Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Typographus lectori

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Typographus Lectori. S.

CUM NON possumus id facere quod volumus, id velimus quod possimus, necesse est. Non temere neque inepte quidem cogor nunc iis verbis uti. nam si ego, qui omnem meam operam in tuum usum libenter conferre soleo, non uterer nunc tecum excusatione officii, quod mihi maxima de causa intermittendum fuit, eius facti conscientia mihi iucunda esset. Huius operis calci Matthiolus praeclarus author adiecit Apologiam, qua se ab erroribus et calumniis vindicat, quibus notatur ab Amato Lusitano medico in suis enarrationibus, quas ille in Dioscoridem nuper edidit. Apologiae subinde idem attexuit obiectiones, in quibus contra errata illius patefacit. Utrunque libentissimo animo excudendum susceperam, ratus rem tibi non ingratam, neque prorsus inutilem me facturum. Cur autem id modo non praestiterim, in causa fuit (ut dicam ingenue quod res est) angustia temporis, et rerum nostrarum infirma satis conditio: quarum ut rationem heberem, nullum tempus erat nobis reliquum. Sane maximas impensas feci, et vix nostris viribus pares, ex quibus ut iam fructum aliquem caperem, opportunum valde visum est, ex usque meo, hunc librum ad proximum mercatum Francofordiensem mittere. Qua praeterea ratione celerius a nobis satisfiet exterarum gentium expectationi, quam illis librum hunc de se concitasse intelligo. Habes igitur causam, cur hoc tempore satis angusto maluerim meis commodis, quam tuae utilitati consulere, quam etiam Matthioli voluntatem exequi, quibus tamen iandudum me meamque operam dicavi: id quod feci utriusque humanitate fretus. Quare si nunc non potui (quod non ab re praefatus sum) id facere quod volebam, si id volui quod potui, mihi ignoscas, abs te peto. Dabo equidem operam, ut quae nunc remisi, quam primum absolvam, adeo ut huic libro etiam empto, ea commode assuere possis. Atque etiam adnitar, ut plura alia, quae scio vir hic clarissimum exornat, a nobis excudantur. In summa non committam posthac, ut meam diligentiam desideres: quinimo efficiam, ut me tuae magis, quam meae utilitatis cupidissimum cognoscas. Vale.

Errata corrigenda.

Pagina 8. versu 6. suspectum esse  suspectus esse; 9. 37. clematis altera  clematis prima; 16. 2. in arundinibus sati  in arundinetis sati; 24. 25. lib. III. epist. VI.  lib. VI. epist. III.; 40. 41. persimiles  persimilis. et 53. Faciendi modus  Faciendi modum.; 44. 49. per regiones defertur  per regiones non defertur.; 48. 19. Siser his satus  Siser his seritur.; 51. 20. deinde sacculum  deinde in sacculum.; 158. 4. capite secundo  capite undecimo.; 195. 28. et ante ipsum Theophrastus  et post ipsum Theophrastus.; 215. 30. a cano rabido  a cane rabido.; et 55. carnes durae  carnis durae.; 278. 55. depotum  depositum.; 300. 21. hanc de causa  hac de causa.; 350. 52. parvo bello  parvo bulbo.; 401. 2. et 3. semine rebrtam  semine refertam.: et 4. Amferosiam  Ambrosiam.; 482. 7. inter se differant  inter se non differant.

Ex his erroribus nonnullos hoc loco necessario adnotavimus, quippe quod authoris sententiam perverterent. nonnullos vero, qui verbum immutabant, latinitatemque offendebant unius vel alterius literae additione, aut defectu, aut mutatione, ea tantum ratione apposuimus, ut eorum exemplo alios similes inter excudendum commissos, benignus lector emendet.

Typographus lectori