Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
PET.
ANDREAE MATTHIOLI
ad medicae materiae studiosos,
Praefatio.
SI VELLEM eorum morem sequi, qui antequam opus suum aggrediantur, illud in primis profitentur, nihil sibi maiori curae ac studio esse, quam ut vix ususque mortalium consulant, hoc ipse quoque ingenue facere possem. Nam ea animi propensione ab ipsa iuventute, quantum mihi otii ab artis medicae exercitatione, et cura familiari impetrare licuit, id totum ad bonorum authorum libros evoluendo, ad simplicium medicamentorum cognitionem assequendam, ac demum ad scribendum contuli. Qua in re, ut certe apud omnes testatum relinquerem, me hac mente animoue elaborasse, ut quantum studio, labore, atque industria consequi possem, humanae vitae prodessem, deque ea optime meritus existimarer, Dioscoridi omnem in eam operam ac diligentiam adhibui, ut quantum in me esset, illustrior redderetur, atque omnium manibus tereretur. Ad quod ea mihi visa est ratio commodissima, ut ipsum Dioscoridem in nostram Italicam linguam transferrem, in eumque commentarios a nobis Italice item conscriptos adiicerem. quod tunc nos privatum studium maiorque cura subiret Italos adiuvandi, quam caeteros. Etenim pauci admodum sunt in Italia pharmacopolae, ad quos tamen potissimum haec de medica materia tractatio spectat, qui Latinam linguam norint. Hoc opus, quod summa animi alacritate susceperam, ubi absolvissem, emisi vel hortantibus amicis, ut quem fructum antea ex meis laboribus mihi proposueram, eum postea mortalibus percipiendum, ac omnibus aestimandum exhiberem. Verum an is talis fuerit, qualis ut esset, contenderam, malim eorum esse iudicium, quam meum. Illud certo scio (si tamen id absque vitio nobis testari licet) a multis in Italia, quorum iudicium caeteris omnibus antepono, eo animi candore scripta nostra aestimata ac commendata fuisse, quo ipsi illa scripsimus, atque etiam Italis non inutilia, neque iniucunda fuisse. Quorum sane exemplo, deque nostris commentariis iudicio non potui non mihi ipsi gratulari, ac omnibus, quibus illos legendos tradidimus. Accessit interea mihi non minor inde cupiditas externos quoque demetendi. eamque cupiditatem illud auxit, quod intellexerim iis pergratum fore, si nostri commentarii Latini fierent. Hac igitur ratione adductus, ut etiam ab externis gratiam aliquam inirem, usque omnibus in universum studio, cura, industriaque mea prodessem (quod lego quidem antiquum semper habui, et praecipuum) nostros commentarios ex parvo, quod nobis superest otio, Latinos reddendos atque illustrandos suscepi. Quo in opere quid praestiterim, plane ignoro. vos, in quorum gratiam, tantum in eo laboris insumpsi, quod iam absolutum quidem ipsum, sed mihi non decoctum emitto, legendo iudicabitis. Neque aliud ab omnibus petitum velim, quam ut hos nostros commentarios ea animi synceritate, et aequitate aestiment, qua suos ab aliis aestimari et perpendi vellent: vel qua ipsi aggressi sumus illos conscribere. Nam etsi multorum eruditorum sententias refellere ausus sum, atque non pauca fortasse nimis acriter insequi, corrupta scilicet, quae indoctorum pertinacia nunquam satis explodi possunt; id tamen eo consilio feci, ut quantum ingenio perficere, quantum mente elaborare, quantum denique indicii in re proferrem. Sed certe in hoc longius, quam statueram, digressa est oratio nostra: eo enim (nescio quo modo) irrepsit, ut partem aliquam aperirem nostri scribendi instituti. Quod tamen non prorsus alienum fuisset, nisi eius consilii ratio cum alibi, tum praecipue superius in epistola nuncupatoria a nobis latius exposita esset, atque a pluribus, opinor, comprobata, quam et hoc loco paucis attingi debuisset. Quare iam ad id nobis accedendum est, quod in primis medicae materiae studiosos admonendos esse putamus, utpote quod nonnihil privatim ad rem praesentis operis facere videatur. Cum enim ab eo contra potissimum comprehendantur, Dioscoridis contextus, nostri in eum commentarii, et plantarum imagines, de singulis aliqua nobis reddenda ratio est, ut qualem me in unoquoque gesserim, quod confitendum sit, non dissimulem. De contextu itaque Dioscoridis, quem nequaquam praemittendum censuimus, ob plures causas, quas hic dignamque existimaverim, quae prae caeteris in nostris commentariis legatur; cum tamen duo alii viri summi pariter et doctissimi, Hermolaus Barbarus, et Marcellus Virgilius Florentinus in idem studium naviter incubuerint. Fateor ingenue me Ruellii versionem secutum esse, sed non propterea aliorum praeclaro conatus contempsisse unquam: quin potius utriusque studium semper admiratum, quippe quod uterque in eo maximam laudem promeruerit. Illud autem me magis movit, ut Ruellium admiserim, quod eius conversio omnibus facta sit vulgatior, ac frequentior in studiosorum manibus versetur. Adde etiam, quod haec communi omnium fere, medicorum praesertim, iudicio praeferatur: cui nimirum nobis quoque libuit subscribere. Non tamen illud me certe latuit, Ruellium nimis forte in ea religiosum fuisse. quippe qui interdum maluerit ipsum Dioscoridem deserere, quam Plinium, modo Latini sermonis nitore captus, modo etiam rei cognitione incertus. Qua re a nobis perspecta, Ruellii quidem interpretationem recepi, ita tamen ut nonnul. quam ausus sim ab eo desciscere, vel vetustissimorum probatissimorumque exemplarium, et unius Oribasii codicis fidem secutus, vel certa rei experientia fretus. Eorum autem quae immutavi, nonnulla obelisco adnotata reliqui, nonnullis etiam signum suppressimus. Sane plura eiusmodi, pluresque insuper varias lectiones exhibuissem, si maius otium et tempus nobis suppeditasset. quae tamen, Deo concedente, aliquando ad communem utilitatem, et ampliorem medicae materiae disquitendae campum, dabuntur. Hinc factum est, ut Ruellii nomen contextui praescribendum non duxerim, ne videret cum eo nomine convenire, re autem saepe ab eo dissentire. Satis enim fore putavi, si hic studiosos certiores facerem, me Ruellio Dioscoridi conversionem acceptam referre: si praeterea rationem reddidissem, cur illi non semper addictus esse voluerim. Quod quia abunde, ut arbitror, praestitimus, iam ad alterum nobis propositum, quod de nostris commentariis erat, progrediamur. De quibus profecto mihi melius esset tacere, quam pauca dicere, si vellem nasutulis et vitiligatoribus occurrere. Frequens hodie est, indiesque magis pullulat huiusmodi genus hominum in Italia (nescio quid fiat in aliis regionibus) qui nullum in toto vitae suae cursu fructum semenve proferunt, alienos tamen quidem carpunt, mox lacerant, et pedibus obterunt. Sed nunc missos faciam: alius enim locus, aliud studiorum nostrorum otium postulabit, ut cum iis sermonem conferamus, vel eos ab hac mala mente deterrendi, vel ad sua quoque proferenda excitandi causa. Verum ad candidos, et aequos, quibus hac scribimus, nostra sese convertant oratio. A vobis equidem illud petitum volo, quod nulla vos capiat admiratio, si in his nostris commentariis invenietis, ut invenietis scio, me plantas aliquas notas prodidisse, neque tamen earum imagines pictura expressisse. Hoc mehercule factum est, non solum quod plantae nobis cognitae, dum eas depingi cutrarem, non omnes nobis in promptu essent; sed quod etiam deessent sculptores, qui pictas plantas cito diligenter inciderent, et insculperent. Quorum quidem defectu coacti fuimus (ut ingenue, quod accidit, confitear) non aliquarum modo plantarum, quae a Dioscoride nobis notae redduntur; sed omnium quoque, quas nostris commentariis inseruimus, picturam in aliud tempus differre. Accesserunt amicorum hortatus, et typographi sumptus. illis obtemperantem, aequum fuit neque non alterius habenda ratio erat, ne scilicet nimio sumptu gravaretur. Quare operaepretium fuit, ut et imaginum, quas absolvendi tempus et commoditas dabatur,
et totius operis (ut semel omnia complectar) editioni celeritatem et festinationem adhiberem. Quae vero nunc omisimus. cogentibus causis praedictis, ea aliquando prodemus, nisi quid nobis humanitus accidat. Caeterum ut de imaginibus quoque seorsum aliquid dicamus, equidem alias abhorrui ab hoc docendi genere, ratus neminem unquam posse ex iconibus veram et exactam simplicium medicamentorum peritiam assequi. quod eorum varietas non possit unica singulorum pictura comprehendi: siquidem non eadem est pullulanti herbae facies quae adultae, neque adultae quae iam senescenti. Quod si eiusmodi herbarum mutationes omnes singulis picturis repraesentari vellent, quis dubitet, id opus futurum infiniti laboris, ac immensi sumptis? Verum enimvero cum vidissem tales aliorum conatus ab omnibus propemodum commendari, atque indies crescere studium virorum rerum effigies in publicum edentium, ne solus viderer in diversam ire sententiam, utque etiam notam, dum vivo, delerem, quam quidam typographus nostris Italice scriptis commentariis inusserat, adiectis plantarum imaginibus, quae quidvis aliud, quam rem ipsam referebant, ipse quoque experiri volui, si quid hac in re praestare possem, non tantum ut mea in medium proferrem, quantum ut aliorum conatu adiuvarem, et de vobis studiosis, si possem, bene mererer. Sed quam res haec nobis difficilis fuerit, non est quod pluribus explicem. omnes enim sciunt, quam difficile inveniantur homines, qui res ipsas ita ut sunt, depingant, et qui depictas diligenter incidant, et insculpant, quorum maior adhuc inopia est. Id quod etiam facile diiudicabitis studiosi, qui in hoc opere nonnullas effigies affabre satis, nonnullas vero infabre exculptas offendetis. Sane quod in rem communem navare potui, licet illud exiguum esse intelligam, in eo non commisi, ut meum studium, opera, aut diligentia a vobis desideraretur. Quid autem profecerim, nescio. vestrum erit iudicium. Ab iis certe, qui grati sunt, me gratiam initurum spero. quandoquidem mihi communis utilitatis cupidissimo hoc opus non aggrediendi voluntas defuerit, sed perficiendi facultas; quam tamen omni studio consequi assidue conamur. Bene valete, et nostra boni consulite.
EXEMPLUM PRIVILEGII PONTIFICII.
MOTU PROPRIO etc. Cum, sicut dilectus filius Vincentius Valgrisius bibliopola, et typographus Venetus nobis nuper exponi fecit, ad communem omnium studiosorum utilitatem, sua propria impensa, Commentaria dilecti filii Petri Andreae Matthioli medici Senensis in sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei libros de medica materia, nunc primum ab ipso in Latinum conversa et aucta, cum innumeris plantarum, et animalium figuris, quae ad idem opus spectant: item Almanachum sive Ephemeridas supputatas per dilectum filium Nicolaum Simum Bononiensem mathematicum: necnon Dialogos seu Colloquia dilecti filii Marci Mantui Bonaviti Patavini Iurisconsulti: adhaec Secundam partem philosophiae naturalis per dilectum filium Alexandrum Picolomineum Senensem Hetrusco sermone conscriptam: item Carmina dilectorum filiorum Io. Baptistae Pignae, et Reveren Caelu Calcagnini, et Ludovici Areosti Ferrariensium: praeterea Centuriam consiliorum Io. Baptistae Montani Veronensis: insuper libros Ioannis Schoneri mathematici de iudiciis nativitatum, in Italicum sermonem per Io. Baptistam Carellum conversos, hactenus non impressa, imprimi facere intendat, dubitetque ne huiusmodi opera postmodum ab aliis absque eius licentia imprimantur, quod in maximum suum praeiudicium tenderet. Nos propterea eius indemnitati consulere volentes, Motu simili, et ex certa scientia eidem Vincentio, ne supradicta opera per ipsum imprimenda, per decem annos, post dictorum operum impressionem a quocunque sine ipsius licentia imprimi, aut vendi, seu venalia teneri possint, concedimus, et indulgemus, inhibentes omnibus, et singulis tam in Italia, etiam in Fulginateum, et Raccanatenon civitatibus, quam extra Italiam existentibus, bibliopolis, et librorum impressoribus sub excommunicationis latae sententiae. In terris vero S. R. E. mediate vel immediate subiectis, sub ducentorum ducatorum auri, pro una, fisco camerae Apostolicae, et pro alia medietatibus, eidem Vincentio eo ipso applicandis poenis: et insuper amissionis omnium librorum, quoties contraventum fuerit ipso facto, et absque alia declaratione incurrendis, ne intra decennium ab impressione dictorum operum respective computandum, dicta opera sine eiusdem Vincentii expressa licentia imprimere, vendere, seu venalia habere, aut proponere quomodolibet audeant. Mandantes universis venerabilibus fratribus minoris, Archiepiscopis, Episcopis, eorumque Vicariis in spiritualibus generalibus, et in statu C. S. R. E. etiam Legatis, et Vicelegatis sedis Apostolicae, ac ipsius status gubernatoribus, ut quotiens pro ipsius Vincentii parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus, eidem Vincentio efficacis defensionis praesidio assistentes, praemissa ad omnem ipsius requisitionem contra inobedientes, et rebelles per censuras Ecclesiasticas etiam saepius aggravandos, et per alia iuris remedia, auctoritate Apostolica exequantur. Invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis, non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque indultis, et literis Apostolicis quibuscunque, et praesertim dictis Fulginatenon(?), et Raccanatenon civitatibus, super libertatibus, et exemptionibus mercatorum quorumlibet, tempore nundinarum eorundem civitati, ac alias quomodolibet editis, concessis, confirmatis, et innovatis etiam iteratis vicibus. Quibus omnibus illorum veriores tenores pro sufficienter expressis habentes, hac vice duntaxat, specialiter et expresse pari motu derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Et insuper quia difficile admodum esset praesentem motum proprium ad quaelibet loca deferri, volumus et Apostolica auctoritate decernimus, ipsius transumptis, vel exemplis plenam, et eandem prorsus fidem ubique tam in iudicio, quam extra haberi, quae praesenti originali haberetur: et quod praesentis motus proprii, absque eo quod publicetur, aut in eo data apponatur, sola signatura sufficiat, et ubique fidem faciat in iudicio, et extra, regula contraria non obstante.
EXEMPLUM PRIVILEGII CAESAREI
CAROLUS Quintus, Divina favente clementia, Romanorum Imperator Augustus, ac Rex Germaniae, Hispaniarum, utriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae etc. Comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis etc. Notum facimus tenore praesentium universis. QUUM syncere nobis dilectus Vincentius Valgrisius bibliopola, et chalcographus Venetus, nobis reverenter exponi fecerit, se constituisse in communem omnium, et praecipuae rei medicae studiosorum utilitatem, suis propriis impensis imprimere, et imprimi facere Commentaria hactenus non impressa in sex libros Dioscoridis Anazarbei, de simplicium historia et vitibus latinitati redditam per honorabilem, doctum, nostrum et Imperii sacri fidelem dilectum Petrum Andream Matthiolum Senensem, artium et medicinae Doctorem, cum figuris omnium plantarum, animalium, aliarumque rerum eidem operi spectantium. Vereri autem ne eiusmodi Commentaria et figurae, postquam ab ipso magno labore ac sumptu impressa fuerint, ab aliis chalcographis aut bibliopolis temere imprimantur et distrahantur, in non modicum ipsius damnum et detrimentum. A nobis proinde humiliter perendo, ut ipsum Privilegio ac Edicto nostro adversus eam iniuriam munire vellemus. Nos igitur cupientes in primis illorum indemnitati consultum, qui magnis suis impensis et laboribus utilitati publicae prodesse student. Idcirco tenore praesentium, ex certa nostra scientia, et pro ea autoritate, qua tam ratione Imperialis dignitatis, quam alias fungimur, edicimus, statuimus, et districte inhibemus, ne quis typographus seu impressor, aut quivis alius cuiuscunque status et conditionis existat, per totum Romanum Imperium, et civitates, terras, ac loca nobis
et eidem Romano Imperio, mediate vel immediate subiecta, tam in Italia, quam in Germania, et universa Ditione nostra, praedicta Commentaria in Dioscoridem, per praefatum Vincentium Valgrisium imprimenda, infra decennium ab illarum prima editione, absque ipsius Vincentii expressa licentia, imitari vel imprimere, seu alibi impressa seu excusa, intra fines sacri Romani Imperii, et Ditionis nostrae importare, adducere, ac vendere audeat et praesumat. Quatenus praeter nostram, et Imperii facti gravem indignationem, et amissionem librorum, sic per aemulationem impressorum (quos eidem Vincentio, ubicunque nactos, per se vel agentes suos ad se recipiendi, et in usum suum vertendi ius esto.) poenam quoque sex Marcharum auri puri, Fisco nostro Caesareo, et ipsi Vincentio, ex aequo, quotiescunque contrafactum fuerit, irremisibiliter applicari, cupiant evitare. Harum testimonio literarum, manu nostra subscriptarum, et sigilli nostri impressione munitarum. Datae in civitate nostra Imperiali Augusta Vindelica, die vigesima prima mensis Februarii. Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Imperii nostri trigesimo primo, et Regnorum nostrorum trigesimo sexto.
EXEMPLUM PRIVILEGII GALLIARUM REGIS.
HENRY par la grace de Dieu Roy de France Aux Prevostz de Paris Bailly de Ruen Senechaulx de Lyon Tholose et Bordeaux et a tous nos aultres Iusticiers officiers ou leurs lieuten quil appartiendra salut Nostre cher et bien ame Vincent Vaugrys libraire et imprimeur dem a Venize Nous a faict entendre par lettres que nous a escriptes nostre ame et feal conseiller maistre des requestes de nostre hostel et nostre embassadeur devers la seigneurie de Venize Quae avec grandz fraiz peine foinz et labeur Il a traduict le livre de Dioscoride avec les figures au naturel et les comments latins du docteur philosophe et medecin Maistre Pierre Andre Mathiol Senoys et pareillement les figures de tous les simples qu’il a faict portraire et designer au naturel Pour le benefice comung de tout le monde et pour L’ayde et support des corps humains lesquelz il a faict imprimer audict Venize et pour autent qu’il craint que aulcuns libraires et Umprimeurs de nostre Royaume ne fingerent et entrainectent de faire Imprimer et portraire ledict liure et par ce moyen le frustrer de ce qu’il pretend du fruict de son labeur Nous suppliant et requerant a ceste cause luy vouloir surce pourveoir Pource est il que nous inclinans a la request que nostredict ambassadeur nous a faicte pour ledict Vincent Vaugrys Et voulans luy subvehir en cest endroict avons de noz certaine science plaine puissance et auctorite Royal prohibe et deffendu prohibons et deffendons a tous libraires imprimeurs de nostre Royaulme et aultres personnes quelz qu’ilz soient Que durant le temps et terme de dix ans ensuyvans et consecutifz Commenceans au jour et dacte de ces printes ilz n’ayent a imprimer ne faire extemper mettre ne exposer en vente lesdictes oeuvres et traduction dudict livre de Dioscoride ne aussi les portraictz et figures de tous les simples Sinon celluy ou ceulx qui auront charge d’en vendre et exposer en vente de la part du dict Vaugrys sur peine damende arbitraire a nous appliquer et de confiscation de tous lesdicts livres et oeuvres qui amfisse trouveront Imprimez sans charge ne commossion dudict Vincent Vaugrys Si vous mandons commectons et a unz chun de vous endroict soy et si comme a luy appartiendra Que selon et ensuyvant ce que dessus vous faictes ou faictes faire expresses Inhibitions et deffences de par nous sur les peines que dessus indictes et aultres que verrez estre a imposer a tous ledicts imprimeurs libraires demourans en voz iuridictions et destroictz. Que parcy apres ilz ne aulcun d’eulx aultres que celluy ou ceulx qui auront charge expresse de ce faire dudict Vincent Vaugrys Ayenta imprimer ne faire extemper me etre ne exposer en vente ledict livre traduction et figures dessuisdictes et si apres ledictz commandemens faictz vous trouvez aulcuns contrevenans a iceulx vous procedez a lencontre d’eulx par comdemnation desdictes peines et aultres ainsi que verrez estre a faire selon l’exigence des cas Non obstant opponons ou appellanons quelconques et sans preiudice dicelles Pour lequelles ne voulons estre dissere Car tel est nostre plaisir De ce faire vous avons donne et donnons plain pouvoir puissance aucté et mandement especial Mandons et commandons a tous noz Iusticiers officiers et subgectz a vous en ce faisant estre obey. Donne a Saincte Germain en Leez le XXIX Iour de mars Lan de grace mil cinq cents cinquante deux avant pasques et de nostre Regne le Sixiesme.
Par
le Roy
Duthier
EXEMPLUM PRIVILEGII ILLUSTRISS. SENATUS VENETI.
SERENISSIMO Principe et Illustriss. Signoria. Supplica il fedelissimo Servitore di V. Sublimità Vincenzo Valgrisio libraro et insieme stampator de libri, che havendo deliberato di far stampar a honore, et utile di questa inclita città, i commentarii Latini dell’Eccellentissimo medico messer P. Andrea Matthioli sopra Dioscoride, libro non men utile, che desiderato da molti. Et havendo per maggior intelligentia della materia, che in esso libro si tratta, fatto dissegnar et intagliar infinite piante. Per il che ha fatto una grandissima spesa, ne quella solamente è stata in far ritrarre,et intagliare le dette piante da valentissim’ huomini, ma in farsi trovar, et portar quelle piante (che sono molte) che qui non nascono da diversi paesi, tutto con speranza di mandarle insieme co’l libro in luce, mercè però del favore, che aspetta dalla bontà di V. Sublimità, si per honore,et gloria di questa Clarissima città, come per utilità,et beneficio del corpo humano. Et perche dubita il detto supplicante stampando il sopradetto libro con le dette figure senza ’l privilegio di vostre Sublimità, che altro Libraro, over Stampatore non gli toglia la fatica, et le spese insieme, cavando ’l disegno dalle sue figure, facendole poi intagliare,et ultimamente stampandole, prendendo nel resto il suo libro per essemplar, il che gli faria non solamente perdita delle fatiche,et spese fatte intorno a quella opera, ma cagion grande di sua ruina. Per questo egli hora ricorre alli piedi di V. Sublimità,et a quelle con l’Eccellentissimo suo Conseglio di Pregadi humilmente supplica d’essergli concesso in special gratia, che altri, che egli, over chi da lui haverà autorità, non possa stampar, o fare stampar, pigliando questo duo Dioscoride per essemplare,et da esso cavando le figure delle piante, ne altri in alcun modo stampato vendere il detto libro per spatio di anni quindici, sotto pena a chi contrafarà, di ducati seicento,et di perder tutti i libri, et i dissegni che fussero stati fatti,et di pagar ducati dui per ciascuna opera, che fusse stata contrafatta. Et se farà alcun’habitante in questa inclita città, che lo facesse stampare, overo fusse causa, che li stampasse, in terre aliene, che saria danno di V. Sublimità,et di esse supplicante, trovandosi questi tali s’intendano incorrer nelle sopradette pene. delle quali un terzo vada all’hospital dell’incurabili, l’altro all’accusator, et l’ultimo all’officio, il qual farà l’essecuzione, et che ogni officio, over magistrato possa far la detta essecutione, dove sarà fatta la conscientia.
Supplica ancora il medesimo per le sottoscritte opere nella forma istessa, che quella di sopra, et quello tutto domanda in gratia a vostre Sublimità, alle quali humilissimamente si raccomanda.
Almanach, over Ephemeride per XV. anni calculato per l’Eccellentissimo messer Nicolò Simo Bolognese.
Colloquia, seu Dialogi iuris etc. dell’Eccellentissimo messer Marco Mantoa Patavino.
La Seconda parte della Philosophia naturale di messer Alessandro Piccolomini, volgare.
La Poesia Latina di M. Giovan Battista Pigna, di Monsignor Celio Calcagnino, et di M. Lodovico Ariosto Ferraresi.
1553. Dic. 29. Septembris in Rogatis.
Che al soprascritto supplicante sia concesso quando ‘l domanda, essendo obligato di osservar tutto quello, che è disposto in materia di stampe.
Raphael Cornelius Ducalis Notar. etc.