem hyemis in cacumine alicuius arboris insidens, et supra arborem eminens cantillet, hyemis diutius duraturae signum esse: si vero in medio arboris considat, ita non appareat, aut aegre, aestatem propinquam significari.

F.

Viscivorus turdus minoris apud nos pretii est, minusque in cibo lautus habetur quam pilaris.

DE TURDO MINORE, QUEM ILLADEM
vel  tyladem  cognominant.

TURDI genus tertium est, quod iliacum ([GR] quidam vocant) minimum inter caetera (minus pilari et viscivoro) minusque maculis distinctum, Aristot. Turdi genus tertium et minimum illas vocatur: vel, ut Alexander Myndius scribendum arbitratur, tylas, ([GR].) proinde Theodorus qui non illada, sed iliada (Athenaeus etiam [GR] habet) legerat, iliacum turdum convertit. sed erat commodius illadicum, Hermolaus. Alexander Myndius apud Athenaeum dicit hoc genus gregale esse, et nidificare ut hirundines. Cleomenes apud eundem nominat [GR]. [GR] etiam genus vinculi est Eustathio, ex

loris et viminibus, a verbo [GR] vel [GR], quod est contorqueo.

¶ Turdus iliacus (id est minimus) Italice vulgo dicitur malviccius, (malvizo,) Niphus. Alibi (ut audio) cion vel cipper, ut circa lacum Verbanum. ¶ Gallice un mauvis, minor aliis, magnitudine sturni, in ventre et sub flexu alarum magis flavus, Bellonius. Sabaudice grivette, id est turdulus. ¶ Germanice [GO] vel [GO] apud nos a voce sua. Claronae in Helvetia [GO]. alibi [GO], vel [GO], quasi Bohemica avis, vel turdulus Bohemicus. in Bohemia enim nidificare fertur. (sed alia quoque avis est Bohemica  vulgo a quibusdam dicta, cui nihil cum turdis commune, cuius icon in Appendice dabitur.) Alibi [GO], id est turdus vinearum, forte quod uvis pascat: et [GO], id est turdus ruber, ad differentiam alterius turdi minoris, quem nostri [GO] simpliciter, alii [GR], id est turdum album vocitant. Turdus iliacus qui reliquis minor est, et gregatim plerunque victitat, in dumetis et inter humiliores sylvas,iuniperos et aquifolias degit: cui vulgus Germanicum (circa Coloniam) ab amaritudine nomen indidit, ([GO],) Gyb. Longolius. Circa Basileam nomen habet [GO], per onomatopoeiam, ut coniicio. Iliacus turdus cinereus est ad fuscedinem vergens, sed minus varius, Germanis (Saxonibus) [GO], Eberus et Peucerus. ¶ Anglice a filsar, vel feldfare. quod nomen turdis omnibus commune in Anglia esse puto. ¶ Illyrice gikawecz.

¶ Uvinsela (o Vuinsela? o Winsela?) nostra per totum dorsum fusca est. pectus ei varii coloris, medius venter albicat, rubet utrinque, ut etiam pars sub alis. Interiora oris penitus flavescunt. Denique similis est tum specie tum magnitudine illi quam [GO] nominamus. ¶ In ventriculo dissecta Uvinselae(o Vuinselae? o Winselae?) Novembri mense reperi baccas spinae albae, quam oxycantham interpretantur. Peregrinae sunt aves, neque apud nos nidificant, sed in Bohemia (ut audio) vel Ungaria. Advolant ad nos initio hyemis per xiiii. fere dies ante turdo pilares: circa Pascha recedunt. Laqueis capiuntur ([GO]) sed difficilius quam pilares. nam si laqueus sit albus, removent, ut transgrediantur.

¶ Tertium turdi genus ab Anglis a wyngthrushe, et a Germanis [GO] nuncupatur. Hic turdus utrinque iuxta oculos, et in pectore et in ipso alae flexu, intus et foris maculas habet latiusculas rubras. Huius nidum nunquam vidi: nec mirum, quum per aestatem apud nos nusquam videatur. primum genus non nisi hyeme in Anglia cernitur, aut si videatur, rarum est.

¶ Auceps quidam apud nos avem dictam [GO], id est turdulum Bohemicum, aliam a Uvinsela(vedi sopra?) nostra esse mihi asseruit, sed similem: quam ipse aliquando in cavea cerasis aridis aluerit, quorum ossibus integris ab ave redditis alvo in subiectam caveam delapsis, coccothraustes ([GO]) illi inclusus nutritus sit.

DE TURDO MINORE ALTERO, QUEM
Itali turdum simpliciter, nostri [GO] vocitant.

A.

TURDELA avis est quae vulgo [GO] vocatur. Sed Itali quidam hodie, ut in Liguria, turdelam appellant turdum maiorem viscivorum, ut supra docuimus. Author Philomelae hanc avem, nescio qua lingua, palaram appellat: cuius hoc carmen est, Dulce palara sonat, quam dicunt nomine drostam. ¶ Itali simpliciter turdum appellant, turdo, tordo, tuordo. ¶ Galli, ni fallor, trasle. ¶ Germani [GO], quod nomen ab Italico turdela factum videri potest. alii aliter scribunt et efferunt: Gyb. Longolius, qui Coloniae scripsit [GO]: Turnerus qui ibidem, [GO] vel [GO]. Hieron. Tragus [GO]. Murmellius [GO]. Eberus et Peucerus [GO], id est turdum musicum, ad differentiam turdi iliaci superioris, (quem aliqui [GO], id est turdum rubrum appellant: hunc vero, de quo scribimus, [GO], id est turdum album: quod non admodum nisi colore quarundam partium differant.) Iidem trostelam nostram, Aristotelis turdum pilarem faciunt, quod non probo. ¶ Angli a trossel, aut a mavis, Turnerus, (sed Itali malviccium vocant turdum minorem rubrum, de quo supra egimus: et Galli eundem mauvis.) alii a thrushe, quod nomen tamen primo et maximo turdorum generi Turnerus Anglus adscribit. ¶ Illyrii et Poloni drozd.

B.

Magnitudine et fere colore turdum refert: et est coloris cinerei, declinans in pectore ad varietatem croceam, Albertus. Pectore est valde maculoso, Turnerus. Avis est varia et maculosa, magnitudine merulae, Eberus et Peucerus. ¶ Magnitudo et species huic generi (ex inspectione nostra) eadem fere quae turdo minori proxime descripto. crura ei albicant. pectus, ventrem, et latera puncta nigra insigniunt. Venter alioqui candidus est, ut caudae etiam pars supina in minoribus pennis. pectus subflavo et ruffo colore in unum mixtis. idem sub alis color merus et absque maculis in minoribus pennis est. Tota pars prona uno fere et simplici colore, nempe fusco. Alae fusco ruffum miscuerunt, et maculas subflavas habent. Sexus, ut audio, non facile discernitur, nisi cantu.

C.

Per totum annum apparet, et cantus sui gratia a multis in caveis alitur, Turnerus. Probe

admodum cicuratur, Albertus. Avis est musica, canens vere, vocis multiplicis, Idem. Dulce palara sonat, quam dicunt nomine drostam, Sed fugiente die nempe quieta silet, Author Philomelae. Vocem aedit acutam cum obscura quadam fuscedine, Eberus et Peucerus. Nidum intus ex luto aut lignorum carie liquore mixta, et artificiose laevigata, foris ex musco in ramis arborum aut fruticum facit, Turnerus. superficies nidi intus solida, laevis et dura est. Martio mense apud nos vel Aprili ovis incubant.

D.

Turdus hic, ut etiam viscivorus, noctuam odio habet.

F.

Caro eius bona est, et ad cibum expetitur, Albertus.

¶ Turdus Iliacus, quem nostri [GO] appellant, alibi vocatur, [GO], id est turdela montana: alibi [GO], quod uvis vescatur, ni fallor.

¶ Apud Carinthios avis dicta [GO], cognata est turdis minoribus, sed pedibus albis.

¶ Avis ex turdorum genere minima est, quae Germanice (Saxonice) [GO] vocatur, figura alioqui et colore iliaco turdo (Vuinselae nostris dictae) similis. circa rubos vivit et versatur. delectatur enim fructibus eorum et sambuci baccis, Eberus et Peucerus: qui hanc Aristotelis batin esse coniiciunt. quoniam batos Graecis rubus est. ¶ Apud nos turdi genus exiguum, tertia fere parte turdelis vel iliacis minus, [GO] vel [GO]: hoc est turdelam sylvaticam vel minorem vocant. Eberus et Peucerus turdum quendam parvum, minorem merula, maiorem fringilla, acuto rostro, brevibus pedibus, Germanice [GO], id est turdum parvum nuncupant: et aristotelis cyanum, id est coeruleum esse coniiciunt. Nos de coeruleo opinionem nostram in C. elemento protulimus.

¶ In Helvetia alicubi, ut circa Claronam, [GO], id est turdelas rupium nominant aves, quae ab aliis [GO] dicuntur, ab aliis (ni fallor) [GO], id est coerulea aves: de quibus copiose in Coeruleo scriptum a nobis est. Ibidem (circa Claronam) [GO], id est turdelae aquaticae vocantur, aves quaedam cruribus oblongis, brevibus rostris, fidipedes, quae iuxta aquas degunt: eaedem forte merulis aquaticis. ¶ In multis Germaniae regionibus, ut Misnia, Turingia, Hassia, merulam torquatam nostram audio nominari [GO], id est turdum Martium, quod mense Martio canere incipiat.

¶ Sabaudis grive turdus pilaris est; et alia turdi species paulo nigrior, une tortue.

¶ Circa Francfordiam (si bene memini) [GO], id est dimidia avis nominatur, quam inter turdos vendi aiunt, cum tamen non sit turdus. Hinc vulgo apud aucupes hoc dictum celebratur Germaniam quinque aves habere cum dimidia, [GO].

¶ Ex turdorum genere est avis Germanice (Saxonice) dicta [GO]: quae capitur sub hyemem maxime, nec figura nec magnitudine multum dissimilis merulae: colore fusco, terreo, obscuro, ut humi sedens vix agnosci et a terra colore discerni possit, Eberus et Peucerus: qui hanc Aristotelis collyrionem faciunt. Turnerus quidem cum in libro suo de avibus turdum pilarem nostrum, collyrionem faciunt. Turnerus quidem cum in libro suo de avibus turdum pilarem nostrum, collyrionem esse coniecisset, postea in epistola ad me missa turdelam nostram ([GO]) iam potius collyrionem sibi videri scripsit. Porro Germanicum nomen [GO], vagum et incertum est. nam et arquatae et generi cuidam gallinaginis tribuitur: quod hae aves in novalibus et quiescentibus agris immorari soleant.

¶ Venere in Italiam Debriacensibus bellis civilibus trans Padum externae aves (ita enim adhuc vocantur) turdorum specie, paulum infra columbas magnitudine, sapore gratae, Plinius.

¶ TYMPANUS ([GR]) a cornice occiditur, Aristot. historiae anim. 9. 1. nec alibi quod sciam eius meminit. ¶ Tympanus est de genere parvorum milvorum, in nonnullis codicibus [GR], qui etiam rustice sic appellatur. Sed ex sola nominis similitudine argumentum idoneum nullum est: neque ullum milvi genus a cornice occidi verisimile. Apparet autem Niphum secutum esse translationem Alberti, in qua pro tympano legitur, milvus qui dicatur Graece cochyno.

DE TYRANNO

TYRANNO aviculae corpus non multo amplius est, quam locustae, crista rutila ex pluma elatiuscula est et caetera elegans cantuque suavis haec avicula. Vescitur vermiculis, Aristoteles. ¶ Tyrannum aviculam Avicenna et Albertus inter passeres numerant. nos rustice vessivillum nuncupamus, Niphus. ¶ Turnerus eumque secuti Eberus et Peucerus tyrannum aviculam Germanice interpretantur [GO]. Sed Turnerus etiam aliud Germanicum nomen adfert [GO], quod convenit generi avium quas lanios appellavi, quod in caeteras aves etiam se multo maiores laniando et caedibus saeviant. est autem inter illos quoque species quaedam minima, vertice rutilo insignis. ¶ Trochilo (vel passere troglodyte potius) minor est avis (inquit Bellonius) quae a Graecis vulgo tettigon vocatur, (nimirum a magnitudine, qua cicadam vix excedit: a Latinis, (ab Aristotele,) tyrannus: Gallis un poul, vel soucie vel sourcicle, (a superciliis,) habet enim plumas in

capite flavas utrinque, instar cristae, quae oculos eius inumbrant, ut supercilia in nobis: nec multo maior est locusta, Bellonius in Gallico libro Singularium. ego omnino regulum esse puto quam ipse tyrannum: nec utrinque plumas illas capitis aureas haberi, sed in medio tantum.

119 - de Turdis - de Tyranno