Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

125 - Appendix

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

APPENDIX DE AVIBUS
NONNULLIS IGNOTIS, VEL INNOMINATIS,
VEL QUARUM NOMINA IN DIVERSIS LINGUIS EXTRA GRAECAM
et Latinam reperimus: et de quibus, an ulli avium supra a
nobis descriptarum ceu cognatae adiungi possent,
incerti eramus.

[GR], Suidas.

¶ [GR], genus avis, et cicadae vel serpentis exuvium, Hesychius et Varinus. Poterant quidem haec duo avium nomina, in praecedenti volumine ordine literarum suo collocari, sicut et alia non pauca posuimus ordinis literarum duntaxat respectu habito, etsi ad quod genus quamve cognationem referri deberent, incertum esset. Eae vero quae sequuntur volucres, cum et innominatae sint, et genere etiam suo nobis ignotae, non alio quam hoc loco memorari potuerunt.

¶ Eumelique domum lugentis in aere natam Respicit, Ovidius 7 Metam. sentiens de Eumeli filia in volucrem innominatam mutata.

¶ Aspilatem gemmam Democritus in Arabia gigni tradit, ignei coloris. eam oportere cameli pilo spleneticis alligari, invenirique in nido Arabicarum alitum, Plinius.

¶ In insula Sylan aves sunt bicipites, magnitudine anserum, Odoricus de Foro Iulii.

¶ In insula Ascensionis dicta vidimus complures aves, anatum nostrarum magnitudine: verum adeo simplices dolique expertes, ut quo minus (ut comminus) manibus eas corripere liceret navim circumvectas. Sed ubi corripueris, ferociam prae se ferunt incredibilem, cum prius quam caperentur veluti stupidi ad omnem conspectum nos instar miraculi cuiuspiam contuerentur, unde coniiciebamus hominum aspectum eis plane insolitum esse. insula enim inhabitabilis est, Ludovicus Romanus Navigationum suarum lib. 7. cap. ultimo.

¶ In tabula Regionum Septentrionalium Olai Magni circa B. literam in lacu quodam avis pingitur, magna, ut videtur, rostro oblongo serpentem tenens, capite cristato. Sed neque nomen eius neque historiam ullam in Tabulae explicationibus reperio.

DE AVIBUS QUARUM NOMINA ITALICA
tantum audivi.

ARZAVOLA, Chorchalone maior et minor, Cholanze: Chorchalle diversorum generum, albae et nigrae: Chovaduri, Fangarolla, Felizete aut Soutge, Givara, Guachi albi et nigri, Lagan, Penazi, Piveri, Spčorzana, et Strapocino, omnes circa Ferrariam reperiuntur et piscibus vivunt. Inter has corcallae forte cepphorum sive larorum generis sunt. Chocalli ab aliis vocantur aves, gallina maiores, albissimae, qua piscibus victitare videntur. assidue enim circa aquas tum marinas tum fluviorum (Padi, Ticini et aliorum magnorum) volitant. In cibum veniunt tum ipsi, tum ova eorum, quibus magnitudo quae anserinis. Vide supra in Capite de larorum generibus diversis apud recentiores. Pivero forsitan ea est avis quam Galli et Germani quidam pluvialem vocant.

BARELLO avis ad praedam in manu gestatur.

Vermibus et muscis et aliis insectis vescuntur el chullo biancho (quasi albicillam dicas a cauda alba, vide supra in Oenanthe) avis quae degit in agris aratro proscissis, oenanthe forsan: la rezestolla alba et cinerea et ruffa: item Pendolina, omnes circa Ferrariam sic dictae. ¶ Ibidem Spargadollo et Langanino aves granis et seminibus vescuntur.

¶ FORSANELLI vulgo Patavii dicuntur aves turdorum magnitudine, rostro duos digitos longo rubroque, pectore cinereo, palustres, ut suspicabatur qui nobis retulit.

¶ GARDE, avis sic vocata, Sylvaticus. ardea fortassis.

¶ NITORAN aviculae inescantur melle et scaiola: quod granum esse aiunt panico aequale, oblongius, cortice similiter tectum ut panicum, ex Hispania vehi.

¶ PAIPO de valle, parvus et magnus, circa Ferrariam.

¶ PAIPO, avis cauda bifurcata, parva, ibidem.

¶ PANEDRA piscibus vivit.

¶ QUARO, albus et niger, qui volat per campos, circa Ferrariam.

¶ TOTONE Patavii dicitur avis a voce quam aedit, et Ferrariae rundine di mare, id est hirundo marina, est enim hirundini similis, sed duplo maior, plumis in capite nigris ut audio. Quaerendum cepphi aliquod genus sit. Nos inter gallinas aquaticas totani Italice dicti avis diversae iconem dedimus.

¶ Avis quaedam habetur circa Patavium magnitudine gallinae, rostro tenui, palmum longo: tota fere ex cinereo coloris ferruginei, ventre albo, tibiis longis, lacustris, ut quidam ex Italia reversus nobis dictavit. Hanc equidem inter gallinas aquaticas numerarim cum totano et limosa vulgo dictis.

DE AVIBUS QUARUM GALLICA TANTUM
nomina ad nos pervenerunt.

AIGRETTE nominatur a Bellonio.

BIIEN avis quaedam Sabaudis.

BLEREAU avis apud Gallos, ut quidam nobis retulit, cum melem alioqui, id est taxu, sic appellent Galli.

BUBO avicula cantillatrix, quae Chamberiaci in cavea nutriri solet, et singulae denario aureo vaeneunt, a bubone nocturno toto genere diversa.

CANNE grigne, genus anatis minoris puto.

CANNE petiere Bellonio avis est, cui circulus ambit pectus sicut in merula torquata et perdice Damascena. Vide mox in ave Guillemot.

CHARGAIS avis apud Sabaudos fusca et alba, quaterna parit ova. Eadem, ni fallor, alio nomine torcu appellatur, avis vulgo maledicta, et minime musica. vide an iynx.

CHEVALIER, id est eques, cuius meminit Bellonius in Singularibus.

CRIBLETTAE dictae Sabaudis aliae albae sunt, aliae coerulei coloris et criblettae marinae cognominantur.

CROCHERANT per onomatopoeiam Sabaudice dicta est a voce crot crot.

GROLLE avis similiter nomen meruit a voce grol grol, apud Sabaudos: rostro ruffo, et pennis pellucidis.

GUILLELMOT Gallice dicta ternas tantum in pedibus digitos habet, ut pluvialis etiam, et canne petiere, (quod genus est lagopodis attageni simile,) et pica marina vulgo Gallis dicta, Bellonius in Singularibus.

MARGAIRES a Sabaudis vocatae aves albae sunt, aliae ruffae, aliae nigrae.

PEREGRINAS quasdam aviculas vulgo appellant, Budaeus in Pandectis.

QUINSON Avicula est Sabaudis, magnitudine passeris.

TORCOL avis quaedam iisdem: iynx forte, quae collum torquet.

DE AVIUM QUARUNDAM NOMINIBUS
Germanicis.

[GO].
[GO].

[GO] vel [GO] vel [GO], avicula muscis victitat: quamobrem circa pecora et armenta versari solet, quod muscae circa ipsa abundent. Ante hyemem plurimae collectae avolant. Color per dorsum fuscus, (ut pictura indicat) partim ex fusco subviridis, ut in lateribus quoque et parte alarum. pectus nigris maculis distinguitur in albo, venter sine maculis albicat. in cauda superius, et maiores alarum pennae nigricant, crurum color roseus. rostrum rectum, et reliqua species, ut in icone apparet, quam ut a pictore Argentoratensi accepi hic apposui. Milio quoque pinguescit, ut audio.

 [GO] nescio quae avis memoratur ab Hier. Trago.

[GO] Francfordiae ad Moenum avicula quaedam minima, et suaviter canora ni fallor.

[GO], si bene memini, alicubi nescio cuius avis nomen est.

[GO], avis circa Argentoratum dicta, magnitudine et specie phoenicurum seu ruticillam refert, collo et pectore coerulei coloris diluti, maculis distincti nigris: capite, cauda superius et maioribus alarum pennis nigricat, reliqua pars prona fusca est. sed circa orrhopygium, et in cauda supuna et ventris superiore parte color ruffus est, reliqua pars supina albicat. rostrum fuscum, longiusculum: crura rubicunda, ut ex pictura Argentorati expressa descripsi, quam hic exhibeo. Vidi et ipse aliquando apud nos (raram alioqui) Septembri mense captam hanc avem, pectore coeruleo, parte inter pectus et ventrem media ex flavo subruffa: qui color etiam in pennis caudae (supinis) non usque ad extremum tamen, et circa orrhopygium ei erat. rostrum paulo brevius quam hic exprimitur. venter cinereus, non albus ut in Argentoratensi pictura. crura fusca, non ruffa ut in eadem: et plumae sub rostro statim non coerulea, ut in eadem, sed fuscae et variae. Quaerendum autem an haec differentia ad sexum, aut aetatem, aut speciem forte eiusdem generis diversam referenda sit. Germanicum nomen partim a viis ei impositum est. nam circa vias, itinera et agros versatur: et inde, ut coniicimus, vermiculos et alia in terra obvia (semina) ad cibum legit. ei partim a coerulea pectoris macula, quantum coniectura assequor.

[GO], circa Argentoratum avicula est minima, colore partim fusco, ut parte prona, partim subflavo ut supina, partim albicante, ut per latera et iuxta collum, crusculis subruffis, cuius haec figura est, Argentorato ad nos missa. Capitur apud nos etiam interdum, et aliis noibus vocatur [GO], a salicibus, quas amat, ut ferunt, quamvis aquatica non sit: et [GO] a frequenti voce [GO] vel [GO]. muscis et araneis, aliisque circa salices (vermiculis) vescitur: quibus ut fruatur, alias aviculas abigit. Vidi captam Iulio mense, rostro gracili, recto, etc.

[GO], avis circa Francfordiam ad Moenum, pulcherrimis est coloribus, ut audio.

[GO], circa Francfordiam, si bene memini, avis, coccothrauste nostro similis, colore fusco: cantu ut avis [GO] vulgo dicta.

[GO], ibidem vocatur avis coloribus varia, magnitudine fringillae.

AVICULA parva aliquando circa urbem nostram capitur, rostro tenui, recto, acuto, nigricante: minor paro. pro colore fusco. alis, cauda et cruribus nigricantibus. in alis tamen mediis maculae transversae albae sunt. species tota huiusmodi. Aucupes quidam nostrates nominant eam [GO]. Forte quod imminente pestilentia frequentiores et propius civitates appareant: et [GO], id est, muscipetam. solis enim muscis victitat ut hirundines, quibus etiam rostrum simile gerit. Solitaria semper est: alas subinde motitat, per arbores semper irrequieta volitans.

QUAE circa Argentinam [GO] nominatur avicula, seminibus vescitur, ut linaria, papaveris aliisque. Gregatim volat. Ova terna aut quaterna

parit, eo colore quo linaria. Per dorsum, caudam et caput fusca est, cruribus rubicundis: pectore ruffo, fuscis distincto maculis: ventre inferiore albicat, ut pictura prae fert.

CIVIS quidam noster aliquando mihi narravit, Tiguri sibi vivas aves a rustico allatas omnibus ignotas, multis et variis coloribus insignes: in quibus cornei quidam processus flammeo colore rubentes digiti fere transversi longitudine, crassitie pennae anseris qua scribimus, eminuerint nescio qua parte alarum. Hae forte aves illae fuerint quae in Hercynia sylva noctu ignium modo collucent, si vere veteres quidam prodiderunt. nam nostro tempore nihil tale audimus, ne ab iis quidem qui circa eam sylvam habitant. Quaerendum an hic sit garrulus Bohemicus, quem inter picas descripsimus, adiuncta etiam icone.

¶ A NOPE in Anglia avis est magnitudine fere passeris, magno capite, in cuius summitate pili nigri sunt, utrinque sub oculis maculis nigris: pectore flavo, pertranseunte nigra linea ab ingluvie usque ad caudam. In collo plumis virentibus, in tergo ex albo purpurascentibus. cauda, alisque passeri similib. caeruleis: rostro nigro: per arbores repit, ibique victum quaerit, easque excavat: cibus est, glandes, nuces et cerasa. Dicunt eam noxiam esse alveariis. Haec Anglus quidam amicus noster ad nos perscripsit. videri autem potest haec avis picorum generis, illi praesertim cognata quem cinereum vel caeruleum picum nominavimus.

ABENAGI, avis quaedam, Vetus glossographus Avicennae.

DE NOMINIBUS QUIBUSDAM AVIUM ARABICAE,
Persicaeve, aut aliarum forte barbararum linguarum.

ADORAM nomen loci, et avis ab eodem sic dicta, quae non reperitur in nostris regionibus, Sylvaticus.
AFABYHUC avis confirmat vim retinendi, Rasis.

ALBASACH, vel basich, avis rapax ignota nominatur ab Avicenna 2. 614. Eadem forte est basi Hebraice, albasi Arabice dicta avis.

ALBEGATH, sunt aves magnae, quae semper volant iuxta terram, Andrea Bellunensis: haud scio quasvisne aves magnas et pulveratrices intelligens, an genus aliquod peculiare.

ALKALKAN, apud Rasim in libro de 60. animalibus avis esse videtur. nam fimo eius easdem vires esse scribit, quae sunt columbino. Caro eius (inquit) frigida est, austera, et meatus corporis obstruit. cibus ex ea lepram inducit: quinetiam ex odore iuris in quo decocta fuerit periculum est ne lepra contrahatur. Cerebrum eius, ut philosophus quidam tradidit, pondere trium aureorum in cibo datum, hominem stupidum reddit. Carnes eius et melangias quae semen habent si pariter subacta dederis mulieri cum micis panis vel iure calido, uterum eius corrumpes. Folliculus fellis eius supra oculum suspensus salutaris est. Item pellis citrina de iecore eius movet partum: et fimo eaedem sunt vires quae columbino.

ALKARAVEN; vide Aztor paulo inferius.

ALMELIKI, est avis magna aquatica, Andrea Bellunensis.

ANACANATI, id est avis movens caput, Sylvaticus.

ASSIKAKAK, multum sunt citrini, in cibo sumpti assi, et frangunt lapidem in renibus. idem facit cinis eorum, si crementur, potus, Rasis.

AZEDARAZ, avis quaedam, Vetus glossographus Avicennae.

AZTOR, vel ALKARAVEN apud Rasin de 60. animalibus cap. 42. avis (inquit) multam habet carnem, modicum habentem abominationis, temperamenti calidi: et cibus ex ea non est validus, Venerem tamen confirmat. Adeps eius calefacit renes, et movet libidinem: quam ob causam reges eam inquirunt. Cerebrum eius cum aequali pondere piscis sagittae (scinci) misceatur, et melle colato excipiatur: adiecto butyro vaccino ad pondus omnium. hoc remedium est Veneris incitativum. Aves omnes venatica, ut aztor, aquila et similes, carnes habent crassas, nervosas et duras: et adipem sicciorem calidioremque quam aliarum avium vel etiam quadrupedum: et similiter fel. Sunt qui tradant carnem aztor mederi adversus morbum capitis quem ovum appellant. Fel eius prodest contra vehementem hemicraneam naribus immissum pondere unius vel alterius grani cum lacte mulieris masculum nutrientis. Cum contigerit azrori tela in oculo, praepara ei lac muliebre, Haec ille. Nomen quidem azttor accedit ad nomen astur, quod accipitrem maiorem significat, et

similiter avis rapax est, sed accipitri ea remedia non tribuuntur ab aliis authoribus, quae Rasis huic avi adscribit.

CAPTILUS, id est avis quam venatur draco cum debilior est quam ut hoedos et arietes venari possit: et hepate eius devorato vires ac appetitum recuperat, Sylvaticus.

CHERUBIM, [HE], a singulari cherub, [HE], formae quibus angelorum figura in tabernaculo repraesentabatur. Hebraei animalia quaedam volucria esse suspicantur, Iosephum et veteres illos synagogae magistros secuti. Hieronymus ad Marcellam, In Exodo caeterisque locis ubi describuntur vestes arte plumaria contextae, opus Cherubim, id est varium atque depictum esse factum describitur: ita tamen ut uau literam cherubim non habeat. quia ubicunque cum hac litera scribitur, animalia magis quam opera significat. Quid si (ut eruditus quidam apud nos coniicit) vehiculum et currus triunphales eo nomine significentur? quoniam in laudibus divinis celebratur ad hoc, quod Dominus sedeat super cherubim.

CUMEN dictae avis caro humidiorem gignit sanguinem et subtiliorem quam perdix, Rasis.

FETIX, avis bis per aestatem parit, et plurimos pullos aestate educat. est enim corpore parva, et brevis vitae: cuiusmodi animalia foecunda esse solent, et semen copiosum emittere, Albertus.

GENGES avis caro ventrem astringit, Rasis.

HABERI avis membrana interior ventriculi arida peculiari vi prodest adversus aquam in oculum descendentem, (suffusionem,) admixto antimonio, R. Moses.

KOMOR avis quinquies vel sexies anno parit.

MADION, id est avis diversorum colorum, Vetus glossographus Avicennae.

SARSAR, avis est, Sylvaticus. Vetus interpres apud Avicennam libro 2. cap. 660. sarsar ferrum interpretatur: Andreas Bellunensis gryllum insectum, quod probo. Scribit enim Avicenna, si oleum cui sarsar incoctus fuerit destilletur in aurem, dolorem et pulsationem eius removeri, nisi quis malit asellos seu multipedes interpretari.

SPUMOS, id est stringulus avis, Sylvaticus.

FINIS.

125 - Appendix