Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
ALCHATA
sive Filacotona Arabum
Cap. VIII
[501] ANTEQUAM ad Liviae Columbae historiam, quemadmodum institutus ordo, magnitudinis nempe, expostulabat, orationem convertam, operaepretium plane mihi visum est de Alchata, sive Filacotona Arabum prius verba facere, cum quia Arabes e sylvestrium Columbarum genere eam nominent, tum vero etiam, ut relicto interim unicuique suo iudicio appareat nostram, quam pro Oenade dedimus avem, potius quam hanc Oenadi respondere. Alchata, inquit Bellunensis, est genus Columbarum sylvestrium, quorum alae oblonga sunt, pennae, et plumae coloris Coturnicum, et cutis extrema praedura, quamobrem medici in regionibus ad Orientem praecipiunt huiusmodi Columbas excoriari, ut cutis removeatur. Vulgo visi sunt in Syria pedibus nigris, et valde brevibus. Haec ille. Ecce quam exacte huic avi conveniant quae de sua Oenade Rondoletius ad Ornithologum scripsit. Ut enim eam cum Oenade veterum faceret [GR] per iota, uti diximus, non [GR] scribendum esse existimat, ut nimirum [GR], id est, a fibris denominata dicatur: Ita enim, inquit, fibrosa, et dura est, ut neque edi, neque ad cibum nisi detracto tergore parari commode possit. Avis est gregalis, et circa Monspessulum vulgo Angelus (un Angel) vocatur: simillima Perdici, sed rostro, et pedibus nigris: plumis ex fusco colore in nigrum vergentibus et luteis in ruffum. Caetera, magnitudine praesertim, Perdici persimilis. Sed quis hanc avem ab Alchata diversam esse non dicat, quoniam Bellunensis pedes perbreves Alchatae tribuit, cum rostra (utor modo Ornithologi verbis) eiusdem generis proximi species sint diversae: et sane Angelo etiam Monspessuli dicto, ut pictura ostendit pes proprie dictus, hoc est inferior, et digitatus brevis est proportione, et postremus digitus minimus. Alchatae carnem Avicenna etiam duram esse dixit, iis tamen salubrem, quorum iecur obstructum est, et infirmum, et quorum corruptum est temperamentum, hoc est, cachecticis, et hydropicis. Filacotonae apud
[502] Elluchasem, qui Tacuinos Arabice scripsit, cum Columbis, et Turturibus numerantur: unde Ornithologus Palumbium generis esse coniicit. et easdem forte, quas Avicenna Alfuachat nominat. Ego cum Alchata potius easdem crediderim, maxime cum idem Elluchasem paulo ante Palumbos sylvestres, et Filacotonas simul numeret tanquam diversas: cuique tamen in re parum nota suum permitto iudicium.
Alchata sive Filacotona Arabum cum securidica.
figura