Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

5 - de Palumbo maiori

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PALUMBO maiori sive Torquato

Cap. V

AEQUIVOCA

[484] ENARRATIS iam satis superque quae ad Columbarum generatim consideratarum historiam pertinere videbantur, descriptisque aliquot domesticis; sylvestres sequuntur, in quibus Palumbus Torquatus, nimirum omnium maximus primum locum iure merito obtinet. De quo antequam agamus more nostro quaedam recensebimus, quae eodem nomine insigniuntur. Gladiator quidam magnae famae Palumbus dictus est, de quo lepidissimum apud Tranquillum apophthegma legitur Claudii principis: nam cum populus Romanus aliquando obnixe Palumbum illum exhiberi peteret, Claudius alludens ad nominis amphibologiam, daturus sese Palumbum pollicitus est, ubi captus foret. Athenaeus[1] pisces quosdam Palumbos nominat ex Epicharmo his verbis: Mane ab aurora apuas ex igne comedimus rotundas, ac porcellos, carnes assatas, polypos, quibuscum vinum dulce bibimus, heu me miserum ad sepulchrum me vocans, mala dicit, praeter triglas: tum duae amiae mediae appositae, Palumbique ([GR]) tanti aderant, et scorpii. Pastinaca marina, cuius redii, sive caudae ictus laetalis est, Venetiis vernacule Pesce <Palombo appellatur, quae nunquid [GR] sit Athenae, peritiores inquirant: nam quamvis adeo venenoso armata sit radio, non ob id tamen a ciborum censu prorsus submovetur, abscissa siquidem cauda ubique ferme venalis habetur, et in cibos admittitur, verum vilis, et plebeia aestimatur: nobilis tamen, ac delicata, si mustelae laedi comparetur, quae et ipsa tamen Romae nescio quam ob causam Pesce Palumbo vulgo dicitur. Caniculam mustelarum pariter generis in quibusdam Galliae locis Palumbum vocari audio.

SYNONIMA

QUAE Graeci Phattis, id est, Palumbis, ea avi Guarescen dictae ascribunt Arabes, pro qua voce Bellunensis habet Alursan, seu Alurasen, ni fallor, nam Columborum sylvestrium caeteris maiorum, notorumque in Syria speciem esse asserit; et alibi Aluers Columbos Sylvestres magnos exponit. Apud veterem Avicennae glossophagum etiam Algavariscen legitur. Apud Hebraeos hoc nomen non reperitur. Albertus ubi Gaza Aristotelem traducens habet, Oenas maior est Columba, minor Palumbe, legit minor est, quam Kyloz, vel Kaloz. A phatta Graeca voce Feita, et vehica etiam detorsit, Avicennae interpretes, ut apparet, secutus. Graeci hanc avem, ut saepe diximus [GR], mode ni [GR] dicunt. Gaza Latine traduxit Palumbes, et recte quidem, sed perperam eo nomine Phattam, et Phabem tanquam easdem aves comprehendit, Plinium, ni fallor, secutus, qui nusquam Phabes nominat, sed Palumbes tantum simpliciter, atque eam vocem ad omnes forsan sylvestres Columbas extendit. Exempli causa, ubi Aristoteles scribit, Cuculum in Phabum nido parere, ille Palumbis habet. Alibi vero viscum nasci negat, nisi per alvum avium redditum, maxime Palumbis et Turdi, quod Athenaeus de Oenade attestatur: unde satis liquet, Plinium, si non omnes, saltem plerasque Columbas sylvestres, Palumbes vocasse. Quamvis tamen eodem in capite modo Palumbum simpliciter, modo Palumbum ferum nominet: quare hic ferum forte dixit non saginatum. Ex recentioribus doctissimus Hermolaus, et Perottus Palumbi significationem etiam ad omnes Columbas sylvestres extenderunt,

[485] Palumborum genus unum cuius fimo viscum nascatur, Athenaeum Oenadem appellare scribentes. Veterum enim nemo Oenadem Phattis, aut Phabis annumeravit, sed Columbaceo generi simpliciter, cuius et Phatta sive Palumbes species existit. Nonnunquam etiam Palumbus cum Columbo apud authores confunditur: unde nonnulli, dum intelligunt Palumbos, maioris distinctionis causa, feros dicunt. Ego, ut omnis vitetur confusio, Phattam transfero Palumbem, sive Palumbum torquatum, vel maiorem, Phaben vero Palumbem minorem: quemadmodum etiam Iulius Caesar Scaliger[2] alibi fecit: quamvis alias Phabem nunquam videre mihi contigerit, nec ab ullo recentiorum descriptum cernam. Sed et ipse Aelianus, quoties Palumborum meminit, Palumbos semper [GR] nominat, nunquam [GR]. Martialis, qui et ipse tamen [GR] (ni fallor) vel nunquam agnovit, vel saltem de eis non meminit, Palumbos torquatos elegantissima distinctione appellat: idem faciunt ex recentioribus Niphus, et Perottus. Quod vero Phabes Palumbs minor verti queat, vel inde saltem constare potest, quia idem Accipiter, quem Latini Palumbarium, vel potius Palumbicidam nuncupant, Graecis modo [GR], modo [GR], sive [GR] indifferenter vocetur, tanquam utrumque hoc genus peculiari odio indifferentur rapiens. Quae cum ita sint, superest, ut reliqua synonyma prosequamur Palumbo torquato competentia, in quibus, si quae sint, quae et Phabi attribui queant, ae utrique accomodabimus. Palumbus in masculino genere passim apud authores legitur: Palumba in faeminino apud Propertium. Vergilius[3], ut nonnulli putant, Palumbo dixit in faeminino, hoc versu:
            Nec tamen interea rauca tua cura Palumbi,

Sed forte hic Palumbes legendum, nam haec vox usitatior est apud omnes Latinos scriptores, quamvis et ipsa non semper in faeminino genere, cum apud poetas, tum apud prosin scribentes. Plautus[4] in masculino genere dixit, inquiens: Qui enim intelligo duae unum expetitis Palumbem. Quem locum Nonius quoque adducit. Lucilius pariter, Palumbes macros vocasse legitur. Palumbium ferorum legimus in Plinio, et alia lectio habet ferarum. Quo Palumbem unum, inquit Pomponius de vite, ut citat Nonius, ex ore tollit. Palumbus, uti Columbus diminutive etiam dicitur. Palumbula quoque legitur in Cornucopia Perotti, authore non citato. Nobis Italis Palombella dicitur, ut audio. Palumbi genus alterum, et minus, quod Liviam Niphus, nescio num bene interpretatur: Quapropter ego Palumbulum potius Phabem dixerim, quasi Palumbum minorem, nisi Palumborum pullos alii Palumbos etiam vocarent, quod non veto. In Marchia Anconitana duo Palumbi genera reperiri intelligo magnitudine differentia maius appellari Palombono, minus simpliciter Palombo: quae forte Phatta, et Phabs fuerint. Isidorus Palumbes dictas putat a pabulo, eo quod sint farctae: addit tamen ex moribus appellari, quod comes sit castitatis, quod postremum magis placet; nam et Albertus, uti scripsimus Palumbem dictam ait, quod parcat lumbis, sicuti Columbam contra quod lumbos colat. Hallucinatur Adrianus Iunius, Palumbem Martiali simpliciter Torquatum dici existimans: nam Martiali haec vox epitheton, sicuti ex hoc versu, vel mediocriter doctus videat: et ex quo etymum Alberti egregie elucescit.
            Inguina torquati tardant, hebetantque Palumbi.

Rectius dixisset Iunius quotiescunque Palumbes simpliciter nominatur, de Torquata intelligendum esse. Servius Palumbes vulgo Titos vocari scribit, idque Isidorus repetit: quinimo idem Servius dicere non veretur, Palumbes non dici Latine, sed multorum authoritatem Latinum fecisse, ut Ciceronis in elegia, quae Thalemastis inscribitur, ut Vergilius in Bucolicis. Caelius Palumbes Titos dici arbitratur ex Passerum salacitate, qui solent, inquit, [GR], id est, titissare: quamquam, et [GR] de voce eorum usurpatur: hinc forte Titis derivatur, ut scribit Dionysius, aviculae species, aut etiam avis quaedam minutior. Haec ille: Et Cornutus in illum Persii locum
            Ingentes trepidare Titos,

Columbos agrestes interpretatur: Ascensius vero qui et ipse Persium commentatus est, pullos Columbinos congruere inquiens vulgari Flandrico, quo sic pulli Gallinacei vocentur, et de iuvenibus ignavis per irrisionem, quod sint pulchri Titi. Ego Persium per Titos ingentes, aves intelligere non puto, sed uti vetus interpres interpretatur Titios principes Romanos, alias Tatios dictos, vel si omnino Titos velit quis aves esse, ego Titias aves interpretabor, id est, Vultures: etsi similem vocem, nimirum [GR] reperio apud Aristotelem[5], ubi etiam Gaza Palumbium transtulit, quam pariter lectionem secutus videtur doctissimus Turnebus, qui ad haec Varronis verba: sodales Titii etc. sic scribit: Tasii a Tacito vocantur lib. p. a Lucano Titii. Utrunque verum puto, cum et titiensis tribus a praenomine Tatii dicta sit, et Titia curia ab eodem. Titii tamen sodales a Varrone dicuntur non Tatii, argumento Titiarum avium. De his ita scribit

[486] Tacitus. Ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Tatios instituerat. Varro autem a Titiis avibus appellatos putat. Vetus interpres, Ingentes trepidare Titos, cum Poeta ait, a Titis Titos vocatas dicit. Servius Palumbes dicit vulgo {appellarri} <appellari> Tetas. An sint hae Titiae aves lectori coniiciendum reliquo. Haec ille. Arnoldus Villanovanus[6] subinde post Turtures Cadones nominans, non alias aves, quam Palumbes videtur intelligere. Palumbes teste Augustino Nipho Torquati appellantur, nonnulli Latinum nomen quodammodo servantes Palumbo appellant, aliqui rursus Colombo Torquato, quemadmodum et Hispani Paloma torca(x?), circa Ferrariam, et Bononiae Colombo Fanaro nomine non ad Phaps Graecorum accedente, ut Ornithologus existimat, sed quod fabis vescatur: sed Gallorum Phalant: alias Phattas Ramier dicunt, quod in ramis arborum nidificet. Ornithologus dubitat nunquid Graecorum Semiramis a Ramier Graecorum derivetur, quod etsi propter Gallorum vetustatem negare prorsus non ausim, magis tamen placet, Semiramidem eam statui, quae nobis vulgo Saffarolo vocatur. Nam Diodorus Semiramidem in loco saxoso, et deserto nutritam a Columbis tradidit. Nonnullis Galli ut Phattam a Phabe distinguant, illam grand Ramier, id est, Palumbum magnum, hanc petit Ramier, id est, parvam Palumbem nuncupant. Robertus Stephanus Palumbem interpretatur etiam Coulon, ou Pigeon Ramier, oug Mansart: quae posterior vox, aut saltem consimilis, nimirum Mansau Brabandis, ut audio, usitata est. Germanice vocatur Ringeltub, nempe a circulo, sive torque circa collum. Aliis, ut in Helvetia, teste Ornithologo, Schlagtub, Grosz Holtztubve: Anglice a Coushot, a Ringgeddoue, ut Gul. Turnerus interpretatur: vel ut Eliota a Wood Culuer, id est, Columba sylvestris: vel ut alii, a Blokdove, a Stokdove. Illyrice Diwoki.

GENUS

PHASSAM e Columbarum genere esse antea ex Aristotele[7] {ostendimu} <ostendimus> et maximam in hoc genere. Plinius Palumbum ferum dixit, non quia et domestici dentur, ut Ornithologus putat: nam quos hic domesticos interpretatur, nimirum Palumbos pedibus pennatis suis Zam Schlagruben, hoc est, Columbas Italicas appellatas, illi sunt, qui vulgo tronfo vocatur, quod ipsemet mihi indicare videtur, nam ubi locum Eustathii, et Athenaei scribentium, Palumbos magnitudine Gallinacei esse interpretatur, tantas fere Columbas se Venetiis vidisse advectas profitetur, et forte, inquit, huius generis Palumbes cicuratae fuerint: alibi item ubi vocem illam Welschtuben exponit, Columbas pedes plumis indutos habentes esse ait, aliisque Russicas appellari. Huiusmodi autem aves ex Columbarum, meo iudicio, non ex Palumbium genere sunt, nec obstare arbitror, quominus id sic credam; quod antiqui Palumbes cellares habuerint, nam has propterea pennatis pedibus fuisse nemo dixerit. Niphus ex Columba cellari, et Palumbo, quoddam Columbae genus diversum enasci tradit, quod quamvis nunquam observaverim, inficiari tamen noluerim, maxime si Columba mas fuerit, Palumbes faemina. Nam quam Salax Columbus sit, satis a me demonstratum. Sed an sylvestrium Palumbium, hoc est, Palumbium per se consideratarum genus diversitatem admittat nondum mihi constat: nam et in communi proverbio est Columbo Palumbus semper adsimilis. Lego tamen apud Pet. Martyrem[8] Hispanos in quadam insula novi orbis invenisse Palumbos nostris grandiores, sapore, et gustu Perdicibus nostris meliores, aromaticum quendam odorem spirantes, eorumque ingluvies, cum dissecuisset, odoratis floribus plenas deprehendisse.

FORMA  DESCRIPTIO

PALUMBES Columbis adsimiles esse vel ex communi habemus adagio. Eustathius, et Athenaeus Aristotelem citans, apud quem hoc non invenias, Phassam aiunt magnitudine esse Gallinacei, colore cinereo. Quem locum considerans ceu parum verisimilem Nicolaus Leonicenus, haud, inquit, multo minor est parvis Gallinaceis: alius item quidam vir doctus, cuius nomen modestiae causa sileo eundem examinans locum, nonnullis in regionibus Gallinaceos aequare existimat,

[487] Palumbus Torquatus cum piso.

figura

[488] et nos iam paulo ante ex Pet. Martyre in quadam novi orbis insula nostratibus maiores reperiri diximus. Sed Athenaeus universaliter de Phassis loquitur: quare vel non agnovit, vel fortassis de corporis crassitie intellexit, man eo modo ad Gallinas propemodum accedere dici poterit: alias revera tam magnae non sunt. Aristoteles[9] quidem Phassam in Columborum genere maximam nominat, sed Gallinacei magnitudine esse, ut ille citat, nusquam in iis, quae extant eius scriptis, legitur. Colore cinereo esse verissimum est, si ad alia Columbarum genera comparetur. Phassam quam brevissime ita Bellonius describebat: Palumbes coloris est cinereo, capite ex rubro, et caeruleo mixtis, alis in lateribus maculis albis insignitis, torque coloris a capitis, dorsique colore diversi, a qua Palumbos torquatos dixit Martialis, canens.
            Inguina torquati tardant, atque hebetantque Palumbi
            Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.

Haec ille. Apud Ornithologum vero exactissima Palumbi Torquati descriptio legitur, quae talis est: Palumbus Torquatus, quem manibus tractavi, dum haec scriberem, longus erant circiter duos dodrantes a rostro ad pedes retro extensos: pondere unciarum sedecim cum dimidia. Circulus albus in collo imperfectus, supina colli partes desinens, duorum digitorum intervallo. Is in minoribus aetate non percipitur. Candidae aliquot pennae in mediis alis apparent, in Liviis non item, ut neque circulus colli. Externa pars alarum, quae longioribus pennis constat, colores nigricat, interior magna ex parte fusca est, ut etiam dorsi superior pars: reliquum dorsum, et cauda cinerei plane coloris sunt. In collo praecipue prono, et ad latera pennae (praeter albas) variae, et pro alio, atque alio ad lucem situ positae purpureae, virides, caeruleae, cinereae. Collum pronum cum aliqua parte pectoris purpurei coloris plumas habet, cui cinerei etiam nonnihil contusum est. Cauda extrema nigra, pedes rubicundi, rostrum subflavum, cute utrinque purpurea inductum. Ventris plumae partim albae, partim cinereae. Alias etiam mihi inspicienti Torquati venter magis ruffus visus est, quam Liviae.

ANATOMICA

HUIC avium generi Aristoteles[10] ingluviem ventriculo praepositam haberi memoriae prodidit. Atque ita histaec Plinii[11] verba, Palumbes ultra ventriculum habet ingluviem intelligere oportet, nam et alibi ita scribit: Aves quaedam sinum unum habent, quo merguntur recentia, vel guttur: alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut Gallinae, Palumbes, Columbae. Eisdem avibus cum Venerem exercent, insigni tantisper magnitudine testes augentur, teste Philosopho[12], hybernisque mensibus, inquit, ne ullos quidem in iis haberi nonnulli arbitrantur.

LOCUS

TORQUATI Palumbi nullibi non noti sunt. Miratur Ioannes Bruyerinus[13], unde tantus eorum, cum apud Delphinates, tum apud Vesates Aquitanos proventus existat: quibus ex verbis facile colligo in illis Galliae partibus copiosiores longe, quam apud nos haberi, ubi iam mense Maio cum haec scriberem bis in foro apud aucupes quaesitum Torquatum reperire non licuit. Sed quid Aristoteli[14] respondebimus, qui Phattas campestres vocat, cum contra in arboribus degere nemo ignoret? Is meo iudicio hic per campestria loca intelligit, quae in arboribus consita sunt, non autem planos campos, quos campestres aves incolunt in terrae areis nidos construentes, nam Palumbes nunquam, vel admodum raro humi insidere visae sunt, sed arboribus, vel saltem locis editionibus semper. Elegantissima desumpta paroemia dicebat Iovianus Pontanus[15] de re insolenti:
            Laquere Palumbes

Quercus: id est, arbores. Ita Vergilius ab ulmo gemitum earum audiri dixit:
            Nec tamen interea raucae tuae curae Palumbes,
            Nec gemere aerea cessabit Turtur ab ulmo.

Habitant autem plerunque sylvas, teste Aristotele, quapropter facete admodum Nemesianus Poeta has aves sylvarum dona nuncupat, inquiens:

                        [489] Geminasque Palumbes
            Nuper quae potui Sylvarum praemia misi.

Plinius[16] Palumbes migrare scribit, sed quonam eant, incertum esse, idque cum experientiam, tum recentiorum multorum, quinimo ipsius Philosophi[17] testimonio de Torquatis comprobatur. Hic autem non discedere solum Phattas, sed quod maius est, ne hybernare quidem apud nos sese pati asseverat: attamen cum Plinio Palumbis nomine etiam Phabs comprehendatur, et si Deo placet, ipsemet Aristoteles[18] alibi scripserit Semper apparere Phastas, sive Palumbes apertissime sibi ipsi repugnans, itaque quispiam dubitare possit, nunquid vel Palumbes, sive Phassae, vel Phabes migrent. Difficultatem hanc solvit doctissimus Athenaeus, qui posteriorem Aristotelis locum in suos libros transcripsit, et pro Phattis, et meo iudicio in modernis Graecis Aristotelis[19] codicibus perperam [GR] pro [GR] legitur. Alibi idem Aristoteles [GR] aliquas latere scribit, aliquas non, sed cum Hirundinibus abire: quo loco Gaza nescio, an bene pro [GR] Palumbium vertit, alludens, ut videtur, ad nomen Servii Titi: quod Palumbem significare tradit: at docti inquirant, quae aves illae Aristoteli fuerint, quarum neminem adhuc meminisse video, sed ne vocem a Lexicographis acceptam. Agricola Palumbes eis avibus connumerat, quae in loca vicina tepidiora secedunt, et si ea defuerint, se in angustis montium iugis recondunt: atque ea de causa verno tempore deplumes solere conspici: quod si verum est, Gazae interpretationem aliquo modo defendit, at non arguit non decedere, nam hoc certissimum est, mirumque quot e mari quotannis in agrum Volaterranum, item Delphinatem advolent.

INGENIUM  MORES

MIRA de Palumbium castitate recitavimus. Aristoteles[20] tradit, mare uno contentam vivere Palumbem, nec alterum recipere. Unde Isidorus de etymo huius avis loquens, Comes est, inquit, castitatis, cum amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem ultra copulam requirat- Quapropter meo iudicio, quae de Columbarium in genere castitate referuntur, ad Palumbium genus, Turtures, caeterasque sylvestres potius, quam domesticas referenda sunt. De hac admiranda Palumbium castitate loquens Porphyrius[21]: Mira est, inquit, Palumbium in coniugio castitas, quae etiam adulterio corrupta interimunt corruptorem, si assequi possint. Atque haec de castitate harum avium breviter dicta sufficiant. Sed ut ea virtute Columbas domesticas vincere videntur, ita par utrisque est ingenium, nempe simplex, ad haec hebes, ac obtusum, ut pote quod non hominibus tantum, sed ipsis brutis etiam, iisque stupidissimis nimirum Cuculis perspectum est. Hi enim cum in quarundam stolidarum avium nidis ova pariant, tum id in Palumbium teste Aristotele[22], maxime nidis faciunt, suosque liberos educandos eis committunt. Ad quam ingenii hebetudinem alludens facetissimus Plautus, hominem solivagum, ac aliorum consortia fugientem, ideoque bardum, atque stupidum elegantissima similitudine Palumbem nuncupat, advocatosque homines scilicet vafros improbo Lenoni eum spoliandum tradentes introducit tanquam hominem peregrimum facillime in aliena urbe decipiendum: Ait autem.
            Nos tibi Palumbem ad arcam usque adduximus,
            Nunc te illum melius capere, si captum esse vis.

Verum quid si hinc astutiam avis, vafritiamque quis potius colligat, quam stoliditatem, et Plautum dicere voluisse asseveret, advocatos illos gloriari se hominem, qui alioqui deceptu difficilis esset, Palumbi assimilasse, avi scilicet, quae difficulter capiatur, quod acumen potius, quam stoliditatem denotat? Quid si praeterea ideo Cuculum in eius nido ova sua deponere dicat, quia, teste Oppiano, visis Accipitribus procul aufugiat? Verisimile enim est, et eo viso, qui veteribus propter magnam similitudinem Accipiter creditus est, aufugere, atque ita Cuculum impune, ac sine ullo obstaculo earum nido parere. Amplius alienum a veritate minime videtur ova Cuculi Palumbinis ita dissimilia non esse, ut ea a suis distinguere Palumbes queant. Quid igitur concludendum, stolidis ne an potius astutis avibus sunt ac censendae Palumbes e ligo stolidis annumerem, nec obstat, quod difficulter capiantur, nam et Cuculus brutorum fere omnium stupidissimus parata sibi retia vitare novit. Altera ratio negari non possit, si Cuculus praesentibus illis ad nidum earum accederet, verum is

[490] expectat, dum longe absint. Dicamus itaque ingenio esse praeditas hebeti, nam et idem Comicus in hoc eodem sensu Palumbis nomine amatorem vix mentis compotem  perstringit, inquiens: Qui enim intelligo, duae vinum expetitis Palumbem. Quamvis vero ita vituperemus harum avium ingenium: attamen non ideo statuimus ita stolidas, et stupidas existere, ut omnino eo sint destitutae, quin contra in quibusdam sapientiores hominibus nonnullis esse existimamus, nam exempli causa inter arbores laurum, origanum inter herbas non tantummodo agnoscunt, sed in usum suum, ubi opus est, convertunt. Plinius Lauri folio annuum fastidium purgare eas attestatur: Philes contra fascinationem edere: Apollo Orus in nidum inferre, ubi aegre habent, atque ita convalescere. Gaudentius Merula, ut blattas ex nido extrudant, vel, ut noxias bestiolas fugent, ut habet Ruellius[23]. De origano vero ita scriptum reliquit Aelianus: Perdices, aiunt, et Ciconias, et Palumbes vulnere accepto origanum imponere, et ad sanitatem redire, idem reperies ab Antonino Liberali repeti.

VOLATUS

AVES huiusmodi, cum e Columbarum genere sint, similem etiam quem illae volatum exercere credibile est. Philosophus[24] cum ad nos accedunt, et cum suo tempore secedunt, gregatim volare eas testatur. Vergilius aerias appellat, videndum nunquid a volatus pernicitate, vel fortassis a loco, nam in aere habitant; dicebat autem:
                        Nanque notavi
            Ipse locum aeriae quo congessere Palumbes.

VOX

IDEM Vergilius Palumbium vocem raucam nuncupat hoc versu:
            Nec tamen interea rauca tua cura Palumbes.
Sed qualis istaec vox sit alii aliter scribunt. Proprium vero earum est plausitare, ut monstra author Philomelae hoc versu:
            Plausitat arborea clamans de fronde Palumbes.
Aelius Spartianus vero minurire Palumbos dixit. Multis etiam vi Columbae gemere dicuntur, hinc Martialis[25]:
            Gemit hinc Palumbus, inde carius Turtur.
Eiusmodi vocem, sive gemitum Plinius[26] cantus nomine non dedignatur, cumque secutus Angelus Politianus[27]; dum canit:
            Dum sua torquati recinunt dictata Palumbes.

Plinius hyeme tacere scribit, et nullam vocem emittere, ubi ait: Cantus omnibus similis atque idem trino conficitur versu, praeterquam in clausola gemitu: hyeme mitis, vere vocalibus. Atqui Aristoteles[28] hyeme quidem mutas esse tradit, sed si aliquando ex asperrima hyeme placidum tempus successerit, gemitum earum audiri apertissime scribit, idque, inquit, apud peritos in admirationem habitum esse. Et Alexander Myndius apud Athenaeum ab eis vocem edi negat, nisi serenitas fuerit. Quinimo Augustinus Niphus sese hyeme tranquilla, et serena multis diebus gemitum earum audivisse profitetur, quae mox advenientibus imbribus, statim silerent. Sed quarum dicet quispiam, gemitum, vocemve audire potuit, si hinc migrent, ut ex Aristotele diximus? Praeterea authore eodem Philosopho[29], gemere incipiunt vere incipiente; et nisi confecto, peractoque solstitio, ut habet Plinius[30], qui solstitii tempus antea vix indubitatis notis signasse naturam asserit, cum Palumbium utique exauditur gemitus. Quamobrem si Niphus gemitum earum in hyeme audivit, id in loco tepidissimo (nam et condere sese supra ex Agricola scripsimus) contigisse rationi consentaneum est, sed cum et ipse eiuscemodi vocem auditam rusticis praesentis veris signum haberi, inquiat, principium veris pro hyeme accipere abunde constat.

AETAS

[491] COLUMBAE, ut in earum historia traditum est, vitae sunt brevioris, quam Palumbes, quod Venerem saepius quam hae exerceant, adeo utile est, venerem moderate colere, ad quam sententiam respicit illud Theocriti[31]:
            [GR]:
id est, ut hoc versu transtulit adagiorum author:
            Verum quos amor angit, in una luce senescunt.

Huc spectat aurea illa D. Crysostomi sententia, quam (nisi me fallit memoria) in ea legi homilia, cui titulus est: Quod nemo laeditur, nisi a se ipso: Qui, inquit, in libidine vitam ducunt rosoluta quidem corpora, et omni cera molliora circumferunt, atque agmine quodam infirmitatum repleta: quibusque ad cumulum malorum, podagra tremor, et immatura senectus succedit: et est eis vita semper cum medicis, et medicamentis:Atque haec quidem mala omnibus communia sunt animantibus. Ut vero de Palumbis loquamur, his sane vita longa, teste Philosopho[32], nam ad vigesimum quintum,inquit, et ad trigesimum annum protrahitur:nonnullas quadraginta etiam annos complevisse exploratum habetur. Idem Plinius[33] repetit, et Aristotelem citat. Veruntamen, quamvis hic Palumbium aetatem propter infrequentiorem Veneris usum, quam Columbarum longiorem esse scribamus, non ideo innuimus omnino a coitu, ac rarius lumbos colant, ideoque diutius supervivere. Palumbes autem salaces esse vel inde constat, quod mares in hoc genere, tradente Aristotele[34], prius mori credantur, quemadmodum in Passeribus salacissimo pariter avium genere contingere volunt, cum contra in omnibus avibus caeteris faeminae prius, ut ibidem testatur Philosophus, e vita discedant. Quod vero Palumbium mares faeminas morte praevertant, cognoscitur, inquit, documento earum, quae domi allectrices aluntur.

COITUS

PALUMBIUM libidini, si lubet, ascribe, quod trimestres factae coire, foetificareque, ut nonnulli, referente Aristotele[35] tradunt, argumento, quod larga ubique earum copia conspiciatur: hoc vero continentiae, quod proditum est a Martiale canente:
            Inguina torquati tardant, hebetantque Palumbi
            Non edat hanc volucrem, qui cupit esse salax.

Ex quo disticho quispiam has alites non solum non salaces esse statuat, verumetiam frequentius aut largiori manu comesas salacitatem, libidinemque extinguere: Verum poeta meo iudicio, salacitatem ita ipsis non aufert, sed hoc dicere voluit, ut iis, qui salaciores evadere cupiunt, Columbas potius, quam Palumbes edant; nam Columbas Veneri sacras prius dixerat, cum contra Palumbes Proserpinae sacrae haberentur. Vere in venerem accenduntur, seseque Columbarum more ante initium exosculantur; unde Oppianus[36]:
            Oscula blanda vibrant plaudentes vere Palumbi.

Et Baptista Mantuanus[37], sed qui Palumbes cum Columbis confundat:
                        Geminaeque in fronde Columbae
            Mutuae porrecto collibant oscula rostro.
Et rursus
[38]:
            Iam rediit Progne, iam sunt de prole Palumbes.
           
Solicitae: Venerem iam meditantur aves.

Mirum quod Alciatus, nescio nunquid {exinspectione} <ex inspectione> an alicuius scriptoris authoritate scribit, nempe Palumbes ante veris ingressum, magno adhuc frigore existente, nidificare, plumasque sibi evellere, ut pulli calidiori nido fruantur, ipsasque plumis nudatas frigore aliquando perire.

NIDUS  PARTUS
Incubatus

[492] IN arboribus degit hoc avium genus, uti dictum est, in iisque nidulatur: sed nunquid alias aliis praeferat, videndum foret: nam Theocritus[39] disertissimus poeta, quem unum a Vergilio ne adaequatum quidem fuisse volunt, Palumbum iunipero incubare inducit, sed carmina maioris, dilucidiorisque doctrinae gratia non piguit adiicere: Ait autem:
            [GR],
            [GR].

           
Et ego quidem mox puellae dabo Palumbum
            Ex iunipero abreptum: ibi enim incubat.

Virgilius pariter privatim ab ulmo Palumbes, et Turtures gemere facit, canens:
            Nec tamen interea raucae tuae cura Palumbes
            Nec gemere aeria cessabit Turtur ab ulmo.

In Hollandia, ut audio, nidos oblongos inter maiores arborum ramos, ut facilius ab avibus conspiciantur, collocant, sed qui mihi id narravit, dicebat se ignorare Palumbine torquati essent, an Phabes, quod magis credebat, veruntamen certo sese novisse aves esse ex Columbaceo genere, et in turribus etiam nidulari. Quod pertinet ad partum, et incubatum, Plinius[40] hasce aves, necnon Turtures quotannis bis parere tradidit: Aristoteles[41] vero semel tantum, ovaque bina: sed Plinius[42] alium Philosophi locum transcripsisse videtur, ubi ille, Compluribus terna, et bis, at non pluries parere testatur, atque ita, si prior foetus corruptus fuerit. Ubi et Plinius[43] hoc addidit, et quamvis tria peperit, nunquam plus duobus educare, tertiumque irritum esse, vocarique urinum. Incubatum citius, quam Columbae absolvunt, nam, teste Philosopho[44] decem, et quatuor diebus uterum ferunt, totidem aliis incubant, et totidem rursus aliis foetus involucris evadit, atque perficitur, ut vix possit apprehendi, cum contra Columbarum incubatus raro ante vigesimam diem absolvatur. Servant eundem, quem Columbae incubationis vicissitudinem: nam et in hoc genere faemina a meridie incipiens, totaque nocte; et usque ad {ientaculitempus} <ientaculi tempus> perseverans incubat: reliquo vero tempore munus idem mas subit. Pullos etiam ut Columbae coecos, et imperfectos, teste Aristotele[45], pariunt. Quomodo pullos edant rubeos docet Oppianus, ita scribens.
            Dum celeres blando capiuntur amore Palumbes
            Oscula dum rostris gemebundis dulcia figunt
            Stragula {filammeolis} <flammeolis> oculis, rubeosque tapetas,
            Et vestes ostro perfusas obiicit auceps,
            Sicque oculos pascens, animos eludit amantis,
            Ut pullos edat rubeo discrimine tinctos.

VICTUS  SAGINA

INTER alia grana, et legumina fabas praeferunt, quare nonnulli Italorum, maxime circa Ferrariam fabarias nuncupant. Bellonius in Gallia stomachum earum glandibus saepius cum ilicis cocciferae, tum suberis, et ilicum viridium, necnon et fagorum repletum reperiri tradit, quapropter Columbae Alberto cavernales dictae non aliae, quam Palumbes fuerint, nam et has glandes, et grana comedere scribit, et monachi, qui annotationes in Mesuem dederunt, Palumbes aiunt domesticis maiores a nonnullis glandiphagas nominari a glandibus, quibus libenter vescantur. A nonnullis Torquatas supra a veteribus diximus cellares altas fuisse, quod nunc asseverandum occurrit. Varro Palumbes eodem modo farciri, impinguarique scripsit, quo Gallinae, sed eius de Gallinis saginandis verba retulimus suo loco, quae lector per se videre poterit. Columella (cuius etiam verba, quomodo pinguissimi reddantur Palumbi, in Columba recitavi) offis ex pane in vino madefactis, hyeme Turtures, sicut etiam Palumbos, {caelerius} <celerius> opimari, quam caeteris cibis scribit. M. Cato privatim de Palumbo

[493] saginando haec scripta reliquit: Palumbem recentem sic farcito. Uti prehensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato: ex ore in eius os inflato item aquam. Hoc dies septem facito. Postea fabam fresam puram, et far purum farcito, et fabae tertia pars ut infervescat. Cum fervere incipiet, pariter facito, et coquito bene: id ubi excoxeris, deponito. Bene oleo manum ungito, depositoque primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito, depositoque, dum poteris facere turundis et eas ex aqua dato, et escam temperato. Haec ille. Alica ad hoc negocium plurimum praestat, quod Martialis pariter attestatur, talesque in primis deliciis habitas fuisse innuit: invehitur autem Poeta in Caecilianum, qui invitatus prae avaritia, et ingluvie delicatiora, ac pretiosiora e mensa surrepta domum mittebat:
            Quicquid ponitur, hinc, et inde verris
            Mammas suminis, imbricemque porci,
            Communemque duobus Attagenam,
            Mullum dimidium, lupumque totum,
            Murenaque latus, femurque pulli,
            Stillantemque alica sua Palumbum.
           
Haec cum condita sunt, madente mappa,
            Traduntur puero domum ferenda.

CAPIENDI RATIO

QUEMADMODUM antiqui, sicuti diximus, Palumbos cellares habebant, quas pascendo saginabant, ita etiam alias, ut nostra etiam aetate sit, aucupii duntaxat gratia alebant. Quae ita habentur, a veteribus (vide in Columba) {exaecatae} <excaecatae> allectatrices, sive illices vocabantur, quam postremam vocem Palumbo privatim attribuit Scaliger[46], inquiens:
            Fert illicem Palumbem
            Hic humeris rete habile
            Revocavit a tergo prorsum,
            Et plagulis faciem texit
            Fratribus mormolyssans(?), etc.

Palumbi, inquit Oppianus, difficillime capiuntur, Statim enim, visis aucupibus, procul avolant: Vincuntur tamen et ipsi dolo. Nam auceps insidentes arbori conspicatus, rete in solo extendit, ac tenues paleas inspergit, ut lateat: et Palumbos etiam captos, atque {exaecatos} <excaecatos> imponit, et pedibus funiculos alligat, quo commoto sese concutere, et strepitum aedere cogit: eo percepto, caeteri pascuis, et arbustis relictis, advolant. Auceps in attegia conditus, quantum potest, retium funem attrahit, et perticis simul omnibus eversis, Palumbos retium sinibus intricatos capit. Eiusmodi retibus Columbae etiam comprehenduntur, sed multo facilius laqueis. Gallorum nonnulli, maxime vero Delphinates, in quorum agros quotannis plurimo grege advolant, Palumbos plerunque noctu ignibus accensis capiunt. Aves dum splendorem eorum admirantur, a sagittario telis agitatae configuntur, nec tamen una, aut altera pluribusque ex arbore deturbatis, sociae devolant, aut moventur, sed silentio opus est. Alii vero sagittarii, teste Bellonio, pelves secum ferunt, earumque crepitu aves terrent, tantum abest, ut silentio utantur. Hunc capiendi modum vernaculo illis vocabulo Charivari appellant. Et Constantius Robertus[47] molarum sonitu, aut tympanorum maximo strepitu ex arboribus decidere ait, neque sagittariorum meminit. In Antiate, inquit Blondus, agro Italiae Palumbium aucupium est per autumnum, Palumbi cum mari transvolato, Italiam relicturi sunt, aliquandiu in nemoribus Antiatum commorantur: quare peritissimi Neptunientes retia quam maxima in id aucupii magno parata impendio suspendunt. Exinde Palumbes quascunque longo tractu viderint congregatas in arboribus considere, iactu lapidis, et clamore territas in aera volare compellunt: dumque aves in magnum coactas numerum advolando, tensis retium insidiis viderint supereminere, contorta funda parvum lapidem vel naturaliter album, vel gypso delinitum maximo emittunt crepitu: quo territae bombo Palumbes, ut Accipitres Chiluones a Plinio appellatos, quibus nunc Falchonibus est nomen, quos in lapide, bomboque fundae timent, declinando serventur, terrae, quam possunt volatu rapidius appropinquant: sicque amentes in retia se praecipitant. Haec ille.

CORPORIS AFFECTUS

[494] NULLUM in hisce avibus affectum hactenus observavi, uno, eoque exigui admodum momenti excepto, nempe nimio unguium incremento, eoque in senectute tantummodo. Meminit huius affectus Aristoteles, ex quo Plinius eundem repetit. Aetate provectis, inquit ille, ungues accrescunt, quas recidere solent, qui eas alunt. Nil, quo laedantur aperte, alius his senescentibus accidit: insigni sane privilegio, cum nobis senescentibus nullum non moibigenus insidietur, sed et ipsa senectus nobis per se morbus est.

SYMPATHIA

CUM Perdicibus, teste Aeliano, his avibus bene convenit.

DENOMINATA

[GR], hoc est, Palumbicidam, sive Palumbarium Accipitrem eundem esse cum [GR], sive [GR] ante diximus, de quo Accipitre vide, quae instituto de eo capite scripsimus. Proserpinam multi ex Graecis Theologis Pherephattan dictam existimant [GR], id est, a pascenda Palumbe. Et antiqui huic Deae Palumbem sacram fecerunt. Quamobrem etiam mulieres Maiae sacerdotes eam ipsi immolant. Maia vero eadem est, quae Proserpina, tanquam maea quaedam, id est, obstetrix, et nutrix. Est enim Dea terrestris, et eadem Ceres. Author est Porphyrius[48].

Palumbarii oppidi in Samnio olim a Carvilio capti meminit Livius[49]. Illud, ni fallor, fuerit, quod Lanciano dextrorsum ad Maiellae radices procul abesse scribit Blondus[50], et Pennam castellum in montibus ei supereminere.

Apud eundem Blondum[51] Palumbaria oppida nominantur Sabellae familiarum urbis Romae et in regione opulentissima in Crustimeriis annumerantur.
Palumbaria crypta a Palumborum nidis dicta est. Huius cryptae aqua caput, et renes sanat, urinae meatus aperit, nebulas ab oculis, et ventos ab auribus fugat, passiones stomachi etiam quae ad cor tendunt, expellit, et arthriticis confert, sed ea utens a falsis, et frigidis caveat; quae omnia hoc hexastico expressit Alcadinus Siculus:
            Crypta Palumbaria est, fuerit quia grata Palumbis,
                        Vel quoniam lumbis fertur obesse parum.
           
Unde suo haec laesos fervens medicamine renes
                        Sanat, et urinae sumpta recludit iter.
            Auxilium nusquam invenies praesentius ullum,
                        Perpetuus capitis, si tibi forte dolor.
            Ex oculis nebulas, et ab auribus excutit curas,
                        Cardiacam tollit, artheticumque fugat.
           
Et maiora facit, si scis servare diaetam,
                        A salsis caveas, frigida quaeque fuge.
            Algentis vitalis aquae consuescere potu:
                        Utere lymphato, quod parit uva, mero.

Phassacahten gemmam ex achatis genere nominatam a Plinio, Georgius Agricola ita dictam scribit, quod aliquando venarum et macularum discursu exprimat Palumbem.

AUGURIA

AUGUSTINUS Niphus de Gallinis, et Palumbibus negat auguria accipi, praeterquam ex ovis.

EMBLEMA

[495] DE Palumbis emblema est apud Alciatum cum lemmate AMOR FILIORUM.
            Ante diem vernam Boreali cana Palumbes
                        Frigore nidificat, praecoqua et ova fovet.
            Mollius et pulli ut iaceant, sibi vellicat alas,
                        Queis nuda hyberno deficit ipsa gelu.
            Ecquid Colchi pudet, vel te Progne improba? Mortem
                        Cum volucris propriae prolis amore subit?
Sed vereor Alciatum haec perperam Palumbi tribuere: quia praeter ipsum nemo id tradit alius.

USUS IN CIBIS

PALUMBES tanquam aves humano palato arridentes, ac delicatas, cum maiores nostri, tum coaetanei passim nominant. Has Athenaeus[52] in Carani Macedonis nuptiis fuisse memorat, easdem una cum Turturibus, Turdis, Merulis, Anseribus, Leporibus, agnis, hoedis, similibusque gulae illecebris in Laconicis conviviis celebrat, quemadmodum et sexcentis aliis in locis. Pistoclerus adolescens apud Plautum Bacchides meretrices duas unum Palumbem expetere, ceu rem acceptissimam, asserit: intelligit autem amantem. Et Theocritus pastorem inducit, qui puellae suae Palumbem promittit sese dono daturum, inquit enim:
            [GR]
            [GR]
            Et ego quidem mox puellae dabo Palumbem
            Ex iunipero abreptum. Ibi enim incubat.

Alibi item Lacon apud eundem conqueritur puellam suam basium recusasse, quamvis ei Palumbem donavisset:
            [GR]
            [GR]
            Non amo Alcippen, quia me nuper non osculata est,
            Auribus ad se attrahens, cum ipsi Palumbem donarem.

Quas Theocriti sententias Nemesianum, et Calphurnium elegantissimos poetas, qui pariter eglogas scripsere imitatos fuisse, non est dubitandum. Alcon enim pastor apud Nemesianum Donacen puellam, quam ardebat, sic alloquitur:
            Praeterea tenerum leporem, geminasque Palumbes
            Nuper quae potui sylvarum praemia misi.

Sic quoque Calphunii[53] Lycidas sese saepe Phyllidi suae Palumbes donavisse iactitat, inquiens:
            Accipe, ne dubita, meruit manus utraque poenas:
            His tamen, bis inquam manibus tibi saepe Palumbes
            Saepe etiam Leporem decepta matre paventem
            Misimus.

Horatius vero Nasidieni divitis cuiusdam coenam ordine totam describens inter alios cibos Palumbes etiam nominat, easque sine clune ceu ita lautiores: sed hanc coenam per totam satyram ridet, eamque partem, ut Acron vetus Horatii Scholiastes exponit, putrem fuisse indicat, uti quoque alias, quae caeteris animalibus, quarum meminit, deerant. Innuit tamen interim veteres in aliquibus tantum partibus animalium privatim delicias agnovisse, ut Plinius[54] divertissimis hisce verbis testatur: Postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatata. repositoria occupent. Dedere et Parthi coquis suos mores, nec tamen in hoc magonio quicquam totum placet: his clune, alibi pectore tantum laudatis. Audiamus nunc Horatium[55], qui sic canit:
            Et leporem avulsos, ut multo suavius, armos,

            [496] Quam si cum lumbis quis edat: tum pectore adusto
            Vidimus et Merulas poni, et sine clune Palumbes,
            Suavis res, si non causas narraret earum,
Hoc est, causas naturales, cur partes essent totis saepe, et integris corporibus, aut aliae aliis praeferendae. Romanus nostri temporis populus, teste Blondo, ex Palumbium aucupio nuptias, et convivia maiori ex parte parat. Apud Gallos quoque eas inter elegantiores epulas hybernis mensibus collocari novimus.
Aliqui eorum cum brassica elixant, parum tamen ante inassatas. Alii vero (quorum maior est numerus) semitostas mandunt, hoc est adhuc cruore perfusas, quod quidem nec salutare est, nec humanum: quippe cocturam genus omne carnium moderatam postulat, siquidem hominum vitam alere debeant, et sustinere. Iulius Scaliger et ipse Gallus tamen semicoctam laudare videtur Machomae damnans, et sua edulia recitans.
            Quaeris mea quid esitem domi? dicam.
Et mox:
            Bis terque loca dextera, e veru tracta
            Fumat Palumbes semicocta: porcellus
            Nitore grandis: parvus haedus aetate,
            Vervexque petricoriis tener mandris
            De corte Capo captus, et saginatus, etc.
Et rursus[56] ubi Rufo Natali, et affini suo convivium parat, ait:
            Exin Palumbes semicoctae fumabit.
Item alibi
[57] de Palumbe canebat:
            Ii, quem scis lauti nomen captare, Palumbum
            Integrum ubi posuit, non coctum clamat: et esse
            Esse reponendum: Miser ille effertur inanis,
            Inde sine exequiis in condum: ut crastinus extet,
            Quem tostum opposuit, sed non semel.
Atque rursus
[58]:
                        Iussum coenare Palumbes
            Me saturas porris, prius hinc discedere certum est
            Quam me plebeiae cupiant fastidia caenae.

Apitii verba de condimento in coctura Palumbi altilis, recitavimus in Columba. Coquus quidam Gallicus, referente Ornithologo, ad pastillos e Palumbis parandos, Uteris salsa (iure intinctorio) inquit, calida, ut pro bubula carne, et speciebus aromaticis, nisi quod cepa requiritur in liquamine suillo frixa.

USUS IN MEDICINA

QUOD modo ad qualitatem carnis Palumbium spectat, perperam nonnulli, meo iudicio, sicuti Psellus inter excrementosas numerant. nam Hippocrates {mnlieri} <mulieri>, cui menses {petuitosi} <pituitosi> fluebant. Palumbis, et similibus, vesci consulit: alibi etiam in cibo exiccare, et ventrem astringere dicit: quod postremum a Celso, et Avicenna repetitum est: sed magis astringunt, teste Celso, si in posca decoquantur. Galenus[59] pariter Palumbium carnem non improbat, sed Columbina tantum duriorem esse dicit: Avium caro minus nutrit, quam quadrupedum, sed facilius concoquitur, praecipue Perdicis, Attagenis, Columbae, Gallinae, et Galli. His vero durior est caro Turturis, Palumbis, et Anatis. Et Paulus[60] primum locum inter aves Perdici, pullo Columbino, Attagenae, Gallinae, Phasiano tribuit, secundum Turdis, Merulis, et Passeribus, tertium Palumbis, et Anati: quartum Pavoni, ultimum Anseri, et Struthioni. Ruffus pariter, referente Elluchasim tres avium ordines statuit, et praefert ex avibus sylvestribus Alaudas non cristatas, et sathur (forte Turdos) deinde Sturnos, Phasianos, Perdices, Turtures, Pipiones, Palumbes sylvestres, et Filacotanas. M. Cato Censorius aegrotis ieiunum imperari vetabat, sed saltem oleribus, et modica carne Anatis, aut Palumbis, aut Leporis ali volebat. Libidinem dicuntur inhibere, nam et Martialis ait:
            Inguina torquati tardant, hebetantque Palumbes
            Non edat hanc volucrem, qui cupit esse salax.

Venerem autem extinguere nonnulli volunt propter glandium esum. Archigenes apud Galenus[61] Palumbes pro stomachicis commendat. Trallianus pro tympanicis: et elephantico Aretaeus

[497] victum praescribens, Perdices, Columbas, et Palumbes celebrat: et rursus privatim torquatas commendat in cibo cephalaeam patientis. Ii colico affecto, inquit Aetius, frigido, et phlegmatico Gallinae altiles ad cibum praeferuntur: deinde Perdices, et Palumbi debilis nutrimenti gratia sunt exhibendi, Turturesque altiles, et Columbae. Ab Alexandro Benedicto Turtures, et Palumbes tempore pestilentiae in cibo probantur. Hippocrates[62] Palumbis carnes his, quae iam conceperunt, dari iubet, item, si uterus laxus fuerit, diaeta, inquit, fiat ex alica, carne suilla, aut Palumbis. Alibi etiam in lienteria utendum esse monet carnibus sale, et aceto inveteratis, caninis assatis, et de Palumbis, ac reliquis huiuscemodi volucribus. Nonnulli ad corrigendam forte intemperiem siccam, priusquam coquant Palumbem in aquam frigidam aliquandiu relinquunt. Mirum, quod scribit. Io. Baptista Porta[63] oculos Palumborum confossos renasci, ideoque nullum remedium ad cicatrices, et vulnera oculorum praestantius reperiri. Hoc vero omnem admirationem superat, quomodo, referente Plinio, iumentorum verminatio finiatur, ter circumlato verendis Palumbo, et quomodo Palumbus emissus moriatur, iumentumque liberetur confestim. Idem Plinius carnem Palumbi in aceto decoctam, dysentericis, et coeliacis mederi dixit, item Palumbum ferum ex posca decoctum tormina sanare, necnon in contractione nervorum in cibis prodesse etiamsi inveterata. De sanguinis Columbini, Palumbinive usu ad oculos sanguinolentos, vel sanguine suffusos, et sistendum sanguinem multa diximus in generali Columbarum historia. Celsius huiusmodi sanguinem vulnera purgare scribit; Marcellus pedes illitos sanari eo efficaciter, si cum Milvino permixto urtica intingantur, ad podagram, ni fallor. Fimus Columbinus, teste Celso, adurit. Vires quas Dioscorides Columbarum fimo adscripsit, recentiores quidam indocti Palumbino attribuerunt. Etsi autem Palumbium fimus eadem possit, quae Columbinus, efficaciorque etiam sit, conservanda tamen sunt bona fide authorum verba. De huius item usu in calculo multa diximus in Columba. Celebratur in tali affectu a Sereno canente:
            Sive Palumborum capitur fimus acre ferorum
            Dulcacidis sparsum succis, trituque solutum.

Plinius item in faba sumi adversus calculos, et alias difficultates vesicae prodidit, necnon et lapillos in harum avium ventriculo inventos contritos potioni inspergi contra eosdem: Idem fimus urinam provocat, et aliis vesicae affectibus opitulatur.

5 - de Palumbo maiori

 


[1] Lib. 7. c. 3.

[2] Li. 1. c. 27. in Theoph. de plant.

[3] In Buccol.

[4] In Bacch.

[5] 8. hist. c. 16.

[6] L. de sanit. tuend.

[7] L. 5. Hist.

[8] L. 10. dec. 1. Ocea.

[9] L. 5. Hist. cap. 13.

[10] 2. hist. c. ult.

[11] L. 11. c. 37.

[12] 3. Hist. c. 2.

[13] L. 15. c. 37.

[14] L. 1. Hist. c. 1.

[15] In Atone(?).

[16] Lib. 10. cap. 24.

[17] L. 8. Hist cap. 12.

[18] Lib. eodem cap. 3.

[19] Lib. 3. cap. 10 Hist.

[20] 7. Hist. c. 6.

[21] Lib. 3. de abstinent.

[22] Lib. 10. cap. 7.

[23] Lib. 1. de stirp. c. 22.

[24] L. 8. Hist. cap. 12.

[25] Lib. 3.

[26] L. 10. c. 30.

[27] In Rustico.

[28] 9. hist. c. 49.

[29] 2. hist. c. 49.

[30] L. 18. c. 28.

[31] In Aita.

[32] 9. hist. c. 7.

[33] L. 10. c. 35.

[34] Loco cit.

[35] 6. hist. c. 4.

[36] L. de ven.

[37] L. 1. de cal. temp.

[38] L. 4. de Sylv.

[39] ????????

[40] L. 10. c. 13.

[41] 6. hist. c. 1.

[42] 6. hist. c. 4.

[43] L. 10. c. 58.

[44] 6. Hist. c. 4.

[45] Lib. 4. de Gen. c. 7.

[46] In Anacr.

[47] In supple. ling. lat.

[48] Lib. 4. de abstinent. ab animat.

[49] Lib. 10.

[50] In Abrutio.

[51] In Umbria.

[52] Lib. 4. c. 1. et 4.

[53] Egl. 3.

[54] L. 10. c. 50.

[55] Sat. 8. l. 2.

[56] In Hipp.

[57] In Tresis.

[58] In Apic.

[59] Lib. 1. de morb. mulie.

[60] Lib. 1.

[61] L. de comp. med. sec. loc.

[62] L. de morb. mul.

[63] L. I. Phyt. cap. 14.