Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

4 - de Columbis peregrinis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE COLUMBIS PEREGRINIS

Cap. IV

[470] Columba crispis pennis cum cicere sylvestri

figura

[471] PEREGRINARUM quia maior diversitas, plures etiam icones postulare videbantur. Differunt autem non pedum duntaxat ratione, sed rostri quoque quantitate, et capitis crista. Has inter tanquam mirabilior, omnium conspectum in se rapit, praecedenti pagina depicta quam vulgo Colomba Riccia, id est, cristam vestitam pennis crispis habentem, appellant. Avis autem prorsus erat candida: praeter pedum digitos, qui rubebant.

Columba Cypria cucullata cum orobo.

Superiorem pulcherrimae excipient Cypriae, quarum duplex genus est; cristatum unum, alterum plano capite. Cristatarum, quas cucullatas, seu monachinas, Ferrariae Sorellas vocant, aliae pedes nudos, aliae plumis tectos habent, qualis haec est, quam hic ponimus, Columbam galeatam quibusdam appellatam, quod nimirum cristam gerat amodum surrectam, magnamque.

figura

[472] Plurimae ex hoc genere pedes nudos habent. Sed quoniam eiuscemodi aves specie sua dum vivunt, plurimos oblectent, non ab re futurum arbitror, si etiam aliquas delineatas exhibuero. Quae primo loco datur avis est ex albo, nigroque varia, pedibus ruberrimis.

Columba Cypria alia cum lente.

figura

[473] Sunt qui ob pectoris amplitudinem, hanc, quam nunc depictam tradimus, vulgo etiam Tronfo nuncupent, et gutturosam. Avis est satis speciosa capite ex albo, et cinereo variante, crista omnino cinerea. Rostrum ubi capiti coniungitur, superius album, caetera cinereum. Pectus ab initio, totusque venter alba. Collum elegantissimo colore puniceo nitet, intercursantibus pennulis viridibus. Alarum vestitricum quatuor primi ordines albi, quintus castaneus, sextus, ac postremus ater: remiges rursus omnino candidae. Cauda, ac uropygium ex albo ad cinereum vergentes. Pedes rubri: ungues nigri, exigui, minime unci.

Columba Cypria alia, cum fumaria lutea.

figura

[474] Haec quoque Cypria quibusdam dicitur, et crista decoratur satis venusta: sed {haudita} <haud ita> cucullata: quare ad communes nostrates domesticas potius, quam ad Cyprias meo iudicio referenda est, maxime cum et rostrum sit longiusculum, quod Cypriis breve esse solet. Caeterum avis tota coloris erat castanei, si candidas quasdam maculas, quae in collo, ac prope remiges, necnon ad ventrem conspiciuntur, excipias. Remiges tamen etiam caudaque intus candidae sunt: pedes rubri: ungues nigri, rostrum luteum.

Columba Cypria alia cum verbenaca.

figura

[475] Posteriores hae duae ubique ferme similes. Priorem tamen alba macula, quam retro oculos, ante cristam habet, facile ab altera distinguit. Utraque colore cinereo est ad subcaeruleum declinante. Collum etiam utrique elegantissimo ceu torque pollicem lato viridi ornatur. Priori remiges candidae, alteri nigrae, quibus tamen binae etiam candidae immixtae sunt. Caudae extremum utrique nigrum, rubri pedes.

Columba Cypria alia cum araco.

figura

[476] Columba Cypria alia cum lente minore.

figura

[477] Eiuscemodi Columbarum genus nonnulli Indicas appellant, cum Cypriis annumerari optime, ni fallor, queant. Nanque si cristam, sive cucullam addas, plane tales evadent. Quae priori loco posita est, Columba tota erat nigra praeter croceos oculos, et rubros pedes, necnon posteriorem rostri partem, quae lutea est.

Columba vulgo Indica dicta cum pede Columbino.

figura

[478] Sunt qui hanc Cretensem appellant, quando alioqui rostri brevitas superiori congenerem esse demonstret. Avis est capite. dorso, pectore, ventre, cauda, et coxis cinereis. Rostrum lutescit, superiusque qua capiti nectitur, album habet tuberculum. Supra oculos retro prope verticem, oblonga macula candida erat: similisque alia mentum constituebat. Collum ad latera viride, caetera cinereum, pennis intercurrentibus puniceis: prope pectus vero omnino puniceum. Alae erant versicolores. Octo enim priores ordines prorsus erant cinerei, dein alius ordo coloris cerei, quem rursus albus, album rursus ordo cereus excipiebat. Remigum minores ab initio albae, a medio ad extremitates usque cerei coloris erant, maiores totae candidae. Pedes rubri, ungues nigri.

Columba vulgo Cretensis dicta cum vite uvam ferente.

figura

[479] Huius generis Columbam quidam gutturosam vocant, sed id nominis meo iudicio, magnis illis, quae in ipso volatu guttur aere inflantes, tanquam in amplum tumorem adducunt, potius competit. Color huic avi pene unus, nimirum castaneus ad rubedinem vergens. Rostrum breve, crassum, tuberosum, totum album. Macula item alba supra oculos a rostro per frontem ascendit. Oculi rubescunt. Pennae colli ad latera, et in extremitatibus in viridem colorem desinunt. Alarum remiges, caudaque extra candicant, intus sunt castanei coloris: pedes rubri, ungues nigri.

Columba perperam gutturosa dicta, Cretensis vel
Cypria potius, cum cicere sylvestri.

figura

[480] Ex eodem genere est, quam nunc exhibeo, etsi monstrifica. Color ei ex amethistino candicans. Avis erat quodammodo bicorpor, ex uno nimirum corpore, alterum par pedum emittens, cum reliqui duo alteri corpori perfecto inessent. Capitis colori amethistino puniceus alius erat immixtus: pedes pallide rubescebant, ungues nigricabant.

Columba Cypria quadrupes cum araco.

figura

[481] Eiusmodi Columbas Persicas et Turcicas appellant, colore toto pullo sive betico, praeter oculos, qui miniaceo colore, et pedes, qui pallide rubent, necnon rostrum, quod lutescit. Nunquid vero eiusmodi color huic generi proprius sit, plane ignoro.

figura

[482] Hanc iconem, quam modo dabimus Hieronimus Patavinus medicus clarissimus Vienna mihi ex aula sacrae Caesareae Maiestatis ante aliquot annos transmisit sub titulo Columbae Indicae rostro Anatis, cum interim praeter pedes, et magnitudinem nihil cum Columbis commune habeat. Rostrum enim, remigum, caudaeque brevitas Anatem potius, quam Columbam constituunt. Quid vero de natura eiuscemodi avis dicam, praeter nudam, eamque prope mutilam descriptionem nihil habeo. Columbis tamen adiicere eius iconem propter ita inditum nomen liceat. Lector interim curiosus, si dabitur occasio, reliqua quae ad naturam eius spectant, inquirere poterit, et defectum nostrum in re tam seria supplere. Rostrum primum albicat, dein circa nares rubescit, postremo serpentium instar subcaeruleis, et nigris maculis, quae per totum ferme verticem producuntur, variegatum est. Sub oculis macula longa alba totum caput tanquam torquis ambit. Collum interius virescit,

figura

retro subferugineum est, sicut: etiam potior pars alarum. Pedes tenuiter admodum rubent. In pectore pennae quinque, aut sex in vertice albae totidem eiusdem coloris maculas constituunt; caetera fusca sunt

[483] Columba Saxatilis M. Varronis cum cannabe.

figura

Antequam vero ad ferarum Columbarum privatas historias me accingam, agrestis sive saxatilis, ut Varro nominat, Columbae imaginem prius exhibere necesse esse iudico, eoque maxime cum agrestium, nimirum, quae in Columbariis nostris degunt, natura plane in omnibus eadem sit, si tantum habitationis locum excipias cuius gratia minus humanam consuetudine ferunt.

[484] Quia vero et in hoc genere etiam variat color, itaque haec, cuius iconem expressimus, non ideo depicta est, tanquam eo colore omnes sint, sed quia plerunque saltem tales. Color capitis supini, colli prope dorsum, et alarum ex cinereo fuscus. Remiges omnes pennae cinereae. Dorsum ex cinereo albicat. Uropygium et cauda cinerea, haec vero in extremo nigra. Pectus ad castaneum vergit. Venter totus leucopheus. Pedes rubicundi, tabellis albis ornati. Ungues nigri.

4 - de Columbis peregrinis