Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

126 - Paralipomena

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

PARALIPOMENA QUAE
CONTINENT AVIUM ALIQUOT FIGURAS ET
DESCRIPTIONES IN PRAECEDENTIBUS
suis locis omissas.

 

ACCIPITER MINOR MAS, QUEM VULGO NISUM VEL
sperverium appellant. [GO]

 

ANAS CICUR MAS. [GO]

HANC iconem supra pag. 95. cum eius historia posuisse oportebat: sed errore factum est ut anatis cuiusdam marinae icon illic ponerent, quae Germanice [GO], id est avis marina nominant: cuius corporis partes et colores descripsi supra in cap. de anatib. platyrhynchis, id est latirostris, pag 117.

DE ANATE INDICA MARE, CUIUS FIGURAM SEQUENS PAGINA
continet: quae vero hic exhibetur pica marina est.

EST apud nos (inquit Io. Caius, qui fuguram huius avis et descriptionem ex Anglia ad nos misit) ex India anas, eadem plane corporis figura, eodem rostro et pede, quo vulgaris, sed ex dimidio maior ea et gravior. Caput illi ribescit ut sanguis, et bona pars coniunvti colli a posteriore parte. Id rostrum callosa caro est et incisuris distincta: quaque ad nares finit, carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis cygnis est, rostro coniunctam. Nudum plumis caput est, et a colli pars quae rubescit, nisi quod in summo capite crista est plumea atque candida per totam capitis longitudinem: quam, cum excandescit, erigit. Sub oculis ad rostri initium per inferna, inordinatae maculae nigrae carni sunt inductae: et una atque altera a summo oculo ad superna elevatae. Oculus flavescit, separatus a reliquo capite circulo nigro. Sub extremo oculo in aversum macula est singularis, separata a caeteris. Rostrum totum est coeruleum, nisi quod in extremo macula nigrescit una. Pluma illi per totum colli processum reliquum, alba. Qua corpori collum iungitur, circulus est plumeus, niger, rara pluma alba maculosus et inaequalis, per ima angustior, sed summa latior. Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum corpus, fusca: sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo divisa. Exremae alae atque cauda cum splendore virescunt, ut cantharides. Tribiarum cutis fusca est, incisuris levibus per circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca, incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis, ubi sex per digiti extremi longitudinem ordine disponuntur. Tardo gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non qualis caeteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis catarrho obsessis. Maior mas est foemina. Ea similis mari est, nisi quod non ita variegato corporis colore est. Vivit ex coenosis aquis, et aliis quibus caetera vulgaris anas gaudet. ¶ De hoc anatum genere forsan intellexit Christophorus Columbus ubi scribit, In Hispana insula turtures sylvestres et anates nostris proceriores invenimus, anseresque oloribus candidiores, capite tantum rubeo.

DE MERGO MARINO.

MERGUS marinus Venetiis vulgo dictus mergo di mare, magnitudine anserem sylvestrem aequat, palmipes, tergo plumis tecto cinereis, cum maculis nigris inspersis: ventre candido: rostro tres digitos longo et tenui, ut amicus quidam ad nos scripsit.

ANAS QUADRUPES, CUIUS HISTORIAM HABES SUPRA CIRCA
finem pagina 117. in Capite de anatibus, quas Ge. Fabricius apud
Misenos nobis descripsit.

DE PICA MARINA PALMIPEDE.

AVIS est quaedam marina est (inquit Io. Caius Anglus, qui pariter etiam iconem misit) anatis magnitudine et figura corporis, pedibus palmatis et rubescentibus, ad posteriora magis positis quam caeteris palmipedibus: rostro tenuiore magis latitudine se demittente, quam longiore processu se extendente, quatuor incisuris rubris a summa, duabus ab ima parte sulcato, in colore pallentis ochrae. Quod inter has et caput est, subcoeruleum est, et ea figura, qua luna est, cum exacti dies decem sunt a coitu. per summa corporis totius nigrescit, nisi qua oculi sunt, qui in albo constituti sunt: per ima exalbescit tota, nisi summo pectore, qua nigricat. vivit ex mari. Latitat in cavernis, ut charadrius. eam ob rem educta e cuniculi cavea avis est, loco non procul a mari posita, a venatore quodam immissa viverra. Si animo conceperis totam hanc avem albam esse, ac dein superinductam illi vestem nigram cucullatam, tum si aliud nomen desit, fratercula marina recte ex argumento dici posset. Et rursus, Hanc avem ioco fraterculam vocavi: serio forsan pica marina nominari potest, donec aptius nomen occurrat.

DE AQUILAE GENERE QUOD IN ALTISSIMIS RHAETORUM ET
Helvetiorum montibus reperitur: cuius iconem dedimus cum
aquilae historia pagina 163.

HAEC avis extensa a rostro ad extremos ungues, quinque dodrantum longitudinem habet: ad caudam vero extremam, quinque dodrantum et palmi unius. Alae sunt ingentes, in quibus longissima penna longa est dodrantes tres. Collum cum rostro duos habet dodrantes. Colorem non unum habet, sed plumas, alibi fuscas, nigricantes, alibi charopas rufas: quemadmodum et in alis: pennae in alis quo maiores sunt, eo magis nigricant: quo minores, eo plus rufi habent. pedes densi sunt plumis ad digitos usque pedum, qui perquam crassi, squamosi, et flavo colore sunt. Ungulae aduncae, robustae, nigrae. digitus crassior, alioqui brevior, sed ungue lungissimo, instar pollicis tribus reliquis opponitur, qui longiores quidem sed minus crassi sunt, et brevioribus unguibus. Callum in medio manus carnosum et amplum veluti volam habet. Medius digitus humani medii longitudine est. Rostrum tribus aut quatuor digitis longum, aduncum, nigrum: inferius, quod cavum, canaliculatum et rectum fere est, subit cavitatem superioris. In collo prono pennulae sunt vario colore rufo et albido splendentes, veluti in gallinaceo

DE OENADE, CUIUS ICONEM EX MONTE
pessulo Guil. Rondeletius ad nos misit.

OENAS, columbacei generis est, columbo maior, palumbe minor, [GR], Aristot. est autem phaps palumbus minor, phatta palumbus maior, ut in Palumbis historia docuimus. nec plura de hac ave quisquam veterum. Scribitur autem Graece [GR] apud Aristotelem, (ut Gaza quoque legit, qui vertit vinago,) Athenaeum et Eustathium. Rondeletius tamen vir doctrina et iudicio praestantissimus [GR] per iota tantum in prima legendum censet, ut ita dicatur haec avis [GR], hoc est a fibris carnis. ita enim fibrosa et dura est, ut neque edi neque ad cibum parari nisi detracto tergore commode possit. Avis est gregalis, et circa Monspessulum vulgo angelus (un angel) vocatur: simillima perdici, sed rostro et pedibus nigris. plumis ex fusco colore in nigrum vergentibus, et luteis in ruffum. caetera, magnitudine praesertim, perdici persimilis, ut Io. Culmannus noster pereruditus ac diligens iuvenis ad nos perscripsit. ¶ Ego eandem avem esse coniicio quae apud Arabes scriptores alchata, vel alfuachat, et filacotona nominatur: vide supra in Capite de Palumbe, A. circa finem. hoc unum forte obstiterit quod pedes alchatae perbreves tribuit Bellunen. hoc tamen non impediet quin saltem eiusdem generis, proximi species sint diversae. et sane angelo etiam Monspessuli dicto, ut pictura ostendit, pes proprie dictus, hoc est inferior et digitatus, brevis est proportione, et postremus digitus minimus. ¶ Cognata omnino avis est etiam quae a Bellonio perdix Damasci vocant, et describitur ab eo in Singularibus observationibus quas Gallice aedidit, libro 2. cap. 93. nisi quod minor est et cauda breviore. Perdix Damasci (inquit) minor est tum maiore tum minore perdice nostrarum regionum. Color ei in dorso et collo superius qui beccassae, id est gallinaginio. Alarum pars propior corpori pennas habet albas, fuscas et fulvas: pennae vero maiores decem cinereae sunt. Venter et alarum pars interior albent. circulus pectus ambit sicut in merula torquata (vel in ave quam Galli vulgo canne petiere vocitant) coloris mixti ex rubeo, flavo, et fulvo. Et sane credidissem hanc avem esse de genere pluvialis, vel illius quam rasle de genet Galli vulgo appellant, nisi crura ei plumis integerentur ut perdici albae Sabaudicae, (lagopodi,) vel columbae dasypodi.

TURTUR. [GO].

CORNIX VARIA, MARINA, HYBERNA: CUIUS HISTORIAM
habes pagina 319. [GO].

 

CORNIX COERULEA, CUIUS ICONEM IO. KENTMANNUS,
historiam vero Ge. Fabricius miserunt
e Misnia.

Haec avis plane sylvestris et immansueta a Misenis [GO], ab aliis [GO], vel [GO] appellatur. Trans Albim in saltu Luchoviano et in sylvis finitimis reperitur. versatur in locis non frequentatis. Nidum ut upupa ex oleto construit: et praeter caetera a proiectis cadaveribus victitat. A colore quidam eam nominant [GO], id est Psittacum Germanicum. Deportatur hinc in alias nationes, nulla alia commendatione nisi coloris. Haec G. Fabricius. Rostrum, ut pictura ostendit, nigrum est: crura fusca et pro portione corporis parva. Coeruleo colore, passim nitet, in capite, alis, cauda, circa orrhopygium et tota parte supina: alibi synceriore, alibi admixto viridi. Dorsi et colli proni color fuscus est. maiores alarum pennae nigrae. ¶ Quaerendum an haec sit pica illa sylvestris quam Eberus et Peucerus Germanice vocant [GO]. vide supra in Pica A.

CUCULI FIGURA VERIOR QUAM QUAE SUPRA
cum eius historia ponitur. [GO].

CURRUCAE quoddam genus inveniri audio capite (vertice) flavo vel croceo.

DE DIOMEDEIS AVIBUS.

in Diomedeis insulis, quae hodie Tremiti vocantur, sub imperio Venetorum in Adriatico mari, Canonici regulares sunt D. Augustini Lateranensis institutionis. In eisdem aves quaedam rarae vulgo artenae dictae (tanquam ardeae) nec alibi reperiuntur: ut amicus quidam, qui in illis aliquandiu habitavit, quantum meminisse poterat, nobis per literas significavit. Fatebatur autem non omnium exacte se meminisse. Magnitudine (inquit) sunt qua gallinae satis corpulentae: sed collo et cruribus longiusculis. Color eis fuscus vel cinereus obscurus. et (nisi fallor) nonnihil albi habent sub ventre, ut eo lumbi sylvestres quandoque. Rostrum praedurum, et aduncum ut aquilae fere, non adeo tamen: colore egregie rubrum, si bene memini. Oculi formosi, igneo colore, non admodum magni. Vidi enim aliquando unam, quae virga percussa in capite oculos aperiebat, et clamabat: sed mox recludebat, cum lucem Solis ferre non posset. Piscibus vivunt, quos noctibus tantum venantur. Digitos habent uncos, fere ut accipiter minor. Non longe a scopulis insularum Diomedis provolant. Incolae in cavernis scopulorum et in terra eas nidificare affirmabant. Foecundissimas equidem esse scio. In cavis autem degunt, ut lucem Solis declinent: qua ne offendantur, interdiu latent: noctu vero circa scopulos non longe supra aquam volitant. Carnes earum in cibum non veniunt, propter virus piscium quod resipiunt. Evadunt autem immodice pingues, ita ut visa a me sit huius generis avis quae prae pinguedine pedibus se sustinere non poterat. Ex hoc pingui unguentum fit, colore croceum, odore gravissimo, nervorum morbis salubre, convulsioni, artrhritidi. ischiadi, defluxionibus frigidis, et multi aliis malis quae humores frigidi crearint, quod experientia mihi constat. Egregie enim calfacit: et omnino laedit affectus calidos, in vulneribus, rupturis, aut aliis morbis calidis. Canonicum quendam eius loci olim quotidie hoc unguento ventriculum sibi inungere solitum audivi, ut melius conqueret et plura appeteret. Deplumatas exenteratasque aves in Sole suspendunt, et adipem destillantem colligunt. Vocem aedunt similem vagitui infantium. Et aiunt olim ducem Urbini Franciscum Mariam Guidonis Ubaldi nostro tempore ducis patrem, cum forte ad illas insulas appulisset, ac noctu harum avium vocem audivisset, infantium esse vagitus putavisse, et canonicos scortatores: donec ave ab illis allata et praesentis audito clamore se deceptum intellexit. Falsum est quod Plinius et sequutus eum Augustinus in libris De civitate Dei referunt, advenas barbaros has aves clangore infestare, Graecis adulari. Nec illud verum, quod ab eodem Plinio traditur, aedem Diomedis (cuius adhuc vestigia extant, sacello ibidem extructo) quotidie eas pleno gutture et madentibus pennis perluere atque purificare. Color quoque earum non simpliciter albus est, ut Plinius scribit, sed ad cinereum vergens, ut in fulicis (larorum generis) etiam, quibus eas comparat. Dentatae an sint, non observavi. rostrum sane habent validum et longiusculum, (supra etiam aduncum dixit, quod ardearum generi non convenit.) Scrobes eas rostro cavare, inque eis foetificare, incolae testantur. Vere etiam

scriptum puto, omnium scrobibus fores binas esse, unas orientem versus, quibus exeant in pascua: alteras ad occasum, quibus redeant. Mordent crudeliter, et unguibus aduncis quod volunt sicut accipitres arripiunt, Haec ille.
¶ IN capite de fringilla, et mox in sequente de fringillis diversis, dixi me dubitare an fringilla sit eadem avis quae nostris vulgo [GO], Gallis pinson dicitur: quod spizam Aristoteles, Gaza fringillam vertit, inter vermivoras aves numeret, finca vero nostra seminibus victitet. sed postea intellexi praeter semina vermiculis quoque eam vesci: et cuculi etiam pullum (qui vermiculis tantum pascitur in eius nido quandoque reperiri. Quare iam minus dubito fincam nostram esse fringillam, praesertim cum Bellonio quoque et aliis eruditis viris sic videatur.

DE MELEAGRIDE, VEL GALLO NUMIDICO AUT MAURITANO
sylvestri, cuius iconem et descriptionem a Io. Caio Britanno accepi: qui gallinam
domesticam quoque a nostra diversam eiusdem regionis,
se missurum promisit.

GALLUS Mauritanus pulcherrima avis est, magnitudine corporis, figura, rostro, et pede phasiano similis: vertice corneo, in apicem corneum a posteriori parte praecipitem, in anteriori leniter acclivem elevato, armatus. Eum natura voluisse videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare: inter oculum et aurem utrinque una, et in fronte media item una: omnibus eiusdem cum vertice coloris: ita ut insideat capiti eo modo, quo ducalis pileus illustrissimo Duci Veneto, si quod iam adversum est, aversum fieret. Rugosus is est inferius, per circuitum: qua se attollit, in directum. In summo collo ad occipitum, nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non plumae) in contrarium versi. Oculi toti nigri, aeque in orbem palpebrae atque cilia, si maculam in summa et posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quaedam callosa colore sanguineo occupat, quae ne propendeat veluti palea, ut replicaretur

natura voluit, et averso ductu in duos processus acutos a capite liberos finiret. Ex hac carne attollunt se utrinque carunculae, quibus in ambitu vestiuntur, et caput in anteriori parte a caetero rostro pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores, replicantur etiam leniter sub coeruleo mixtum. Color verticis atque apici, idem prorsus est cum colore dactyli. Tibiae nigrae sunt, et in anteriori parte, squamosa incisura duplici notatae: in posteriori, nulla, sed laeves, et veluti punctis quibusdam sui coloris respersae. Color illi sub faucibus exquisite est purpureus: in collo obscure purpureus: in caetero corpore per summa contuenti qualis consurgit si album et nigrum pollinem utcunque tenuiter tritum, colori fusco rarius aspergas, nec tamen commisceas. Tali colori maculae albae ovales aut rotundae per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima maiores, comprehensae intervallis linearum, ut apparet in plumarum compositione naturali, quae se mutuo intersecant obliquo hinc inde ductu per summa tantum corporis, non item per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex singulis avulsis plumis. Superiores enim, obliquis lineis se mutuo intersecantibus, aut, si mavis, orbiculis quibusdam ex albo et nigro (ut dixi) polline confectis, et per extremitates coniunctis, ut in favis aut retibus, maculas ovales aut rotundas in spatiis fuscis comprehendunt: inferiores non item. Vitraeque tamen simili lege positae sunt. Nam in aliis plumis, ordine ita iunctae sunt, ut fere triangulos acutos faciant. in aliis, ut ovalem figuram repraesentent. Huius generis ordines tres aut quatuor in singulis suis plumis sunt, ita ut minores in maiorum complexu reponantur. In extremis alis et in cauda, rectis lineis aequidistantibus procedunt per longitudinem maculae. Inter gallum et gallinam vix discernes, tanta est similitudo, nisi quod gallinae caput totum nigrum est. Vox illi est divisus sibilus, non sonorior, non maior voce coturnicis, sed similior voci perdicis, nisi quod submissior ea est, nec ita clara. Haec omnia Caius. ¶ ego omnino Meleagridem hanc avem, vel Numidicam gallinam appellarim, de qua suo loco inter Gallinas scripsimus. Eadem nimirum fuerit Afra avis in versu Horatiano, Non Afra avis descendat in ventrem meum, etc. vide in Struthocamelo h. in proverbio Afra avis.

FERRARIAE in horto ducis, quem Montagna vulgo nominant, duas aves vidi, gallinis paulo maiores, totas cinereo colore, eoque albicante, cum nigris rotundisque maculis inspersis: capite pavonibus simillimas, et cristatas plumis instar pavonum. GALLINAS INDICAS vocabant, Io. Fauconerus in epistola ad nos.

GALLINAGINIS VEL GALLINULAE GENUS
nomine ignoto.

GALLINULARUM sylvestrium, praesertim aquaticarum genus, multiplex est. inter caeteras ea quam hic pictam exhibeo rara et insignis est, colore atro et ruffo per totum fere corpus, (quantum memoria teneo,) nisi quod venter albet, pulcherrime distincta. Et quoniam color ater in ea holoserici instar splendet, Germanicum eius nomen fingere libuit [GO]. crura alta et

fusca sunt, digiti praelongi, sed postremus brevis: rostrum oblungum.

SUB Aequatore ad orientem et meridiem versus reperiuntur variae punctisque distinctae aves, quas quidam GARAMANTIDAS vocant: nomine a gente, unde plurimae afferuntur, eis imposito, Nicephorus Callistus.

HORTULANA, UT VULGO IN ITALIA
vocant, circa Bononiam.

HUIUS avis effigiem Ulysses Aldrovandus, vir cum in re medica tum stirpium historia praestantissimus, ad nos misit. Est autem, ut pictura prae se fert, huiusmodi: Magnitudine alaudae, rostro et cruribus rubicundis: iride oculorum alba, exteriore ambitu flavo. in collo et pectore partim flavus, partim viridis color est, discretus uterque. Venter croceus maculis distinctus cinereis: quo colore maculae alibi etiam passim in eo videntur. Alarum et caudae pennae nigrae sunt, est tamen et ruffi et cinerei nonnihil in eisdem. Vide etiam supra in Hortulana et in Miliaria.

LAGOPUS VARIA. [GO]. HISTORIA MEIUS
supra posuimus, post Lagopodem candidam.

VIDIMUS nuper tertiam quoque huius generis speciem, initio Septembris captam, vario prorsus et maculoso colore insignem, albido et nigricante fere passim distinctam, ventre tantum et maioribus alarum pennis candidis, magnitudine qua gallina sex mensium. Haec forte attagen est Bellonii. aut ei proxima avis. hic enim attagenem lagopodis speciem facit, est autem haec inter lagopodes quod sciam maxime varia et maculosa.

PORPHYRIO.

PORPHYRIONEM pictum Io. Culmannus, amicissimus meus, e Montepessulo misit, viri in universa rerum naturalium historia doctissimi Gulielmi Rondetelii beneficio. Caeruleus ei toto corpore color. media caudae extremae pars in cinereo albicat. oculi nigri sunt. rostrum et crura purpureo rubore splendent. Digitos quaternos tantum pictura ostendit, ita dispositos ut in picorum genere, non quinos, ut veterum quidam scripserunt. Rara est avis, in Narbonensi Provincia, frequentior Hispaniae.

LANIUS CINEREUS. [GO].

LANIOS aves appellare volui, cum aliud vetus nomen non invenirem, eo quod aves alias invadere et laniare soleant, falconum vel accipitrum instar: unde ab Italis genus unum eorum regestola (forte quasi regazula voce diminutiva. nam gaza et regaza iisdem pica est) falconiera, vel gaza sperviera dicitur. Eandem alibi in Italia falconellum vocari audio.

FINIS.

126 - Paralipomena