Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
2

13 - Cinnamomum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, ervilium, cunilam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melyssophyllum (lego miriophyllum) cerinthen. Hactenus Plinius. His itaque rationibus, autorumque veterum testimoniis innixus Theodorus cneoron Theophrasto Casiam appellat. Quamobrem potius fuerit credendum, cnereon Graecis vocatum antiquis coronariam fuisse Casiam apibus gratissimam, quam eam, quae in India et felici Arabia provenit, cinnamomo persimilis, odoramentis et antidotis expetita, et qua per longas aetates cinnamomi vice usi sunt medici. [Cneori descriptio.] CNEORON autem  describit Theophrastus lib. VI. cap. II. de plantarum historia, his verbis. Cneori duo genera, aliud enim candidum, aliud nigrum. Candido folium cutaneum, oblongum, figura quasi oleagineum: nigro quale tamarici, carnosum. Candidum magis se humi spargit, odoratumque est: nigrum odore caret. Radix ambobus, quae alte descendit, grandis: ramique permulti, crassi, surculosique ab ipsa protinus tellure, aut paulo superius sparsi, lenti admodum constant. Quamobrem hisce ad collegandum iunci modo utuntur. Germinant, florentque post aequinoctium autumni, et multum denique temporis florent. Haec Theophrastus. Sed quaenam plantae oriantur in Italia, vel aliunde eo afferantur, quae Cneoron referant, quid veri reseram sane non habeo. Sed iam ad Cassiam odoratam redeamus. ob cuius cognitionem postmodum factum est, ut recentioribus medicis, in ea recuperanda, investigandaque multum negocii accesserit. [Medicorum, et seplasiariorum error.] Nanque hactenus tum medici, tum seplasiarii (etsi plures iam resipiscant) odoratae cassiae loco quaedam incognitae arboris segmenta, nec odore, nec viribus praedita semper capesserunt. Veruntamen post quam nonnulli aetatis nostrae doctissimi viri, stirpium historias diligenter examinarunt, detecta fraude, mercatores ex Alexandria mercimonia Venetias comportantes, cum suam imposturam deprehensam cernerent, a negocio desciscentes in aliud novum Cassiae genus segmenta illa commutarunt. Quae sane praeter odorem, pariterque saporem, quibus fere penitus exoleta sentitur, cassiae a Dioscoride descripta admodum habetur consimilis. Quapropter nec eos errasse crediderim, qui dicerent, hanc Dioscoridis pseudocassiam esse. quippe et crasso cortice constat, et in eius cavitate lignosa etiam visitur materies, paululumque est odorata, minimeque acris. Nonnulli hac non contenti, quaedam vocati cinnamomi fragmina Cassiae vice usurpant: quae cum nullo odore saporeque commendentur, potius quercum, vel fagum, quam Cassiam referunt. [Cassia legitima.] Caeterum ut dicam quid ego sentio, si quis fistulam, quam cinnamomum perperam appellamus, et vulgo Cannella, Cassiae generibus recte comparaverit, facile noverit vulgaris usus Cinnamomum legitimam Cassiam procul dubio referre. quinimo diligenter inquisituris, iudicisque trutina examinaturis cinnamomi ingentem copiam, quae magnis saccis Venetiis in mercatorum repositoriis asservatur, nimirum omnia illa Cassia genera, quae a Dioscoride describuntur, facile sese offerent. quandoquidem mercatores (ut semper assolent) ad expediendas deteriores merces bonarum lenocinio. quas illis admiscent, pro virili utuntur. Galenus itaque libro primo de antidotis multa Cassiae genera recensuit, ubi sane Dioscoridem secutus, eam caeteris praestare fatetur, quae zigi cognomine dicitur, hancque asserit cinnamomum usque adeo aemulari, ut essent, qui suo aevo eam cinnamomi loco venderent. Quo fit, ut admirari non liceat, si hodie quoque tot annis hac deducta, protractaque consuetudine, ubique cassia pro cinnamomo venundetur. Nec quidem longe aberrarent, si modo optimam seligerent: quandoquidem Galenus eodem loco palam prodit, Cassiam saepenumero in cinnamomum transmutari, fateturque se iam vidisse eximiae Cassiae ramulos omni ex parte cinnamomum referentes. Contra pariter inspexisse Cinnamomi surculos Cassiae prorsus persimiles: adeo ut asserat pro qualibet cinnamomi parte in componendis medicamentis duas electae Cassiae adhiberi posse. Describit item Galenus quoddam aliud deterioris Cassiae genus, quod tradit iuniorem Andromachum Cassiam fistulam nominasse, cum fistularum modo, inanis cavaque sit, et crassi corticis: cuiusmodi in vulgari cinnamomo frequentissima conspicitur. Huius sane ea videtur esse generis, quam in suo conficiendorum pharmacorum libello praefert Cordus, quod velit Cassiam, praeter Dioscoridis et Galeni sententiam, lubrici esse gustus. Caeterum odoratae cassiae meminit etiam Virgilius praeter coronariam lib. II. Georg. ubi cecinit hoc carmine. Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi. Quin et Plinius Cassiae meminit lib. XII. cap. XIX. his verbis. Frutex et Cassia est, iuxtaque cinnamomi campos nascitur, sed in montibus, crassiore sarmento, tenui cute, verius quam cortice: quem contra atque in cinnamomo levari, et exinaniri pretium est. Amplitudo fruticis trium cubitorum. Colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura: deinde rubescit addito semipede: ultra nigricans. Haec pars maxime laudatur, ac deinde proxima: damnatur vero candida. Consecant surculos longitudine binum cubitorum: mox praesuunt recentibus coriis quadrupedum ob id interemptarum, ut iis putrescentibus, vermiculi lignum erodant, et excavent corticem tutum acrimonia, et amaritudine. Probatur recens maxime, et quae sit odoris mollissimi, gustuve quam maxime fervens, potius quam lento tepore leviter mordens, colore purpureo, quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula, et non fragili. Haec Plinius, quorum plura a Theophrasto transcribit. Qui cassiae historiam tradidit lib. IX. cap. V. de historia plantarum, eamque fruticem esse amerinae magnitudine scribit: quae cum nullo pacto decorticari possit a ligno, cortexque tantum utilis sit, ob id hominum industria inventum esse ait, ut coriis quadrupedum consuta, interius lignum vermiculis devoretur. [Error quorundam.] Caeterum plane hallucinantur ii, qui Cassiae fistulae loco, siliquam Aegyptiam, sive Cassiam solutivam vulgo dictam, atra medulla, semine duro, lignosisque membranis confarctam, medicamentis admiscent Mauritano secuti. siquidem Serapio, Avicenna, pariterque Mesues, sive sit ipsorum, sive interpretum lapsus, pari consensu Cassiam nigram Cassiam fistulam vocavere: legitimam vero Cassiam, de qua hic disserit Dioscorides, Cassiam ligneam.Quamobrem certo crediderim, quod citra omnem censuram dici possit, in omnibus iis medicamentis a Mauritanis inventis, quae Cassiam fistulam expetunt, solutivam illam esse inserendam. Si vero in Graecorum monumentis (excipio Alexandrum Trallianum, et Nicolam Myrepsicum, qui a Mauritanis multa acceperunt) Cassia fistula inventa fuerit, vel in Mauritanorum compositionibus a Graecis transcriptis, Cassiam odoratam, a Dioscoride et Galeno descriptam, semper adhibendam existimo. Nisi medici secus intelligentes in eum errorem labi velint, in quem Leonicenus quosdam aetatis nostrae medicos (quae profecto imperitia multorum est) temere

13 - Cinnamomum