Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
PETRI
ANDREAE MATTHIOLI MEDICI SENENSIS COMMENTARII,
IN LIB. PRIMUM PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI,
DE MEDICA MATERIA.
Praefatio Dioscoridis.
QUANQUAM, amicissime Aree, complures non veterum modo, sed recentiorum quoque, de medicamentorum compositione, viribus, atque probatione scripserunt, nobis tamen nec vanum, nec a ratione abhorrentem impetum animi ad hoc opus incessisse, tibi ostendere tentabimus. propterea quod eorum nonnulli absolutum nihil ediderunt, alii plurima, ut ex narratione acceperant, scriptis tradiderunt. Siquidem Bithynus Iolas, et Heraclides Tarentinus, omissa prorsus herbarum tractatione, rem ipsam paucis perstrinxerunt. neque vero omnes illi de metallicis quicquam rebus, aut odoramentis memoriae prodiderunt. Cratevas autem herbarius, et Andreas medicus, qui caeteris diligentius hac in parte versati videntur, radices multas apprime utiles, herbasque aliquas haud quaquam adnotatas reliquerunt. Veruntamen priscorum subscribere oportet sententiis: quos, etsi pauca ipsis referantur accepta, magnam tamen impendisse diligentiam constat. Iunioribus minus assentiendum: e quibus est Iulius Bassus, et Niceratus, et Petronius Niger, et Diodotus, Asclepiadae omnes, qui medicinalem materiam vernaculam, cognitamque vulgo, dignam censuerunt, quae ab ipsis literis exacte mandaretur: et ut medicamentorum vires, probationesque cursim complexi, sic nullo experimento eorum effectus colligentes, inani vero reddendarum causarum studio verba tundentes, alia interdum pro aliis scriptitando, + rem in acervuum, congeriemque controversiarum extulerunt. Siquidem qui inter eos egregius habetur Niger, euphorbium nascentis in Italia chamelaeae succum esse contendit: androsaemonque eandem herbam cum hyperico esse: quinetiam aloen in Iudaea fossilem nasci: et pleraque his similia falso exponit, quae prorsus veritati refragantur. Quibus coniectura colligi potest, ea non oculata fide, sed narratione potius ab aliis accepisse. In ordine praeterea iidem ipsi aberrarunt, partim eorum discrepantes, nullaque cognatione coniunctas vires collidentes: partim per elementa literarum scripta in ordinem digerentes, quo facilius memoriae mandarentur, genera et eorum effectus a sua cognatione disiungentes. Non vero ab ineunte, ut ita dicam, iuventa, iugi desiderio cognoscendae materiae allecti, multis regionibus peragratis (nec enim nescis nos militarem vitam exegisse) tuo hortatu commentationem in sex libros contulimus. Quod opus tibi dicamus, Aree, animi gratitudine obsequentes, ob eum quos nos prosequeris affectum. Etenim natura cum in omnes eruditione excultos, tum vero in eos, quibus cum tibi eiusdem artis necessitudo intercedit, pronus ad amicitiam esse soles, in nos etiam aliquanto peculiarius. Enimvero non parvum praebet tuae probitatis argumentum, optimi viri Licinii Bassi singularis erga te amicitia: quam una nobiscum degentes novimus, cum mutuam inter vos benevolentiam aemulatione dignam intueremur. Admonitum autem te velim, eosque qui in hosce commentarios incident, ne in verbis facultatem nostram aestimetis, sed potius adhibitam rebus cum peritia curam. Etenim plurima visu ipsi exactissime cognovimus: quaedam etiam ex ea, de qua inter omnes convenit, historia, percunctationeque rerum apud singulos vernacularum, diligenter accepimus. Dabimus igitur operam, ut differenti ab aliis ordine tradito, genera singularum medicinarum, viresque describantur. Quod autem necessaria sit medicamentorum doctrina, nemo est ferme qui ignoret: quod ea et toti arti coniuncta sit, universisque eius partibus efficax administret auxilium. Quare per medicamentorum compositiones, atque misturas, et facta in morbis pericula extendi, et incrementum capessere potest, plurimum conferente singulorum medicaminum cognitione. Quinetiam vernaculam, familiaremque materiam, complectemur, ut perfecta sit, quae a nobis relinquetur, doctrina. Verum in primis curam impendere oportet, ut suis temporibus singula et demetantur, et recondantur.
certe pro horum ratione medicamenta aut valent viribus, aut evanido nulloque munere funguntur. Serena igitur caeli constitutione demetenda sunt. magni siquidem refert inter colligendum, si vel squalores, vel imbres infesti sint: quemadmodum si loca, in quibus prodeunt, clivosa, et ventis exposita sint, et perflata, frigidaque, et aquis carentia: in his enim locis vires eorum longe validiores intelliguntur. Contra, quae in campestribus, riguis, et opacis, caeterisque locis a vento silentibus enascuntur, plerunque degenerant, et minus viribus valent: multoque magis, si non suo tempore, nec opportune colligantur, aut si per imbecillitatem intabuerint. Neque ignorandum, ea saepe pro peculiari loci natura, aut anni clementia, maturius, aut ferius adolescere. nonnulla propria vi hyeme florent, et folia pariunt: quaedam bis anno florifera. Quare cui in animo est horum peritiam assequi, necesse est cum prima germinatione solo emergentibus, adultis, et senescentibus adesse. Nam qui pullulanti herbae duntaxat adstiterit, adultam cognoscere non potest: neque qui adultam tantum inspexerit, nuper erumpentem noscet. Quo fit, ut propter mutatam foliorum faciem, caulium proceritates, florum seminisque magnitudinem, et id genus alias peculiares notas, nonnulli, qui olim has rerum varietates non perspexerunt, magno in errore versentur. Quae causa etiam nonnullis scriptoribus imposuit, qui herbas quasdam, verbi gratia, gramen, quinquefolium, et tussilaginem emittere florem, fructum, et caulem negant. Ergo qui saepius ad visendas herbas, et earum natales se contulerit, earum cognitionem maxime consequetur. Scire etiamnum convenit, sola ex herbaceis medicaminibus veratri genera, nigrum, inquam, et candidum, multis edurare annis: reliqua a trimatu inutilia. Quae vero fruticosa sunt, sicut stoechas, trissago, polium, abrotonum, seriphum, absinthium, hyssopum, et alia id genus semine praegnantia demetantur. Flores quoque antea, quam sponte sua decidant. Fructus autem, ut maturi decerpantur, necesse est: et semina, ubi siccari coeperint, priusquam defluant. Herbarum succus, et foliorum elici debet, germinantibus tum primum cauliculis. Lac, et lacrymae excipiantur, inciso per summum adolescentiae vigorem caule. Radices, et liquamenta, corticesve ut recondantur, eximere convenit, cum herbae suis foliis exuuntur. siccantur etiam expurgatae inibi, locis asperginem non redolentibus: sed quae luto, aut pulvere sunt obsitae, aqua elui debent. Flores, et omnia, quae iucundum odorem efflant, arculis tiliaceis, nullo situ obductis, reponantur. Nonnunquam charta, aut foliis semina, ut perennent, apte involvuntur. Liquidis medicaminibus densior materia, argentea, vitrea, aut cornea convenit. Fictilis etiam, si modo rara non sit, accomodatur: et lignea, praesertim e buxo: sed aenea vasa oculariis medicamentis, liquidisque, et omnibus iis, quae aceto, pice liquida, aut cedria componuntur. Adipem autem, et medullas stagneis vasis recondi convenit.
Commentarius Matthioli.
QUANTUM oporteat Medicos omnes, qui legitimum in arte nomen sibi comparare student, simplicium quoruncunque medicamentorum, quae medicinae usui competunt, cognitionem, ac facultatem sensibus exacte consequi, non modo hac praefatione declarat Dioscorides Anazarbeus in hac materia caeteris facile princeps; sed id quoque post Dioscoridem admirabili doctrina pluribus in locis memoriae prodidit gravissimus autor Galenus: qui hac in re prae caeteris Dioscoridem secutus (ut eius luculentissima monumenta passim attestantur) in simplicium medicamentorum viribus, ac facultatibus indagandis, relicta (hoc etiam ipse fatetur) Dioscoridi historiarum palma, omnes, qui in hac materia scripserunt, longe admodum superavit. [Galeni navigationes, ut legitima cognosceret simplicia]. Quippe tanta animi propensione oblectationeque cognoscendorum simplicium captus fuit (sciebat enim non posse rite se dici medicum sine eorum scientia) ut nullo magni laboris metu, nullis periculis deterritus, in Lemnum, Cyprum, Syriam navigaverit; atque alias plurimas peragraverit regiones, ea demum causa, ut quae legitima et syncera, quaeque spuria et adulterata essent medicamenta, certo dignoscere posset. Quapropter lib. iii. de medicament. comp. per genera ita scriptum reliquit. Hinc enim puto bonae indolis iuvenes incitatum iri, ut medicamentorum materiam cognoscant, ipsimet inspicientes, non semel aut bis, sed frequenter: quoniam sensibilium rerum cognitio sedula inspectione perficitur. cuius rei evidentissimum est indicium, quod gemini per omnia similes esse nobis videantur, differentes autem iis, qui ipsos inspicere consueverunt. Itaque herbarum, fruticum, et arborum materiam, priusquam e terra eximatur, contemplari pulcherrimum est, dum fructus {videlicrt} <videlicet> futuri sunt, dum eduntur, dum augescunt, et dum vigent. Haec siquidem continua eorum speculatio docebit te, quando potissimum ipsos commode decerpas, ac in siccis domunculis repositos custodias. Vos ergo admoneo, amici, ut in hoc quoque me sequamini, si artis opera pulchre obire volueritis. [Medicamenta adulterabant etiam Galeni tempore]. Novistis enim, quomodo ex omni natione praestantissima quotannis mihi afferantur medicamenta, eo quod perditi illi omnigenarum coemptores (Graeci [GR] vocant) variis modis ea contaminant. Praestiterat forsan non hos solum, sed multo magis etiam mercatores, qui illa aduebunt, incusare, atque his multo magis ipsos herbarios. item nihil minus eos, qui radicum liquores, succos, fructus, flores, et germina ex montibus in urbes conferunt: hi siquidem omnium primi in eis dolum exercent. Quisquis igitur auxiliorum undique copiam habere volet, omnis materiae stirpium, animalium, et metallorum, tum aliorum terrestrium corporum, quae ad medicinae usum ducimus, experto esto, ut ex eis et exacta, et notha cognoscat. Nisi enim hoc modo instructus ad praesentis
operis praesidia veniat, verbotenus quidem medendi methodum sciet, opus vero nullum ipsa dignum perficiet. Et primo de antidotis: Medicus autem (inquit) omnium stirpium, si fieri potest, peritiam habeat, consulo: sin minus plurium saltem, quibus frequenter utimur. Earum genera quisquis toto aetatis illarum decursu noverit, multis in partibus orbis terrarum reperiet, ut ego in Italia multis in locis inveni: quae nec quando pullulant, nec quando crescunt, noverunt isti, qui siccas stirpes tantummodo cognoscunt. Haec Galenus. [Absque simplicium cognitione recte mederi nemo potest.] Ex quibus satis medicis omnibus perspicuum est, non posse quenquam fine certa simplicium medicamentorum cognitione, nec morbis ratione mederi, neque artem recta metodo exercere, nec nisi fortuna quadam, vel naturae ipsius robore aegros sanare. Neque enim ullo pacto eis adstipulandum censeo (ut medicorum plerique faciunt, et ii saepe, qui primas sibi deferri existimant) qui compositis tantum officinarum medicamentis, ipsisque admodum vulgaribus contenti sunt. Nam cum satis sibi fore persuadeant, scire Diacatholicum omnes in universum humores deiicere, Deiectorium e succo rosarum flavam bilem, Diacnicum pituitam, Diasenam, et Catapotia ex caeruleo atram bilem, Coccia caput et cerebrum expurgare; sicuti, quae lucida nuncupant, oculis, et quae ex hermodactylis dicuntur, ac quae foetida vocantur, arthriticis esse peridonea, nihil ultra requirunt: quin potius scire negligunt, e quibus ea simplicibus componantur medicamenta, et an iis eae insint vires, quae suis nominibus pollicentur. an simplicia, quibus conflantur, legitima sint an spuria, syncera an adulterata, recentia an exoleta, sicca an humore, vel situ corrupta, an suo tempore, et opportune decerpta, sole siccata, an umbra, an igne, ut saepius in temporis angustia officinis fieri solet. [Officinarum lapsus.] Neque unquam animadvertunt, quod deiectoriis medicamentis, quae nostro aevo parantur ad bilem deiiciendam, semper Scammonium lacte tithymadorum, ac pityusa adulteratum, magno aegrorum detrimento immiscent. Iis vero, quae pituitam ducunt, saepe legitimi Turpeti loco, modo pityusae, modo thapsiae, modo paeoniae radicum cortices imponunt, quae impostorum mangonio ita Turpetum referunt, ut non seplasiariorum modo, sed etiam medicorum quoruncunque oculos saepenumero fallant, nisi fraus gustu, , et legitimi Turpeti scrutinio, et collatione deprehendatur. In Catapotiis deinde, quae ex hermodactylis vocant, ephemerum Colchicum legitimi hermodactyli vice, in foetidis vero cicutae semen pro agrestis rutae semine, quorum utrunque mortiferum est medicamentum, omnes iniiciunt. Adde praeter haec, quod saepenumero medicamenta ex iis simplicibus componunt, quae aetate exoleta, nihil viribus praestant. quo fit, ut penitus evanida, ac invalida reperiantur. Quod est quandoque malitia, ac propria artificum impostura fiat, id tamen plerunque accidit, ex ipsorum tum incuria, tum etiam imperitia. nam pauci, vel potius nulli habentur pharmacopolae (eos semper excipio, qui simplicium historias amplexantur) qui suppositiitis, ipsisque innumeris non utantur simplicibus. [Officinarum abusus et ignorantia.] Nanque asaro utuntur pro bacchare, cytiso pro trifolio, sylvestri loto pro sertula Campana, colutea pro sena, acoro odorati calami vice, cypero pro galanga, hieracio pro soncho, sphondylio pro acantho, chondrilla pro cichorio, agresti lactuca pro intubo, ophioscorodo pro scordio, quibusdam arborum lacrymis pro succino, thapsia pro turpeto, pice pro pissasphalto, resina larigna pro abiegna, et legitima terebinthina, phyllide pro aspleno, obscuris quibusdam radicibus pro meo, peucedano, et costo. Adhaec castam pro cinnamomo usurpant, santala pro aspalatho, laccam ex brasilio et cocco insectorio confectam pro cancamo, Rhodium oleastrum pro agallocho, ossa et carnem humanam pro mumia, macim pro macere, chartam pro papyro, crespinum (sic enim vulgo vocant aculeatam quandam plantam) pro oxyacantha, convolvulum, sive laevem smilacem pro ligustro, agrestium prunorum succum pro acacia, succum vero baccarum ligustri, et periclymeni pro lycio, nuces, quas Arabes vomicas appellant, pro metellis ita vocatis, cancro pro gammaris, ranunculum pro coronopo, saponariam vulgo dictam pro struthio, carduum, quem benedictum nominant, pariterque chamaleonem album pro leucacantha, parthenium pro artemisia, cotulam foetidam appellatam pro parthenio, canis testiculos (sic enim radices quaedam nominantur) pro satyrio, polium pro chamaepity, paronychiam, et trichomanem pro adianto. Cadmia praeterea officinis fere omnibus pompholygem refert, aerugo aeris florem, aeris squama stomomatrum nitrum, et aphronitrum. Alia denique plura, ac diversa simplicia medicamenta sunt, quae ubique locorum apud varias nationes, huius, vel illius vice nulla penitus ratione indifferenter subiiciuntur, ubi tum pravum, tum spurium sibi iandiu vendicant usum. quae, ne verbosius rem hanc prosequi videamur, silentio praemittenda censemus. Haec autem pluribus in locis non evenirent, si medici omnes veram, et exquisitam simplicium rerum doctrinam consequerentur, quam maxime, et iure consequi deberent. Quippe materiae huius peritiam assecuti, et errorum cognitionem nacti, ne seplasiarii in eiusmodi versarentur scandalis, obstarent, neque eis ulla unquam medicamenta confici permitterent, nisi sibi prius perspectis, cognitis, ac probatis simplicibus, quae in ipsis componendis expetuntur. Dent itaque iam operam imperiti, ut huiusce materiae cognitionem exacte consequantur. quandoquidem artifici nihil quidem execrabilius, ac turpius esse potest, quam suae artis subiectum, et instrumenta igmorare. Quod sane unicuique medico usu evenire comperimus, qui non modo alienis utitur mixturis, sed nec simplicia quidem, nec eorum facultates novit. Proinde scite a Galenum dictum est lib. vii. et viii. de composit. medic. secundum locos, quod non poterit, is ex quo ordine eiusdem generis medicamentorum compositum sit, cognoscere, num ex mollissimo, an vehementissimo, aut medio, aut alio aliquo inter hunc, et alios intermedio, qui singulorum simplicium potestatem exacte antea non perceperit. [Simplicium peritiam nemo potest adipisci ex librorum lectione.] Veruntamen nemo in hac materia se peritum evadere confidat assidua tantum librorum lectione, etsi eos quidem gravissimi conscripserint autores, nisi saepius ad visendas stirpes se contulerit, et quod a praeceptore in herbarum agnitione diu exercitato, digiti demonstratione prius fuerit doctus, ac oculorum sensu, gustatuque, variis anni temporibus omnia haec diligenter omni ex parte perpendat. Id enim, cum maxime perpendisset Galenus (ut sexti libri de simplicium med. facult. praefatione legitur) inquit. [Herbarum formae descriptae parum conferunt.] Equidem non possem non accusare et illos quoque, qui primi herbarum formas scriptis docere sunt conati, cum melius existimem ab ipso praeceptore oculis discere, ac non adsimilari iis, qui ex libris prodeunt gubernatores. nam sic et verior, et manifestior esset doctrina, non herbarum modo, et fruticum, arborumque, sed et aliorum omnium
medicaminum.[Scripta quorum commendet Galenus.] Verum enimvero si omnino est opus, quis adeo miser est, ut praeterit scriptis Dioscoridis, Nigri, Heraclidis, Cratevae, et aliorum in???erorum, qui in arte ipsa consenuerunt, libros grammaticos scribentis incantationes, transformationes, et decanorum, demoniorumque herbas sacras perferat?.[Simplicium peritia a praeceptoribus, non ex libris comparatur.] Et libro primo de alimentorum facultatibus: Optima (inquit) illa doctrina est, quae viva voce traditur. neque enim quisquam ex libro na??lerus, aut alterius artis artifex evadit. In hoc nanque comparati sunt libri, ut nobis sint eorum, quae ante didicimus, monumenta, non ut rudes et ignari per illos doctrinam perfectam assequamur. Quod si qui sint, qui praeceptoribus careant, velintque iis, quae luculente, ac copiose sunt scripta (qui nobis scribendi mos est) diligenter incumbere, magnum ii fructum capient, praesertim si eadem relegere identidem non graventur. Et primo de antidotis: Quod si nullo (ait) monstrante ex libri alicuius lectione, quales sunt commentarii Heraclidis, Cratevae, Dioscoridis, aliorumque quorundam in simplicium medicaminum cognitionem pervenire aliquis velit, longe maiore ipsi opus est inspectione, ut exacte singularum medicinarum virtutes, ac vitia diiudicare sciat. [Impostores quandoque et peritos decipiunt.] Nam qui simplices medicinas divendunt, tam callide illarum quasdam concinnant adulterantque; ut etiam exercitatissimos in eis decipiant. Hactenus Galenus. Ex cuius verbis manifeste percipi potest, ex libris duntaxat non posse in simplicium agnitione peritum fieri quenquam, etiam si in ipsis stirpium imagines virentibus persimiles omni exquisito artificio fuerint adiecta. Siquidem (ut hac in praefatione scribit Dioscorides, et locis iam citatis asserit Galenus) qui in stirpium historia peritissimus evadere cupit, illum quidem vivas omnium plantas non semel tantum, sed diversis anni temporibus inspicere oportet. Quandoquidem plantae ipsae folia alias exhibent, cum prima germinatione emergunt, alias cum adolescunt, et caulem edunt, alias ubi flores erumpunt, et alias ubi siccescentes maturum gestant semen. [Stirpes folia immutantes.] Videmus enim aperte populum nigram, sicuti ricinum, per initia folia explicare rotunda, quae tamen post tempus huic platani, illi vero triangulari sectione laciniata visuntur. Sed contra hederae evenit. quippe huic prima statim inventa triquetra folia insunt, quae vetustiora iam facta quadantenus rotundantur. Sisymbrii aquatici folium cum primum erumpit, rotundum est, cum vero adolevit, in erucae modum laciniatur. Lepidio, et nasturtio folia primo exortu circinata, ac circunquaque apii fere modo laciniata emergunt: at cum pubescunt, praelonga oleaceis similia evadunt. Quo etiam modo hortense nostrum vulgo petroselinum vocatum cum suis ludere cernimus. Lathyris amygdalinis foliis caulem vestit, quae in cacumine ita prioris formae obliviscuntur, ut in aristolochiae, aut hederae folia degenerent. Novellus acanthus folio lactucae longiore virescit erucae incisuris diviso: at senior effectus quaedam circa totum caulem folia promit tam crebra, acuta, implicita, densa, ac minuta, ut nucamenti speciem quandam referant. Sunt et aliae nonnullae, quae has foliorum mutationes per tempore ostendunt, quarum nomina brevitati consulentes nunc consulto praetereunda censemus. [Stirpium imagines parum, vel nihil prosunt ad simplicia dignoscenda.] At fieri quidem nequit, ut huiuscemodi stirpium variationes ex libris, in quibus figurae expressae, atque etiam coloribus exornatae habentur. omnes observari possint. quandoquidem plantae ipsae appictae ex tot variisque unam nobis duntaxat imaginem repraesentant. Huc etiam illud accedit, quod ea, quae picturae artificio sunt, etsi ex optimi artificis penicillo emergant, nunquam tamen naturalium rerum lineamenta ad unguem referre, ac exprimente queunt, quanvis etiam naturam exactissime initentur. Eadem ratione putaverim ex cuiuslibet gravissimi autoris commentariis, qui stirpium historiam continent, neminem absolutam earum notionem unquam adepturum esse, quae maxime medicis requiritur. quippe quod ii suis simplicium monumentis, ac foliorum, caulium, et reliquarum partium historiis, non nisi unam lineamentorum, ac similitudinum enarrationem tradiderint. Quae tametsi vera sint, nullum tamen praebent mutationis exemplum, ut saepe ac saepius plantis compluribus variis totius anni curriculis tum in foliis, tum in caulibus, reliquisque particulis evenire comperimus. Quo fit, ut haec variandi series nullo alio pacto addisci possit, quam longa oculorum exercitatione, dum aetate totae plantae ipsae solo educatae virescunt. Caeterum ubi scriptores in suis historiis stirpium notas explicant, illi quidem fere semper similitudinibus utuntur, acorum exempli gratia, xyridem, gladiolumque iridi similem reddentes. Meon praeterea anetho, cyperum porro, asarum hederae, phu smyrnio, et hoc illi, et illud huic saepissime comparantes. Unde fieri non potest, quin aliquis, non prius perspectis una cum doctissimis ac exercitatissimis praeceptoribus plantis quibuslibet, cum quibus aliae iniisse tum similitudinem, tum etiam cognationem narrant autores; et non habita hoc modo earum ratione, possit unquam ex solis libris cum stirpium imaginibus, vel sine eis editis, in summum et perfectum herbarium evadere. Quamobrem etsi stirpium imagines, quae magno tum pictorum, tum typographorum studio libris excuduntur, inspicientium oculos blande admodum detineant, atque illas prius a nobis cognitas in memoriam revocent; magni tamen eas esse emolumenti iis non crediderim, qui visu, et praeceptoris auxilio numerosam earundem partem non acceperint prius: quanquam fortasse secus vulgus existimet. Adhibeant igitur curam ii, quibus in animo est rei herbariae peritiam adipisci, ut in primis viros huius rei non imperitos sibi praeceptores asciscant: deinde ut assuescant per diversa temporis interstitia, montes adire, valles, sylvas, ac caetera terrae loca, ubi oculis reliquisque sensibus simplicia medicamenta inspicere, et cognoscere valeant. Quos nec pigeat se conferre ad fodinas, ubi metallica et fossilia medicamenta tam diligenter contemplentur, ut legitima quaeque deinde ab adulterinis discernere sciant. Neque solum in fodinis ipsis versari debent, sed etiam in fornacibus, ubi metalla funduntur. nam ibi et diphrygem, et pompholygem, et spodium, et cadmiam, et argenti spumam, et alia nonnulla dignoscere poterunt: quae hac nostra aetate factitia, spuria, et adulterata in myropoliis fere omnibus habentur. Quin et ad magna emporia, luculentissimasque civitates se conferant, ubi peregrina undique importata veneunt. [Vanum et superstitiosum incantationibus uti, dum plantae effodiuntur.] At certe ridiculi sunt, qui inter legendum tum herbas, tum etiam radices, vana ducti religione, quibusdam verborum, carminum, et suffimentorum superstitionibus uti praecipiunt, quasi vires, et facultates medicamentorum verba, et carminum incantationes infundere, augere, et diminuere valeant, ut stulti, et superstitiosi falso credere, et affirmare non erubescunt. Quos tamen lib. vi. de simp. med. facul. superius citato acerrimi damnavit Galenus, sic inquiens. Et Pamphilus cum in modum tractatum de herbis composuit, verum is ad fabulas versus aniles est, simulque
praestigiaturas quasdam, iunctis nonnullis incantationibus, cum herbas colligunt, admurmurant. Et sane utitur iis [GR], id est, ad quae suspenduntur, et ad alias mangan??as non solum curiosas, et a medicina alienas, sed etiam falsas universas. Ex hac Galeni sententia omnibus palam fit, quod si modo commentarios aliquos admittamus, omissis omni ex parte superstitiosis, eos tantum legere debeamus, atque in iis navare operam, in quibus vera, et exculta simplicium doctrina nitet. Quos praesertim posteritati donarunt ii, qui exactam eorum peritiam indefessis laboribus sunt consecuti: inter quos omnium primus est Dioscorides. Ideoque iure quidem eodem loco caeteris a Galeno praefertur, cum inquit. At Pamphilus, is scilicet, qui libros de herbis composuit, plane ex iis, quae vel ipse scribit, prae se scripsere, fidem habuisse citra ullam explorationem. Hic sane libros exscripsit frustra annexo ad unanquanque herbam nominam acervo: deinde etiam exponens, si qua ex homine ferebatur transformatio: tum incantamenta, et libationes, atque thymiamata, quae in colligendis illis adhibebantur, adscribens: nec non et alias eiusmodi praestigiaturas nugaces. [ Dioscorides a Galeno maxime commendatur] At Dioscorides Anazarbensis quinque libris materiam omnem utilem absolvit, non herbarum tantum, sed et arborum, et fruticum, et succorum, et liquorum: memorans insuper et metallica omnia, et partes animalium. Et mihi utique videtur omnium perfectissime tractatum de materia medicamentorum confecisse. Nam licet a maioribus multa de illis bene scripta extent, tamen a nemine omnium aeque de omnibus. Caeterum quae scripta reliquit Heraclides Tarentinus, et Cratevas, et Mant??as, non in ordinem digesta, nec in unum omnia collecta visuntur, quemadmodum illa, quae scripsit Dioscorides. Et primo de antidotis volumine: Ac de omni quidem (inquit) medica materia sufficienter a Dioscoride quinque libris traditum est, a quo tibi discere licet cum alias omnes notas, tam gustu, olfactuque perceptas, quibus maxime probatiora medicamenta a deterioribus cognoscuntur et discernuntur. Hinc ergo auctoritate Galeni satis perspicuum esse potest omnibus medicis, itemque seplastariis, ad quos potissimum spectat rei medicae cognitio, in ea simplicium medicamentorum facultate Dioscoridem caeteros excellere, et facile primas tenere.[Dioscorides a simplicium medic. materia primas tenet.] Quapropter ab iis praeclaissime ageretur, si eius scripta tantisper legerent ac perlegerent, quo a peritissimis praeceptoribus vera, ac legitima simplicia tum oculorum, tum gustus, tum olfactus sensibus offeruntur. Quod eo citius ducet illos ad optatum finem, quo magis Dioscoridis praeclara scripta castigatissima, et mendis quam plurimis expurgata reperient. Quinetiam nostris commentariis, qui praeterea Galeno referunt acceptum fere quicquid ipse scripsit de simplicium medicamentorum materia, ita dilucidata et illustrata, ut maximam (ni fallor) secum adferant claritatem. Huic igitur soli se dedant, hunc solum sequantur ob iam dictas rationes omnes ii, qui non modo stirpium, sed et reliquorum simplicium medicamentorum doctrinam et facultatem consequi volunt. [Libri explodendi.] Ac contra tum vulgo semper ignaro, tum iis etiam, qui coaxiantium ranarum instar, e sordido palustrium aquarum limo caput exerere nequeunt, nugaces, ac penitus depravatas Pandectas reliquant, una cum tenebrosis officinarum Luminaribus, et reliquis mendacibus voluminibus simplicium, et compositorum materia ab iis tractatur, qui vix lactucam novissent, nisi eorum coenis frequentissima extitisset: pariterque urticam, nisi acerrime tangentes pupugisset. Quorum inscitiam animadversus Galenus, contra eos locutus esse videtur lib. vi. de simpl. med. facul. praefatione breviter et scite, sic inquiens. Verum abstinendum est a multis mendacibus, multoque etiam magis fugiendus est Pamphilus, qui ne per somnium quidem herbas vidit, quarum aggreditur figuras perscribere. nam id genus hominum (quimodo assimilavit eos Heraclides Tarentinus) simillimum est praeconibus, qui formam ac notas fugitivi mancipii, licet ipsi non viderint unquam, praeconio tamen publicant. notas enim ab aliis, qui norunt, accipiunt, et ceu cantilenam eas proferunt, ut si forte is, quem praeconio indicant, adsisteret, agnoscere tamen non possent. Hucusque Galeni verba. Quae longe satis sufficere possunt ad eorum monitionem, qui ad simplicium materiam noscendam per rectum ostium introire cupiunt, et securo totius itineris gressu progredi. Verum in primis, ut opportune singula demetantur, nosse oportet tempora, quibus maxime plantae viribus valeant. [Tempus, quo stirpium partes legendae sunt.] Quapropter a radicibus initium sumentes, dicimus harum vires, sicut etiam aliarum stirpium partium, non eodem anni tempore aeque in omnibus reperiri. quandoquidem aliae hoc tempore, aliae vero illo humore praegnantes deprehenduntur. [Radices quando effodiendae.] Tametsi non desint, qui haud quaquam infirmis rationibus innixi, radices e terra eruendae asserant semper autumno, cum scilicet folia decidunt, et caules contabescunt. alii vero ineunte vere, priusquam folia concrescant: siquidem hisce temporibus radicibus maior vis inest, quam caeteris partibus. Sed ut ingenue in hac re fatear, quid sentiam, crediderim ego omnino maiorem succi ubertatem inveniri in his, quae vere effodiuntur. quippe quod plantae nondum caules, folia, neque flores emiserint, a quibus omnis radicum succus exhauritur. Sed et rationi consonum mihi videtur, autumnales radices omnes tum paucioris, tum imbecillioris esse succi, quam vernales, quod scilicet pauco ante tempore et caules, et folia, et fructus ediderint. Non tamen inficiari velim, quod quae vere leguntur, copiosiore, quam par sit, humore redundantes, illoque longe minus concocto eo, qui in autumnalibus habetur, putredini et corruptioni non sint magis obnoxiae, praesertimque si longo asserventur tempore. Quare a Dioscoride animadversa, is sane iussit stirpium radices effodiendas esse, cum stirpes ipsae foliis exuuntur. Quod cum variis anni temporibus eveniat pro natura diversarum plantarum, curam impendere oportet, ut suo tempore unaquaeque radix integre, si fieri potest, cum omnibus suis adnatis evellatur, et iis in locis, atque sub ea coeli constitutione, quam maxime familiarem habent. [Radicum optimarum notae.] Porro radices abunde nutritae sint oportet, ac omni putredine, et imbecillitate vacantes: non ita tamen, ut prae nimio alimento ex pingui solo, ubi nascuntur, accepto, debitam et humoris copiam, et corpulentiae metam excedant, neque ut eiusdem alimenti inopia inanes, et rugosae reddantur. Quod cum maxime perspexisset Galenus de iridis radicibus disserens libro primo de antidotis: In universum (inquit) ex omni medicinarum genere illae radices inutiles habentur, quae inanes sunt, et rugosae. Atque illae quidem deteriores sunt mediocriter nutritis, et mediocrem
magnitudinem nactis, quae crassitudinis modum excedunt, et plus humoris in se continent, quam illis usu veniat. Haec Galenus. [Radices quomodo mundandae, siccandae, ac conservandae sint.] Caeterum ubi radices e terra fuerint exemptae, primum quidem tandiu aqua clara elui debent, donec omni undique terra, vel limo penitus abstergantur: mox deradi tum a fibris, tum capillamentis omnibus, quibus universim fere omnes comantur: postremo siccari eas convenit omni adhibita cura. Quod si fuerint quales foeniculi, apii, asparagi, rusci, polipodii, rubiae, intubi, et consimilium, in umbra, ubi orientales venti respirent, diligenter siccentur. At omnino cavendum est, ne sole feriantur: quippe quoniam potior earum pars ab eis prorsus evanesceret, utpote raris et tenuibus. Verum enimvero si ex eis fuerint, quae natura crassae sunt, veluti gentianae, helenii, mandragorae, bryoniae, et id genus aliae, et aer sit nubilus, et hyems, ne in umbra situ tabescant, ac proinde marcescant,in sole ac vento tuto siccari possunt. Quod commodius fieri potest, si frustatim dissectae ita tenui funiculo traiiciantur, ut partes non se contangant, et cratibus impositae quotidie saepius manibus revolvantur. Atqui curandum est, ante quam siccentur, ut lignea matrix, quae omnibus fere radicibus includitur, ipsis in longum scissis, integra eximatur: quippe omnino inutilis est, nullamque vim obtinet. et si gentiana, cyclaminus, aristolochia rotunda, iris, bryonia, centaurium maius, nymphea, aliaeque complures absque matrice suas prae se ferant radices. [Radices quibus in locis exiccatae sint ponendae.] Siccatis radicibus, quod plane constet eas sine tabe, et teredine per tempora adversari posse, iis reponantur in locis, ad quae solares radii non penetrent, neque fumo pateat aditus, et quae neque uliginosa sint, neque pulverulenta. Sit igitur locus eminens, et siccus, ad septentrionem vergens, vel etiam ad meridionalem plagam, quando scilicet radices ipsae non prorsus exiccatae reconderentur: adhibita tamen cura, ne eo tempore austri humidissimi flatus admittantur. Ita denique recondi, ac servari possunt tot annis, quot ab inanitate, teredine, et tabe vindicari valeant. [Veratrum utrum que triginta edurat annis.] Nam et si quae tenues sunt, ut asari, phu, asparagi, rusci, et id genus aliae, anno duntaxat perennent; veratrum tamen utrunque, quanvis radicibus constet tenuibus, ad trigesimum annum usque perdurat. Caeterum demetendi tempus, recondendi locus, perdurandi terminus non modo in radicibus observandus, sed et in caeteris tum stirpium, tum etiam animalium partibus, ut in hirci sanguine, lupi iocinore, intestino, ac etiam stercore, vulpis pulmone, apri vesica, anguium senecta, aliisque consimilibus. Assumantur igitur haec omnia eo demum anni tempore, quo magis suis viribus sunt praeditae, nullo plane modo neglecta temporum ratione, quibus singula decerpi postulant. [Non est ab re certis temporibus herbas colligere.] Neque enim damnandi sunt, qui in quibusdam plantis colligendis quaedam decreta tempora, nonnullosque errantium siderum aspectus observant: quippe quod apud graves autores scriptum invenerint, paeoniae radices contra comitiales non esse evellendas, nisi decrescente luna. Quae quidem opinio non prorsus reprobanda videtur, nec ad ineptias incantationum, aliarumque vanitatum, quas stulte (ut Galenus inquit) prodidit Pamphilus, comparanda. Nam cum inferiora terrestria a superioribus coelestibus gubernentur, et regantur, fieri maxime potest, ut luna, ut quae caeteris errantibus sideribus est nobis magi proxima, motuque velocissima, maximam cum plantis omnibus, ac rebus quibusvis aliis habeat rationem, tum cum augetur, tum etiam cum minuitur singulis mensibus. Quamobrem non temere a Galeno proditum est, alyssum herbam tantum sirio ardente ad canum rabiosorum morsus esse evellendam, sicuti etiam fluviatiles cancros ad idem peridoneos. Quo etiam tempore captamus scorpiones, atque anchusa radice constat sanguineo succo madente. Quemadmodum et stirpes, quibus facultas excalfaciens insit, perpetuo in locis calidis, ac siccis demetere convenit. Quocirca Hippocrates ad Cratevam scribens: Adnitere (inquit) quantum potes, ut nobis montanas maxime, et in altis collibus nascentes herbas a radicibus reseces: quandoquidem hae firmiores, atque acriores sunt iis, quae aquofloribus nascuntur locis: idque, quod in montibus terra sit densior, et aer tenuior. nam quod attrahunt, frigidius est. Quinetiam dabis operam, ut flores ex his herbis etiamnum decerpas, quae circa stagnantes aquas, paludes, fluvios, et fontes prodeunt, quas sane debiles, et exolutas, ac dulcis succi esse scio. Haec Hippocrates.
[Herbae quo pacto legendae, siccandique sint.) Herbae similiter, atque radices, legendae sunt, siccandae, ac asservandae, his tamen demptis, quae tum in medicinae usu, tum in cibis, tum etiam in obsoniorum condimentis quotidie virentes usurpantur, veluti lactuca, intubus tam domestica, quam agrestis (cichorium appellant) portulaca, buglossum, beta, atriplex, blitum, brassica, viola nigra, malva, helxine, linozostis, ocimum, apium, hyoscyamus, sedum, plantago, asparagus, acanthus, et aliae complures. Atque non solum refrigerantibus herbis, verum etiam excalfacientibus recentibus utimur: plerunque enim ex calida potestate praeditis, virides siccis praeponimus, praesertim ubi minus calefacere sit opus: siquidem humor in virentibus exuberans earum calorificam facultatem haud parum demulcet. Cuius quidem classis habentur amaracus, eruca, nasturtium, mentha, absinthium, thymus, satureia, ruta, calamintha, sisymbrium, pulegium, abrotonum, et id genus permulta. [Plantae, quae colligi postulant floribus ornatae.] Sunt praeterea et aliae, quae demetiri expetunt, cum primum floribus ornantur, ut centaurium minus, viola purpurea, origanum, symphytum petraeum, pulegium, serpyllum, amaracus, polium, thymus, chamedrys, chamaepitys, anthemis, chrysanthemum, stoechas, hyssopum, fumaria, aliaeque consimiles plantae, quas ne longior, quam par sit, esse videar, ex industria praetereo. Haec igitur omnia serena coeli constitutione, non nubibus, non imbribus infestis in primis colligantur oportet. Deinde terra expurgata, atque aliis adventitiis excrementis amotis diligenter in umbra siccentur. Nisi ex eo genere habeantur, quae caulis crassitudine, ut in acantho, vel foliorum lentore, crassitie, et humoris exuberantia, ut in portulaca, et crithamo, omnino insolari expetant. quandoquidem si eiusmodi herbae in umbra siccandae reponantur, dubio procul situ obducentur, et putrescent. Caeterum cum recte siccatae fuerint, decusso pulvere, in sacculis ex corio, vel ligneis capsulis recondantur, ac diligenter claudantur, ne earum vires evanescant. [Officinarum lapsus in herbis siccis reponendis.] Qua in re errant seplastariorum plerique, qui herbas iam siccatas in fasciculos digerentes ad officinarum laquearia suspendunt, ubi non solum brevi viribus destituuntur, aeris ambientis exuctione, ac ventorum perflatu, sed etiam in mille sordium sentinam desciscunt: quandoquidem e pulvere, et aranearum telis obsiduntur, ac inde muscarum stercore, quae illis die, noctuque insident, labefactatae nigricant. Neque vero plane laudibus efferendi sunt ii, qui in linteis sacculis, ipsisque textura admodum raris eas trabibus appendere consueverunt: quippe aestivus aer in ipsos penetrans,
quicquid boni inest, absumit, et abolet. quinetiam pulvere obsitae corrumpuntur, et contabescunt. Idcirco ut tam herbae, quam radices suas integras asservent facultates, nihil quidem praestantius, quam eas capsulis tiliaceis, vel piceis, vel fictilibus diligenter clausis, reponere, ut docet Hippocrates ad Cratevam his verbis scribens. Omnia medicamenta, quae succi, et liquores fluidi sunt, in vitreis vasis ferantur. quae vero folia, aut flores, aut radices sunt, in fictilibus novis probe obturatis, ut ne ventis perflata, medicamenti vigorem, velut in animi deliquium collapsa, amittant. Quod si Hippocrates in recentibus observandum praecipit, id maxime in siccis fieri operaepretium erit.
[Flores quo tempore sint decerpendi, siccandi, ac recondendi.] Flores insuper non secus, atque reliquae plantarum partes, eo tempore colligendi sunt, quo magis suo in vigore consistunt. non autem cum iam flaccescentes decidui evanescunt. At capparum flores muria asservandi, antea quam se explicent, decerpuntur: rosarum vero cum non plane explicati visuntur: caeteri deinde cum omnino expansis foliis patent. Verum cum maiori ex parte omnes fere flores sint herbis fragiliores, molliores, et tenuiores; idcirco tantum abest, ut in sole siccandi sint, ut ne quidem in umbra, si calida, vel eminentia fuerint loca: quippe, ut solis fervore, sic et aeris calore nimio exolvuntur. Siccentur igitur in locis temperatis, quo tempore saepius revolvantur, ne situm contrahant, adhibita etiam cura, ne sicci nativum colorem deperdant. quandoquidem certum est flores, qui inter siccandum a proprio colore degenerant, nullius esse in medicina usus. [Flores quandiu durent.] Flores itaque in universum sicci ad annum duntaxat, edurant, etsi anthemidis, centaurii, chrysanthemi, millefolii, spartii, et rosarum flores etiam longiori asserventur tempore, si ligneis arculis optime inclusi diligenter recondantur. [Semina quomodo demetenda.] Non minori etiam studio sunt colligenda semina tam ea, quae suis in stirpibus nuda innascuntur, ut lithospermi, phalaridis, foeniculi, anethi, et cari: vel vasculis, aut capitulis inclusa, ut papaveris, nimphaeae, melanthii, hyoscyami, et ocimoidis: aut siliquis tecta, ut fabae, ciceris, phasioli, dolichi, et lupini: aut corniculis recondita, ut foeni graeci, sertulae Campanae, sinapis, et erucae: aut variis involucris contenta; quam ea, quae circa medullam quorundam fructuum intus conduntur, quale est mali medici semen, aurantii, pyrorum, cydoniorum malorum, peponum, et melopeponum, cucurbitae, et cucumeris. Veruntamen haec assumere oportet, cum fructus, a quibus eximuntur, suam maturitatem plane senserint: illa vero, ubi herbae iam siccae, non amplius virent. Et quamvis multa reperiantur semina, quae ad annum ultra suas asservent vires, ea tamen quotannis renovare satius, ac tutius erit: siquidem pauca sunt, quae inveterata rancorem non redoleant. quo fit, ut calorem nanciscantur extraneum, et sibi non congenitum. Ubi igitur sicca fuerint semina, arculis ligneis reponantur in locis siccis: facile enim contrahunt locorum humores. [Fructus quando decerpendi, et quomodo conservandi.] Caeterum fructus, quemadmodum pruna, serica, myrti baccae, cydonia mala,, cerasa (quae vulgo marascas vocant) corna, sorba, ficus, punica mala, et alia id genus, quae medicinae usum reponuntur, operaepretium est, ut maturi ex arboribus decerpantur, quanquam sorba, ut siccentur, immatura decerpere conveniat. At animadvertendum est, quod ubi adstrictione, et repressione sit opus, fructus adstringentes ut paululum potius immaturi, quam secus, demetantur oportet. Porro viglandes, amygdalae, pistacia, nuclei pinei, et avellanae non prius ex arboribus excutiantur, quam plane ultimum maturitatis gradum senserint. Id autem recte cognoscitur, cum extima involucra sponte sua dehiscunt, et arbore concussa una cum fructibus decidunt, alioquin insolatu contrahuntur, et siderantur. Ex his igitur, qui siccati asservantur, capsulis ligneis potius, quam saccis recondantur, ne extraneos humores concipiant. Qui vero per annum recentes reponuntur, aut maiori ex anni parte perdurant, in locis siccis minime asperginem redolentibus appendantur, ut assolet de uvis, pyris, malis cydoniis, et punicis: aut super paleas expandantur, ut fit cum malis, sorbis, ac mespilis: aut hordeo, vel milio sepeliantur, quemadmodum medica, et aurantia mala. [Cortices quando siccandi, et reponendi.] Cortices praeterea, qui fructibus auferuntur, ut citriis, punicis, et cucurbitis: quique arboribus decerpuntur, veluti thuri, ligno guaiaco, sambuco, ac fraxino: qui item herbarum radicibus detrahuntur, ut capparum, mandragorae, thapsiae, alypiae, pityusae, ac aliarum, non secus sunt siccandi, atque radices. quinetiam similiter reponendi. [Succi quando exprimendi, conservandique sint.] Succi quoque, utpote in medicina admodum necessarii, omni prorsus diligentia, ac ratione sunt conficiendi, atque ita asservandi, ut toto anni curriculo putredinem non sentiant. Ii igitur non solum ab herbis eliciantur oportet, sed etiam a radicibus, ac fructibus. Qui e radicibus exprimuntur, ut Cyrenaicus, et glycyrrhizae, vere quidem parandi sunt, cum primum folia emergunt. Ex foliis vero, ante quam stirpes flores edant, et earum caules lignosi fiant. Ex fructibus denique, quidam cum ipsi ultimam maturitatem senserint, cuiusmodi esse debet malorum punicorum, citriorum, limonum, et ex myrti baccis: quidam vero antequam ad plenum maturuerint, ut ex iuglandibus, moris, pyxacantha, ligustri baccis, et acacia: quidam ex immaturis adhuc uvis, ut omphacium. Horum omnium nonnulli diu insolati, aut lento igne siccati reponuntur, ut aloes, sylvestris cucumeris, absinthii, eupatorii, hypocisthidis glycirrhizae, et eiusmodi generis: aliqui vero humidi, fluxibilesque reconduntur. Atqui non omnibus eadem est conservandi ratio: quippe alii paululum primum ad ignem fervefacti, moxque diligenter defaecati, ut fieri solet de succo rosarum, intubi, buglossi, oxalidis, lupulorum, apii, et foeniculi. Alii vero ignem non experti tantum subsidere permittuntur, ac deinde vasis tandiu transferuntur, donec defaecati pelluceant. Quod fit de succo malorum punicorum, citriorum, limonum, cydoniorum, et mororum. Veruntamen diligenti admodum animadversione opus est (ut Galenus inquit lib. vi. de medicamentorum compositione secundum locos) in succis liquidis conservandis: quandoquidem facile corrumpuntur, nisi fervefactis prius, et mox a faecibus omnibus percolatis, olei parum superponatur, ut optime norunt solertissimi pharmacopolae. [Gummi, lacrymae, et resinae.] Adhaec habentur varia liquorum genera, quae quam plurimis ex plantis distillant, ac defluunt, quorum alii gummi, alii resinae, alii lacrymae vocantur. In gummi genere sunt opopanax, laser, ammoniacum, sagapenum, euphorbium, galbanum, bdellium. myrrha, thus, opocalpasum, sarcocolla, styrax, et id genus alia. In resinarum vero censu sunt terebinthina, lentiscina, strobilina, pinea, picea, larigna, et abiegna. In lacrymarum denique numero sunt lac, quod ex papaverum vasculis excipitur, proprie opium appellatum, scammonium, quodque ex thapsia fluit, tithymalorum omnium
lac, cancamum, tragacanthae lacryma, quique defluit e vitibus liquor, ex pruno, amygdalo, et ceraso. Quin et illud, quod vulgus Arabicum vocat gummi quanquam non desunt, qui tam hoc, quam prunorum, cerasorum, et amygdalorum lacrymae malint in gummi potius referre, quam in lacrymas. Sed quoquomodo res habeat, eo tantum summa harum rerum spectat, ut exacta scilicet earum notitia habeatur. quippe non desunt mangones, et impostores, qui eas adulterent, quemadmodum et medicamenta metallica. [Dioscorides defenditur a calumnia.] Postremo si forsitan cuipiam nasuto videretur Dioscorides non parva erroris culpa {suspectum} <suspectus> esse, quod in hac praefatione absolute pronunciaverit, ex omni herbarum genere solum veratrum multis edurare annis, reliqua vero a trimatu inutilia esse, cum tamen in pluribus locis eius sententiae reclamet Theophrastus antiquissimus plantarum scriptor, dicimus, ut hos ab huiuscemodi opinione distrahamus, quod cum Dioscorides extiterit in hac facultate peritissimus, consumatissimus, et omnium facile princeps, gravissimo quoque Galeni testimonio, non modo non credendum videtur, sed ne cogitandum quidem, quod non calluerit is omnes stirpium proprietates, quodque haud studiose legerit ea, quae ante ipsum trecentis, aut pluribus annis posteritatis memoriae mandaverat Theophrastus, et aliorum veterum plerique: praesertim cum nobis perspicuum fit, quantum in his rebus describendis fuerit ipse apprime fidelis, et diligens. Verum omnibus persuasum esse debet, quod sicuti in quibusdam locis huius voluminis scriptura deficit, in aliis spuriis additionibus redundat, in aliisque quandoque scatet mendis, scriptorum culpa, atque etiam eorum, qui in scribendis, vel excudendis autorum voluminibus plus, minusve curae impenderunt, quam sua interesset; ita etiam in hac praefatione evenisse facile potuit.
Quare pro certo crediderim, longe plura hic desiderari, quam ea, quae hac in re tradiderit Theophrastus, qui veratrum ait triginta perdurare annis, aristolochiam quinque, vel sex, chamaeleonta nigrum quadraginta, centaurium maius decem, vel duodecim, peucedanum quinque, aut sex, vitem sylvestrem unico duntaxat anno, elaterium centenis annis, ita ut repertum esse attestetur elaterium ducentorum annorum, quod optimum erat, et pretiosum. Harum itaque rerum historias omnes tantum absit, ut credamus non legisse, notasse, ac monumentis tradidisse Dioscoridem, ut ne imaginemur quidem, et si scriptis suis non extent: quin potius locus iste nobis suspectus et depravatus habeatur. [Simplicium nomina varia Dioscoridi adulterina.] Idcirco non Dioscoridi, sed scriptorum, et librariorum incuriae id vitii adscribendum est: quemadmodum additionum redundantia accusantur ii, qui, ut earum autores essent, ab re hoc opus augere, atque illustrare existimarunt, quales sunt spuriae additiones illae, quae plura et Graecorum, et Hebraeorum, et Arabum, et Chaldeorum, et Aegyptiorum, et Magorum, et Latinorum, aliarumque linguarum nomina coacervant, atque in omni fere plantarum historia in pluribus voluminibus Graecis statim occurrunt singulis capitibus. Quae facile ex Pamphilo deprompta fuerunt, argumento quod (ut superius dictum est) ei rem hanc vitio vertat Galenus, atque sine ulla ratione sint in hoc Dioscoridis volumen importata. Cuius rei nobis postea praebuit testimonium, quod in quibusdam antiquis bibliothecis legitima Dioscoridis volumina reperta sint Graece pluribus centenis annis scripta, in quibus nullum prorsus ex his spuriis nominibus legebatur. Quorum vetustam auctoritatem simul cum doctissimo Ruellio secutus, in meis versionibus Italica lingua conscriptis omnia illa nomina adulterina ab opere abdicavi, quemadmodum facturus sum in hoc Latino Dioscoride: et si Hermolaus, et Marcellus vulgatis exemplaribus decepti, nomina illa suis interpretationibus reliqueruit, tanquam Dioscoridi legitima. [Arbores] Sed quoniam non minus utile, quam necessarium duximus, ut omnes ii, quibus in animo est plantarum peritia assequi, sciant ad unguem, quo arbores a fruticibus dissideant, frutices ipsi a suffruticibus, et suffrutices ab herbis, dixerim ego Theophrasti auctoritate, omnes illas stirpes arbores appellari debere, quae ab radice statim simplici caudice surculoso, dissolutuque contumaci assurgunt, a quo per intervalla tanquam brachia, exorti rami latius diffunduntur, uti olea, ficus, malus, pyrus, quercus, ilex, et id genus aliae. [Frutices. Suffrutices.] Frutices vero, quae ab radice caudice multiplici, ramosoque sese attollunt, in quorum classe sunt rubus, rosa, paliurus. Suffrutices, qui inter herbarum genera annumerantur, ab radice caulem emittunt, lignosis adnascentibus ramulis, foliisque minutis, quae non velut aliarum herbarum folia quotannis arescunt, et decidunt, sed perpetuis foliis toto anno virescunt, ut stoechas, ladanum, ruta, hyssopum, salvia, et eiusdem generis alia. [Herbae.] Herbarum denique generi subscribunt reliquae plantae, quae inter initia folia tantum sine caule pandunt, ac deinde in caulem erectae, flores, et semina ferunt, ut cerealium omnia genera, olera, quae in hortis ad cibos feruntur, et sylvestrium fere innumerae, quae sponte sua in pratis, campis, ac aliis compluribus locis proveniunt; et si ex eis nonnullae habeantur, quae neque caulem, neque flores, neque semina gignunt, ut phyllitis, asplenum, cynoglossum, hemionitis, onosma. [Plantarum degeneratio.] His ita determinatis, sciendum praeterea est, herbas assiduo quodam cultu, ac diligentia nonnunquam arborescere, quod maxime malvae accidit. Hanc enim pluries vidi senis, septenisve mensibus cultam tanta caudicis longitudine, crassitudine, et duritie profuere, ut hastae instar grandesceret. Frutices quoque aut temporis diuturnitate, aut cultorum mangonio in arbores non pumilas exeunt, ut vitex, hedera, myrica, paliurus. Contra similiter fit, ut arbusculae quaedam, si desit alimentum, aut si nullo cultu adhibito dimittantur sylvescere, a sua natura ita recedant, ut in frutices degenerent. Quandoquidem hi tum per adultam aetatem, tum per cultus rationem, vendicato sibi robore, crassos praedurosque fundant caudices, ac ramos. Illae vero tanquam indomitae surculis, stolonibus ac germinibus, qui circa caudicem et radices adnascuntur, luxuriantes, solidos ita ramos debilitant, et infirmant, subrepto illis humore, ut in frutices sensim elanguescant, ut myrto, lentisco, et corylo quandoque evenisse comperimus. [Stirpium mutatio.] Tantum enim in planis naturae germanitas potest, ut non solum saepe praedictos praestet effectus, sed etiam ut alteram in alteram stirpem facile vertat, ut casia in cinnamomum, sisymbrium in mentham, triticum in lolium, hordeum in avenam, et ocimum in serpyllum. Porro ex his omnibus herbarum generibus quaedam sativae sunt, quaedam agrestes. Has volunt nonnulli priores fuisse sativis, cum earum permultas domita cultu feritate mansuescere in hortis liquido constat: et si in permultis quoque et sylvestre, et sativum genus inveniatur. quarum aliae foecundae sunt, aliae steriles: aliae florent, aliae floribus orbantur; aliae perpetua fronde virent, aliae folia amittunt. Quod non aliunde provenire scribit Theophrastus,
quam a loco ipso, ubi nascuntur, secuti ab aere eas ambiente: tametsi id accidat interdum particulari radicum vitio.[Plantae meliorescunt caeli clementia, et loci amicitia.] Magni quippe refert, ut foecundae, floridae, et perpetuo virentes plantae conserventur, si clemens coeli constitutio, situsque germanitas adsit. Quare nil mirum, si circa Memphim, et in Elephantio agro ficubus, ac etiam vitibus folia nunquam decidant, quodque in insulis, aliisque regionibus nuper in Indiis occidentalibus a Lusitanis, et Hispanis repertis, nulla spectetur arbor, quae sempiterna coma non vireat. Neque item admirandum quod reperiantur arbores proceriores, virentiores, aspectu pulchriores, et magis frondibus, et fructibus exornatae in hoc loco, quam in illo: nanque aliae hoc situ laetantur, aliae illo pro suae quaeque naturae ratione. [Plantarum situs naturales, ubi laetae nascuntur.] Proinde videmus, quod quae montes amant, ut cedrus, larix, abies, pinus, picea, terebinthus, buxus, iuniperus, fagus, carpinus, ibi procerae admodum, formaque insigni prosiliunt. Quemadmodum in planitierum et collium nemoribus quercus, cerrus, suber, ilex, lotus, ulmus, acer, fraxinus, corylus maxime proficiunt. Iuxta flumina, et in aquosis laetiores proveniunt platanus, alnus, populus utraque, myrica, salix, harundo; etsi harum permultae non aeque laetae in montibus, vallibus, planis, et sylvis exultent. Id quoque discriminis in herbis, et fruticibus visitur. quaedam enim paludibus enascuntur: aliae in lacubus, et stagnantibus aquis exiliunt: aliae litora, et fluviorum ripas desiderant: quaedam humidos, aquosos, uliginososque amant tractus: quaedam aquas odere, et ob id arida, et saxosa sequuntur. Nec etiam desunt quae in humidis et siccis locis vitam ancipitem agant. Sunt deinde quae in campestribus degere cupiant: quae vinetis laetentur: quae pratis gaudeant. Praeterea quae valles, quae colles, quae denique editos quaerant situs. Aliae quoque urbanioribus locis allectae iuxta urbium, et oppidorum moenia in maceriis, et ruderibus prodeunt. In palustribus, et humentibus locis, ac secus magnarum scrobium aggeres feliciter enascuntur plantago, coronopus, poterium, scordium, ranunculum, eleoselinum, sphondylium, lysimachia, tussilago, hydropiper, onobrychis, conyza tertii generis. Et magis palustribus gaudent cyperus, typha, sparganium, iuncus. At tam lacunosis, quam admodum palustribus innatant nymphaea, potamogetum, lotus Aegyptia, colocasia, foliis et in aquis conditis, et extra eminentibus. Malabathrum similiter in Indiae paludibus nascitur, atque nobis in Italia oryza, hippolapathon, ac millefolium stratiotes. Tribulus aeque in lacubus, paludibus, fluminibus nascitur, atque in mari: quorum litoribus, ac ripis familiare spectatur nerium. Adiantum, itemque trichomanes uliginosis specubus gaudent, praesertim si secundum amnes existant: aut asperginosas sequuntur ripas, quae praeruptis locis inhaerent. Vitex deinde, elichryson, bubonium, botrys, rha fluminum ripas accolunt. Crithamum vero, brassica marina, chamaelco niger, androsaces, corniculatum papaver, dorycnium, solanum somniferum, glaux, hippophaes, hippophaestum,tragium,tithymalus paralius, peplis, alypon, absinthium seriphum in maritimis tum litoribus, tum scopulis, tum etiam collibus emergunt. Tripolium etiam in maritimis exurgit, ubi scilicet allidit unda, iterumque recedit, modo in mari, modo in sicco degens. Non nisi aquis proveniunt bryon, thalassion, et alga. At in riguis fontium, praesertim quae hyeme tepescunt, sion, atque aquaticum sisymbrium una innatant, ut quasi invicem fraternam videantur iniisse amicitiam. Caeterum ex his, quae in continenti nascuntur, arida, et siticulosa loca petunt eryngium, satureia, lithospermon, lycium, salvia, stachys, onosma, lonchitis, cynoglossum, echium, buglossum, chamaepitys, veratrum nigrum. Aridissimis, et saxosis exurgunt capparis, libanotis, symphitum petraeum, saxifragum, helxine, hemionitis, sedi utrunque genus, cotyledon, cymbalion, polytrichon, paronychia, asplenum, clinopodium, circaea, lichen, ita ut harum pleraeque saepius in aedificiorum ruinis, ac saxosis admodum locis virescant. In opacis autem simul aridis nascuntur helenium, chrysocome, asarum, viola purpurea, astragalus, et cyclaminus. In humidis clematis {altera} <prima>, quae et secus aggeres invenitur: item phyllitis. Collium amoenitate capiuntur spartium, nepeta, sylvestre cuminum, chamaedrys, et si non oderit etiam aspera, et saxosa: item phalangium, thymum, quod etiam petroso solo nasci videmus: quin et holostium. Culta deinde virent lagopode, elatine, ornithogalo, coriandro, hyacintho, hypecoo, apio alio ab hortensi, chamaecisso, aegilope, osyride, aphaca, orobanche, melanthio, buphthalmo, anthemide, sylvestri papavere, xyphio, leontopetalo, phoenice, hyperico, cyano. Inculta vero virent psyllio, hieracio. Pratis laetantur trifolium, lotus sylvestris, anonis, daucus, carum, tragopogon, oxylapathum, centaurium minus, hemerocallis, colchicum, betonica: quanquam hac in colles, et montes abunde scateant. In vinetis aluntur telephium, portulaca sylvestris, peplus, helxine hederacea, ampeloprasum, capnos. Tam intra, quam extra oppida, et urbes in plateis, monumentis, parietinis, ruderibus, propter muros, et hortorum sepimenta visuntur verbascum, blattaria, thlaspi, iperis, malva, chelidonium maius, urtica, ebulus, sambucus, erysimum, aristolochia longa, marrubium, chrysanthemum, galiopsis, senecio, terrestris tribulus; sideritis, eupatorium, hyoscyamus, cicuta, personata, xanthium, sylvestris cucumis. Campestria cardui omni genere horrent, atractyli, ferulis, sylvestri foeniculo, gramine, thalictro, bunio. Agrorum, et pratorum sepibus haerent ruscum, asparagus, rubus, rhamnus, ligustrum, rubia. Ephemero autem, hippoglosso, filice, planitierum sylvae virescunt. Montes adamant nardum tam Indicum, et Syriacum, quam Celticum, et montanum, centaurium maius, mandragoras, hastula regia, satyrium, gentiana, ligusticum, alysson, smyrnium, veratrum album, ruta sylvestris, polcmonia, polygonatum, tithymalus characias, polium, ptarmica, thymelaea, glycirrhiza, asclepias, narcissus, thapsia, paeonia, aethiopis, clymenum, onagra, cacalia, aconitum, daphnoides, hyssopum agreste, peucedanum, chamaedaphne. In sylvis montanis emicat leucacantha, atque inibi in praeruptis locis petroselinum, et Rhodia radix. Sunt praeterea, quae arboribus innasci velint, in quibus resident, atque ab iidem suscipiunt alimentum, ut agaricum, viscum, sphagnos, polypodium, dryopteris, lichen. Aliae equidem in arboribus conspiciuntur, aliae vero prius e terra extortae, per arbores repunt, quemadmodum labrusca, vitis nigra, bryonia, hedera, clematis altera, smilax tam laevis, quam aspera, lupus salictarius, convolvulus, periclymenum. Non desunt etiam herbae, quae sine radicibus in aliis herbis prosiliant, neque alibi, quam in illis reperiantur, ut cassutha, epithymum, epithymbrum, et epistoebe. Veruntamen illud scire convenit, quod et si harum omnium quaeque
sua natura felicius proveniant in praedictis locis, suosque unaquaeque sequatur situs; nihil tamen obstat, quin eaedem modo in montibus, modo in planis, nunc in collibus, saepe in vallibus, nonnunquam in agris, et pratis, ac etiam in aliis variis locis nullo discrimine inveniri possint. Et haec satis sint quantum ad natalen plantarum situm. Caeterum ut, quantum per me fieri potest, harum rerum non minus utilis, quam necessaria doctrina excitetur, augeaturque, iam ad singulas herbarum partes noster se convertet sermo, et de radicibus, foliis, caulibus, floribus, ac seminibus disseremus, primo a radicibus, veluti a basi aliarum partium, rem ipsam exordientes. Frumentacea igitur omnia multis nituntur radicibus, iisque tenuibus. Legumina vero singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, et duras. Sic et olera fere omnia singulari radice cohaerent, ut lactuca, apium, beta, buglossum, intubus, cichorium. Quinetiam radice singulari sustinentur sylvestris ruta, quam harmalam vocant, peplos, crateogonum, ephemerum, et saepius verbenaca. Contra numerosis radicibus donantur asarum, phu, baccharis, veratri genus utrunque capparis, crithamum, hastula regia, chelidonium minus, asclepias, circaea, alcea, aethiopis, gramen, filix foemina, muris auricula altera, plantago, chrysocome, asparagus, ruscus, hippoglossum, panaces Heracleum, hemionitis, paeonia foemina, alisma. At nardi Indici, et Celtici radix in spicae lodum capillatur. Praegrandi, firmaque radice exurgunt helenium, bryonia, mandragoras, scammonium, sylvestris cucumis, vitis nigra, rapum, nymphaea, colocasia, radix Rhodia, et China nuper ex Indiis occidentalibus importata, dracunculus, aloe, centaurium maius, libanotis, sphondylion, oenanthe, symphytum secundum, papaver corniculatum, raphanus, carduus, peryclenum, solanum somniferum, smilax aspera, thapsia, hippophaes, hippophaestum, titimalus characias, pityusa. Contra exiguam, tenuemque radicem gignunt hydropiper, catanances genus secundum, ranunculum, panaces Asclepium, et Chironium, phalangium, trifolium, anthyllis, bechium, onobrychis, holestium, britanica, epimedium, onagra, tragium secundum, leontopodium, verbenaca supina, phyteuma, pancratium, aconiti tertium genus, chamaecissos, asarum, utrunque veratrum, plantago minor, coronopus, sesamoides, origanum sylvestre, alypon, atractylis, heliotropium maius, onosma, rubi, cepaea, alisma, betonica, chamesyce, meon, gingidium, centaurium minus. Radices in lignum durescunt aethiopidi, smilaci asperae, poterio, leucacanthae, astragalo, tithymalo characiae, cypero, rhododendro. At molli, lantaque radice constant althaea, acanthus, alcea, malva. Geniculatae veluti arundinibus, sunt iridi, acoro, polygonato, rusco, nimphaeae, xyridi, hippoglosso, gramini, lauro Alexandrinae, colocastae, galangae, gingiberi, radici Chinae nuper inventae, et Rhodiae. Radicem digiti crassitudine fundunt orobanche, eryngium, polygonatum, paeonia mas, pyrethrum, daucus, pastinaca sylvestris, symphytum petraeum, dorycnium, ebulum, echium, crithamum, elaphoboscum. Bulbosae autem insunt caeparum modo, lilio, hemerocalli, caepis, bulbis, hastulae {regie} <regiae>, allio, porro, croco, narcisso, xiphio, testiculorum omni generi, satyrio, ornithogalo, utrisque ephemeris, arisaro, hyacintho, dracunculo, ampelopraso, scorodopraso, moly. In globum extuberant radices aristolochiae rotundae, cyclamini, apii vomitorii, leontopetali, oenanthes, paeoniae foeminae, rapi, chrysogoni, periclymeni, cyperi, argemones, catanances secundae, pycnocomi. Insuper radices inter se dissident, tum colore, tum odore, tum sapore: quae discrimina si recte cognoscantur ab his, qui brevi hanc facultatem assequi desiderant, non parum inde haurient utilitatis. sicuti et maxime confert scire, quae sint radices magnae vel parvae, quae durae vel molles, quae numerosae vel paucae, quae coeparum vel tuberculorum effigie, quae denique geniculatae, de quibus hucusque abunde disserimus. [Radicum differentiae in coloribus et saporibus.] Sed iam de coloribus agamus. Nigricat foris chrysogoni radix, et si candicet intus: item papaveris corbuti, nardi montani, helenii secundi, cyclamini, chamaeleonis, cardui, hastulae regiae, libanotidis, rhapontici, quanquam huius interna rubescant, peucedani, leontopetali, epimedii, nymphaeae, eryngii, symphyti secundi, smyrnii, echii, veratri nigri, astragali, anemones, mandragorae, aconiti tertii generis, thapsiae, personatae, filicis maris, vitis nigrae, aristolochiae utriusque, quarum tamen interna buxeo colore pallent, paeoniae foeminae: tametsi huic, sicut etiam thapsiae, et mandragorae delibrata exalbeat. Contra e candida proveniunt radice plantago, polygonatum, dracunculus, arum, arisarum, ranunculum, veratrum album, anonis, ligusticum, asparagus, ruscus, hippoglossum, elaphoboscum, libanotis, sphondilium, rapum, radix, circaea, alcea, holestium, tragum, trifolium, narcissus, allium, porrum, gingidium, iberis, hipposelinum, tripolium, iris, panaces Heracleum, tragium, somniferum solanum, arction, onagra, chamaecissos, scammonium, althaea, pityusa. At non prorsus albae, sed subalbidae radices tributae sunt aro, polemoniae, helenio primo. Rubent rubiae, centaurio magno, rhapontico, rhabarbaro, tametsi tria haec exterius nonnihil nigricent: item pentaphyllo, heptaphyllo, beta tertii generis, blito, carotae, anchusae, lycopsi, onosmati, chrysogono, quanquam exterius nigricant. Non plane rubra, sed subrubra radice sunt acanthus, phu, satyrium erythronium, xyris, radix Rhodia, solanum somniferum, alypum, costus. Ex atro rubescunt filici foeminae, cypero, pycnocomo, ephemero Colchico. Rubro colore purpurascunt radices symphyti petraei, caeparum, scillae, pancratii. Flava intus radice sunt aristolochia rotunda, glycyrrhiza, lapathum, hippolapathum, cyperus Babylonicus, argemone, chelidonium maius, gentiana. At herbaceo colore insunt polypodio, phalangio, smyrnio, et imperatoriae. Odorata radice fragranti iris, acorus, meon, cyperus, galanga, zedoaria, nardum tam Gallicum, quam Indicum, asarum, phu, caryophyllata, baccharis, ligusticum, pastinaca, angelica, seseli Massiliente, hipposelinum, smyrnium, libanotis, asclepias, circaea, alisma, tripolium. quin et radix Rhodia odorem expirat non iniucundum. Dulcedinem gustui praebent glycyrrhiza, tragopogonis radix, centaurii maioris, chamaeleonis albi, elaphobosci, geranii, arctii, polipodii. Amaritudinem vero gentianae, ranunculi, helenii, dictani candidi, leucacanthae, panacis Heraclei, hippophais, pancratii, scillae, cichorii, asparagi, rusci, centaurii minoris, chelidonii maioris, asphodeli, cyclamini. Acri autem radice deprehenduntur gingiber, acorus, galanga, zedoaria, imperatoria, crocodilium, angelica, panaces, chironium, smyrnium, pyrethrum, alisma, tripolium, raphanus tum sativus, tum sylvestris, utraque iberis, nasturtium, thlapsi, argemone, hydropiper, arum, dracunculus, erysimum, ophioscorodon, ampeloprasum, scorodoprasum, caepa, allium, porrum, scandix. Quo fit, ut si exacta notitia differentiarum habeatur, quae in radicibus forma, numero, colore,
odore, ac sapore notantur, maximum inde percipiarit emolumentum ii, qui magna animi delectatione in hac simplicium medicamentorum facultate operam impenderint. Ac praeterea plurimum iisdem contulerit, si omnes stirpium delineationes, similitudinesque (de iis intellige, quae scriptis tradi possunt) tum earum pariter et odores, et sapores assequantur, eo inquam modo, ac ratione, quo hic a nobis adnotata reperiuntur. In primis igitur a similitudine, quam inter se ineunt plantae, exorsus pro viribus enitar, ut quae plurimis ignota sunt, iis, quae omnibus sane vulgares apparent, recte comparentur. quapropter ab hedera primum, ut quae neminem lateat, rem ipsam auspicabor. [Foliorum in plantis comparatio, et similitudo inter se.] Hederam igitur foliis emulantur, etsi quaedam maiora, quadam vero minora cernantur, scammonium, asarum, uterque cyclaminus, smilax aspera, laevis, et hortensis, vitis nigra, marina brassica, Aethiopicum seseli, periclymenon, aristolochia utraque, asclepias, {epimeduon}<epimedion>, gramen parnasi, {apocynum} <apocynon>, viola purpurea, chamaecissos, helxine cognomento cissampelos, cynocrambe, hortense solanum, halicacabum, circaea, cucumis tam sylvestris, quam sativus, utraque clematis. Vitigineum fol(???) repraesentant platanus, acer lupinus, ricinus, bryonia, veratrum nigrum, balsamina, colocynthis, cucumis, quem Veneti anguriam vocant. Alba spina, et acanthium simili virent folio: sicuti abrotonum foemina, et absinthium seriphum vocatum foliis se invicem imitantur. Vitex, et anagyris et foliis, et ramis conveniunt. Apii folia referunt caucalis, secundum dauci genus, laserpitium, smyrnium, bunium. Amigdalae fronde vestiuntur persicus, rhododendrum, ebulus, sambucus, staphylodendron, lathyris, quam officinae cataputiam nominant. Anisum deinde isopyro foliis adstipulatur, anagallis antyrrhino, atriplex xanthio. Utriusque rubiae folia imitatur aparine, ac galium: quanquam illis maiora, huic vero minora spectentur. Porri, bulbique folia prae se ferunt hyacinthus, narcissus, allium, colchicum, cyperus, hastula regia, ampeloprason, scorodoprason, canini testiculi, lonchitis. Buxus, et lycium consimili comantur fronde. Vitis alba amomo foliis assurgit meon. Plantagini non dissimilia sunt folia candidi veratri, gentianae, alismatis, et clymeni. Phoenii folium geranium exprimit. Filicem folio emulantur sideritis secundum genus, polypodium, dryopteris. Ferula cicutam foliorum imagine refert, haec vero myrrhidem. Buglossum, verbascum, et cirsium consimili modo foliantur. Graminis folium proferunt moly, holostium, gramen arundinaceum, coronopus. Huius vero folia habent catanance, psyllium. Cichorium, condrillae utrunque genus, et quod quibusdam dens caninus dicitur, consimili sunt folio. Cnico atractylis folio assimilatur, chamaeleoni nigro crocodilium, chamaeleoni albo silybum. Glasto tripolium simile est. Coriandri foliis comantur parthenium, adiantium, sideritis tertia, omnia ranunculi genera (quorum tamen quaedam proprius, quaedam longius eius speciem sequuntur) uterque daucus, thalictrum, capnos. Helxines folia produnt: anagallis, alsine, muris auricula: cannabi, aut quinquefolii eupatorium, sed quae quadripertito dividantur. Cotonei mali frondem exhibent capparis, solanum somniferum. Smyrnii folium praestant phu, laver. Cupressi effigiem promit sabina: iuniperi cedrus. Hypericum, androsaemum, ascyrum, folio non discrepant. Cisthus, et ladanus sicuti in specie, ita et in foliis conveniunt. Cyclamini folium pandit aconitum primum: ciceris teucrium, securidaca: cumini sylvestris stratiotes millefolium: cucurbitae personata: lolii phoenix: iuglandis centaurium maius, paeonia mas, gentiana; etsi huic magis cum plantagine conveniat. Iridis folia reddunt acorum, medion, sylvestris iris: item gladiolus, nisi hic breviora, angustioraque folia sibi vendicasset. In iunci specie collocandum esset utrunque equisetum, sed inani caule assurgit. Lenticulae foliam simulant aphaca, onobrychis, chamaesyce, helenium alterum, anonis, trichomanes, polygala. glaux. Laurea fronde virent polygonatum, clematis prima, daphnoides, nerium, chamaedaphne. Lilii folia spargunt hemerocallis, pancratium, satyrium, martagon (sic enim appellant lilium quoddam agreste) ephemerum, onagra. Lentiscum referunt glycyrrhiza, tragus. Nec lepidium arabis dissimulat. Lactucae effigie folia ferunt dipsacus, sylvetris lactuca, lycopsis, anchusa, sylvestre glastum, mandragoras foemina. Linguae bubulae similia sunt symphyti alterius folia. Myrti folia ruscus habet, tithymalus foemina, et canirubus. Mentham sativam folio exprimunt susymbrium, hydropiper, pentaphyllon. Marrubii effigie assurgit apiastrum, ballote, horminum, sideritis prima. Mercurialis folio virent helxine, elatine, cynocrambe. Nasturtii foliis iberis non refragatur. Oleam aemula foliorum facie repraesentant alimus, ptarinica, phillyrea, ligustrum. vitex, conyza, thelygonum, caninus testiculus, lithospermum, dorycnium, hippophaes. Platanum folio imitantur ricinus, nigrum veratrum, sphondylium, aconitum cynoctonum. Verbasci folia fundunt helenium, aethiopis, arctium, buglossum, tithymali genus latifolium. Pastinaca, et gingidium foliis inter se non dissident. Portulacae folio assimilantur telephium, cepaea, erithamum, terrestris tribulus, tithymalus helioscopius. Trifolio correspondent lotus sylvestris, medica, cytisus, sertula Campana. Thymum, stoechadem, satureiam simile comat folium. Acuta spina, et mespili primum genus simili virent folio. Nec dissimili pulegio, dictamum et calamintha comantur. Myricae sabina, et cupressus: serpylli clinopodium: salviae sideritis prima, horminum, verbascum sylvestre, foliis vestiuntur. Piceae folium ferunt polygonum, et pityusa: quercus vero chamaedrys, teucrium, scordium, betonica, sideritis prima. Neque a rutae foliis dissident acacia, centaurium minus, serpyllum sylvestre, ambrosia, polygonum primum, androsaemum, polemonia, peplus, paronychia, hypericum, apios. Aloae, et scillae similia tributa sunt folia. Rumicis folia aemulantur arum, phyllitis, britanica, et quae vulgo bistorta dicitur. Foliorum similitudine inter se certant ruscus, hippoglossum, laurus Alexandrina. Aspleni imaginem praebent muris auricula altera, et altera lonchitis: sicuti sempervivi minoris tertia aiugae species, aristolochia clematitis. Salicis fronde provenit lysimachia, sertulae Campanae ligusticum. Silybus, chamaelco albus, carduus, alba spina, sese foliis imitantur. Ex his igitur facile quisque herbarum germanitatem, cognationem, similitudinemque perdiscere poterit. quae omnia in dignoscendis stirpibus non parvam adferunt utilitatem. [Foliorum coloribus discrimen.] Caeterum plantarum omnium folia non modicam in coloribus differentiam habent, tametsi folia ipsa coloribus adeo perspicuis, uti flores
haud quaquam splendeant. Niger sane color in nullis reperitur herbis, neque arboribus. quanvis nonnullae atro quodam virore sint suffusae; ita ut paululum nigricent, sicut phillyrea, buxus, ligustrum, hortense solanum, nigra viola, osyris, hyoscyamus, utraque clematis. Contra nec folia habentur, quae niveum candorem exprimant. verum pleraque, quae incana sunt, subalbicant, ut crithamo, echio, ranunculo, abrotono, absinthio, salviae, calaminthae, maro, periclymeno, corniculato papaveri, stachy, menthastro, althaeae, polio, verbasco, utrique lychnidi, et mandragorae mari: quae omnibus superne candicant, quemadmodum inferne rosmarino coronario, bechio, oleae, populo, artemisiae, et aliis multis. Rubent punicae malo, amygdalo, lentisco, terebintho, rhoi, cyclamino, botri, cori, androsaemo, ascyro, lonchiti, osiri, blito, amaranto, phyco marino, sesamae, irioni, atriplici, alypo, Celtico nardo, et cuidam betae generi. Folia, quae lanugine pubent, insunt dictamo, verbasco, lychnidi, gnaphalio, acanthio, althaeae, mentastro. Aspera sunt symphyto alteri, marrubio, fico, salviae, ballotae, et hormino. Aculeis horrent folia buglossi, echy, urticae, eryngii, rusci, lycii, atractylis, sonchi, chamaeleonis utriusque, dipsaci: quinetiam cardui omne genus. Humi iacent panacis folia, coronopi, anchusae, mandragorae, utriusque anagallidis, cynoglossi, glaucii, catanancae secundi generis. Reptant etiam humi lithospermi, graminis, onosmatis, canis testiculi, albique chamaeleonis. In universum plantae omnes, quae caule, et floribus orbantur, folia per terram spargunt. Acuta folia, ut quae olfactu nares feriant, data sunt allio, caepis, nasturtio utrique tam aquatico, quam terrestri, sinapi, erucae, lepidio, gingidio, hydropiperi, erysimo, clematidi secundae, thlapsi, serpyllo, thymo, thymbrae, sisymbrio, pulegio, calaminthae, dictamo, dracunculo, aro, flammulae, origano. quae omnia non modo olfactu, sed magis etiam gustu acrimoniam praebent. At amaritudinem possident chondrilla, cichorium, gentiana, chamelaea, empetrum, et quae vulgo gratia Dei deiectoriae facultatis herba dicitur. Odorata folia sunt asaro, sio, sisymbrio, menthae, menthastro, calaminthae, pulegio, salviae, ladano, hyssopo, sampsucho, origano, thymo, serpyllo, satureiae, symphyto petraeo, rosmarino, ligustico, stachy, malabathro. Nec insuavem efflant odorem chamaedrys, baccharis, artemisia minor, et herba illa, quam aliqui sclaream, nonnulli herbam sancti Ioannis, et plerique matrisalviam nuncupant. Nec desunt stirpium folia, quae ab aliis tum plantis, tum liquoribus odorem emendicasse videntur, ut scordium ab allio, trifolium a ruta, et bitumine, cytisus ab eruca, apiastrum a citreo malo, chamaepitys a pino, xanthium a nasturtio: ita denique hydropiper a pipere mutuatur odorem. Graviter olent absinthium, abrotonum, seriphum, ballote, polium, ebulus, botrys, aristolochia, cannabis, anagyris, galiopsis, cicuta, mandragoras, apocynum, glaucium. [Caulium in plantis differentiae.] Non parum quoque discriminis in plantarum tum caulibus, tum stolonibus reperitur. quandoquidem ex eis quaedam singularem, simplicemque caulem proferunt: aliae numerosos cauliculos edunt: quibusdam crassi caules insunt: aliis tenues assurgunt: aliis inanes, et vacui eriguntur, fistularum, et arundinum instar: aliis pleni conspiciuntur: quibusdam item longus prosilit caulis, quibusdam vero brevior: nonnulli caules geniculis scatent, alii enodes exeunt , alii laevore, alii scabritia, alii duritia, alii lentore notantur. Nec desunt, qui lanugine vestiantur, et qui spinis, et aculeis rigeant. Quibusdam plantis teretes sunt, nonnullis quadranguli, et aliquibus striati. Alii denique sursum eriguntur, alii per terram serpunt, ac repunt. Dissiderit praeterea inter se stirpium caules colore, rectitudine, et curvitate: tanta fuit naturae in plantis formandis varietas, atque solertia. Plures igitur caules ab una tantum radice exiliunt glasto sylvestri, ptarmicae, plantagini, muris auriculae, telephio, aristolochiae utrique, rutae sylvestri, hyperico, elatinae, phoenici, trago, solano somnifero, et manico, minori sedo, chamaecisso, glauci, osyri, tithymalo paralio, et helioscopio, thymelaeae, heliotropio magno. Ramoso, ac pariter surculosos caule fruticant salvia, satureia, thymum maius, origanum, hyssopum, absinthium, abrotonum, ruta, stoechas, ocimum, amaracum, symphytum petraeum: et ut summatim rem complectar, omnes denique plantae, quae suffrutices appellantur. Crassum caulem mittunt dracunculus, chamaeleo niger, aenanthe, helenium, symphytum alterum, hyoscyamus, personata, sedum maius. Contra proditur tenuis ornithogalo, thlapsi, polemoniae, ranunculo, limonio, anemonae, ligustico, panaci Asclepio, peucedano, artemisiae, phyllo, cynocrambae, buphthalmo, alismati, betonicae, echio, eupatorio, plantagini, chelidonio maiori, muris auriculae, aristolochiae utrique, seripho, tragorigano, menthae, sisymbrio, lysimachiae, rutae sylvestri, delphinio, melanthio, agresti cumino, aparinae, chamaedry, scordio, teucrio, trifolio, hyperico, sideriti secundae, elatinae, pentaphyllo, veneris umbilico, chamaedaphnae, tithymalo helioscopio, thymelaeae, alypo. Inanes in universum, ac fistulosos caules habent frumenta, legumina, et olera. Particulatim vero cavis emicant colliculis phu, apium montanum, sonchus, veratrum album, gentiana, equisetum, narcissus, ricinus, cicuta, lathyris, hieracium maius, symphytum secundum, spina alba, caepe, porrum, hipposelinum, thapsia, ferulae omne genus, omnesque plantae ferulaceae, qualis cicuta, panaces, laserpitium, seseli Peloponnense, et quae guttatim stillant sagapenum, galbanum, et ammoniacum. Geniculatum culmum gerunt cerealia omnia: quin et ebulus, sambucus, phu, cyclaminus secundus, gentiana, panaces Asclepium, polycnemon, crateogonum, polygonum, equisetum, ferula, cicuta, meon, odoratus iuncus, pityusa, arundinum omne genus, hydropiper, ligusticum, xiphium, et omnes denique plantae, quae foeniculaceo caule assurgunt, ut elaphoboscum, anethum, seseli Massiliense, pyrethrum, sphondylium, peucedanum. Laevi constant caule dracunculus, hastula regia, typha, nymphaea, sideriti tertium genus, chrysanthemum, aconitum lycoctonum, gentiana, acanthus, aloe, iberis, hyacinthus, millefolium, chamaedaphne. Dodrantali caule exeunt chamaeleo niger, tripolium, hyacinthus, arum, sesamoides, daucum Creticum, caucalis, caninus testiculus, epimedium, hypericum, sideritis tertium genus, centaurium minus, anonis, sylvestre cuminum, tussilago, oenanthae, ant<h>yllis, anthemis, coris, ocimoides, achillea, elatine, pentaphyllum, tragus, ageratum, papaver spumeum, psyllium, aconitum primum, colchicum, sempervivum minus, umbilicus veneris, stratiotes millefolium, chamaecissos, glaux, polygala, laurus Alexandrina, tithymalus myrsinites, paralius, helioscopius, et cyparissias: item chamelaea, et verbenaca. Duum vero palmorum longitudine caules extollunt phalaris, thlaspi, melanthium, paeonia, veratrum album, cynocrambe. Caulis cubiti altitudine adolescit petasitae, plantagini minori,
ranunculo, phu, rosmarino, chelidonio maiori, bacchari, panaci Asclepio, sphondylio, satyrio, alsinae, betonicae, fabae Aegyptiae, cirthamo, arabidi, asphodelo, lepidio, xyridi, eupatorio, sylvestri papaveri, aconito tertio, sempervivo maiori, senecioni, verbasco foeminae, cytiso, xanthio, rusco, daphnoidi, chamaedaphnae, latyri, primo filicis generi, cnico, gladiolo, ascyro, lysimachiae. Interdum cubiti longitudinem caule excedunt alisma, cyperus, tithymalus characias, pityusa. At horminum semicubitali caule contentum est. Binion cubitorum longitudinem caule aequant dracunculus, gentiana, spina alba, acanthus, conyza maior, althaea, symphytum secundum, helenium, glastum, glycyrrhiza, centaurium maius, dipsacum, carduus, seseli Aethiopicum, lycopsis, sideritis secunda, manicum solanum, sylvestris lotus, cirsium. Quaternum cubitorum caulis exit moly: tricubitalis vero Medio. Duris lignosisque nituntur cauliculis hypericum, chamaedrys, teucrium, symphytum petraeum, androsaemum, ascyrum, satureia, thymum, origanum, millefolium, eupatorium, aster Atticus, hyssopum, stoechas. Lentore et mollitia caules languescunt irioni, poterio, malvae, smilacibus omnibus, cucurbitis, peponibus, et melopeponibus, cucumeribus, lupino, periclymeno, bryoniae, viti nigrae, viciae, helxinae, quam cissampelon cognominant, scammonio, iunco, typhae, althaeae, alceae, solano somnifero, osyri, rusco, daphnoidi. Spinis horridum gerunt caulem dipsacum, poterium, agriacantha, scolymos, paliurus, rubus, canirubus, hieracium maius, stoebe, rosa. Spinosa prorsus lanugine obducuntur urticae caules, echii, anchusae, lycopsis, buglossi. Hirsutus caulis visitur menthastro, orobanchae, helenio, ocimoidi, eupatorio, herbae quam pilosellam vocant, secundo symphyti generi. Lanugineum caulem nutriunt acanthium, gnaphalium, verbascum, lychnis utraque, tussilago, althaea, anemone, panaces Heraclium. Scabritia et asperitate caulium sunt pastinaca, rubia utraque, lupus salictarius, aparine, baccharis, sylvestris cnicus, aethiopis, equisetum, veratrum nigrum, papaver sylvestre, et corniculatum. . Humi cauliculis repunt polygonum, lithospermum, anagallis, clematis primae, holostium, tribulus terrestris, peplos. Caules edunt quadrangulos sideritis prima, apiastrum, marrubium, ballote, cyperus, centaurium minus, mentha, calamintha, baccharis, horminum, aparine, rubia, chamaedrys, stachys, scordium, teucrium, betonica, symphytum secundum, clymenum, verbenaca, urtica, galiopsis, aethiopis, lotus. Aegyptia, bunium, xanthium, ebulus, pycnocomum. Triangulare insunt cirsio, et quandoque etiam cypero. Caeterum caules albicant moly, utrique iberidi, nasturtio, cnico, cacaliae, cynocrambae. Rubescunt minori hieracio, soncho, artemisiae, hyperico, ascyro, phu, virgae aureae, helxinae, senecioni, myriophyllo, orobanchae. Caule destituuntur chamaeleo albus, phyllitis, filix, cynoglossum, dryopteris, polypodium, onosma, trichomanes, asplenum, hemionitis, lichen, paronychia, adiantum, hippophaestum, chamaesyce. [Florum in plantis varietas.] Adhaec non parum quoque in stirpibus dignoscendis utilitatis praestat florum tum coloris, tum formae cognitio: quippe cum nulla sit earum pars, quae prius nostris sese offerat oculis vere, et aestate, quam flores, varia colorum pictura, quae in eis refulget. Quapropter non ab re fuerit, horum differentias edocere, quae in coloribus ita se habent. Plantae igitur, quae flore candido decorantur, sunt ut oxyacantha, ligustrum, orneoglossum, fraxinus, rosae, quibus tum ruber, tum etiam purpureus erumpit. Item olea, myrtus, cerasus, malus, pyrus, mespilus, prunus, arbutus, raphanus, siser, cucurbita, caucalis, eruca, ocimum, ornithogalum, cyclamini secunda species, hastula regia, capparis, poterium, thymus, aparine, phalangium, trifolium, sed cui flos quandoque rubescat, polium, oenanthe, alba viola, nymphaea prima, althaea, polygonatum, clematis altera, ocimastrum, lotus Aegyptia, {chamaesice} <chamaesyce> sesamoides magnum, narcissus, scammonia, thymelaea, sambucus, ebulus, angelica, filipendula, viburnum, flammula, fragaria, imperatoria, lilium convallium dictum, et vincetoxicum. Rubri flores emicant rosis, in quibus tamen variant; nam alii candidi, alii purpurei, alii lutei reperiuntur. item malis punicis, fabae Aegyptiae, rumici, oxylapatho, oxalidi, blito, aphacae, ophioscorodo, anemonae primo generi, argemonae, anagallidi masculae, papaveri sylvestris, solano somnifero, onagrae, et caryophyllis vocatis, quem florem recentiores quidam, nescio qua auctoritate ducti, vetonicum appellant. quanquam et hi purpurei emergant, et quandoque varia colorum mixtura inficiantur. Flores menthae, sisymbrii, et hydropiperis colore subrubro apparent. In purpura albicantes insunt phu, rosis, persico, amygdalo, ervo, bacchari, trifolio, alceae, periclymeno, rhododendro, paeoniae: Purpurei exeunt asaro, croco, vitici, viciae, cyclamino primo, larici, centaurio minori, albae spinae, origano, pulegio, salviae, calaminthae, thymo satureiae simili, thymbrae, serpyllo, sed qui in album quandoque varient, pseudomelanthio, chamaedry, lichnidi, scordio, violae purpureae, canis testiculo, onobrychi, betonicae, symphyto utrique; et si secundum modo candido, modo luteo flore laetetur. Item medio, gladiolo, anchusae, lycopsi, echio, sideriti tertiae, verbenacae, astragalo, hyacintho, cirsio, capno, bubonio, sed cuius interna flavescant, antirrhino, acanthio, glauci, veratro nigro; tametsi quandoque huic punicet, herbacei, candidi, et in purpuram albicantes flores reperiantur. Item sesamoidi maiori, ricino, amaranto, galegae, personatae, xanthio, hormino, martago (sic vocant recentiores lilium quoddam) scrophulariae maiori, geranio. At in purpura nigricantes insunt violis, leontopodio, delphinio, napello, pulsatillae. Aureis floribus coronantur helenium, cornus, rapum, napus, lampsana, brassica, erithamum, sonchus, aphaca cichorii genus, tragopon, cucumis tam erraticus, quam sativus, pepo, lactuca, irio, ranunculus, anemone secunda, aconitum lycoctonon, chelidonium utrunque, sertula Campana, ruta, hieracium, atractylis, tussilago, conyza, hemerocallis, viola aurea, nymphaea secunda, anagyris, alisma, hypericum, ascyrum, androsaemum, chamaepitys, spartium, lysimachia, eupatorium, pentaphyllon, chrysocome, chrysogonon, chrysanthemum, ageratum, papaver corniculatum, hyoscyamus, galium, senecio, verbascum, lotus urbana, et sylvestris, bunium, osyris, colocynthis, cnicus, virga aurea, balsamina, blattaria, caltha, colutea, tanacetum, et quam falso oxyacantham recentiores nuncupant, abrotonum foemina, pilosella, potentilla, sena, sinapi. Anthemidi flores exoriuntur in medio lutei, circinato orbe candidi, sicuti et parthenio, buphthalmo, bellidi , et cotulae foetidae. Caeruleum flores edunt linum, intubus, cichorium, chondrilla, anagallis foemina, muris auricula, clematis prima, buglossum, melanthium, eryngium, scabiosa, et quae a vulgaribus morsus diaboli appellatur. Item cyanus, et quae
trinitas recentioribus dicitur. Hyacinthyno colore placent flores centaurii maioris, chamaeleonis nigri, cinarae: quin et varia cardui genera. Vario colore inficiuntur iridi, tripolio, malvae, euphrasiae. Spicati insident blito, plantagini, hyssopo, menthae, menthastro, sisymbrio, hydropiperi, salviae, sampsucho, stachy, betonicae, amaranto, virgae aureae, stoechadi, ladano, lavendulae utrique. Floris effigie lilium aemulantur hemerocallis, martagon, ornithogalum, nymphaea alba, helxine cognomento cissampelos, lotus Aegyptia, narcissus, crocus, convolvulus, ephemerum primum. Flores, qui rosae referant similitudinem, prosiliunt malo cydoniae, mespilo, althaeae, rhododendro, paeoniae, veratro nigro, colocastae, corniculato papaveri. Echinatis capitulis flores condunt uterque chamaeleo, centaurium maius, crocodilium, spina alba, dipsacus, spina Arabica, poterium, acanthium, cinara, leucacantha, atractylis, cnicus, et reliqua carduorum genera. Muscosos gestant flores laurus, labrusca, myrica, erica, ligustrum, olea, quercus, castanea, cornus, galium. Flores in umbellas radiantes, vel muscariis emicantes insunt Meo, sisaro, erithamo, caucalidi, origano, panaci, ligustico, pastinacae, seseli omni, sisoni, aniso, caro, anetho, cumino, ammi, coriandro, apio, smyrnio, elaphobosco, foeniculo, dauco, pyrethro, libanotidi, sphondylio, ferularum omni generi, peucedano, laserpitio, sagapeno, galbano, panaci, ammoniaco, achilleae, chrysocomae, agerato, cicutae, stratiotae millefolio, myrrhidi, thapsiae, sambuco, ebulo, angelicae, filipendulae, viburno, imperatoriae, eique pimpinellae generi, quae nonnullis hircinum saxifragum vocatur, quod hircum maxime oleat. Cytini imaginem repraesentant flores asari, hyoscyami, cisthi, arbuti.. Corymbis similes racematim cohaerent botry, ambrosiae, anagyri, urticae, lunariae minori, hippophai. Lanugine quadam obducuntur, atque in pappos evanescunt flores omnium carduorum, sonchi, tragoponi, centaurii maioris, utriusque chamaeleonis, utriusque hieracii, senecionis, cirsii. Stellarum solisque flore imaginem referunt eryngium, aster Atticus,, anthemis, parthenium, buphthalmus, bellis, hypericum, pentaphyllum, intubus utraque, cyanus. [Seminum, et fructuum in plantis discrimina.] Praeterea exquisitam prorsus plantarum cognitionem quis assequi poterit, si seminis, fructusque, quos plantae ferunt, delineationes habeat. quare non inutile fuerit earum tum figuras, tum discrimina, tum etiam similitudines prosequi. Fructus itaque racemosos proferunt terebinthus, lentiscus, populus utraque, oxyacantha, vitis nigra, vitis alba, cyclaminus secunda. Corymbaccos vero hedera, periclymenus, solanum hortense, et manicum, smilax aspera, polycnemon, hippophaes. Semina autem racematim cohaerent artemisiae, ambrosiae, botry, urticae nostrati, mercuriali foeminae, hydropiperi, ricino. Acinosa sunt asaro, taxo, vesicariae, asparago, rusco, lauro Alexandrinae. Semen folliculari specie inest fraxino, rhamno, sed quod verticilli referat imaginem, nasturtio, thlapsi, androsacae. At in squamosis folliculis occluditur gentianae, cumino sylvestri, atriplici, sphondylio, oenanthae, ferulae, et thapsiae. Pineam nucem imitantur, et veluti nucamenta sunt fructus piceae, laricis, et cupressi. Baccas gerunt olea, laurus, ziziphus, cornus, rosa, capparis. Oblongae, et quae magnitudine cedant olivis, visuntur myrto, thimelaeae, poligonato. Rotundae sunt ligustro, iunipero, hederae, {peryclimeno} <periclymeno>, lycio, cedro, oxyacanthae, sabinae. Caeterum fructum semenque siliquis includunt acacia, anagyris, genista, siliquae arbor, casia nigra,dorycnium, apocynum, staphis, agria, delphinium, cicer, faba, lens, phasiolus, lupinus, pisum, ervum, sena, smilax hortensis, medica, aphaca, vicia, paeonia, leontopetalon, xyris, solanum somniferum, et tertium aconiti genus. In folliculis vero abditur halicacabo, coluteae, colchico, et staphylodendro: suumque in corniculis modo aduncis, modo rectis servant delphinium, foenum graecum, lotus sylvestris, rapa, napus, raphanus, lampsana, brassica, eruca, sinapi, erysimum, circaea, leucoium, hedysarum, papaver corniculatum. Capitibus semina condunt colocasia, anemone, argemone, melanthium, ocimoides, papaver tam sativum, quam erraticum, hyoscyamus, lotus Aegyptia, xyris. At capitulis parvis concipiuntur lino, ptarmicae, cumino sylvestri, sparganio, psyllio, verbasco, scrophulariae, isopyro, ricino, tithymalo paralio, et helioscopio. Semina in flocci modum conclusa afferunt porrum, ampeloprasum, scorodoprasum, caepa, allium, et si prius folliculo quodam claudantur. Umbellis nuda resident semina omnibus panacis generibus: itemque seseli, ligustico, apii omni generi, aniso, caro, anetho, cumino sativo, ammi, elaphobosco, dauco, sphondylio, peucedano, elicryso, cicutae, mirrhidi, angelicae, imperatoriae, thapsiae, coriandro, smyrnio, foeniculo, pyrethro, ferulis omnibus, achilleae, agerato, stratiotae millefolio, sambuco, ebulo. Semen veluti spicis continetur origano, tam sativo, quam sylvestri: quin et sampsucho. Papaveris imaginem semine repraesentant phyllum, nymphaea alba, hyoscyamus, lotus Aegyptia, peplis, peplos, {chamaesice} <chamaesyce>. Piperis similitudinem exhibent semina tum lycii, tum etiam viticis. Compresso, atque rotundo semine habentur malva, althaea, alcea, smilax laevis. Neque seminis effigie ab epithymo dissidet alypon: a lolio phoenix: a viola alba chamaecissos: a salvia horminum. Hirsuto semine, ac aspero, adeo ut id tactum vestibus adhaereat, sunt personata, eupatorium, aparine, helxine, xanthium, et vulgare cynoglossum. Capiti viperarum simile fert echium, et vituli non dissimile anthirrinum. Mucronatum ostendunt tragos, spinachium sic vulgo vocatum, tribulus tam aquaticus, quam terrestris. A foeni graeci semine non desciscit semen myagri, item et loti sylvestris. Semen foeniculi modo ferunt ligusticum, sison, cicuta, cuminum, carum. Anisi vero semina, apii, et ammi consimilem nacta sunt formam. Cnici semen suam impartitur imaginem minori centaurio, utrique chamaeleoni, spinae albae, et Arabicae, atractyli, cinarae, Medio, nigro veratro, et omnibus fere cardui generibus. Milii semine constant circaea, crateogonum, panicum, sesamum, lithospermum, lotus Aegyptia, sesamoides. Ervi semen possident catanance, tithymalus paralius, aphaca. Semine marrubium aemulantur ballote, clinopodium, sideritis prima, pycnocomum. Consimili nascuntur semine libanotis, et crithamum: ut etiam semine conveniunt linum, satyrium erythronium, et quoddam urticae genus. Semine caudae scorpionis effigie cernitur scorpioides: et verrucarum modo pendet minori heliotropio. Semina, quae fructibus carnosis tam arborum, quam herbarum delitescunt, gestant alvo mala, cotonea, pyra, citria, limones, aurantia, punica, mespila, cucurbita, pepones, melopepones, cucumeres, colocynthis: item balsaminae vulgo vocatae fructus, mandragorae, aristolochiae, halicacabi. quin et mala insana consimili modo suum recondunt semen. Minutum habent semen ruta, iberis, cupressus, circea, psyllium, mandragoras, apios, cynocrambe, papaver, hyoscyamus, ocimum. Differunt
etiamnum colore inter se semina: siquidem albicant dauco, rosmarino, circaeae, lactucae, papaveri sativo, et spumeo, cucurbitae, peponi, cucumeri, sesamae, lithospermo. Ut fructu rubent oxyacantha, terebinthus, cedrus, cornus, ziziphus, rosa, punica, arbutus, taxus, cerasus. Ita similiter semine rubescunt asparagus, halicacabus, ruscus hippoglossum, rumex, dracunculus, arum, acanthium, paeonia, rubia, tragus, iuncus, coccum infectorium, aspera smilax, chamaedaphne, sesamoides. Succo sanguineo manant ascyri, androsaemi, et hyperici grana. Nigrum inest ligustro, lycio, myrto, oleae. Quin et semina nigricant ocimo, hirci barbulae, porro, allio, caepis, ampelopraso, hyacintho, scorodopraso, ophioscorodo, salviae, rutae, hormino, ligustico, seseli Aethiopico, sisoni, hipposelino, smyrnio, melanthio, phalangio, rubiae, sideriti primae, verbasco, laureolae, narcisso, sylvestri cucumeri. In longum vero protensum proferunt semen seseli Massiliense, ligusticum, sison, hipposelinum, cuminum, narcissus, foeniculum. Quadratum spectatur seseli Massiliensi, et libanotidi: triquetrum vero staphidi agriae, et lathyri. Germinatum semen ferunt {tordylium} <tordilium> alysson, aethiopis, mercurialis altera. Dissident etiam sapore semina: nanque acre id proferunt porrum, {caepae} <cepae>, allium, ampeloprasum, scorodoprasum, sinapis, nasturtium, erysimum, struthium, cyclaminus altera, dracunculus, origanum, panax {Herculeum} <Heracleum>, seseli Massiliense, {tordylium} <tordilium>, anisum, hipposelinum, foeniculum, pyrethrum, peucedanum, cardamomum, clematis secunda, smilax aspera, thlaspi, hydropiper, ptarmica, arum, lepidium, ligusticum, et siliquastrum, quod Indicum appellant piper. Odorato semine pollent omnia cardamomi Arabici genera, panaces {Herculeum} <Heracleum>, meon, carum, panaces Asclepium, elaphoboscum, ligusticum, hipposelinum, smyrnium, foeniculum, daucus, pastinaca sylvestris, melanthium, isopyrum, bunium, origanum, ammi, libanotis. Amarum semen inest Aethiopico seseli, omni absinthiorum generi, abrotono, chamaecisso, gentianae, sesamoidi. In magnam denique duritiem semen coalescit asparago, peryclimeno, et rusco. Harum itaque rerum, qui exactam cognitionem fuerit adeptus, is in hac praestantissima facultate absque ullo impedimento poterit peritissimus evadere. [Sympathia, et antipathia rerum quarundam pro simplicium materia.] Verum enimvero ne quid intactum relinquatur, quod in hac facultate tum utile, tum necessarium existimari possit, ob id scire convenit, quod permulta creavit natura rerum omnium parens, quae inter se vel maxime consentiunt, vel admodum dissentiunt. Quo fit, ut nihil hac re admirabilius sit in tota natura, nihilque scitu exoptatius. Quapropter nec ab re quidem fuerit haec etiam caeteris adnectere, paucisque perstringere, et de his praesertim agere, quae ad simplicium medicamentorum materiam spectant. Tam igitur pertinaci odio sese prosequuntur quercus, et olea, ut non solum non vivant, neque germinent, si altera effossa, in eius scrobe altera implantetur; sed etiam altera alteram interficit, si forte prope oriantur. Nec minor inter brassicam, et vitem antipathia cernitur: quandoquidem observatum sit, vitem, ad eius radices assita fuerit brassica, non parvo intervallo sponte sua refugere. Ideo nil mirum, si tantum brassicam contra temulentiam pollere credant, quodque Germani quotidianis mensis, atque illa vites: quippe perspectum est, quod si seratur brassica iuxta quamlibet explicatarum, confestim cadit, totaque contabescit. Scilla adeo veneficiis, et admurmurantium incantationibus adversatur, ut in limine ianuae domus integra suspensa ab omni eorum noxa eos, qui inhabitant, vindicet. Quocirca non temere a doctissimis rerum naturalium investigatoribus memoriae proditum est, omnes in universum stirpes, quibus scilla adsita prosiliat, non modo asservari ab omni aeris intemperie, animaliumque noxa, sed etiam laetiores, feracioresque evadere. Ferula in pabulo asinis gratissima est, eosque mirifice alit: quae tamen, si ab equis, vel bobus edatur, veneni praesentanei modo eos interficit: tametsi nulla prorsus noxa ea quoque ab hominibus edatur prima foliorum germinatione. Rhododendri flores, et folia mulis, canibus, asinis, et quadrupedum plurimis venena sunt: hominibus vero contra serpentium morsus praesidia. Cicuta esitata homines enecat: item et quadrupedes. nihilominus sturni innocue eius semine vescuntur. Cucumeres aquam ita diligunt, ut si vas aquae plenum, dum plantis inhaerent, illis subiiciatur, admodum longiores effecti, mire in illam descendunt. Contra oleum suppositum sic refugiunt, ut in hamos recurventur. quandoquidem in universum oleum omnibus, quae seruntur plantis, inimicum est. Quo fit, ut planta quaelibet, quae fuerit eo peruncta, facile perarescat et moriatur. Ob id enim admirandum non est, si arbores, quae oleum ferunt, ac resinam mittunt, caeterarum insitiones aspernantur: quemadmodum eas non respuunt aliarum nonnullae, quem(?) nec oleum, nec resinam fundunt. siquidem saepe conspecta est quercus pyra ferre, platanus poma, myrtus punica mala, oxyacantha mespila. At nunquam visae sunt pinus, larix, picea, abies, olea, insitionis adminiculo, alios ferre fructus, quam proprios. Grandinis impetum, item et fulminis ictum arcet pellis hyenae, crocodili, hippopotami, et vituli marini: neque fulmine iciuntur ficus, et laurus. Caprificorum grossi domesticis ficis appensi, non solum eorum fructus decidere prohibent, sed etiam caducos ad maturitatem usque remorantur. Apium tanto celerius adolescit in hortis, quanto magis atteritur, et calcatur: cum tamen secus, et contra eveniat de reliquis plantis. Tenerescunt galli, esuique aptiores redduntur, qui iugulati prius in arbore fici pependerint. Carnes putredine diutius illaesae asservantur, quibus aeneus clavus fuerit infixus. Corpora icta fulmine, etsi exiccentur, nunquam tamen putrescunt. Quare non immerito poeta ille damnatur, qui Phaethontem cecinit de caelo tactum quibusdam in vallibus computruisse. Sed maiore miraculo nobis illud sese offert, quod scilicet fulminis ictu e loculis aurum adimatur illis illaesis, ac ne confuso quidem cerae signo: pariterque ex dolio vinum evanescat, dolio nullibi fracto. Quid enim hoc mirabilius? Martia princeps Romanarum gravida icta fulmine, partu exanimato, ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. Mentha lacti imposita densari ipsum in caseum non sinit. Murenae pisces ferula tactae statim moriuntur. Scorpiones item admota delphinio herba, aut lychnide sylvestri, aut aconiti radice, quod pardalianchem vocant, adeo torpescunt, et stupidi redduntur, ut potius mortui, quam vivi existimentur: veruntamen albi veratri contactu mirifice excitantur, viresque deperditas recuperant. Succo cotulae manus illitae apum, vespariumque aculeo non infestantur. Quod item malva praestat oleo contusa, corporisque membris illita. Qui polemoniae radicem gestaverit, a scorpionibus non icitur: etsi ictus sit, nulla neque molestia, neque noxa afficitur. Porro tanta est arundinis,
et filicis discordia, ut arundine vomeri annexa, filices in agro enatae penitus deperdantur. At contra magnam inter se ineunt amicitiam arundines, et asparagi: quippe in {arundinibus} <arundinetis> sati longe laetiores, quam alibi adolescunt: quem admodum et vites, quae ulmos, populosque scandunt. Magnam insuper conveniunt amicitia myrtus, et olea: item haec, et ficus. Orobanche sola praesentia legumina strangulat. Metellarum nucum esu peculiarius enecantur canes, quam caetera animalia. Cimices lectularii si vivi devorentur, non solum quartanis febribus remedio sunt, sed etiam percussis ab aspide prosunt. Martyres, feles, et mustelae gallinas non attingunt, quae rutae succo fuerint perunctae; neque vulpes eas invadunt, quae pulmonem vulpinum comederint. Vipera fagi ramulo obutam facta gressum sistit, et veluti attonita manet. Quod item facit arundine etiam leviter percussa. Furens elephas ariete tantum conspecto mansuescit: nec est taurus tam ferox, qui fico arbori adalligatus non mitescat. Magnes lapis mire ferrum ad se trahit: at si allio confricetur, id neutiquam agit, nisi sanguine hircino lotus vim ab allio obsessam redimat. Succinum paleas, et festucas ad se trahit: nihilominus oleo illitum eas respuit. Equi quos lupus momorderit, et pernici cursu, et prolifica probitate pollebunt: at si luporum vestigia calcaverint cruribus obstupescunt, ac convelluntur. Carnes ovillae a luporum morsibus dilaniatae caeteris teneriores, et gustatu suaviores existunt: at earum lana vestibus contexta pediculos creat. Leo animal ferocissimum praesentem gallum mirum in modum veretur, ac magis terrore concutitur audito eius cantu. Gallinacei pulli elephantem, bovem, et equum minime metuunt: atqui si umbram tantum milvi in aere volantis conspexerint, ad matrem maxime perterriti confugiunt. Nec secus agunt oves, et agni lupo conspecto. Idem lupus scillae bulbo contacto quam primum sideratu. Hyenae umbra contecti canes obmutescunt. Item hyenae ipsius lingua a latratu, ac morsu canum etiam mordacissimorum ferentem vindicat. Polypodium herba cancro animali admota efficit, ut is parvo temporis tractu tum integentes crustas, tum ungues e pedibus abiiciat. Ciconiae platani soliis nidos implent, ut inde vespertiliones abigant, quibus cum ingens odium gerunt. Hirundines apium comportant, ut tineas, et blattas nidis inimicas arceant: item et chelidonium maius, quo obcaecatis pullis visum restituant. Caterum lauri folia nidulis important palumbes, accipitres hieracium, corvi arum, upupae adiantum, cornices supinam verbenacam, turdis myrtum, perdix arundinem, ardeola carum, aquila callitrichum, galerita gramen, cygni viticem, ut a diversis animalium iniuriis se vindicent, aut ab alio quocunque, quod noxam adferre possit: tam admirabilis in volatilibus, et quadrupedibus habetur ipsius naturae instinctus, circa rerum vires absconditas. Catus quadam herba adeo gaudet, ut illi catariae nomen recentiores indiderint. Ranae iuncum, ranunculum, et stoebem diligunt. Testudines, et ciconiae origanum adamant. Serpentes foeniculi affricatu visum recuperant. Leo devorata simia febrem efficacissime discutit. Cervae, et ferae caprae non modo dictami pabulo illata vulnera in Creta insula sanant, sed et infixa tela venatoribus reiiciunt. Ursi formicas devorant, ubi mandragoram degustaverint, quibus mirifice sanantur. Elephantes devorato chamaeleonte animali oleastri frondes depascuntur, quibus incolumes evadunt. Anseres, anates, ac reliquae aquaticae aves siderite tantum herba suis incommodis medentur: sicuti gallinae helxinem devorant, grues iuncos, pantherae humanum stercus, apri hederam, et cinaram cervae. Praeterea rhabarbaro flava bilis e corpore deiicitur, itemque manna, et scammonio: pituita colocynthide; et turpeto: bilis vero atra helleboro, et Armenio lapide: sicuti et venena theriaca superantur. Oculorum aegritudine curant solo contactu sapphiri et anthraces. Ebrietas amethysto lapide arcetur. Sanguinis defluxus iaspide sistitur. Topatio appenso venus infirma redditur: item et vitice lecto cubantibus strata. Formicae alis vespertilionis, et upupae corde fugantur. Quin et serpentes veterum calciamentorum suffitu abiguntur: ut blattae, et papiliones hircino iocinore incenso. Torpedo piscis non modo manu, sed et longiori hasta contacta tangentis brachium stupidum reddit, quanvis validissimis musculis constet. Catablepha quencunque oculo conspexerit, enecat, et si per mille passus distet. Nec inter homines desunt, qui laudibus, et oculorum intuitu conspectos effascinent. Caeterum si caeterarum volatilium pennae aquilinis permisceantur, brevi carie contabescunt: quemadmodum testudinum chordae contactae disrumpuntur, si una tantum ex lupi intestino parata inter eas resonet. Eodem pariter modo tympana ovina pelle constructa franguntur, si tympanum lupina membrana contectu inter alia pulsatur. Tanta musicis, tibiis, caeterisque id genus instrumentis facultas adversus tarantulae venenum inest. ut languentes etiam invitos non modo ad choreas, saltationesque alliciat, sed etiam persanet. Quin etiam tanta vi pollent Marsi, ac Psilli contra serpentes, ut eos solo contactu enecent. Taurus perunctis rosaceo naribus statim vertigine corripetur. Lapis Thracius aqua madens igni admotus praeter rerum naturam flammam statim concipit, nec restinguitur nisi affuso oleo. Sed de his hactenus: quandoquidem brevitati studentes plura adhuc silentio praetereunda duximus.
+ Hic locus (ut mihi retulit excellentis. medicus Augustinus Gadaldinus) in antiquo codice ita legebatur: [GR]. Id est: in tumorum differentias ununquodque ipsorum referentes. Quae lectio non solum ob id magis probari posset, quam vulgata, quod dogmatica sit, illudque dogma innuat, quod facultatum medicamentorum causam in tumores, et meatus referebat; sed quod etiam eius dogmatis meminerit Galenus lib. primo de simpl. medicamentorum facultate cap. primo, his verbis. [GR]. Hoc est: Quidam enim in magnitudines, figuras, et situs tumorum et meatuum referunt.