Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE OENADE SEU VINAGINE
Cap. VII
AEQUIVOCA
[497] OENAS, inquit Aelianus[1], avem significat, non ut quidam putant, vitem: ex quibus verbis facile est colligere, quod Oenas veteribus etiam vitem significaverit. Sed et nonnulli Oenada interpretantur locum vitibus consitum: [GR], inquit Hesychius, [GR]. Huic praeterea, et Varino [GR] genus Corvi, aut Columba fera est: et alibi [GR] habent pro specie Corvi. Mihi [GR] pro Columbae specie tantummodo nota, et ab Aristotele nominata: scio vero aliam aviculam Oenanthen Aristoteli, et Plinio dici: sed de hac agam proprio loco. Et postremo Oenas canis nomen, si bene memini apud Xenophontem.
SYNONIMA
[498] HANC alitem Tzetzes [GR] Hebraice, et Syriace dici tradit. Lycophroni[2], ni fallor, [GR] dicitur: interpres vertit, vinifera avis, Iosephus Scaliger Vinitorcula, Gaza pro [GR] apud Aristotelem transtulit, quemadmodum supra diximus. Vinago, quasi fortasse vino ago. Nam praeterquam quod, teste Philosopho, autumno, (quo videlicet tempore vindemiae celebrantur maxime) et conspiciatur, et capiatur. Eustathius etiam colore addit esse, quem Graeci [GR] appellant, qualis nimirum in uvis nigris maturis apparet: adeo ut ab cone colore, an vindemiae tempore dicta sit, merito quispiam dubitet. Qui sane color in ave, quam ego Oenadem esse puto, optime reperitur, ut subinde in descriptione eius patebit. Quapropter Gulielmus Rondoletius vir alias longe doctissimus, rerumque naturalium, maxime piscium, de quibus luculentissimos edidit commentarios, peritissimus, non recte [GR] per iota tantum in prima legendum censet, ita autem dici credens [GR], hoc est, a fibris carnis: ita enim inquit in Epistola ad Ornithologum scripta, fibrosa, et dura est. ut neque edi, neque ad cibum parari, nisi detracto tergore commode possit. Sed avem, quam Rondotelius Ornithologo misit ab Oenade Aristotelis diversissima existit: est enim vel Alchata, vel Filacotana Arabum, vel saltem congener, non autem Damascena Perdix Bellonii, quemadmodum arbitratur Ornithologus: nam pedes huic sunt pennis obvestiti, manifestissimo diversitatis inditio. Iulius Caesar Scaliger[3] alibi pro Oenade interpretatur Rupicola, et pro Peleiade, hoc est, Livia, Turricola: ex qua interpretatione avem, quam depingemus, veram Oenadem esse inde colligimus, quoniam montium rupes duntaxat habitat, ideoque Bononiensibus aucupibus Sassarolo nuncupatur, hoc est, saxatilis, quanvis M. Varroni Columba saxatilis inter altiles vocetur. Praeterea diversa est a saxatili Rhetiae, quae meo iudicio Peleias, sive Livia est: nam et haec aliquando in parietibus templorum, unde Turricola Scaligero dicitur, et in montium rupibus nidificat, at non semper, ut nostra saxatilis, cui etiam magnitudo Oenadi ab Aristotele ascripta optime respondet. Neque alia forte Semiramis fuerit Hesychio, et Varino pro hac voce Columbam montanam interpretantibus. Robertus Stephanus quosdam ait Oenadem Gallice vertere grand Colomb, vel Biset: sed Biset, teste Bellonio, Livia est, Oenade multa minor, et diversa, ut instituto super hac capite Bellonius disputat.
DESCRIPTIO
ARISTOTELES[4] Oenadi in Columbaceo genere tertium magnitudinis locum attribuit, inquiens: Oenas maior quam Columba, minor quam Phabs. Quem locum repetens Aelianus, non solum non assequutus est Aristotelem, sed plane contextum eius vitiavit, quando scribit. Hanc Aristoteles Palumbo ([GR]habet) maiorem, Columbae minorem facit. Aristoteles enim Phattam, ut iam saepius diximus, in toto Columbaceo genere maiorem, imo maximam appellat, tantum abest, ut minorem dixerit. Rectius, opinor, Eustathius Columba maiorem esse dixit Oenadem, et colore, quem Graeci n[GR] appellant, qualis nempe vini nigri est, vel qualis in uvis nigris maturis apparet; quod si pro Columba, qua Oenadem maiorem esse dixit Aristoteles, eumque sequutus Eustathius, Saxatilem Varronis, hoc est, in Columbariis nostris agentem intelligas, ut ego intelligendam arbitror: certe avis haec, quam ego pro Oenade depingam, egregie respondebit. est etenim domesticis Columbis nihilo minor. Color quem Oenadi tribuit Eustathius plane etiam in ea conspicitur, maxime prope pectoris initium, nam quodammodo ex ferrugineo ad fumatum accedit, qualis in uvis nigris, ac illis potissimum, quas maiolas apud nos vulgus nuncupat. Praeterea Oenas, teste Philosopho[5], autumno potissimum conspicitur, et capitur: et hoc quoque meae avi competit: quapropter ubi Aristoteles addit, ad nos venire, cum iam prolem secere, quis non male interpretetur, ad plana descendere. Aucupes interrogati, quoties anno pariat nostra avis, respondebant, se nescire. Scio in Latinis a Gaza factis Aristotelis libris, legi semel anno tantum parere, quod sane in Graeco textu non habetur: at bonus ipse Gaza, illud addidit, nescio quam bene, Falsum vero est, et experientiae, et Aristotelis
figura
[499] Oenas mas cum vicia.
figura
[500] Oenas faemina cum orobo.
[501] authoritati repugnans Turturem semel tantum parere, ut ille adiungere ausus est. Caeterum Oenadem Philosophus dixit citato loco, bina parere. Athenaeus[6] de Oenade miraculum recitat huiusmodi, Arbores non producturas ixiam, hoc est, viscum, quod alias [GR], nempe Aristoteli dicitur, nisi super quas avis ventrem deponens devoratum eius semen excreverit. Idem in Palumbe de Palumbe scribere Plinium diximus. De Turdo idem communi adagio vulgatissimum, Turdus malum sibi cacat. Sed ut fabulam hanc anilem praetereamus, quam sola visci nativitas per se iugulat, nam viscum [GR] in arboribus sine semine oritur, lubet huc insignem Plinii errorem annotare, qui cum Dioscoridi ixiam videret (huic enim alia planta, quam Theophrasto ixia vocatur, nempe Cameleon niger) in venenatis radicibus recenseri, ac quodammodo, ab [GR], id est, visco appellari, ubique pro ixia venenata radice viscum reddidit intolerabili sane errore. Restat modo ut avem nostram describamus. De magnitudine eius paulo ante memini, et de colore pectoris, Rostrum plane est cinnabarinum, longum ut in Columba domestica, in extremo acutum. Caput totum, venter et alarum pennae sunt cinerea, exceptis remigibus, quae nigricant, et notabilis sunt magnitudinis, quare etiam volatu plurimum valere verisimile est. Cervix viridis est, intercurrentibus nigris plumis. Cauda versus uropygium cinerea, caetera nigra, Pedes rubri, ungues nigri. In faemina, cuius etiam iconem ponimus rostrum minus rubet, et pedes etiam pallidiores.
CAPIENDI RATIO
ARISTOTELES privatim de Oenade scripsit, ut Gazae interpretis verbis utar, modum maxime capiendi eam esse, dum se in aquam bibendo propendit.
[1]
L. 4. de avi. cap. 58.
[2] In
Cassandra.
[3] Comm.
in Theoph. lib. I. cap. 27.
[4]
8. Hist. c. 3.
[5]
8. Hist. cap. 3.
[6]
L. 9. c. 16.