Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 23
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Andreae Bellunensis, qui Avicennam mendis expurgavit, auctoritate freti. Sed etiam Bellunensis id asserat at vulgari tantum opinione ductus; cumque notae minime eorum sententiae astipulentur, errasse Monachi facile deprehenduntur. Semina enim quae Meleghettas appellant (ut omnibus plane constat) capitulis excepta suboriuntur, quod minori Serapionis Cardamomo non evenit. [Ruellii et Fuchsii lapsus.] Crediderunt, Ruellius in suis de natura stirpium libris, et Fuchsius in sua methodo, id omnino Mauritanorum esse Cardamomum, quod nos Indicum piper, alii siliquastrum appellant. verum cum planta haec foliis exeat hortensi solano similibus, floribus luteolis, fructu longo corniculorum instar, qui primo exortu virescat, maturus vero adeo rufescat, ac laevore quodam ita pelluceat, ut corallium referat, et in quo concludatur pumilum semen, lentium modo compressum, usque adeo acre, ut ori tantum admotum maxime linguam, et palatum exurat, exulceretque ambo hac in re lapsi deprehenduntur. Nam etsi Indicum piper in hisce corniculis rosarum fere modo suum includat semen, reliqua tamen Serapionis Cardamomo nullis notis correspondent: hoc enim suis in vasculis globulos quosdam concludit, non lenticulis similes, sed rotundos, et pipere crassiores, qui intra se minutum quoddam semen continent. Huc etiam accedit, quod cum hoc piper corniculatum, tum semine, tum corniculis ipsis tanta sit acrimonia praeditum, ut non modo mansum, sed ori tantum admotum statim quasi ignis exurat, absurdum utique fuerit credere Serapionis Cardamomum grana ciceribus atris, minus vero lentibus minora proferre. Quod enim fortasse Ruellus haud recte percepisset, ei errandi ansam praebuit. quippe minori Cardamomo, non autem maiori semina lentium modo nasci ait Avicenna: quanquam Ruellius, ut suam tueatur sententiam, secus forte legerit Avicennam. [Cardamomi genera ex Plinio.] Plinius lib. XII. cap. XIII. quadruplex esse Cardamomi genus scribit, sic inquiens. Simile est amomo Cardamomum et nomine, et frutice, semine oblongo. Metitur eodem modo et in Arabia. Quatuor eius genera. viridissimum ac pingue, acutis angulis, contumax fricanti, quod maxime laudatur: proximum e rufo candicans: tertium brevius, atque nigrius: peius tamen varium, et facile tritu, odorisque pravi, quod verius costo vicinus esse debet. Hoc et apud Medos nascitur. Hactenus Plinius. Sed nescio quos autores sit secutus. quandoquidem tam Dioscoridi, quam caeteris Graecis, unum tantum extet Cardamomi genus. In cuius defectu supponit Galenus aut myrtum, aut cyperum. Qui praeterea Cardamomi meminit lib. VII. simplicium med. his verbis. Cardamomum est sane facultatis admodum calidae, non tamen usque adeo, ut nasturtium: sed quanto suavius, magisque fragrans est nasturtio, tanto et imbecillior et calida facultas inest: nec enim ulcerare idoneum est vel ipsum per se illitum. Porro adiunctum habet quiddam etiam amaritudinis, qua lumbricos interficit, et cum aceto valenter psoras detergit.
Cap. VI
Νάρδος
- NARDUM
Duo Nardi genera: unum Indicum, alterum Syriacum appellatur, non quod in Syria proveniat, sed quod montis, in quo oritur, pars una ad Syrios, pars altera ad Indios flectitur. Ex hoc Syriaci genere, praecipuum est recens, & leve, largam gerens comam, flavum colore, perquam odoratum, ac cyperum redolens, brevi spica, amaro sapore, linguam siccante, quod diu in sui odoris gratia permaneat. Ex Indico autem Nardo quoddam Gangitis vocatur, a fluvio Gange, apud quem enascitur, montem praeterfluente: quod genus ob multam loci, in quo prodit, uliginem, viribus infirmius est, atque procerius adolescit, plures ferens spicas, ab unica radice comosas, unaque convolutas, ac graviter olentes. Montanum autem odoratius, spica brevi ac mutila, odore cypero vicino, caeteras habens Syriaci dotes. Est et genus quoddam, cui Sampharitico nomen locus indidit, frutice brevi, in magnas se spargens spicas, candidiore interim medio caule, hircorum virus supra modum redolente: quod improbatur. Madefactum vendi solet. quod vitium ex eo deprehenditur, quod candida sit spica, et squalida, suaque careat lanugine. Adulteratur stibio cum aqua, aut palmeo vino, inspissationis ponderisque causa inspirato. Intueri autem oportet, si lutum radicibus insideat, et incerniculo pulverem excutere, eluendis manibus utilem. Vim habent excalfactoriam, et exiccantem. Urinam movent: alvum potu sistunt: vulvae profluvia, saniemque apposita supprimunt. Nauseae ex aqua frigida auxiliantur, et stomachi rosionibus, inflationi, iocinori, regio morbo, renum vitiis. Aquae autem incoctae fotu ad insessum, vulvae inflammationibus medentur: ad glabras oculorum genas valent: siquidem eas ad