Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DESCRIPTIO
COLUMBARUM
in genere
[364] IN genere describi posse quam arduum sit, ex differentiis paulo ante positis, maxime quae ad partium diversitatem spectant, satis superque cuivis constare arbitramur. Magnitudo etiam cum sylvestribus, tum domesticis non eadem. Quae omnia secum perpendens prudentissimus Philosophus[1] nihil aliud de Columbarum cognitione memoriae prodidit, quam quod variis coloris esse dixerit. Habent tamen simul omnes aliquid proprium, nempe quod utraque palpebra conniveant: et alibi Philosophus[2] Columbas pedibus, et unguibus Cuculum repraesentare dixit: Et revera Cuculus Columba prorsus appareret, nisi Accipitris pennis vestiretur, avis alias ab Accipitribus plane differens, et innoxia. Quod ad electionem pertinet, albas omnino damnat[3], quod ab Accipitre longius conspiciantur: quare color albus, ut inquit Perottus, in domesticarum genere non improbatur, quod hae Accipitrum iniuriis minus obnoxiae sint: nam intra limina ianuae solent pasci.
ANATOMICA
COLUMBO, inquit Aristoteles[4], ingluvis paeposita ventriculo, ut Gallinaceo est. Plinius ita habet, Columba ultra ventriculum habent ingluviem: quod alibi ita exponit: Aves quoque geminos sinus habent: quadam unum, in quo merguntur recentia ut guttur: alterum, in quem ex eo demittunt. concoctione maturata, ut Gallinae, Palumbes, Columbae. Albertus eiusmodi ingluviem parvam esse ait, et ferme rotundam: Ventriculum ferventiorem esse testatur idem Aristoteles[5]: Lienem vero eius magnitudine deficere, hoc est, ut alias etiam ait, tam exiguum esse, ut visum fugiat. De felle in primis variae authorum sententiae. Alii prorsus carere, alii habere existimant, sed et hi de loco dissentiunt. Qui carere negant, sunt Theologorum non pauci, atque inter hos in primis Beda: negat quoque Orus Apollo. Qui vero fel Columbis tribuunt, sunt Aristoteles, Plinius, Athenaeus, et ipsemet, ceu sui oblitus, Orus Apollo. Aristoteles[6] fel habere Columbas dissertissime scripsit, sed non eo loco, quo caetera animantia: verum et non omnes Columbas eodem loco, aliis enim ventri, aliis intestino iungi: quod postremum Plinius[7] repetiit, uti praecedens Athenaeus[8]. Fuere qui fel in uropygio esse tradidere. Orus alibi in dorso esse scripsit: Mihi nec in dorso, nec in uropygio fel reperiri quispiam persuaserit; uti neque alii Columbas eo carere. Galenus[9] quidem ridiculos eos vocat, qui id asserere audeant, tamen et ipse interim vesicam habere negat, qua fel contineatur: quod quomodo defendi possit, ipse viderit.
SEXUS
HAUD facile est, inquit Aristoteles[10], Columbarum sexum dignosci, nisi interiorum aspectu: cum alioqui ex voce maxime domesticarum facillime mas a faemella distinguatur. Faemellae admodum exigua est, maris longe gravior. Taceo interim multas alias actiones, quibus eas vel quivis etiam dignoscat.
SENSUS
HAE aves quantum forsitan ullum animal aliud cunctis sensibus valent, sed visu potissimum, et auditu, gustuque, si non caetera vincant, saltem nulli cedunt. Perspicacissimas esse vel inde in primis constat, quod a longe quod libet Accipitrum genus agnoscant. Cum enim horum alii Columbas humi sedentes rapiant, volantes non appetant alii super arborem, aut tale quid conscendentes venentur, sin humi consideant, aut volent, non invadant: alii rursus neque humi, neque in sublimi manentes aggrediatur, sed volantes tantummodo
[365] capere conentur: itaque sagacissima rerum parens natura Columbis sese novercam , atque iniquam exhibuisset, nisi et ipsis, utpote animalibus imbellibus, innocentissimis, et quae nulla ratione sese tutari adversus tam saevos hostes possent, videndi aciem ingeniumque elargita fuisset, quibus singula Accipitrum genera distinguere recte potuissent. Alioqui enim Accipitrum iniuriis expositae continue extitissent. Itaque cum Accipitrem provolantem videant, si sublimipeta est, manent quo constiterint loco, tanquam non nociturum agnoscentes, sin humipeta est, quem provolantem cernunt, non manent, sed continuo avolant, et fuga saluti suae consulunt. Author est Aristoteles[11]; Quae sane oculorum acies insignis est: siquidem communem hostem a longe videre paucis datum, uti nullis, quod sciam inter tot Accipitrum genera speciem distinguere. Si authori, quisquis ille fuerit, de natura rerum credimus, nam revera anile deliramentum sapit. Columba novies visum recuperat. Idem discernendi iudicium Columbis in auditus sensorio, ac ob eandem rationem, ut scilicet hostes suos agnoscant, natura concessit. Cum enim omnes Accipitres, ut diximus horreant, nempe suos praedones, Circi tamen, et Aquilae marinae rapacitatem magis quam Caeterarum rapacium pertimescere videntur: unde alibi dixit Aelianus[12]: Aquilas marinas, et Circos horrent Columba: itaque voces eorum inter alias discernere a longe norunt, ut si clamantes audiant, ocyus aufugiant. Meminit idem Aelianus: Clangorem, inquit, quidem Aquilarum, et Vulturum Columbae spernunt, non item Circi, et marinae Aquilae. In gustu quoque non minus iudicium. Amant quidem, ac edunt omnia fere granorum genera: sed ex his quibusdam ita afficiuntur, ut donec is suppetit, nunquam, quem incolunt, locum deserant, quod alioqui meliorem alibi victum quaerentes saepius solent facere: sed de hac re fusius, ubi de victu earum agemus.
LOCA COLUMBIS
Abundantia
APUD Assyrios Columba sacra habebatur, et nefas erat eam occidere, unde tam
immensa ibi crevit harum volucrum copia, ut accedentium mercatorum ora
pervolarent: unde apud Oseam[13] legitur: Et avolabunt quasi aves
ex Aegypto; et quasi Columbae de terra Assiriorum, Hinc pariter Tibullus[14] scripsit.
Quid referam, ut volucris crebras intacta per urbes
Alba Palastino sancta Columba Viro
Eusebius Pamphilus[15] author est Syriae maritimam quandam civitatem esse, quae Ascalon dicatur,
ei cum applicuisset, (ait autem applicuisse, quando oraturus, atque
sacrificaturus Hiro olyma ad patrium templum missus fuisset) magnam sese
Columbarum multitudinem admiratum fuisse, interrogantique ipsi quamobrem aves
illae omnia pene loca illa occupassent, responsum fuisse lege apud eos
Columbarum usum esse prohibitum; Homerus [16] Thisben [GR] vocat, teste Strabone[17] a copia scilicet Columbarum, ut Grammatici exponunt. Erat autem Thisbe
Boeotiae {ubrs} <urbs> celeberrima: sed Stephanus portum, et navale
Thisbaeorum Columbis plenum fuisse tradit: ut ut est, Columbas poetae hinc
Thisbaeas appellant. Ovidius[18] de Daedaliono mutato in avem
rapacem, hoc est, Accipitrem secundum Grammaticos
Quae nunc Tisbaas agitat mutatae Columbas.
Meminit etiam Statius[19]
Dioneisque avibus circumsona Thisbe.
Homerus[20] alibi Spartem Nessem pariter vocat multarum Columbarum. Has Chaonias
item poetae dicunt ab Epiri parte, pro Epiroticas. Nam, inquit Servius Vergilii Scholiastes, olim in Dodona sylva Epiri oracula reddebant: Sed malim cum Io
Ravisio Textore[21] ideo Chaonias appellatas, quod ea Epiri pars Columbis plurimum abundaret.
Vergilius[22]-
Chaonias dicunt Aquila veniente Columbas, etc.
Propertius[23]
Non me Chaoniae vincant in amore Columbae.
Ovidius[24].
Quasque colat turres Chaonis ales habet.
Pontanus.
[366] Chaonis et qualis oscula iungit avis.
Insulae {veneri} <Veneri>, cui Columba etiam sacrae putabantur,
antiquitus consecratae, ut Cyprus, Paphos, Cythera, et Sicilia praecipue
Columbis scatebant. Antiphanes apud Athenaeum[25] Cyprias Columbas plurimum commendat inquiens. [GR], id est, Cyprus
habet Columbas praestantissimas. Celebrantur sane etiam hodie ab omnibus
Cypriae Columbae propter cristae venustatem. Lycophronis interpres. ibidem, et
in Papho infinitam tradit esse copiam Columbarum, ideoque currum Veneris ab iis
duci putare. In Sicilia etiam abundare Columbas. Aelianus[26]
prodidit, maxime circa Erycem, ubi ipsius festi dies aguntur, quos Erycini, et
Siculi omnes eodem authore, profectorios appellant: cur autem sic appellentur
causam alias[27] ex eodem adferemus.
Caeterum Columbas Siculas egregias esse scribit Philemon apud Athenaeum, qui
pariter easdem olim laudatas fuisse etiam alias refert, ubi haec Alexidis verba
citat. [GR]. Nicander denique Siculas Columbas ali iubet. Cnidos, seu Gnidos
urbs insignis in extremo cornu {peniusulae} <peninsulae> Cariae
adhaerentis, Veneris quoque cultrix, cuius imagine a Pradiae volucres
appellantur: ut Pontano, cum ait:
Atque haec Gnydiae loca lata Volucres
Pervolitant.
Cur Plinius Campanas laudet ante diximus, item cur Collumella Alexandrinas. Tanta vero est apud Phoeonios, et Illyricos columbarum multitudo, ut contra eas ordine militari in bellum exeant, quemadmodum Magnesi, et Ephesii contra locustas. Author est Io Ravisius Textor[28], nescio ex quo. Nos supra ex Aeliano Illyricos Columbas in bello commovisse diximus. Franciscus Lopez Hispanus de Leucaiae insulis prodidit, tam abunde ibi Columbas, aliasque volucres divagari, ut circumvicinarum insularum incolae eo aucupatum venientes, navibus quandoque onustis domum revertantur. Aloisius Cadamustis in Madera insula alim ignota, quam Lusitani nunc obtinent. maximam copiam Columbarum fuisse memorat, eisque capiendis non alia arte usos aucupes, quam alligato perticae uncino ex arboribus, quibus insidebant, aves admirabundas (ut quae insula deserta hominem prius non vidissent) et nihil paventes detrahendo. Idem etiam in alia quadam insula novi orbis Columbas hominum praesentiam nihil paventes scipionibus caesas refert. Solinus[29] insulam quandam appellat Columbariam, avium huius nominis matrem, quae procul dubio eadem fuerit cum ea, quam Graeci [GR] vocant, id est, Columbarum altricem: nam [GR], ut ante ostendimus saepius pro Columba in genere ponitur. Haec autem insula, Plinio[30] teste, in Tyrrheno mari est. Pelias Zonarae item insula est prope Drepanum Siciliae. Wolfius, teste Ortelio[31] Columbariam vertit, haud dubio ab avium harum copia. Witichindus, ut idem refert, Colmar Germaniae urbem vocat Columbariam. In regno Pegù, Columbae pariter abundant, ut Cornelius Iudaeus Antverpianus[32] testatur. Fessa[33] {Aphricae} <Africae> urbs, ut author est Io. Leo {Aphricanus} <Africanus>[34] immensum harum avium numerum suppeditat. Batavia quantum fortassis quaevis alia etiam decuplo maior regio Columbas numerosas enutrit, easque diversorum generum, quoniam, ut narravimus, plurimi incolarum cuiuscunque fere gradus, ac conditionis earum aspectu plurimum oblectentur. Mirum quod Theophrastus scripsit, referente Plinio, invectitias esse in Asia Columbas.
VOLATUS
VOLATUS pernicitate Columbae vel cum quanvis pene alite possunt decertare. Domesticarum avium sane nullam constat neque longius domo, neque diutius abvolare, quam Columbae faciant, quae tectorum tamen lariumque suorum mox memores summa illa fide repetunt, et mansuetissima nobiscum consuetudine diversantur. Sed non domesticas aves tantum volatus celeritate superant, verumetiam eadem rapacibus saepe imponunt, quando ita fuga arrepta, saluti suae consulunt, cuius in ea sola saepe spes est, cum alioquin rapaces plurimum velocitate valeant. Sunt qui eas ceu honoris ambitione tactas altissimum quandoque volatum exercere existiment, uti neque desunt, qui opinentur tantam eis cum aere familiaritatem intercedere, ut tutius sese ibi, quam humi degere existiment. D. Ambrosius[35] dum causam assignat, cur celerius, quam caeterae alites volent, mysticum potius, quin
[367] naturalem rationem videtur adducere: Unde,
inquit, puto etiam in ipsis avibus
ideo velocius Columbam pene prae manibus volitare, quod alacritatem, et
innocentiam comitetur. Etenim et
aliae dari possunt aves innocentes, quae tamen minime volaces sint, ut Gallinae.
Tanta autem volatus Columbarum est facilitas, ut Maro[36] dicat:
Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas.
Petrus Bellonius[37] narrat, sese observasse, dum in Paphlagonia ageret, Columbas per aera
tam alte volitare, ut conspectum eius effugerent, quae mox una omnes absque ulla
separatione ad Columbaria sua reverterentur. Etsi vero semper perniciter
volitent, celeritatem tamen pene duplicant, cum ab ave rapace aliqua insectari
sese norit, ut eleganter Baptista Fiera[38] ex recentiorum poetarum numero non contemnendus eleganter his versibus
demonstrat:
Non tam pernici, et rapido effugere volatu
Praepetibus pennis, actaque pavore Columba
Unca pedes volucris si quando incessit anhelas.
Utitur eadem comparatione Petrus Angelius Bargaeus[39] poetarum nostri aevi decus eximium:
Non aliter, quam si sublimi e turre Columba
Conspexere procul passis Haliaeton alis
Irruere infestum, et praedam captare volentem,
Densantur, coeuntque omnes, rapidoque volatu
Praecipites quacunque viam secat ille, feruntur.
Sic globus Abdaridum furialibus ocyos auris
Infertur etc.
Hunc tam velocem volatum omnes passim poetae celebrant. Virgilius[40] in primis Columbas inde volucres appellabat inquiens:
Et volucrem traiecto in fune Columbam
Et hunc imitatus Petrarcha:
Purpureis ornata rosis, volucresque Columbas.
Hinc pariter Ovidio[41]
aeriae dicuntur:
Qualis in aeria tergo solet esse Columba.
Sed et sacrae literae Columbae volatum ceu rem miram celebrant: Qui
sunt isti, inquit, Esaias[42],
qui ut nubes volant, et quasi Columbae ad
fenestras suas? Divinus Psaltes[43]
non alterius animantis, quam Columbae alas sibi exoptat, ut sese manibus hostium
eripiat: Ut volem, inquit, in
tutum, et procul ab hostibus meis: et dixi: quis dabis mihi pennas sicut
Columba, et volabo, et requiescam? Quam Davidis sententiam Petrarcha hisce
versibus heroicis Hetruscis ita eleganter expressit.
Qual gratia, qual’amor, o qual destino
Mi darà penne a guisa di Colomba,
Ch’io mi riposi, e levimi da terra?
Chorus quoque apud Sophoclem non aliam ob causam in Columbam immutari desiderat.
Ait autem ad hunc modum, interprete Georgio Ratellero in supremo apud Belgas
regio senatu Melchliniae consiliario:
O utinam celerem mutatus
Nunc in Columbam praepete
Scindam aethereas pennae nubes
Ut quae futuri praesciae
Praesagit mens, coram mediis
Aspiciam conflictibus.
Apud Pontanum [44]
Lepidina idem sibi precatur, inquiens:
Dum siccas simul ad Solem, pectisque capillum
Tunc ego, tunc nivea pennas imitata Columbae
Sim volucris.
Apud Homerum[45] legitur supra Planctas petras marinas nullas aves transire posse, sed ne Peleiades, id est, Columbas quidem, quae Iovi patri ambrosiam afferant, quo nomine scilicet maior reverentia iis debetur. Quo loco, non modo, inquit Eustathius enarrator, poeta ne Peleias quidem supra Planctas transire posse canit, propter pernicitatem harum avium in volatu: sed etiam, vi impudentiam earum argueret, quae ne iis quidem avibus parcerent, quae Iovi patri Ambrosiam afferant. Idem Homerus passus Iunonis,, et Minervae ad bellum ocyssime proficiscentium,
[368] ut ut velocissime ivisse innueret ad opem Graecis tunc laborantibus
ferendam (Iam enim male tractabantur a Troianis) Paventium Columbarum volatui
assimilat. Ait autem.
[GR]
Hae autem iverunt timidis Columbis passus similes.
Pereleganter similiter Vergilius[46] Mnesteum infelici Sergesti casu commotum, repente ex et summo impetu
mare sulcantem Columbae comparat exterritae, et ad volandum incitatae: loquitur
autem hunc in modum:
Qualis spelunca subito commota Columba,
Cui {dimus} <domus>, et dulces latebroso in pumice nidi,
Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis
Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
Radit iter liquidum, celeris neque commovet alas.
Sic Mnesteus, sic ipsa fuga
secat ultima Pristis
Aequora, etc.
Ludovicus Ariostus[47]
comparatione etiam ab harum alitum pernicissimo, ac altissimo volatu accepta,
sese promittit ita amici laudes, et encomia decantaturum, ut earum fama
Columbarum volatum sit superatura:
Io stando, inquit, qui farò
con chiara tromba
Il suo nome sonar forsi tant’alto,
Che tanto mai non si levò Colomba.
Iam vero si exercitum, aut ab hoc urbem aliquam obsideri tam arcte contingat,
adeo ut nihil inde efferri ad alias urbes possit ad implorandum opem, non ne
Columbarum ope in hoc casu usos cum veteres, tum recentiores bellorum duces
historia docet? Cur vero hisce alitibus potius epistolas collo annexas, vel
earum pedibus deferendas, quam aliis committebant, quam ob volatus celeritatem?
Hoc militari astu Plinius[48]
Hircium, et Brutum in Mutinensi obsidione usos narrat: Hircio Consule ad Decium
Brutum, et Decio Bruto rursus ad Hircium Columbam mittente, ubi disposito cibo,
quibusdam eminentissimis locis, Columbas tenebris prius inclusas, et fame
plurima affectas illinc inde volare instituerant. Quid itaque vallum, ut Plinii verbis utar, et vigil obsidio, atque etiam amne praetenta profuere Ansonio, per
caelum cuncte nuncio? Quae verba Io. Dousa nobilis Batavus, apud quos
Columbas simili officio functas in obsidione Leidensi Lipsius tradit, ita
carmine vertit.
Quid vigil obsidio, quid arces,
Aut valle prosunt, per spatia in??
Eunte Cali nuncio?
Mirum, sed ad rem propositam sane accommodatum, quod Aelianus[49]
tradit his verbis:
Uno, eodemque die victoria Taurosthenis ex Olympia Aeginam nunciata est
ipsius parenti, ut alii affirmant, per specturum vim. Alii vero dicunt
Taurosthinem Columbam a suis pullis madidit adhuc, et involucribus abstractam
secum deportasse: cumque vicisset, purpurae amictam eam remisisse, eamque cum
summa festinatione ad pullos properantem eodem die ex Pisa in Aeginam advolasse:
quod si verum est, nam fidem apud authorem esse volo, quamvis alioqui credi
possit, velocitatem alarum Columbae maximum denota: Et forsan hanc per Columbas
missionem Iuvenalis innuit, cum scribit:
Tanquam
a diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola penna.
Unde vero eiuscemodi usus, literas scilicet ita per Columbas mittendi, et remittendi ortum habeat, praeter unum Iustum Lipsium, nemo, quod novimus, prodidit. Hic autem vir doctissimus eius opinionis est, ut a theatro illo Brutiae militiae exemplum credat. Olim enim in re ludicra, et in spectaculis Saturnalibus usus, inquit, similis fuit Columbarum. Nam patresfamilias, qui in Theatrum, vel Circum ibant, unde non pro arbitrio reditus erat, Columbas secum in sinu ferebant, easque immittebant cum tabellis nuncias domum, qui vellent. Huius vero rei authorem adducit M. Varronem[50], qui sic scribit: Columbas redire solere ad locum licet animadvertere, quod multi e theatro e sinu missas faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi everterentur, non emitterentur. Sed forte adversus nos, qui ad hoc officium Columbas potius, quam alias aves propter volatus celeritatem electas fuisse statuimus, insurgat inquiens, ideo accipi hasce volucres tantum, quia fideliter suas sedes repetant, quemadmodum etiam Hirundines internuncias in rebus magnis fuisse quandoque historia testatur, et Aelianus[51] prodidit Marrhem Aegyptiorum regem Cornicem habuisse, quae postquam audivisset, quo volatus dirigendus, et quaenam regio transeunda, et ubi terrarum requiescendum
[369] esset, eo literas ocyus quam quivis nuncius perferret. Quam tamen alitem
Columbis in volatus celeritate longe inferiorem esse constat. Verum huic
responsum esto, Cornicem illam nisi temporis diuturnitate ab hominis instructam
eo munere functam idem Aelianus innuit, dum valde cicurem extitisse tradat. Hirundinis vero volatus nostram opinionem confirmat, tantum abest, ut eam
diminuat. Hanc enim alitem trans mare etiam aliquando migrare
constat, moxque ad domesticam sedem reverti. Sed de volatu eius proprio loco.
Astipulatur in primis nobis Pet. Bellonius[52],
qui Aegyptios nautas, Cyprios, atque Cretenses Columbas in navibus suis alere
tradit, non aliam ob causam, quam ut ad terram appropinquantes eas emittant
domum laetum allaturas nuncium, adventare dominum. Insuper Io. Boterus [53]
Benensis Cattiae urbis, quae inter Gazam antiquissimam civitatem, et Cairum
interiacet, incolas testatur Columbis ideo pro nunciis uti, ligatis pariter sub
alis literis, quod hae velocissime ad Columbaria reverti sciant, etsi sex etiam
dierum intervallum utraque urbs distet. Eundem usum, necnon celeritatem
eiuscemodi nunciorum eleganter docet Ludovicus Ariostus de morte Orrili ita
canens:
Tosto che il castellan di Damiata
Certificossi, ch’era morto Orrilo,
La Colomba lasciò ch’havea legata
Sotto l’ala la lettera col filo.
Quella andò al Cairo, et indi fu lasciata
Un’altra altrove, come quivi è stilo:
Si che in pochissime hore andò l’aviso
Per tutto Egitto, ch’era Orrilo ucciso.
Sed haec de celeritate dicta sint. In volatu quandoque strepitum aedunt, ut
innuit quoque Vergilius[54]
inquiens:
Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis
Dat tecto ingentem etc.
Quo tempore sane minus celeriter volant, atque hoc idem quoque insinuat, dum
addit:
Mox
aere lapsa quieto
Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas.
Eiusmodi vero alarum plausus pro diversis Columbarum speciebus etiam variat: aliae enim in aere sublimi, ut agrestes, quae nisi dum sese a tectis praecipites dant, ut iam ex Varrone diximus, et genus illud gutturosum, quod iteratis vicibus plaudit magna cum ambitione: aliae in aere quidem, sed ultra faemellas volando tantum, quales sunt illae, quas Batavi {Overslarges} <Overslagers>, et Draeiiers vocare prius diximus. Plinius[55] de tempore agens, quo Accipiter Columbas invadit, hoc tanquam praecipuum nominat: Quae ostentatione, inquiens, ut vinetae praebentur Accipitri, implicatis strepitu pennis, qui non nisi ipsis alarum numeris eliditur, alioquin soluto volatu in multum velociores. Speculatur occultus fronde latro, et gaudentem in ipsa gloria rapit. Haec ille: ex quibus duo potissimum intelligimus, strepitum scilicet pennarum cum ostentatione aedere, ex eo tempore tardiori volatu uti, sed de qua specie agat, arduum est iudicare. Qui de maximis illis, seu gutturosis dixisse id ipsum existimet, haud ita toto caelo meo iudicio aberraverit, si modo verum est, quod tales Campanae illae fuerint, ut nonnullos arbitrari diximus: nam de his ita Plinius[56] scribit: Harum volatus in reputationem caeterarum quoque volucrum nos impellit: Sed quo minus id credamus, obstat, quod Accipitrem invadentem fronde latere scribat: nam Accipitrem nisi in agris fronde latere non potest, cum hominum consortia maxime fugiat. An Plinii temporibus magis erant sylvestres, et victum ex agris comparabant? Nam et nunc quoque apud Batavos id quandoque facere audio.
AETAS
COLUMBAS, et Turtures octonis annis vivere Plinius scripsit, mutuatus, ut videtur, ab Aristotele[57], ex quo tamen nihil certi concludas. Ait enim ad hunc modum: Columba, et Turtur vivunt vel ad annum octavum, scilicet quae {exaecatae} <excaecatae> allectrices aluntur. Si enim {exaecatae} <excaecatae>, et tam ingentes dolores passae id tempus attingunt, quid vetat quod aliae liberae id superare nequeant? Neque etiam Pet. Crescentiensis[58] authoritas contrarium astruit, qui in Columbariis non inveniri tradit, quae octavum annum supergrediantur. Eiuscemodi enim Columbae vel in agris intercipiuntur, cum ab hominibus, tum ab Accipitribus,
[370] aliisque rapacibus, quorum gratissima esca sunt, vel alio avolant, veteres sedes aut ob pabuli inopiam, aut ob aliam quamvis causam perosae. Quod vero ad domesticas attinet, retulit mihi vir quidam fide dignus, et rerum naturalium non imperitus, se a patre suo, qui Columbacei generis, aliarumque avium studiosissimus esset, audivisse Columbum habuisse viginti, et duobus annis, et semper generasse, excepto ultimo semestri, quo caelibem vitam, relicta coniuge, elegerat. Fidem huius rei mihi facit Albertus, qui in indagandis eiuscemodi naturae arcanis diligentissimus fuit. Compertum est, inquit, apud nos Columbam vivere per viginti annos, et raro supra: quasi vigesimum annum Columbinae vitae terminum constituat. Quin et Athenaeus[59] post enumeratas omnes Columbarum species, ex iis diutius vitam Columbas prorogare ait, ut quae ad annos triginta quatuor vivant. Verum Aristoteles[60] vitae terminum Palumbis tribuit quadraginta annorum, pro quibus forte is memoria lapsus Columbas posuerit. Verisimile enim est Palumbes diutius supervivere, ut pote in venere temperantiores, adeo fructuosum est venerem detrectare.
VOX
M. Varro[61] Columbas inter eas aves annumerat, quae a sono vocis nomen habent. Verum
Graecorum, aliorumque Latinorum, ni fallor, praeter ipsum, neminem astruere
videas, quando sane longe aliam vocem aedant. Itaque [GR] per iota in penultima, vel [GR] de voce Columbae dicitur,
authore Polluce. [GR] de voce porcorum apud Hesychium legitur. [GR] Graecis
murmurare est, quod verbum Varinus de Columbarum voce dixit; dicuntur et [GR]. Est autem vox, ut Theodoreti verbis utar, suspirantibus similis. Latini gemere dicunt, murmurare, et meditari. Prius verbum magis est usitatum. Author Philomelae:
Et castus Turtur, atque Columba gemunt.
Pontanus.
Quid Acti
Prosunt, aut gemitus tibi Columbae?
Albertus omnia Columbarum genera eiusmodi gemitu pro
cantu uti scribit. De earum murmure in elegantissimo legitur epithalamio
Gallieni Imperatoris:
Non murmurae vestrae Columbae
Brachia non hederae, non vincant osculae conchae.
Et apud Politianum in rustico:
Murmure apricantes nivei de turre Columbi.
Quod vero meditari dicantur Columbae, legimus in sacris bibliis: Sicut pullus Hirundinis, inquit Ezechias Rex[62] a morbo divinitus liberatus, sic clamabo, meditabor ut Columba. Et rursus[63]: Et miles captivus abductus est, et ancillae eius minabantur, gementes ut Columbae etc. Eiuscemodi suspiriosam vocem cantus nomine insignivit Plinius[64], inquiens: Cantus omnibus similis, atque idem trius conficitur versu, praeterquam in clausula gemitu, hyeme mutis, ???? vocalibus. Ornithologus haec verba ad omne Columbarum genus extendi existimans meo iudicio fallitur. Postremum enim illud, quod hyeme obmutescere et vere vocales esse tradit, Columbis minime competit, quae hyeme non minus, quam quovis alio anni tempore lamentatur potius, quam canunt. Unde Hebraeorum Ionah, pro qua voce nostra translatio, ut diximus, Columba hebet ab aliis Hebraeis moereor vertitur, aut tristitia, ut sit derivatum a verbo Ianah, quod esset moereore affecit.
NATURA MORES INGENIUM
ARISTOTELES[65] proprium Columbis, Palumbis, ac Turturibus esse videri scribit, ne collum, cum bibunt, resupinent (elevent legitur apud veterem interpretem) nisi satis hauserint. Videtur vero locus ille quibusdam viris doctis suspectus, fortassis quod apud Athenaeum[66] aliter legatur, hoc modo [GR], id est, Alexander Myndius ait Columbas, cum bibunt, collum non resupinare, quemadmodum
[371] nec Turturem. Verum ego una cum
Ornithologo locum Athenaei corruptum esse arbitror, Aristotelis vero integrum,
legendumque apud illum ex Aristotele [GR]. Nam et Plinius[67]
quoque sic legit: Proprium generis eius, inquit,
et Turturum, cum bibant, collum non
resupinare, large bibere iumentorum modo. Albertus non ita quoque tantummodo
legit, verumetiam cur ita bibant, rationem assignare conatur, inquiens: Omnes
uno tractu bibunt demisso capite, et non erigunt in potu saepe capita, sicut
alias aves: nam collum earum breve, et amplum est, et multae aquae capax, in
aliis avibus non item. Germani, referente Ornithologo, similitudine ab
eiusmodi Columbarum potandi more accepta, hominem qui affatim uno haustu bibat,
haustum Columbinum trahare dicunt, Graeci [GR]. Aves sunt gregales, teste
Aristotele[68], conspicitur tamen et solae volare. Quod si vero ignota quaedam
volantibus sese immisceat, primum veluti eam odissent, verberant, et quandoque
etiam erectis pennis horrent, quod Statius[69] ita pereleganter demonstrat.
Qualiter Idulia volucres, ubi molliae frangunt
Nubila, iam longum caloque domoque gregatae,
Si iunxit pennas, diversoque hospita tractu
Venit avis, cunctae primum mirantur, et horrent,
Mox propiusque volant, sociam iamque aere in ipso
Paulatim fecere suam, plaususque secundo
Circumeunt hilares, et ad alta cubilia ducunt.
Plinius Columbam vocat avem multivagam, quoniam, ut ego coniicio, saepius volatum ad agro, maxime si pulli alendi sunt, reiteret. Varro[70] propter innatam timiditatem altiora loca amare tradidit, quare et a nobis in eiusmodi domus partibus (loquor modo de agrestibus) enutriuntur. Arbores tamen rarius petunt, quare minime laudare Pontanum[71] queo, qui pro re nova, et insolenti scribit Columbas nuces deseruisse.
Neque Virgilius obstat, inquiens:
Tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsa
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt.
Nam cum eiuscemodi Columbae aureum ramum Aeneae indicare debebant, illeque
in arbore esset, arbori etiam insidentes facere poeta debebat. Adde quod
eiuscemodi Columbas Veneris nempe nuncias Accipitris insidias non fuisse veritas
tacite subinnuere voluerit poeta, quas alioquin caeterae naturaliter
exhorrescunt: ille vero sub frondibus latere solet, ut inopinantes invadat,
evasuras facile, si aperto campo, cum quod volatus celeritate unguibus illius
sese eripiant. Nam, ut inquit Seneca[72], fuga Columbas iuvet. Terram etiam nisi pabulum quaesiturae fugiunt. Quare Vergilius[73]
alias eas in solo sedere facit, inquiens:
Geminae
cum forte Columbae
Ipsa sub ora viri calo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Gaudent pluviis, quibus sese abluunt a collectis sordibus. Sed et
pulverare solent. Utrumque etiam Aristoteles[74] eis ascribit. Longolius tamen Columbas inter aves pulveratrices recte
numerari non putat. Sed quid si nec inter lotrices simpliciter reponamus? Lavant
enim simul, et pulverant quod hoc modo praestant. Corpus primum humectant, dein
pulvere sese conspergunt, atque ita corpora sua a pulicibus, ac omni labe
mundant: quam nempe impense oderunt, ut innuit Ovidius[75] hoc disticho.
Aspicis ut veniant ad candida tecta Columbae,
Accipiat nullas sordidae turris aves.
Alibi etiam Columella sine labe dixit, et D. Basilius omnem foetorem expellere. Sed haec mores earum quoque referri queat, cum aves sunt, ut paulo post dicemus, castae, et pudicae, quae nunquam connubia semel in incoepta violent. Celebratur Gallinacei generis amor erga sobolem, sed his cum Columbarum amore neutiquam comparari potest. Illic enim a sola matre procedit, hic utrique parenti aequalis, ut Plinius[76] testatur, atque experientia comprobat: quinimo Aristoteles[77], et ex hos Aelianus[78] , et ipse Plinius[79] referunt foeminas vagantes, et errantes a maribus compelli ad nidum, et cum peperint ova, cogi ut incubent dein et ipsos vicissim cum ipsis incubare, pullos fovere, et alere: haec omnia alternis vicibus praestare: illas noctu, hos interdiu incubare. Sepe etiam ex hac causa, inquit, Plinius, castigatio pigrius intrante faemina ad pullos. Et Aristoteles[80] etiam alibi faeminam in opere sobolis mare acerbiorem esse testatur: sed et mares, si Porphyrio credimus, exclusis pullis primi cibum in os ingerunt. Haud tamen inde statuendum est faeminas parum de sobole sua solicitas esse, sed in nutritione paulo maribus negligentiores, siquidem alias et ipsae incubante, vel foventes eam non deserunt, nisi iam marem eosdem officio functuri sponte vicem suam subeant.
[372] Ab hoc amore similitudinem sumpsit Dantes[81],
Columbis duas comparans animas: quas, ut ipsum alloquerentur, tam citato cursu
usas ait, quali Columbae solent ad nodos reversurae, Ait autem.
Quali Colombe dal desio chiamate
Con l’ali alzate, e ferme al dolce nido
Volan per l’aer dal voler portate
Cotali uscir de la schiera. etc.
Porro non sobolem suam duntaxat amant Columbae, verum etiam se invicem. Ita
magna ex parte, inquit Philosophus[82],
Columbae mutuo degunt amore. Gregatim enim, ut diximus, volant, simul pabula quaerunt, et pastae simul
revertuntur. Maior vero amor maris erga faemellam, et huius erga marem existit,
eoque humanum genus longe superant. Etsi enim plures in eodem loco mixtim degant,
mutuoque se omnes amore prosequantur, aves alioqui salacissimae procacitatis,
lasciviaeque notam apud omnes gentes contraxerint, incomparabile tamen
continentiae, summaeque, et incredibilis pudicitiae exemplum de se nobis
exhibent, quando neque quis alterius connubia violent, masculo nempe non
quaerente novas nuptias, faeminamque illi, cui semel nupsit, fidem semper
servantem inviolatam, cuius sane talis amore est, ut non tantum morosiorem
maritum patiatur, nunquam ab ipso deficiens, verum etiam officiosa charitate
illum sibi reconciliatum in oscula cogit redire: quod eleganter Plinius[83] qui in celebranda istac pudicitia multus fuit, his verbis scriptum
reliquit: A Perdicibus (de quarum
salacitate memorabili egerat) Columbarum
gesta spectantur maxime simili ratione, mares iidem, sed pudicitia illis prima,
et neutri nota adulteria. Coniugii fidem non violant, communemque servant domum.
Nisi coelebs, aut vidua, nidum non relinquit, et imperiosos mares, subinde etiam
iniquos ferunt: quippe suspicio est adulterii, quamvis natura non sit (fit?).
Tunc plenum querela guttur, saxique rostro ictus, mox in satisfactione
exosculatio, et circa Veneris preces crebris pedum orbitus adulatio. Haec ille: cui multi recentiorum ceu calculum
adiiciunt, quorum verba brevitatis causa sponte praetereo. Sunt qui nigris
Columbis hanc miram naturam tribuant, ut scilicet vita functis maribus faeminae
nullis illecebris adduci queant ad secundas nuptias, quodque eadem sit maribus
erga defunctas faeminas benevolentia, quasi vero ea nigrarum Columbarum
praerogativa sit. ut aliorum quorumcunque colorum Columbas castitate praecant:
quod sane, praeterquam quod quotidiano experimento repugnat, fabulas sapit, et
anilia deliramenta, dignum ut a pueris explodatur. Constat enim Columbas
cuiuscunque etiam coloris, si mares defuncti sint, novas nuptias appetere,
quinimo si earum dominus coniugia earum permutet, posteaque rursus simul ad
consuetas habitationes perducat, quibus secundo coniunctae sunt, posthac semper
adhaerescere, et cum prioribus maritis, tanquam cum ignotis vitam degere. Sed
anilis ea opinio inde fortassis enata videri possit, quod Aegyptii sapientes
mulierem volentes significare teste Oro Apolline, quae ad mortem usque in
costatu permaneret, nigram Columbam pingerent. Verum hi nigram faciebant, non
quod caeteris pudicitior sit, sed ut id scilicet indicarent, quod ad secundas
nuptias non transisset, sed atrata viri prioris desiderium prae ferret. Ex quo
in Primis, ut id obiter annotem, docemur antiquissimos illos Aegyptios in luctu
pullo etiam colore usos, uti etiamnum mos ille plurimarum gentium communis est,
quamvis apud Romanos in Imperatorum funeribus vestibus albis utebantur, ut
Plutarchus, et Herodianus asserunt. Sed ut ad Columbarum pudicitiam revertamur,
Tertullianus in sua Monogamia Columbam in exemplum trahit, nos ad simplicitatem
eius provocatos ea de causa disserens, quod haec avis non innocua tantum sit,
verumetiam pudica, quam unam unus tantum masculum novit. Idem facit Propertius[84], inquiens:
Exemplum iunctae tibi sint in amore Columbae
Masculus et totum faemina coniugium.
Dantes ab hoc mutuo maris, et faeminae amore
eiusmodi metaphoram collegit:
Si come quando ‘l Colombo si pone
Presso al compagno, l’uno, e l’altro pande
Girando, e mormorando l’affettione.
Così vid’io l’uno da l’altro grande
Prencipe glorioso esser accolto
Laudando il cibo, che la su si prende.
Huc spectat quod Iuvencus poeta Christianus Columbas proprio, ac peculiari
epitheto puras, quasi immaculatas, et ut Ovidii verbis utar, totas sine labe
appellet.
Simplicitate tamen puras superate Columbas.
[373] Sed et Martialis[85]
de Publii catella eodem epitheto usus videtur, inquiens: Issa est purior osculo Columba: Pontanus[86]
quoque fidem Columbis matrimonii tribuit immaculatam, dum ait:
Turturibus, si certa fides, certusque Columbis
Est amor, et thalami, sunt vincula certa mariti
Et ante[87] dixerat:
Viximus ex illo gemini sine lite Columbi
Nox socios vidit, socios lux, oscalae iunge
Mutua, sic gemini servant in amore Columbi.
Quapropter mirum apparet, quod ab Artemidoro Daldiano[88]
scriptum est, Palumbes, et Columbas in somnis mulieres {seortatrices} <se
hortatrices ?> significare, cum alias pudicas potius notare deberent.
Columbarum autem oblationem in sacris, de qua post fusius agemus, Theologi ita
accipiunt, ut coniugi tam firmi ratione habita, nos quoque mentem stabili
firmitate perseverantem, Deo ut vero coniugi, sociemus. Offerebatur autem a
muliere post partum par Columbarum pro peccato, veluti piaculum amissae
virginitatis. Mirum fortassis cuipiam videri poterit, quod cum ut omnium ferme
volucrum castissimas celebraverimus Columbas, easdem salaces, et in Venerea
palestra non alacres duntaxat appellemus, sed lascivas etiam ac petulantes. Nam
si castitas temperantiae species est, ut vult D. Thomas[89],
equidem Columbae castae ideo dici non poterunt, quod temperantiae leges,
terminosque non observent. Verum eo insignis temperantiae exemplar sese nobis
offerunt, cum ut aves salacissimae, et ad coitum semper pronae sese ab alienis
temperent, et nisi cum propriis uxoribus coeant, nec alios cum iis coire
patiantur, neque denique coniugium iam inde a primo ortu deserant, nisi caelebs,
aut vidua, ut Plinius, Aelianus, multique alii attestantur, uti latius
demonstravimus. Contra rursus Aristoteles disertissimis verbis interdum
nonnullas ex maritatis cum aliis coire dixit, et apud Aegyptios impii. ac
ingrati hieroglyphicum sint, quia masculus validior factus patrem rostro impetit,
et a matris consortio tentat abigere. Illud vero maxime improbam, ac illicitam
earum libidinem indicat, quod Aristoteles[90]
ibidem tradit, et experientia comprobat, quod scilicet mas adultos pullos, cum
tempus prodeundi ex nido est, subigat, dignus profecto culeo, et duplo maiori
supplicio: quae sane culpa elui nulla ratione potest. Porro notissima omnibus
earum est salacitas, quam nempe non illi solummodo celebrent, qui de avium
natura scripsere, sed quicunque fere etiam poetae hinc in lascivis amoribus suas
deprompsere similitudines, et Veneri sacras facere. D. Basilius[91]
etiam Columbas copia libidinis gaudere dixit, et non immerito Albertus
Columbarum etymologiam a plurimo earum coitu deducit, ita dictas tradens, quod
lumbos colant, id est, quod Veneri indulgeant. Catullus Columbulum albulum, aut
Dionaeum tanquam summae salacitatis volucrem nominat, ubi C. Caesaris libidinem
describens, eam huic avi comparat. Vocat autem Columbulum Dionaeum a Dione
Veneris matre. Idem facit Pontanus [92] Catullum ut videtur, imitatus:
Mox ubi iuvenis decens, valensque
Qui sit, substituens, salaciorque
Verno Passere, et albulis Columbis.
Homerus[93], ut annotat alibi Varinus[94], Turdis, et Columbis comparat ancillas Penelopes, Turdis forte a eichlismo, id est, inconcinno, et lascivo risu, quo utebantur, ut se mutuo exhilararent: Columbis vero propter libidinem, ad quam hae aves, inquit, proclives sunt. Ob hanc itaque nimiam salacitatem, licet alias quidem Spiritus Sanctus soleat designari per eam non decuisse volunt Theologi, teste D. Bernardo[95], Columbam in sacrificio Domini de quo post suo loco, assumi, nisi ea aetate, qua nesciret libidinem. Turturis vero non designari aetatem, quoniam in quacunque aetate agnoscatur eius castitas. Unde sunt, qui non omnibus Columbis hanc castitatem attribuant, at eis tantum, quae [GR] dicuntur, quarum caelibatum, quem alterutro eorum extincto, coniux alter fideliter servat, et Corvis, et Cornicibus, et Gracculis communem esse perhibent. Sacrae sane litterae, ut paulo ante ex D. Bernardo diximus, Turtures maxime celebrant. Aelianus[96] a Palumbis Turtures castitate, ab his rursus Columbas superari innuens, quamvis interim quod tradit, fabulam sapere videtur, hunc in modum alibi scribit: Ex avibus castissimi (Palumbi) sunt ab omni stupro. Mas enim, et faemina in hoc genere tanquam nuptiis alligati mutua consensione adeo ad stabile, et certum connubium, per summam castimoniam adhaerescunt, ut neuter alienum cubile attingat. Si autem impudico amore capti, ad alienam Venerem libidinis oculos adiecerint, eos reliqui circumsedens mares quidem marem discerpunt, faeminas vero faeminae disperdunt. Huiusce
[374] etiam modi lex ad Turtures pertinet,
sanctaque et syncera permanet: tum etiam ad Columbas albas manet, praeterquam
quod non utranque occidunt: nam marem duntaxat perimunt, faeminam vero illius
misericordia permoti, impunitam, atque inultam in viduitate reliquam aetatem
ducere permittunt. Haec ille. Cur vero huiuscemodi castitatis decus privatim
ad albas Columbas pervenire dicat, plane non video, nisi albas, ut frigidiori
temperie praeditas, etiam minus libidinosas innuere voluerit. Sed quo minus id credam, obstat eiusdem authoritas,
omnes universaliter castissimas nominantis. Sunt praeterea Columbae, si quae
animantia alia, innocentia, imbellia, placida, ac mitia, timida, trepidaque
atque simplicissima, Innocentia earum in primis iam diu in proverbium abiit, qua
alibi utitur Iuvenalis hoc versu.
Dat veniam Corvis, vexat censura Columbas.
Agnoscitur autem ex armis suis, quae neque ad nocendum, neque ad iniurias
propellendas idonea gerunt:m quare recte Horatius imbelles appellat, inquiens:
Nec
imbellem feroces
Progenerent Aquilae Columbam.
Varro quoque nihil timidius Columba
dixit, et Graecis [GR], et [GR] ob eandem causam dicitur. Etymologi enim [GR] paronymum non epitheton ponunt. Deducitur autem a
[GR], quod est trepido, et poetae cum Graeci, tum Latini, necnon et Hetrusci
passim in pavidis hanc usurpant comparationem: ut Homerus de Pallade, et Iunone
ad bellum euntibus:
[GR]
Hae pavidae gressu similes abiere Columbis.
Alibi[97] etiam Dianam prae timore
arma sua de manibus cadere sinentem pavidae Columbae comparat.
[GR]
Lachrymabunda autem deinde Dea fugit, velut Columba.
Ita Vergilius[98]
Hecubam ad aram capto Ilio profugientem, Columbae assimilat, quae imminentem
tempestatem subterfugere conatur:
Hic Hecuba , et natae nequicquam altaria circum
Praecipites atrae seu tempestate Columbae
Condensae, et divum amplexae simulacra tenebunt.
Eodem modo Ludovicus Ariostus [99]
Marphisam, et Guidonem, aliosque heroes alioqui insuperabiles, et fugere
nescientes, timidos Columbas nuncupat, quod Astulphi cornu sonum ferre nequirent.
Ma che direte del già tanto fiero
Cor di Marfisa, e di Guidon Selvaggio?
Dei duo giovani figli d’Oliviero,
Che già tanto honoraro il lor linguaggio?
Già cento mila havean stimati un zero,
E in fuga hor se ne van senza coraggio
Come Conigli, o timidi Colombi,
A cui vicino alto rumor rimbombi.
Et paulo post[100], ut ostenderet timidorum
esse gregatim ire, eandem Marphisam fortissimis quibusdam ac magnanimis heroibus
inducit loquentem:
Dicendo, che lodevole non era.
Ch’andasser tanti Cavalieri insieme,
Che gli Storni, e i Colombi vanno in schiera
I {dami} <daini ?>, e i cervi e ogn’animal, che teme.
Ma l’audace Falcon, l’Aquila altiera,
Che ne l’aiuto altrui non mette speme,
Orsi, Tigri, Leon, soli ne vanno
Che di più forza alcun timor non hanno.
Homerus, teste Aristophane[101], Iridem timidis Columbis similem esse dixit. Ioannes Tzetza[102] in enodatione dictionis [GR], quae significat timere, scribit, Columbis, cum pavore afficiuntur, medias natium partes tremere, atque hinc eiusdem dictionis {eymologiam} <etymologiam> deducit, vel inde quod orrhos pars corporis, quam et taurum dici ait iis, qui metuunt, sudare consueta sit, atque madescere, vel denique a timore brutorum, quae in eo caudam in femora solent contrahere, quod sane verum esse domestici canes docent, et verisimile est <Columbarum horrentium nates tremere, nam et nobis, ubi quid insolens accidit, quod pavorem inducat, similiter nates contremiscunt. Caeterum Columbarum timoris sacrae literae quoque meminerunt, ut apud Ezechielem[103]:
[375] Salvabuntur, qui fugerint ex eis, et
erunt in montibus, quasi Columbae convallium omnes trepidi. Quapropter recte
trepidas dixit Ovidius[104]:
Ut solet Accipiter trepidas urgere Columbas.
Et timidas Marullus:
Nec Leporem canit amathius, timidamve Columbam.
Porro clementia earum, et mansuetudo tam nota omnibus est, ut
comprobationibus opus esse non putem. Communis enim id paroemia satis manifestat:
Columba mitior. Et cum Graeci aliquam
mansuetudinem significare volebant [GR], id est, quieta Columba dicere
consueverunt, et [GR] eodem significato. Chalinus etiam apud Plautum[105]
cuidam abblandiens ita loquitur: Sine
amabo te amari meus fellus dies, meus pullus Passer, mea Columba, mi Lepus: Alibi[106]
etiam Agyrippus adolescens apud illum dolet sese non amplius a lena ad amasiam
admitti, quia iam nummis esset spoliatus:
Sed ubi, inquit, quid dederam quasi
Columba pulli in ore ambae (lena, et amasia) meo: hoc est blandientes Columbarum more. Hinc blandae poetis dici
merentur. Petrarcha:
Ante Aquilam blandae vincent feritate Columbae.
Propter innatam itaque hanc mansuetudinem forte humana hospitia diligunt.
Hominum autem consuetudine gaudere vel inde clarum est, quod in mediis urbibus,
imo domi sub mensis una cum Gallinis conversentur. In urbibus, inquit Aelianus, Columbae
cum hominibus frequentes habitant, seque ad pedes horum huc, et illuc magna
consuetudine ac familiaritate versant. In locis autem ubi ab hominum frequentia
solitudo est, propinquitatem hominum minime expectantes aufugiunt. In
multitudine enim hominum confidentiores fiunt, seque nihil ibi grave passuras
plane sciunt. Sed quod illas hominum praesentiam expavescere dicat, quae
nunquam eos viderunt, non rationi tantum, sed experimento etiam repugnat. Si enim paucos metuunt, cur non et multos? Quod si ideo metuere dicas,
quod nunquam homines viderint, pullos omnes, qui in Columbariis nascuntur,
procul aufugere semper per ob eandem causam constituendum foret, qui tamen et in
mediis urbibus in eisdem Columbariis cum parentibus suis, modo non dominis ad
mensam cedant, postmodum quiete vivunt. Quinimo et illae, quibus nunquam ante
visi homines, non amant illos duntaxat, sed sponte ad ora etiam eorum advolant,
tanquam innatam cum illis amicitiam significaturae: quod multorum populorum,
incolarum Checcae, et aliorum quorum supra meminibus, Columbas fecisse constat.
Celebris denique in ipsis simplicitas est, ut quibus, teste D. Chrysostomo[107] proprium
sit usque ad mortem in simplicitate perseverare. Sed laudine, an potius vitio ea ipsis vertenda sit, dubium cuiquam videri
possit, cum ea modo in sacris literis damnetur, modo commendetur. Ephraim apud
Oseam[108] similitudine a Columba accepta stultitiae ita accusatur, ubi dicitur: Et
factus est Ephraim quasi Columba seducta, non habens cor, id est,
intelligentiam, quae suos foetus non potest defendere. Contra vero salvatur
noster Iesus Christus[109] disertissimis verbis Apostolos suos monuit, ut simplices essent, ut
Columbae, prudentes vero ut serpentes. Quid itaque dicendum? mihi ea ubique
damnata videtur. Iesus enim ita commendat, ut simul serpentium prudentia
adiungatur socia, ut scilicet prudentes essent, ne aliorum insidiis caperentur,
simplices, ne aliis nocerent. Prudentia autem sine simplicitate calliditas est:
simplicitas sine prudentia stultitia. Ita Prudentius[110] Evam, cum a peccatis adhuc immaculata esset, Columbam vocat, candidam,
cuius simplicitati serpens facile imponere potuerit.
Eva Columba fuit tum candida, nigra deinde
Facta per anguinum malesuada fraude venenum.
Suidae extat adagium, cuius etiam ante meminibus, ab
harum avium simplicitate, nempe [GR], Columbae enim cum volant, volatus
pernicitate caeteras fallunt, cum sedent, nihil ipsis mitius, ac quietius. Hinc simulatores, qui simplices apparent, Columbarum vultus gerere dicere
possumus: ita Faustus ait:
Exteriora gerit qui simplicis ora Columba.
Licet vero tantae simplicitatis animalia sint, qualem diximus, suo tamen interim ingenio carere natura noluit, quo in primis simplicitatem, ac inermia sua corpora defendere possent. Loca in primis elegunt eminentia, ut a nocentibus bestiis tutae sint; nam praeter rapaces aves alios quam plurimos hostes habent. Quid adversus Accipitres, qui ipsis ceu gratissimae escae ubique, et semper insidias struunt, eas tutatur aliud, quam singularum specierum eorum exacta cognitio? Contra quos quo astu viantur audire operaepretium fuerit, inquit Aelianus[111], cum eas Accipiter, qui natura sua in sublime ferri potest, persequitur, ea deorsum versus elabuntur. Cum ille in inferiori sede aeris volat, illa contra sublime feruntur, et supra Accipitrem, in sublime ineptum facere
[376] non valentem, volantes bene sperare incipiunt, fiduciaque implentur. Haec ille. Sed nos antea istaec ex Aristotele[112] clarius scripsimus, qui talem ait Accipitrum naturam esse, ut alii Columbam nisi sedentem, alii nisi volantem rapiant: Columbas vero singulos horum etiam dignoscere, supervolare, si humipetae sint Accipitres, in terram se proiicere, si sublimipetae. Sed quod amplius est, cum bibendi causa flumina petunt, ubi eos sub frondibus latentes latrones infestare solent, ad aquas saepius oculos coniicere, ut praevisa in ea illorum adventantium umbra (nam eminus etiam eos agnoscunt) fuga saluti suae, quae in ea sola reposita est, consulant. Insuper multis aliis avibus si non sapientiores, cautiores saltem existunt. Multae in cassides aucupum nullo plane negotio incautae, stolidaeque sese insinuant, et si forte semel evaserint, in easdem rursus tanquam mala sua a bonis discernere nescientes, impingunt. Columbae vero non duntaxat aucupum fraudes ignorare minime videntur, verum si semel fortassis in eas incidere illas contigerit, vel sedes illas mutant, vel saltem summo cum timore postmodum vitam ibi traducunt: quod Aelianus[113] quoque alibi scriptum reliquit his verbis: In multitudine hominum confidentiores fiunt, seque nihil ibi grave passuras plane sciunt. Ubi vero aucupes, venatoriaque instrumenta versari vident, non amplius sint summa ibi formidine habitant, ut ita de eis loquar, quemadmodum ante me Euripides. Haud exiguam etiam praerogativam a natura obtinent, dum et corporis dotes cognoscunt, inter quas pulchritudo, qua homines, qui animi gratia eas enutriunt, afficiuntur, primum locum sibi vendicat: hanc inquam non agnoscunt tantum, sed Narcissi instar, eius etiam specie capiuntur, unde sese saepe soli, ad cuius radios pulchellum illud suum collum maiorem, et venustiorem colorem aediturum scientes, exponunt. Id sane Plinius quoque intellectui earum ascribit, inquiens: Columbis inest quidam et gloria intellectus. Nosse credas suos colores, varietatemque dispositam. Sed haec omnia noscere eas, lectori minus mirum forte videbitur, si memoria pollere etiam dixerimus. Themistius autem eximius sui aevi philosophus, et affirmat illud, et causam quoque assignat purgationem in illis imaginem: quod Caelius[114] quoque repetiit. Exempla aliquot, quae memoriae Columbarum similitudinem testentur afferre possem, sed cum eadem, et ingenio earum ascribi possint, quod sequitur instar omnium unum esto. Temporis sui mas, quando faeminae in incubatu succedendum est, nunquam obliviscitur, uti neque faemina sub noctem ad nidum reverti, et haec nimirum incubationis suae temporis optime memor. Quae subsequuntur; non tantummodo Columbarum ingenii acumen, sed amorem etiam erga suam speciem ostendunt. Parturientem faemellam dolere, auxilioque egere nosse mas videtur, dum sua sponte solatia, et ministeria adferat, tanquam obstetricis vicem obiens: quin et ad pullos pigrius intrantem castigat, teste Plinio[115]. illius pigritiae in alendis pullis conscius. Sed Aristoteles [116] ad nidum simpliciter cogere eam tradit, atque ita Plinii verba quoque intelligenda sunt, nam alioqui sibi ipsi contrarius esset, qui nempe ante dixerat, amorem erga pullos ipsis aequalem esse. Tunc enim ad nidum faemina intrare tardat, cum iam partus labores instant. Sed ut de maris ingenio prosequamur, is pullis suis recens natis, si Aeliano credimus, nescio quid in os inspuit, quod omnem ab ipsis fascinationis iniuriam repellat, ne si id non faciat, aliunde fascinentur. Athenaeus[117] etiam marem natis pullis inspuere ait, ne fascinentur, sed quid inspuat, non addit. Verum ut id incertum est, ita hoc in primis verissimum, quod veridicus Philosophus, et rursus Athenaeus[118] ex eo de mare, nempe quod exclusis iam iam pullis terram salsuginosam potissimum praemanducatam in os inserentes suum ingerant, atque ita praeparent, ut posthac commode cibum recipere possint. Bernardinus Gomesius[119], non solum salsuginosam, ut Aristoteles dixit, terram, sed et integra salis grana colligere asserit, idque facere, non ad praeparationem recipiendi postmodum cibi tantum, ut ille voluit, verum ut eis tam foecunditatem, et propagandi vim, quam cibi etiam appetentiam ingerant. Quae sane doctissimi viri illius sententia ceu verissima summopere mihi placet, cum in sale tales, quales praedicat virtutes omnibus eluceant, ut in tractatu, quem suo tempore edendum conscripsi, plurimis argumentis comprobavi. Ornithologus, ut id obiter annotemus, Plinii locum suspectum habet, et pro inspuunt, inspuit in singulari ex Aristotele legendum arbitratur. Sed non video quomodo faemina pullis id praestare non possit, vel si possit non velit. Si enim verum est, quod aequaliter sobolem ament, uti ex Plinio[120] diximus paulo ante, dicendum esse existimo et ipsam illis eiusmodi beneficium, a quo totius ferme vitae salus dependet, nunquam negaturam. Posse vero id ipsis praestare nulli dubitandum est, cum longe diutius incubet, at foveat, quam mas, et nocte tota. qua sane ille nihil salsuginosi reperire, vel si iam praeparatum habeat (ut Plinius[121] de utroque innuere videtur, gutture collectum gerere inquiens) saltem in ore illorum inspuere non poterit, quare
[1]
L. 5. de gen. c. 6.
[2]
Lib. 2. de part. c.
13.
[3]
6 Hist. c. 7.
[4]
3 Hist. c. ult.
[5]
3 de part. c. 7.
[6]
In Hierogl.
[7]
2 Hist. c.
[8] L.
8. c. 8.
[9] L.
de atra bile.
[10]
9 Hist. c. 7.
[11]
L. 9. Hi. 36.
[12]
L. 3. de animal. c. 45
[13] Cap.
II.
[14] L.
I.
[15]
L. 8. de praeparat. Evang. cap. 5.
[16]
Iliad. B.
[17]
L. 7. Geog.
[18] L.
II. metam.
[19]
L. 7. Theb.
[20]
Iliad. B.
[21] In
cornucopia-
[22]
Eglog. 9.
[23]
Lib. I.
[24]
L. 2. de arte am.
[25]
L. 14. c. 15.
[26]
L. 14 de animal. c1.
et Var. c. 15
[27] L.
14. c. 30.
[28] In
cornucopia.
[29]
C. 9. Polyb.
[30]
L. 3. c. 6.
[31]
In Thesaur. Geogr.
[32]
Cornelis de Jode (Antwerp,
Belgium 1568 -
Mons, Belgium 1600) was a cartographer,
engraver and publisher from Antwerp. He was the son of Gerard de Jode, also
a cartographer. Cornelis studied science at Academy of Douai, France, and
travelled to Spain and elsewhere in Europe.
When his father died in 1591, Cornelis took over the work on his father's
uncompleted atlas, which he eventually published in 1593 as Speculum
Orbis Terrae.
[33]
I. Regno di Fessa. Il regno di
Fessa incomincia dal fiume di Ommirabi, dalla parte di ponente; e finisce,
verso levante, nel fiume di Muluja: verso tramontana è una parte che
termina al mare Oceano: ci sono altre parti che compiono al Mediterraneo.
Questo regno si divide in sette provincie, le quali sono Temesne, il
territorio di Fez, Azgar, Elabet, Errif, Garet, Elcauz. Anticamente ciascuna
di queste provincie aveva particolar signoria: eziandio Fessa, diprima, non
fu sedia reale. È vero che fu edificata da certo rubello e scismatico, e
durò il dominio nella sua famiglia circa a centocinquanta anni: ma dopochè
vi regnò la famiglia di Marin, questa fu quella che le diede titolo di
regno, e fece in lei la sua residenza e fortezza, per le cagioni narrate
nelle croniche de' Maumettani. Ora io ve ne farò particolar narrazione di
provincia in provincia e di città in città, siccome assai pienamente mi
par aver disopra fatto. (Descrizione
dell'Africa – stampato a Venezia da Luigi Plet, 1837)
[34]
Joannes Leo Africanus (Granada c. 1485 - Tunisia c. 1554) or al-Hasan
ibn Muhammad al-Wazzan al-Fasi, was an Arab diplomat and author who is best
known for his book Descrittione
dell’Africa (Description of Africa) describing the geography of
North Africa.
[35]
ta(??). is serm.des
Euseb.
[36]
L. 5. Aens.
[37]
L. 6. de Avib. c. 23.
[38]
In sylvis.
[39]
L. 9. Syria.
[40] Aeneid.
5.
[41] Lib.
3. de Ponto.
[42] Cap.
60.
[43]
Psalm. 54.
[44]
Pomp. 2.
[45]
Odyss. 12.
[46]
Aeneid. 5.
[47]
Satyr. I.
[48] L.
10. c. 37.
[49]
L. 9. varia.
[50]
L. 3. de re rust. c.
7.
[51]
L. 6. de animal. c. 7.
[52]
L. 6. de avi. cap. 23.
[53]
L. de relat.
[54] Aeneid.
5.
[55] L.
10. c. 36.
[56]
L. 10. c. 37.
[57]
Lib. 9. de hist. cap.
7.
[58]
L. 10. c. 91.
[59]
L. 9. c. 16.
[60]
6. Hist. cap. 4.
[61]
Li. 4. de ling. lat.
[62] Isaia
38.
[63] Cap.
59.
[64] L.
10. c. 31.
[65]
L. 9. Hist. cap. 7.
[66]
L. 9. c. 16.
[67]
L. 10. c. 34.
[68]
L. 1. hist. c. 8.
[69]
Lis. Achilleus.
[70]
Lib. 3. de re rust.
[71]
In Ac???
[72]
L. de ira.
[73]
L. 6. Aen.
[74]
9. hist. c. 49.
[76]
L. 10. c. 34
[77]
9. Hist. 7.
[78]
3. de anim. 45.
[79]
L. 10. c. 34.
[80]
6. Hist. 4.
[81]
Cant. 5. de infer.
[82]
9. Hist. 7.
[83]
L. 10. c. 34.
[84]
Lib. 2.
[85]
Lib- 3.
[86] Lepid.
pomp. 7.
[87] Pomp.
I.
[88]
De somn. interp. c.
10.
[89]
3. Ethic.
[90]
9. His. c. 7.
[91]
In Hexa. hom. 8.
[92]
Lib. I. Baiarum.
[93] Odyss.
X.
[94] In
voce [GR].
[95] Serm.
59.
[96] L.
3. c. 44.
[97] Iliad.
21.
[98] L.
2. Aenei.
[99]
Cant. 20.
[100]
Stan. 103.
[101]
In Avibus.
[102]
In Chilid. 12. 433.
[103]
Cap. 7.
[104]
Meta. 3.
[105]
In Chasinae.
[106]
In Asinaria.
[107]
Hemil. 24. in cap
.10. Matth.
[108]
Cap. 6.
[109]
Matt. 10.
[110]
In Dittec
[111]
L. 3. c. 45.
[112]
9. hist. c. 6.
[113]
L. 3. c. 15
[114]
L. 20. c. 10.
[115]
L. 10 c. 34
[116] lib. 9. Hist.
[117]
L. 9. c. 16.
[118]
9. hist. c. 24.
[119]
L. 1. comm. de sale
[120]
L. 10. c. 34.
[121]
Ibidem.