Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE COLUMBIS IN GENERE
Cap. I
[353] PRAECLARISSIMUM, utilissimum, decantatissimumque genus Columbaceum illatam sibi a nobis iniuriam lamentabili suo murmure conqueritur, quod qui dignitatis ordinem ubique ferme sequentes, Gallinacei postposuerimus, cum alioqui veteres omnes cum sacros, tum profanos Columbas non minoris, quam Gallinaceos aestimasse abunde constet: sane et nos quoque priorem illis locum eramus assignaturi. nisi Columbae praeterquam quod sese pulverent, quemadmodum et Gallinae, etiam sese, teste Philosopho lavarent. Adhaec. ut caetera praetereamus, quaedam quoque sunt, praecipue ad ova spectantia, quae licet utrique generi communia existant, tamen in Gallinarum ovis, quae semper in hominum manibus versantur, magis conspicua sunt. Quod autem ad Columbarum encomia pertinet, ea non a corporis duntaxat, sed ab animi dotibus quoque proficiscuntur, undiquaque nobilissima: unde fortassis divinus propheta Esdras [1], ex omnibus creatis volatilibus Deum sibi Columbam nominasse dixit. Et revera Spiritus Dei baptizato Salvatori nostro apparere cupiens Columbae potius quam alterius volucris figuram induit. Quanti vero gentiles, ac in primis antiquissimi Romani has volucres fecerint, soluta pro eis vix credenda pretia attestantur. Varronis aetate singula paria ducentis nummis. et cum eximia essent, singulis millibus sestertiorum vendebantur: quemadmodum et Columellae temporibus sunt inventi, qui quaternis millibus nummum binas Columbas mercarentur. Plinius [2] etiam L. Axium equitem Romanum, ante bellum civile Pompeianum denariis quadringentis singula paria venditasse tradit, licet in omnibus exemplaribus, et L. Axius vendicavit, legatur, tamen et L. Axius venditavit recte meo iudicio legit doctissimus Budaeus [3]. Nam Varro de pullis earum agens, ita scribit: Romae, si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, paria singula vulgo veneunt ducentis nummis, necnon eximia singulis millibus nummum, quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axio equite Romano, minoris quadringentis denariis daturum negavit. Si ergo singula Columbarum paria non semel mille sestertiis nummis vendita sint, et aliquando etiam mille, et sexcentis, id est, quadringentis denariis, quis Gallinaceo generi eas non praeferendas iudicet, cum id nullibi, quod novi, ad tale pretium evectum fuerit? Quinimo Columbas
[354] ita
celebravit Romanorum luxus, ut Plinius ibidem multos earum amore insaniisse
tradat, nobilitatemque singularum, et originem enarrasse. Quid? Harum causa
Aelianus Carnos, et Illiricos bellum commisisse recitat. Nonne et apud nos
nobiles familiae fere omnes Columbaria habent, in quibus habitant, educantur, ac
nidulantur? Sed etsi nos emolumenti causa eas alamus, Gallos tamen, maxime autem
Belgas, ac inter hos Batavos ferunt adeo Columbarum studiosos esse, ut vel
quarta saltem eorum pars eas ad animum duntaxat explendum enutriat. Aiunt
insuper eosdem, quotquot reperiri queunt Columbarum genera, diligenter
investigare, magno semper mercari pretio, laudes singularum in publico,
privatoque conventu, in quo patritios etiam viros pauperioribus sese immiscere
minime pudeat, modo de Columbis sermo sit, enarrare, adeo ut quod Plinius olim
de Romanis, id nos etiamnum de Batavis dicere queamus, Columbarum scilicet amore
insanire[4]. Quod si modo quaestum, quod iam plerique faciunt, consideremus,
profecto Columbarum possessio undiquaque utilissima est, cum propter fimi, cuius
ad cannabi conciliandum decorem, ac per consequens ingens pretium, apud
Bononiensium agricolas magnus usus est, commoditatem, tum maxime propter pullos
iis potissimum necessarios, de qua abunde post suo loco agetur, longe minor sit,
quam Gallinarum est, maiorem tamen, teste Columella, quaestum dominis suis
referunt: neque magna opus est cura, aut sumptu ad earum nutritionem. quippe
quae per hyemem tantum, ac tunc per paucos menses (loquor modo de saxatilibus,
quas pullorum causa duntaxat alimus) videlicet cum diutinae nives agros
cooperiunt, impendio domini alantur, caeteris anni temporibus victum ex agris
quaeritent. Quod modo ad dotes earum cum corporis, tum animi attinet, eae
profecto tantae sunt, ut dicturo de eis calamus potius, atque carta, quam verba
sint defutura, quare sponte, ne in longum nimis abeat oratio, eas praetereo,
solius tantum castitatis earum mentione facta, quod haec prae aliis in hoc avium
generatam a sacris, quam profanis passim concelebretur, sic enim sapiens
[5]:
Una est Columba mea, perfecta mea, una est
matri suae, electa genitrici suae. Talis autem in iis castitas {cospicitur}
<conspicitur>, ut coniugii fidem nunquam, nisi alterius morte violent. Communem,
inquit Plinius [6],
domum servant, nisi caelebs, aut vidua,
nidum non relinquit, et imperiosos mares, subinde etiam iniquos ferunt, quippe
suspicio est adulterii, cum natura non sit. Munditiei corporis
quoque maximam curam gerunt, quibus scilicet immunda omnia, ac maculata
displicent: unde pariter apud sapientissimum Regum legimus: Aperi
mihi soror mea, immaculata mea. Idem etiam
nobis fortassis tacite innuit Ovidius, inquiens:
Aspicis, ut veniunt ad candida tecta Columbae,
Accipiat nullas sordida turris aves.
Adeo ut, cum animi, tum corporis mundities in hisce avibus magis, quam in aliis resplendeat: quare et Spiritus Sanctus in sacro Salvatoris nostri baptismo Columbae specie apparuit. Quamvis vero insuper simplicissimum vulgo animal Columba habeatur, ingenio tamen minime caret, ut suo postmodum loco fusius apparebit. Illud modo praeterire non possum, quod [7]Plinius de iisdem prodidit, nempe inesse quendam gloria intellectum. Nesse credas, inquit, suos colores, varietatemque dispositam. Hanc autem tanquam rem pulcherrimam, ac inspectu admirabilem complures celebravere. Conspicitur vero in collo earum potissimum: de quo in primis Nero Caesar disertissime lusit hoc versu:
Colla Tyberiacae (Rodoginus legit Cytheriacae) splendent agitatae Columbae. Videmus in eo colorem unum, omnium
colorum uniformitatem prae se ferentem, neque tamen oculus indagare potest, quis
nam praecipue sit ille color, an caeruleus, an luteus, an niger, an hyginus, an
fulvus. Varietatis huiusce venustatem visui nostro iucundissimum Apuleius [8]
flosculum appellat, inquiens: Nunc Corvina
nigredine caeruleus Columbarum colli flosculus aemulatur, vel cum guttis
Arabicis obunctus, et pectinis arguti dente tenui discriminatur. De eiusdem
coloris diversitate ita cecinit Lucretius [9]:
Qualis enim caeci poterit color esse tenebris
Lumina qui mutatur in ipso? propterea quod
Recta, aut obliqua percussus luce refulget.
Pluma Columbarum quo pacto in luce videtur
Quae sita cervices circum collumque coronas.
Namque alias fit, uti claro sit rubra pyropo:
Interdum quaedam sensu fit, ut videatur
Inter caeruleum virides miscere smaragdos.
[355] Et Lucretium imitatus Homerus Italus Torquatus Tassus[10],
puellam illam in omnes sese colores ad instar polypi convertentem, quam magus
Carolo, et Ubaldo itineris ducem promiserat, ut Rinaldum e faucibus Armidae
eriperent, depingens, a Columbino collo similitudinem eleganter admodum
deprompsit, canens.
Crinita fronte essa dimostra, e ciglia
Cortesi, e favorevoli, e tranquille,
E nel sembiante a gli angioli somiglia,
Tanta luce ivi par, ch’arda, e sfaville,
La sua gonna hor’azura, e hor vermiglia
Diresti, e si colora in guise mille,
Si c’huom sempre diversa a se la vede
Quantunque volte a riguardarla riede.
Così piuma talhor, che di gentile
Amorosa Colomba il collo cinge,
Mai non si scorge a se stessa simile,
Ma in diversi colori al sol si tinge.
Hor d’accesi rubin sembra un monile,
Hor di verdi smeraldi il lume finge.
Hor’insieme gli mesce, e varia e vaga
In cento modi i riguardanti appaga.
Plinius [11] item Smeragdos Carchedonios ad inclinationem magis, et minus lucides Columbarum plumis comparat: Aristoteles[12] vero Columbarum cervices ad lucem refractam [GR], hoc est, auricolores sese offerre tradit, ut nimirum coloris splendorem, qui in auro pariter ad eandem lucem admodum varius est, nobis indicaret. Meminit quoque eiusdem rei D. Hieronimus: Columbarum, inquit, colla ad singulas conversiones colorem mutant. Divinus vero Psaltes[13], quod alii de collo dixere, id de tergore quoque, et cauda prodidit, cum ea adinstar auri rutilare dixerit. Iucundissima autem haec colorum varietas tam incertos aspicientes reddit, ut Seneca[14], falsi coloris speciem, et ponere et sumere scripserit. Sed et Martianus[15], Arcesilas, inquit, collum intuens Columbinum dubitabat, siquidem hac permotus varietatis incertitudine amplius astruere [GR] coepit. id est, incomprehensibilitatem. Proinde etiam M. Tullius[16] contrariae scilicet sectae, inquit ad Hortensium: Neque vero hoc loco expectandum, ut de remo inflexo, aut de collo Columba respondeam. Non enim is sum, qui, qui quicquid videtur, tale dicam esse quale videatur; et rursus. Nam et in remo sentio non esse id, quod videtur, et in Columba plures videre colores, nec esse plus uno. Quae sane colorum ficta varietas maximam Columbis pulchritudinem conciliat, quamvis tamen nisi illustrante sole vix videatur, in cuius videlicet deliquio colorata omnia sua privantur venustate. Sunt tamen qui existiment diversos re ipsa esse inibi colores, diversasque superficies ex diversarum pennularum portionibus radiantes. Plurimi vero unius coloris esse illam varietatem, sed variis aspectibus varie illustratam sub differenti specie oculis sese exhibere: rationem eius esse quod movendi vim a luce suscipiat, quod vero amplius illa moveatur, amplius et ipse sese moveat. Utut est eiusmodi pennarum decor efficit, ut inter pulchellas aves connumerari Columbae queant, et Cicero [17] plumas versicolores Columbis a natura ad ornatum datas perhibet, et in sacris [18]literis, ut sponsae pulchritudo denotetur, oculi eius Columbarum oculis comparantur. Ecce, inquit sapiens, tu pulchra es, amica mea, oculi tui Columbarum. Et mox [19] infra enarrans sponsa sponsi sui pulchritudinem, similiter eius oculos Columbarum oculis comparat: Oculi eius, inquit, sicut Columba super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima: Et alias dixerat idem sapientissimus Rex: Propera, amica mea, Columba mea, formosa mea in foraminibus petra, in caverna maceria, ostende mihi faciem tuam. Caeterum si cuncta, quae de Columbarum laudibus dici possent, hic adduceremus, in immensam nimis molem nostra abiret oratio, quare hic vela contrahimus, illud interim admonentes, sub Columbaceo genera, quod Philosophus [20] [GR] appellat, et domesticas, sive celares, ut vocat Columella, et feras, ut sunt Palumbes, Oenades, Liviae, et Turtures comprehendi, de quibus sigillatim postea agemus, a communioribus exorsi, quod ad has omnia ferme, quae omni Columbaceo generi in universum communia sunt, referri optime queant.
AEQUIVOCA
[356] SVETONIUS Tranquillus[21]
gladiatoris meminit, cui nomen erat Columbus, cui C. Caligula, ut eiusdem Svetonii verbis utar, victori
leviter tamen saucio venenum in plagam addidit. quod ex eo Columbinum appellavit.
Columba Senonensis martyris nomen est, quae ad prostibulum
damnata, sed Dei ope defensa supplicium capitis subiit pridie Calendas Ianuarii anno 275. Fuit eiusdem nominis alia etiam
virgo sanctitatis plena Reatina ex ordine Sancti Dominici, admirabili innocentia,
cunctisque virtutum operibus ornatissima, quae spiritu prophetiae insignis
innumeris aegrotis sanitatem restituit. Panem suis deficientem saepe
multiplicavit. Puerum quendam desperatae valetudinis, et iam semimortuum
precibus suis ad vitam, sanitatemque simul confestim revocavit. Defixa in caelestium contemplatione saepius extra omnes sensus rapiebatur.
Cum moraretur in monasterio, quod vocatur de nomine eius, nihil aliud unquam
comedit, nisi herbas, nihil nisi aquam bibit: pane, vino, carne, piscibus, lacte,
et omnibus, quae ex illo conficiuntur, ovisque abstinuit. Divinitus educta e cubiculo, in quo morabatur, undique obstructo,
Perusiam pervenit. Obiit anno 1501 . mutis multis usum linguae, caecis oculorum
reddidit. Eius vitam Leander Albertus Bononiensis descripsit. Lithospermon a
Romanis Columbam appellari inter nomenclaturas Dioscoridi adiectas legitur.
Baleares, ut Mela habet, vel Balearides, ut Ptolomaeus mediterranei maris
insulae sunt iuxta Hispaniam, hodie Mallorca, et Menorca Hispanis, teste
Abrahamo Ortelio[22] indigitantur, quasi
latine diceres maior, et minor, quemadmodum eas Pomponius, et Procopius quoque
nominant. Sic etiam
distinguit eas Antoninus, qui maiorem Columbam, et minorem Nuram vocat. Columba
Hyberniae oppidum est, teste Beda, et S. Columbani patria. Columba inscriptus
erat pro titulo liber cuiusdam Stellae poetae dicti Patavini, qui Violantellam
Neapolitanam amavit, quae cum amisisset Columbam, quam habebat in deliciis, et
fleret, praebuit argumentum Stellae conficiendi operis de morte Columbae.
Testatur hoc Venus, cui Columba, ut dicemus sacra est, apud Papinium[23] de Stella loquentem.
Hic nostrae deflevit fata Columbae,
Meminit quoque Martialis[24].
Stella delicium meae Columbae
Verona licet audiente dicam,
Vicit Maxime Passerem Catulli,
Tantum Stella meus tuo Catullo,
Quanto Passere maior est Columbae.
Et rursus alibi[25].
Vel Stellae cantatae meo, quam flevit, Hiantis
Cuius in Elysio nigra Columba volat.
Et ex recentioribus Io. Baptista Fiera Mantuanus
poeta; et medicus de Perhillae suae morta scribens ad Ianum quendam huius
Stellae pariter meminit his versibus.
Heus Iane, num licentiam hanc temere tentem,
Si meo Catullo confero, nec ve(??)ror Stellam?
Catullus olim Passerem obrutum flevit:
Et Stella Columbam: utrumque riseris saepe,
Nam ipse Turturem fleo perditum dudum:
Nunc nunc adempiam epistatam domus fidam
Fleo Perhillam, etc.
Columba pariter navis pars est. Audivi, inquit, Lazarus Baysius de viro docto, cum diceret carinam proprie esse id, quod vulgo Venetiis dicitur la Columba: sed eam Columbam puto esse quod [GR] a Polibio dicitur. Latinum nomen, quod sciam non habet. Verba Polybii sunt. [GR], id est, rursus decreverunt a fundamentis ducentas, et viginti aedificare naves, quod enim est fundamentum in domo, id est [GR] in navi, sic dictum opinor, quod omnem [GR], id est materiam navis contineat. Columbam Hollandi quandam navem. unam nimirum ex iis, quibuscum nuperrime in Indias novas navigarunt, vocaverunt. Columbar, ut docet Priscianus[26], vinculi genus est, quo collum nectitur, ad quod per iocum alludens Plautus [27] Columbum ita vocat, dum ait:
[357] Illic in Columbum credo leno
vertitur
Nam in Columbari collum haud multo post erit
Sed forte per duplex l scribendum est.
SYNONIMA
COLUMBUM Hebraeis Ion [HE] significat, in plurali Ionin, uti apud Ezechielem[28]: Ionan [HE] vero Columbam, uti in Genesi[29] in primis videre est. Contra Sanctes Pagninus in singulari masculeum reperiri negat in S. Scriptura, sed faemininum tantum: addit tamen apud Doctores Hebraeos inveniri, et ante ita scripserat: Ion cum uau in pronunciatione occultato est Columbus. Quidam reducunt ad [HE] oppressit, quod omnium praeda pateat, et plurale Ionim Columbi. Columbae. Nomina enim specierum sub quocunque genere venerint, utrumque sexum comprehendunt. Haec ille: qui etiam aliquot S. Scripturae loca adducit, in quibus tamen in nostra translatione semper Columba legitur. Caeterum apud Ieremiam[30], ubi translatio nostra habet Columba, Hebraei legunt, ut docti quidam scribunt, moeror, vel tristitia, ut scilicet sit derivatum a verbo Ianah [HE], quod est moerore affecit, afflixit. Ion quidem pro Columbo in scriptis Rabinorum frequentius est. Chaldaeus interpres in citato Geneseos capite Hebraicam vocem Ionah omisit. Arabs habet [HE] atlekeha, et Gamamah, vel chamamah [HE]. Persa Kaphtar [HE]. Rursus ubi Chaldaeus[31] habet Ionetah [HE], Arabs legit dazamach. Gozal [HE] Hebraeis pullus avis est, maxime Columbae: David Kimhi Gozal aviculam parvam interpretatur. Chaldaeus in vetere testamento habet Bar Ionah, idest, pullum Columbae, Arabs Perak hamas [HE]; sed melius haman legendum. nam et Avicennae haman Columba est, pro qua voce Sylvaticus hamen habet, ut Hara Hamen, stercus Columbinum, pro quo etiam alibi apud eundem Laaman, et caficium legitur. Alibi quoque Demen Chame habet pro sanguine Columbae, uti denique pro eodem Dem Alcamar apud veterem Avicennae glossographum legitur. Quidam Hemam Saracenis Columbam esse scripsit. In dictionario Avicennae alia etiam nomina pro Columba leguntur, ut Guarisdem, Alguarilem (Serapio habet Guarzen, Algurissen) Alursan, Alchata, Knakedin, Kebuhar (forte Kaphtar legendum, ut supra) bezar [HE] Persae pullus Columbinus est. Alfrac, ut ait And. Bellunensis, est nomen commune ad omnes pullos, et aliquando usurpatur pro Gallina iuvene, quae nondum ova peperit, absolute vero pro pullo Columbino, imperfectis adhuc pennis necdum volante Alnuaheb, ut scribunt Arabes, significat Columbos, qui iam perfectis pennis volare incipiunt. Inter synonyma Graeca usitatiora in primis est [GR], Attici vero [GR] genere masculino efferunt, ut Alexis, et Pherecrates, citante Athenaeo. Meminit et Eustathius. Hodie etiam ita vulgo dicitur, vel [GR]. [GR], et [GR] diminutivum, hoc est Columba parva, seu Columbulus. [GR] etiam, vel [GR] patronymica forma de Pipione dici potest. [GR] autem, ut Etymologus, et Varinus volunt apud Graecos dicta videtur a duro, et laboriosa volatu, [GR]. vel a nimio amoris affectu, [GR]. Quae posterior etymologia placet, altera minime: velocissimo enim, ac levissimo volatu utitur, tantum abest, ut laborioso, est enim fervidissima ad Venerem. Caeterum [GR] versibus hexametris haud commode admittitur. Quamobrem poetae Graece [GR], et [GR], quod genus peculiare, et ferum esse dicemus, simpliciter pro Columba ponunt: et [GR] aliquando per Antonomasiam, quod nomen Eustathius omnis Columbacei generis proprium epitheron esse dicit. Invenies tamen pavidis aliis avibus etiam attributum, sed rarissime. Apud Aristophanem[32] hoc versu: [GR]. Scholiastes eam vocem non Cepphis attribuendam, sed per se accipiendam docet, ac si dicat poeta: Vos Cepphi, (id est stolidi, ac leves) et timidi fidem habetis hominibus astutis. Circus Accipiter apud Homerum[33] [GR] prosequitur. id est, pavidam Columbam. [GR] simpliciter etiam aliquando pro Columba ponitur: unde apud eundem Homerum[34] dictio composita [GR]. Sic autem Thisben Boeoticam cognominat, ut post dicemus, a copia Columbarum, ut Grammatici interpretantur. [GR] vero vox derivata a primitivo [GR] non simpliciter, ut diximus, Columbam, sed genus Columba nigrioris significat, ut dictio ipsa indicat. [GR] enim vel [GR] oxytona nigrum sonant, quanvis
[358] aliquantum
ab hoc colore discrepent. Siquidem lividum potius dicunt. Lividus autem color
caeruleo quodammodo dilui apparet. Quamobrem Theodorus hoc Columbarum genus
traducens apud Aristotelem ubique Livias vertit. Dores vero, ut Sophron apud
Athenaeum [GR] simpliciter pro Columba accipiunt, Scholiastes Homeri[35]
in hoc versu,
[GR],
pro [GR] etiam simpliciter Columbam transtulit, et sic quoque Andraeas Divus Iustinopolitanus, et Io. Spondanus, aliique interpretes ubique apud eundem Homerum transferunt ut saepe in hac historia patebit. [GR] (Ornithologus legit [GR]) Hesychio, et Varino etiam Columba est, uti [GR] Glossario Columbus. [GR] Columba illex est, quae {exaecata} <excaecata>, deinde reti imposita subinde subsultans caeteras allicit, unde [GR] verbum, pro quo Budaeus vertit allicere, fallere per allectores. Apud latinos Columbus masculino, et Columba foeminino genere legitur: in plurali numero tamen {faminino} <foeminino> magis utuntur. ut Grammatici observant. Columbulus diminutivum, cuius rarior usus est: utitur eo Plinius[36]: Tu Passerculis, et Columbulis nostris inter Aquilas vestras dabis pennas. Et Catullus[37] de Caesare, cuius molliciem notat: Ut albulus Columbulus Dionaeus. De etymo Columbarum alii aliter scribunt. Varro[38] a columbinibus, (lego autem culminibus) villae in quibus degere solent, appellatas tradidit. Et recentioribus Hermolaus Barbarus insolentis doctrinae vir a Graeco verbo [GR], quod urinare significat, dictas existimat, inde forsan quod bibentes rostrum aquae diutius immergant. Nonnulli, teste Grapaldo, a voce primis syllabis correspondente dictas putant, et Varronem[39], ni fallor, notat, qui alibi sic habet: Volucres pleraque a suis vocibus nominantur, ut Gallina, Columba. Quod si vero per onomatopoeiam ita vocentur, Palumborum quoque nominis rationem eandem esse divinare possumus. Albertus cognomento magnus homo de me Hercule eruditior, quam eloquentior, Columbi, inquit, ab eo appellantur, quod lumbos frequenter calant, contra Palumbi, quod lumbis parcant. Quae etymologia mihi minime improbatur, quanvis interim cuique viro docto suum relinquam iudicium: reiiciendam vero et pueris etiam explodendam iudic(??), quam Isidorus[40] adfert, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent. Servius[41] Columbos ludicro Titos dici scribit, non quidem latine, sed multorum authoritate tanquam Latine. Quem locum Caelius[42] attingens cum Columbis Palumbes confundit, cum Palumbes Titos dici arbitratur a Passerum salacitate, qui solent [GR], id est, titissare: siquidem Palumbes longe minus salaces sunt, quam Columba, et paulo ante ex Alberto diximus, ita dici quod lumbis parcant. In eundem lapsum alii viri docti impegere: ut Cornutus[43] Persii interpres, qui Titos Columbos agrestes interpretatur, atque ita Servium intelligendum esse Georgius Fabritius Ornithologum admonuit. Errat item Ascensius in eundem Persii locum, Titos, inquiens, esse pullos Columbinos, congruereque vulgari Flandrico, quo sic pulli Gallinacei vocentur, et de iuvenibus ignavis per irrisionem dici, quod sint pulchri Titi. Ego Titos apud Persium Tatios, seu Titios interpretor, vel si aves malis, aves Titias, id est, Vultures, ut etiam Turnebus (Turnerus?)[44] coniicit. Pipio quoque Columbarum pullus est apud Lampridium[45], ut annotat doctissimus Barbarus[46]. Videtur autem per onomatopoeiam sic dictus. Italorum Piccione ad hanc vocem quodammodo accedere videtur quo vocabulo cum maxime pro pullis Columbinis utuntur, tum quandoque pro Columbis ipsis, quas in villis plerumque alimus. Gallis Pipio appellatur Pigeon. Germani circumscribunt ein iunge Tub, id est, iuvenis Columba: vel utuntur diminutivo Tuble, id est, Columbulus. Poetis Columbae quandoque dicuntur Chaonis alites, Idaliae, et Gnydiae volucres, et aves Dionaeae a Dione nympha Oceani, et Tethyos filia, matre Veneris. Italice Columba, Columbo, Colomba, Puniono, et Palombo etiam apud Scoppam Grammaticum. Sed Hispani quoque Columbam Paloma appellant: quae tamen nomina a Palumbo, id est Columbo sylvestri facta constat. Gallice Coulon, Columbe, Columbe priuce. Germanice Tub, Taube. Saxonice, et Belgice Duve. Germani Columbum id est, marem privatim appellant ein Kunter per {onomatopoeian} <onomatopoeiam>, et apud quosdam Taub epicoeni generis nomen est, Tauber masculini: uti quoque apud Belgas faemella dicitur een Duve, sive Duyf, masculus vero een Duffer, sive Doffer. Turcis Columba vocatur Iuga, et ygen.
GENERA
[359] ARISTOTELES[47] teste Athenaeo[48], tradit unum Columbarum genus esse, quinque vero species, quas sic,
inquit enumerat, [GR], id est, Columba, Oenas, Phabs, Phassa, Turtur, Libro vero
quinto de Animal. Phaba is non recenset, quanvis Aeschilus[49] sic meminerit,
Cibum quaerentem infelicem, et miseram Phaba
Mediis lateribus irretitum ebvolvas.
Idem[50] genitivo casu, [GR] dixit. Oenas Columba maior est, inquit Aristoteles, atque [GR], Phassa vero magnitudine Gallinae, colore cinereo. Turtur omnium minima cineris colore, aestate conspicitur. Hactenus Athenaeus. Et revera in Graeco textu Phabs etiam legitur, etsi Gaza eam in sua translatione omiserit. Qua in re non exiguas lectori tenebras offuderit, cum Philosophus apertissime Phattam a Phabe distinguat. Ait autem Philosophus: Alia frugibus vivunt, ut Phabs, (ita autem loquor, ne latine simpliciter Palumbem traducens simul cum Phassa una cum Gaza confundam, qui pro utraque voce, ut mox videbis, Palumbes transtulit) Phassa, Columba, Oenas, et Turtur. Phassa, et Columba semper visuntur, Turtur aestate tantum. Oenas autumno potissimum apparet, cui magnitudo maior Columba, minor, quam Phabis est. Gaza haec sic vertit. Alia frugibus vivunt, ut Palumbes, Columbus, Vinago (ita optime pro Oenas transfert) Turtur. Visuntur semper Columbi, atque Palumbes. sed Turtur aestate tantum, Vinago Autumno potissimum conspicitur, cui magnitudo maior Columbo, minor quam Palumbi est. Verum si Phaps recte (uti experientia docet legi debere) legatur, ipse quoque Athenaeus species omnes ita non recenserat, quare post addit: Eodem opere Aristoteles Columbam a Peleiade dissere monet. Peleiadem enim minorem esse: magis Columbam mansuescere: nigram esse Peleiadem, parvam, rubris pedibus, et asperis, ideoque cellarem neminem domi alere. Verum et eiusmodi divisio diversa longe est ab ea, quam nobis reliquit doctissimus M. Varro[51] qui duo duntaxat Columbarum genera statuit, atque ex his duobus, si misceantur, natum tertium aliud, quod miscellum nuncupat; sed ascribam ipsa Varronis verba: In villa, inquit, intro involant Columbae, de quibus Merula: Axi, si unquam [GR] constituisset, has tuas putares, quanvis ferae essent. Duo enim genera earum in [GR] esse solent. Unum agreste, ut alii dicunt saxatile, quod habetur in turribus, ac columinibus villae, a quo appellata Columba, quapropter timorem naturalem summa loca in sectis captant. Quo fit, ut maxime agrestes sequantur turres, in quas ex agris evolant suapte sponte, ac remeant. Alterum genus Columbarum est clementius, quod cibo domestico contentum intra limina ianuae solet pasci. Hoc genus maxime est colore albo. Illud alterum agreste sine albo, vario. Ex his duabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus causa atque incedunt in locum unum, quod alii vocant [GR], vel [GR]. Haec ille. Putandumne igitur Varroni Peleiades, Phattas, Phabes, Oenades, et Turtures, quas Aristoteles, et Athenaeus in Columbarum genere recensent, in Columbaceo genere non fuisse habitas? Id sane ego nunquam mihi persuaserim, sed ideo tantum genera posuisse crediderim, quod ea ceu magis domestica, vulgatiora essent, magis cognita, et ad alendum utiliora, ideoque alia tacuisse, quod cicurari ea minime queant, et revera si penitius, et ad trutinam Aristotelis verba examines, videbis tantum de sylvestribus loqui, atque ex omnibus Columbarum sylvestrium speciebus quas enumerat, indicare id genus facilius domari, quod Varro agreste vocabat, idque ideo Columbae nomine dignatum, quod proprius ad domesticarum naturam accedat. domesticasque tanquam notissimas praeteriisse, de earum natura scripsisse contentum. Qui igitur Columbas in domesticas, et sylvestres diviserit, haud male, ni fallor, fecerit. Nam et Galenus[52] non parvi ponderis author genus unum [GR], id est domesticum, alterum [GR], id est, pascuum, et sylvestre appellat. Omnes vero seu placidas, seu agrestes sub uno ferarum nomine in iure comprehendere oportuit, quod, quanvis in turribus peristerotrophii, intraque domesticos parietes eas habeamus, tamen saepe aufugere soleant apum more, novasque sedes, et loca alia quaerere, unde lites poterant sub oriri, quibus sanctione obviam ire necessum fuit. Quanquam et huic determinationi negocium aliquatenus facessit, quod alibi scribitur Gallinarum. Inquit enim Imperator, Gallinarum, Anserumque feram esse naturam, neutiquam censeri, nosque id ex eo posse intelligere, quia aliae sunt Gallinae, aliique Anseres, quos feros appellamus. Ad quam normam forem exigamus, vides admitti dissidium, Columbasque ipsas, quas domi, aut etiam in
[360] {peristereonibus} <peristeronibus> alimus, pro feris non esse habendas, eo quod aliae sunt Columbae, quas feras vocamus. Verum dicendum est Iustiananum, iurisque consultos sequutos esse Varronem. Nam licet Peleias, Phatta, Phabs, Oenas, et Turtur reperiantur, apud latinos tamen Columbae nomine neutiquam veniunt, ideoque nulla de ipsis ratio habita est. Unde etiam dicendum est rationem illam in prenotato Gallinarum, positam non pro solida, perpetuaque quasi ea ita animantum placida natura deprehendatur, sed simul Gallinarum, Anserumque domesticorum placidam naturam, quae in fera nunquam, ut omnibus in confesso est, degenerat, adeo, ut ipsas feras non esse, nec pro feris unquam habendas existimarent. Quae ratio Columbis apibusque minime viget. Cum quanvis ferae Columbae feraeque apes, praeter eas, quae in hominum dominio sunt, reperiantur, tamen quae placidae habentur, maxima impermutabilique placiditate, qualem, quantamque in Gallinis, Anseribusque quotidie spectamus, praeditae non sint, sed hac de re satis superque. Iam videndum, nunquid tales, quales Aristoteles, ac Varro nominant, nostro aevo adhuc dentur. Quod ad Varronem attinet, nulli dubium esse existimo, quin iamnum reperiantur. Primum enim, quas saxatiles, et agrestes vocat, haud dubio illae sunt, quas nos, nostrique agricolae in turribus, vel in eminentiori domus parte alimus, nam et ille non in turribus tantum, et culminibus haberi tradidit: verum etiam inde etymum Columbarum in universum, uti diximus, deduxit: ex quo facile, ni fallimur, intelligitur aliud Varroni saxatile genus Columbarum esse ab eo, quod in agro Bononiensi capitur quandoque, vulgo sassarolo, id est, saxatile dictum, Columbis saxatilibus Varronis maius. et coloris lividi, rostro rubicundo, prorsus ferum. An vero idem fuerit cum eo, quod Rhaeti, teste Ornithologo, vulgo Steintube, id est, Columbam saxatilem appellant, quam pariter prorsus feram refert esse ? Cum Varronis vero saxatili eadem est, ut idem Ornithologus quoque iudicat, quae Galeno [GR], et [GR] dicitur, quoniam liberius in agris, et campis pascatur (sic enim et equas [GR] dicunt,quae in armento libere pascuntur, tanquam pascuas, et pascales) et [GR] quibusdam. ut eruditus quidam docet. Petrus Crescentiensis nominis similitudine deceptus saxarolos vulgo dicto cum saxatilibus Varronis confundit, cum ait: Columbi quidem vulgo saxaroli dicuntur, hi in Columbariis melius durant, quam caeteri, etc. Quos enim vulgus Bononiense (et ille Bononiensis erat) saxarolos vocat, prorsus ferae, et indomitae naturae existunt. Gravior sane, ac minus tolerabilis Perotti error est. qui Varronis saxatilem cum [GR] easdem facit, sed verba eius clarioris doctrinae causa ascribam. Columbae agrestes, inquit, quae et saxatiles Varroni dicuntur, maxime sequuntur turres, in quas ex agro evolant suapte sponte, ac remeant. Hoc genus Graeci [GR] nominant a livore. Varii enim sunt coloris ac lividi propter quod e nostris quidam (Gazam videtur intelligere) eas Livias appellavere. Paucae inter eas albae sunt colore improbato. Pedes plumis nudos habent, rubidos, et scabrosos. Haec ille, nos [GR] sylvestres omnino esse diximus, et dicemus rursus ex eodem Aristotele, et unius omnes coloris esse, nec ali solere. Secundum illud genus, quod Varro domestico cibo contentum intra limina pasci tradit, et plerunque cum Gallinis, coloris varii, et maioris amplitudinis, quam eae quae turres incolunt, id meo iudicio illud est, quod nos communiter, Colombe sotto banche, id est Columbas sub scamnis, seu sedibus, ita a loco appellamus. Hoc enim genus praefatas omnes qualitates obtinet. Verum nunquid M. Varro, Aristoteles, aliique veteres domesticarum Columbarum species, quas nostra tempora modo suppeditant, agnoverint, non dubito duntaxat, sed non adducor etiam, ut id credam, etsi antiquos Romanos Columbarum amore insaniisse probe norim, et ex Plinio ante retulerim. Tanta enim iamnum in Europa Columbarum reperitur diversitas, maxime, ut audio, apud Belgas, hosque inter apud Batavos, ut narranti mihi viro alioqui fide dignissimo vix fidem adhibere potuerim. Hos populos si quae ulla alia gens, Columbis impense delectari, ideoque quam plurima earum genera alere supra quoque memini. Dicebat autem vir ille praeter communes domesticas, et saxatiles, quarum insuper immensam habeant copiam, genus quoddam esse domesticis vulgaribus duplo fere maius, pedibus hirsutis, hoc est pennatis, quod inter volandum, et dum murmurat, id est vocem suam edit, fauces in tumorem ingentem adducit, quem quo maiorem, maxime in volatu ostendunt, eo nobiliores censeri, dici vero id genus Kroppers Duve, hoc est Columbas gutturosas, quo nomine pariter nobis veniunt nam quandoque etiam ad nos afferuntur. Ornithologus se Venetiis Columbas observasse tradit, quae Gallinaceos fere magnitudine aequarent[53]. Verum quod eas e Palumbarum maximarum cicuratarum genere esse credit, prorsus meo iudicio fallitur; Palumbes enim nunquam cicurantur. Caeterum num illae, quas in Batavia haberi vir ille narrabat, eaedem sint cum Campanis Plinii, qui in Campania maximas nasci scribit, non ausim affirmare,
[361] quanvis interim id minime negarim. Bellonius certe eius plane sententiae est, et hallucinari eos asserit, qui Plinium, aliosque veteres eas non agnovisse putant. Christophoro Columbo Indi quoque Columbas obtulerunt inter alia munera nostratibus multo maiores, et gustu pariter suaviores, sed gustus itaque iudicaret, si cum superioribus eaedem sint, an diversae. Affirmabat vir ille, reperiri aliud genus hirsutis pariter pedibus, ac magnum, si communibus domesticis compares, parvas vero, si illis, id nostrates vulgo Tronfo vocant. Alere quoque Cyprias, seu, ut Ornithologus nominat, Russicas, et Anglicas, et Monachicas, Ferrarienses Sorellas, has appellare Kappers, hoc est, cucullatas, a crista nimirum, quae cucullum, quem Kappam vocant, propemodum aemulari videtur, et harum duo habere genera, unum pedibus pennis ornatis, alterum nudis: rursus omnes hasce diversorum colorum esse. Dari et aliud genus Cypriis simillimum, sed crista carens, et pedibus semper nudis, rostro nempe admodum exiguo: hoc dicere Cortbecke, id est, brevis rostri: esse ibi et aliud genus, quod {indigete} <indigente> voce a gestu Overslagers nuncupent, quoniam in honorem faemellae vel suae, vel aliarum post longa murmura a terra sese elevet, et ultra illas volando alas quatiat. Quas vero ut nobilissimas colunt, eas appellare Draijers, quae non eodem, ut illae, modo, inter volandum duntaxat alas quatiant, verum etiam in orbem circum volitent, idque maxime supra faemellas tam fortiter alas quatiendo, ut duorum asserum simul collisorum sonitum superent, unde remiges earum pennae semper ferme fractae conspiciantur, ac quandoque etiam volare inde nequeant. Hoc genus aiebat in Venerem admodum pronum esse, faemellas, cum partui vicinae sunt, aliis etiam sui copiam dare, incolis autem in maximo pretio haberi, utpote quarum unum saepe par quatuor vendatur aureis; pedibus esse nudis, coloris varii, hoc est, dari cuiuscunque coloris, capite quandoque exigua crista plumea ornato, quandoque plano, has bollen, id est, planas vocare, illas gecopte, id est, capitatas. Haberi item ibi aliud genus aspectu elegantissimum, quod Helme dicunt, quasi galeatas. Harum enim alias capite, cauda, et alarum remigibus coloris esse albi, caeteras alterius coloris, puta nigri, rubri, lutei, caerulei: alias vero ex horum colorum aliquo caput, caudam, et remiges habere, caetera vel ex albo, vel ex alio quovis diverso, adeo, ut caput, cauda, remiges semper alius coloris sint, quam reliquum corpus. Quod modo ad tertium genus spectat, quod M. Varro miscellum vocat, id non solum ex Columbo domestico, et agresti faemina, vel contra, utile innuere videtur, generatur, sed ex domesticis ipsis diversae speciei procreari potest, atque id etiam quotidie conspicimus. Sed haec domesticis dicta sufficiant. Iam videndum, quae Aristoteli Peleias, quae Phatta, quae Phabs, ut diximus, Palumbes, pro Oenas Vinago, pro Trigon Turtur. Sed Iacobus Dalechampius eum reprehendit, quod pro Oenade Vinago transtulerit. Ait autem Oenadem dici a fibrosa carne, et Gallis appellari un Tarragon: sed quaerendum esset, quae avis sit Tarragon: nam Bellonius pariter Gallus eius non meminit. Praeterea Oenas, ut Ornithologus quoque existimat vel a tempore vindemiae, quo apparet, vel a colore corporis, qui vino nigro, vel uvis maturis similis, nomen obtinet, quare Gaza meo iudicio Vinago vertere potuit. Aristoteles[54] {caetetas} <caeteras> species magnitudine distinxit: alibi enim Liviam, sive Peleiadem Columba minorem dixit, maximam esse in hoc genere Phassam, Oenadem Columba maiorem, nempe secundum magnitudinis locum obtinentem. Turturem omnium minimam. Sed Philosophus (minori id hactenus a nemine animadversum) in octavo, ut supra citavimus, Oenadem Phabe minorem dixit: cur itaque hic Oenadi secundum magnitudinis locum attribuit? Putaverim ego, qui semper me saniori virorum doctorum iudicio subiicio, Aristotelem hoc loco Phassam generaliter etiam pro Phabe accipere, ut scilicet in toto Columbaceo genere Phassa maior, et minor primum locum, secundum Oenas obtineat. Neque tantum apud me valet Eustathii Homeri interpretis, necnon Athenaei testimonium, ut secus quam feci, sentiam, quorum ille Phabem media magnitudine esse ait inter Oenadem, et Columbam Phattam vero magnitudine Gallinacei, colore cinereo, hic vero idem reperit tanquam ex Aristotele, quem citat, quando tamen nihil tale apud hunc reperire sit. Hinc itaque collectus magnitudinis ordo talis sit necesse est, ut Phassa primum, Phabs secundum, Oenas seu Vinago tertium magnitudinis locum obtineat, quartum Columba, quintum Livia, seu Peleias, sextum, et postremum Turtur, omnium scilicet minimus. Notiores ex his sunt Columba, et Turtur. Mihi Phabs, et Peleias nunquam visae, quare et suo loco Peleiadis iconem ab Ornithol. mutuatam exhibiturus sum. Oenas sive Vinago ea forte fuerit, quam Sassarolo vulgo dici nostris agricolis scripsi. Maior
[362] enim est Columba agresti, coloris vino nigro nam absimilis, et Autumno potissimum conspicitur. Nam iconem quam pro Oenade Ornithologo Rondoletius transmisit, aut Alchati Arabum est, aut Perdicis potius species, ut suo loco post dicemus. Oenas, inquit Turnerus Anglus, mihi nunquam hactenus visa est, nec quid habeat nominis apud nostros, aut apud Germanos compertum habeo. Vidi tamen Venetiis Columbos his nostratibus sexquilatera proportione maiores. Sed hos non Vinagines fuisse credo, sed Columbos e Campania ad Venetos advectos, ubi Plinius Columbos scribit esse Grandissimos. Niphus[55] dubitat an Vinago sit genus illud, quod in Italia habeatur ex Columbo cellari, et Palumbo nascens, et quoniam Aristoteles hoc in loco Columbarum genera numerans Peleiadem omittit, ut libro quinto Oenadem, dubitat an Oenas, et Peleias eadem avis sit, sed Aristoteles in quinto Oenadem nominat, et Columbam maiorem facit, Peleiadem minorem. Ex recentioribus etiam quidam viri docti Phassam, et Phabem sexu tantum differre existimant, ut Phassa faemina, sit Phabs vero mas, sed eiusmodi determinationis authorem veterem nullum, quod sciam, habent. Aquitani Galli, ut in libello de nomenclaturis animalium, et stirpium Latinis, Graecis, ac Gallicis innominati authoris legitur, Phaba Graeci sermonis vestigium servantes Phavier appellant: caeteri vero Galli nescio an ipsi quoque Phassam Ramier dicunt. Sed quaerendum diligentius diversam ne avem Aquitani Phavier appellent, an vero eandem, quam caeteri Galli Ramier: in quam sententiam inclinat Ornithologus hoc ductus argumento, quod Itali quoque Palumbem communem, sive Phattam Fabariam, vulgo nempe Favaro vocitent. Verum is sibi contradicit, primum enim Phavier ad Graecorum Phabs accedere etiam dicit, mox vero ad Italorum Favaro, cum alioqui et Latinorum Faba, et Gallorum Fabue (Fabve?) aeque ad eandem vocem accedant Iacobus Dalechampius[56] pro Phabs quidem Palumbes minor interpretatur, et bene, at quod Gallis vulgo Biset dici ait, in eo non parum hallucinatur. si quidem Palumbes minor, ut ipse etiam scribit, coloris est caerulei, Biset vero, ut Pet. Bellon.[57] pariter Gallus {testatuiur} <testatur>, lividum colorem, vel plumbeum sonat, quare, et idem Bellonius ita Peleiadem, sive Liviam interpretatur. Quanquam autem Phabs, et Phassa, ut scripsi, differant; idem tamen Accipiter a priore voce [GR] appellatur, et [GR], quasi Palumbicida: a posteriore [GR]. Latine Palumbarium reddunt: unde apud Varinum, et Hesychium legitur [GR], etc. et rursus ubi habent [GR], lege [GR] etc. id est, [GR], cum contra Turtur verius sub Columba fit: quaerendum an rectius legatur [GR]. Sed quid Callimacho respondebimus, qui, ut testatur Aelianus[58], Palumbum, Pyrallidem, Columbam, et Turturem dicebat nihil inter se habere similitudinis? Nam si Palumbus, et Turtur, ut Aristoteles scripsit, Columbae species sunt haud dubio statuendum est praeter similitudinem corporis alia etiam gerere, quae simul ipsis communia sint, ut aperte in singularum historia apparebit. Pyrallim vero a Columbaceo genere diversam esse facile est colligere ex eo, quod Aristoteles[59] eam cum Turture pugnare scripserit. Sed qua ratione Palumbum, Columbam, et Turturem nihil inter se similitudinis habere dixerit, ipse vel alii viderint, mihi quidem id oscitanter scriptum videtur, quare, et ipse Aelianus addidit. Si Callimacho fides est habenda, quasi in re frivola, ac incogitata. Atque haec de Columbacei generis diversitate dicta sufficiant. De sylvestribus singulis privatim agetur; quae enim hic afferam domesticis maxime quadrant, aut ea docent, quibus a sylvestribus distinguantur.
DIFFERENTIAE
TOTUM Columbaceum genus, ut diximus, vel domesticum, est, vel Sylvestre, sed in utroque genere aliquot constitui possunt differentiae. Sylvestres enim Columbae in insula vulgo Capo verde, et Madera adeo mites sunt, ut nostratum domesticarum more se manibus capi sinant, Et Aloysius Cadamustus novas insulas binas sese invenisse memorat, in quibus item Columbae ita placidae essent, ut ab hominibus praetereuntibus caperentur, cum alias tamen in his insulis nullum fuisset visum hominis vestigium.
[363] Sylvester
praeter positum ante magnitudinis discrimen partus ratione, quoque differunt.
Aristoteles[60] enim quae Columbacea
specie continentur omnia bina ova parere prodidit, in quibus Palumbem etiam, et
Turturem annumerat, quas tamen complurimum ternas testatur parere. Praeterea
idem author[61]
est Columbas vel decies annos generare, Palumbem vero, Turturem, et Vinaginem
semel tantummodo, et parcius. Sylvaticus Alguesim nominat genus Columbarum, quae
semel anno pariunt. Sed et domesticis, si Aristoteli credimus, uti debemus, non
est certus pariendi terminus. Nonnullas enim ait decies anno parere, nonnullas
undecies, Aegyptias vero duodecies. De magnitudine singularum diximus, et
Plinium in Campania grandissimas provenire asserere: cui adde, si placet et
Columellam easdem, et Alexandrinas tanquam peculiare quoddam genus habeat,
nominare. De Campanis Perottus etiam repetiit, et in Therapne
maximas etiam nasci ait, cum alioquin, inquit. Spoleti
sint perexiguae. Mirum quidem inter duodecim millia passuum tantam esse
differentiam. Marcus Varro[62]
Columbarum discrimina ponit a loco habitationis, colore, et coitu. Quod vero
agreste genus sine albo varium esse dicat, non usque adeo verum esse cuiquam
videri possit, nisi id dicamus verum esse, ut in pluribus, nam Athenaeus[63]
auctor est, Columbas candidas eo tempore in Graecia primum fuisse visas, quo
exercitus Persicus circa Athon montem interiit, ignotas alias prius. Idem Aelianus[64] Charontem Lampascenum affirmasse prodidit, quem pariter Athenaeus
nominat. Longolio teste, Columbae in Norvegia totae albae habentur, quod si de
omnibus dicat, frigiditati {religionis} <regionis> ascribendum, uti
aliquoties diximus suis locis, sin de aliquibus ridiculum sese praebuit, cum et
Varro ex domesticis plurrimas esse albas dixerit, et ubique terrarum
vulgatissimae sint, unde Ovidius[65] Columbas albas vocat sine labe, qualem olim Corvuum fuisse memorat his
versibus:
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
Ales ut aequaret totas sine labe Columbas.
Aelianus[66] in Erice Siciliae ingentem Columbarum numerum haberi tradit, at ex his omnibus unam rubram, quam (putabat autem superstitiosa antiquitas eam Venerem esse, uti postea dicetur) reliquae tanquam ducem sequantur: quod sane mirum esset, ex tot Columbis unam tantummodo rubram videri, nisi forte daemonem ita superstitiosos illos homines sub eiusmodi Columbae forma delusisse verisimile foret. Nobis interim rubras Columbas videre minime insolens est, uti neque luteas, quasi ille alibi[67] apud Indios reperiri ex aliorum relatu narrat. Athenaeus[68] huius rei authorem adducit Damachum quendam, sed et omnium fere colorum diversitas in Columbis hodie conspicitur quare cum Aristotele dicimus colorem non immutare speciem. Differunt etiam partium figura. Scaliger[69] in Persia Columbos raros esse scribit, sed quos habent, oblongo collo esse, et Anserino: caetera natura nihil differre a nostratibus. Mihi pariter vix ante quinquennium Columbae icon ab excellentissi. Hieronymo Paduano Praga, nempe ex aula C. M. transmissa est, cui caput plane Anserinum est, quod genus peregre ad nos transferri testabatur. Nostratibus quoque non omnibus eadem figura: aliae enim capite plano sunt, cristatae aliae, et harum rursus cristam crassam, ut Cypriae quae inde Monachinae dicuntur, quod monachorum cucullum aemulentur, aliae tenuem, quales Batavis Gecopte dici ante memini. Rostrum item aliis exiguum, aliis oblongum. Sunt quarum etiam ante mentionem fecimus, quae fauces in tumorem amplissimum attollunt. Andreas Bellunensis Alchata nominat, et pedes eis tribuit nigros, et breves: sed nos post, quid de hac ave sentiamus, aperiemus. Pedes aliis nudi, aliis pennae adnatae. Postremo coitus ipse etiam differentiam ponit. Iuniores enim nunquam coeunt cum faemella, nisi prius eam exosculentur, idque quoties coitum exercent, seniores vero prima vice tantum oscula praebent, secunda sine osculo coeunt.
[1]
Lib. 4. c. 5
[2]
L. 10 c. 37
[3]
In pandect.
[4] Plinius Naturalis historia X,110: Quin et internuntiae in magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. Quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? Et harum amore insaniunt multi. Super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis CCCC singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. Quin et patriam nobilitavere in Campania grandissimae provenire existimatae.
[5]
Cantae. I.
[6]
L. 10. c. 34.
[7]
L. 10. c. 36.
[8]
L. 2. de Asin aureo.
[9]
L. 2. de nat. ter.
[10]
Canto 15. Gierusal.
liber.
[11]
L. 37. c. 5.
[12]
L. De colet.
[13]
Psalm. 77.
[14]
Lib. 5. nat. quaestae.
5.
[15]
D: nupt. Philolog.
[16]
Acade. 2.
[17]
L. de finib.
[18]
Cant. 1. et 4. 6.
[19]
Cap. 5.
[20]
L. 5. Hist. cap.
13.
[21]
In Calig.
[22]
In Thes. Geograph.
[23]
Lib. I.
[24]
Lib. I.
[25]
Lib. 7.
[26]
Lib. 5.
[27]
In Ruden.
[28]
Cap. 7.
[29]
Cap. 8.
[30]
Cap. 26. et 46.
[31] Psal.
55.
[32] In
pace.
[33] Iliad.
10.
[34] Iliad.
?.
[35] Iliad.
?
[36]
Epist. 202.
[37]
Epig. 17.(27?)
[38]
L. 3. de re Rust.
[39]
Lib. 4. de ling. lat.
[40] L. 12. c. 7.
[41] In
Bucol.
[42] L. 9. c. 10.
[43] Satyr.
1.
[44] L.
3. c. II.
[45] In
vita Alexandri.
[46] In
Ceroll.(?)in Plin.
[47]
L. 8. Hist.
[48]
L. 9. Deipnos.
[49]
In Prometheo.
[50]
In Philect.
[51]
L. 3. de re rust. c.
7.
[52]
Lib. 10 de comp. simp.
med.
[53] Conrad Gessner Historia
animalium III (1555)
De Palumbe pagina 299: In
columbaceo genere maximo corpore sunt palumbes, [GR]: inde [GR], ut in A.
ostendi. Oenas maior est columba, minor palumbe, [GR]. phassa vero (id est
palumbus maior) magnitudine est gallinacei, colore cinereo, Athenaeus
Aristotelem citans: et Eustathius. haud multo minor parvis gallinaceis, Nic.
Leonicenus. nonnullis locis gallinaceum aequat, Vuottonus. Ego
tantas fere columbas memini videre Venetiis advectas, quae forsan huius
generis palumbes cicuratae erant.
[54]
L. 5. Hist, c. 13
[55]
In Arist. 2.
Hist. 3.
[56]
In annotat. ad
Athen. lib. 9
[57]
L. 6. c. 21.
[58]
L. 1. Var. Hist. c.
15.
[59]
L. 9. Hist. cap. 1
[60]
L. 6. Hist. cap.
14.
[61]
Ibidem, et cap. 1.
[62]
L. 3. de re rust. c. 7
[63]
L. 9. c. 16.
[64]
L. 1. var. hist. c.
15.
[65]
Metam. 2.
[66]
L. 4. de anima. c. 2.
[67]
L. 1. Var. Hist. c.
15.
[68]
L. 9. c. 46.
[69]
Exercit. 231. 7.