Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 2
4

6 - Nardum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

densiorem [76] pilum reducunt. perfusis humore corporibus insparguntur. Miscentur antidotis et in fictili novo non picato ad ocularia medicamenta reconduntur, trita in farinam, et cum vino in pastillos coacta.

[Nardi Indicae et Syriacae consideratio.] NARDUM officinae Nardi spicam appellant. Sed non desunt, qui credant Indicam nardum in Italiam non advehi ob regionis distantiam, Syriacam opinantes esse, qua nostro aevo seplasiarii utuntur: tametsi (ut inquit Dioscorides) in Syria non oriatur, verum ideo Syriacam dici, quod ea montis parte proveniat, quae flectitur ad Syrios. At cum inter Indos et Syrios amplissimae interponantur regiones, nempe deserta Arabia, Persis, Carmania, Gedrosia, Darangia, aliaeque nonnullae, quae ultra quatuor millia milliariorum continent, nesciverim profecto, quonam pacto fieri possit, ut mons ille ad Gangem positus, altera parte Syriam tam facile respiciat, ut Nardus ea parte proveniens Syriaca dici possit. Quo fit, quandoque mecum disquirere licuerit, eam potius a Syrastene regione, quae ad Indicum fluvium est, Syrii nomen sibi ascivisse, quam a Syria. quandoquidem si Ptolemeus vera refert, mons in India visitur, qui a Gange fluvio ad Syrastenem extenditur. Absurdum enim esset credere, Nardum ad nos non deferri ex India, cum in Syria nusquam proveniat, cumque multa Indiae aromata, nulla distantiae habita ratione, per carovanas (ut vocant) in Alexandriam Aegypti conferatur, cum quibus nec temere credendum est, quin etiam Nardum convehant mercatores; praesertim cum certo sciam, nardum Venetias ex Alexandria afferri, nec alibi, quam in India nasci. [Manardi opinio reprobata.] Licet Manardus Ferrariensis, officinarum nardum nec Indicam, nec Syriacam esse censeat. In cuius sententiam non equidem pedibus eo, etsi medicae materiae is clarissimus fuerit indagator. quippe quoniam Venetiis pluribus locis Nardi ingentem copiam vidi, levis, comosae, perquam odoratae, cyperum redolentis, flavae, subamarae, et mansae non modo linguam exiccantis, sed odorem etiam non iniucundum per os aspergentis, nullisque deficientibus notis, quibus optima nardus ex Dioscoridis sententia explorari potest. Sed plerunque accidit, dum per Indicum, et Arabicum mare in Alexandriam defertur, et inde Venetias, ut ascito sibi maris humore (id nanque facile fit, quod Nardus sit siccissima) vel situm contrahat, vel subputrescat: unde postea amissa suaveolentia, graviter oleat. Quo fit, ut hac in re Manardum longe hallucinatum crediderim: qui si recte perpendisset, quae Nardi pars sit spica, atque in emporiis, ubi numerosa, praestantissimaque visitur, accuratius ipsam expendisset, non equidem vereor, quin aliter de ea scripsisset. Verum enimvero cum plane ignorasset, quae nardi pars spica esset, selectamque, et incorruptam Nardum minime novisset, {lib. III. epist. VI.}  <lib. VI. epist. III.> scribit, Galenum de Nardi spica, quae antidotis admiscetur, loquentem, radicem quidem, non spicam intelligere. Et utinam, inquit, quae nobis affertur, legitima esset: sed quod ea ipsa non sit, cognoscitur, quod nulla odoris suavitate commendetur. Et lib. VIII. epist. I. inquit. Galenus lib. I de antidotis in theriacae compositione Nardi radicem tantummodo admiscet, eo quod viribus ipsa praestantior sit: spicam vero parvipendit, et pro nihilo habet. Quod sane declarat, Manardus hanc Galeni sententiam perperam accepisse, atque etiam Nardi historiam ignorasse. quandoquidem nardi radix nil aliud est, quam spica, ut ipsemet testatur Galenus eodem de antidotis libro, sic inquiens. Iubet Andromachus adiicere nardum Indicam, ea vero est, quam spicam vocant, non quod spica sit, radix etenim est; sed quod spicae formam referat. Quibus palam est, idem esse nardi radicem, ut etiamnum declarat idem Galenus lib. IX. de comp. med. secundum locos in Philonis antidotum scribens. Quapropter idem lib. VIII. simp. med. de Nardo caput facturus, illud inscripsit Nardi spica, utpote quae pars sit in tota stirpe praestantior, minime quidem ignorans, se radicem nardi describere. Nam si sensisset, spicam a radice differre, eam plane silentio praeteriisset tanquam inutilem, et capiti nomen indidisset aut generaliter ab ipsa Nardo, aut radice tantum, uti viribus praestantiore. [Brasavoli error.] In hoc, ac longe maiori versatur errore Brasavolus. siquidem suo de simplicium examine Nardi spicam non modo non esse radicem censet, sed nullius usus eam existimat, sic inquiens. Venetiis spicam, caulem, et radicem emes, quanvis et ipsi adulterent. Iubeo autem radicem, et caulem emere, quoniam haec apud antiquos autores, ut Dioscoridem, et Galenum magis in usu medico sunt, quam spica: quippe folia abiicit Dioscorides; ad nos tamen spica non defertur, sed radix. Haec ille. Sed mehercule quantum ex Dioscoridis scriptis percipere potui, nunquam hactenus sum consecutus, quod ipse ex omnibus nardi partibus aliam praeferat, quam spica. Quod autem crediderit ipse spicam in Nardo viribus magis praestare, quam caeterae eius partes; quodque cum de Nardo scribit, tantum de spica intelligat, aperte ostendit, cum inquit. Ex nardo Syriaca dicta melior est recens, et levis, largam gerens comam, etc. Quippe levitas, ac comae magnitudo, nullis nardi partibus, praeter quam spicae competunt; praesertimque cum ipsa non vacet caeteris notis, quas illi tribuit Dioscorides. Ad haec nulli sane incompertum existimo, Dioscoridem huiusce libri initio in probandis tantum radicibus, quae odore commendantur, operam impendere, nempe iridis, acori, mei, nardi, phu, asari, et huiusmodi stirpium generum, non autem in efferendis caulibus, floribus, foliis, ac spicis, quae caulium summitatibus innascantur. Quo fit, ut etiam fateri liceat, Brasavolum ignorasse spicam esse nardi radicem: quin potius pro certo credidisse in plantae ipsus nardi cacumine, non in radice oriri spicam, quae tamen Galeno teste radix est, et caeteris nardi partibus praestantior. quandoquidem si aliter res se haberet, commoda longe plura radicibus ex more redderet Dioscorides, quam spicae. Quod praeterea Galenus plus laudaverit Nardi caules, quam spicam (ut asserit Brasavolus) nusquam compertum habeo. Caeterum quanta sententiae inconstantia Nardi historiam idem descripserit, ex suo posteriori simplicium examine, in quo ultimam manum imposuisse fatetur, facile coniicitur, dum senem secum colloquentem instruit, his verbis. Ne igitur in his montibus nardum quaeras, sed Venetiis spicam, caulem, et radicem emes. At sui ipsius statim oblitus videtur non multis post lineis, cum inquit. Aliud vero sunt spica; et flos, quae ad nos non afferuntur. Ex quo facile crediderim, ipsum non modo Nardi historiam confudisse, atque etiam, quod peius est, corrupisse; sed etiam sibi ipsi, vel potius seni verba dedisse. primum nanque ait Venetiis spicam, caulem, et radicem reperiri: mox spicam ad nos advehi negat. [Plinii lapsus.] Sed ante hos hac re Plinium quoque graviter hallucinatum invenio: quippe qui libro et capite XII. in Nardi

6 - Nardum