Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 33
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
incurrisse testatur, qui ad commovendos menses, difficiles partus, remorantesque secundas, Cassiae deiectoriae corticibus, odoratae loco usque quaque utebantur. [Cinnamomi consideratio.] CINNAMOMUM vero, quod legitimum sit, quanquam diu multumque tum Venetiis, tum Neapoli, et apud mercatores, qui fere quotannis in Alexandriam navigant, diligenter conquisiverim, nusquam id tamen videre licuit, neque etiam percipere potui, num hoc tempore apud magnos negociatores, qui e Lusitaniam Indiam, et felicem Arabiam classe paratissima petunt, vel apud quempiam principem, regem, vel imperatorem legitimum reperiri possit. Qua de re minime demiror, cum et Galeni tempore huius magna in Italia fuerit penuria, adeo ut Cinnamomum nullibi reperiretur, nisi apud Imperatores, qui admirabili custodia inter alia pretiosa illud asservari curabant. Cuius rei historiam in medium affert Galenus libro primo de antidotis, sic inquiens. [Cinnam. hist. ex Galeno.] De Cinnamomo contraria iis, quae de opobalsamo narravimus, compertum habeo. persuasum nanque mihi est, ipsum omnium cognitu facillimum esse illis, qui saepe optimum cinnamomum viderint. Optimum vero consequi nemo potest, nisi repositum ab imperatoribus intueatur, sex generibus quodammodo distributum. siquidem et in hoc ipso, velut et in cassia, optimi ad deterrimum tam magna differentia est, ut optima cassia a pessimo Cinnamomo parum distet. Neque vero Cinnamomi virtus ad usum apta longo tempore durat: ad triginta siquidem annos, quam a principio vim habuit, integram non conservat. nugantur autem, qui Cinnamomum ex hisce medicinis esse dicunt, quae senectutem non sentiant. Atqui ego non centum neque ducentum annorum interventu, sed pauciorum, si quis ad tantum numerum conferat, iam aliquam mutationem vetustiori cinnamomo factam observavi. Quo tempore siquidem Antonino imperatori theriacam paravi, vasa lignea, in quibus eiusdem generis Cinnamomum inerat, multa conspexi, alia Traiani, quaedam Adriani, nonnulla Antonini, qui post Adrianum imperator fuit, aetate reposita: omniaque haec sese et saporis, et odoris imbecillitate, vehementiaque tantum plane superabant, quantum et tempore differebant. Olim e barbarorum terris arca cubitos quatuor et medium longa, Romam perlata cum fuisset, in qua Cinnamomi primi generis integra arbor erat, ex eoque Marco Antonino imperatori antidotum quandam composuissem, ipsam caeteris multum praestare, deprehendi, adeo ut Imperator quoque ea degustata medicinae concoctionem, velut in aliis fieri solet, expectare noluerit, sed statim ea usus sit nondum integre duobus mensibus elapsis. Antonino subsecutus est Commodus, qui nec theriacae, nec Cinnamomi curam ullam habuit, sub quo non solum arboris illius quod superfuerat, omne dissipatum est, verum etiam quodcunque post Adriani tempora comportatum fuerat. Quo factum est, ut nunc imperator noster Severus, cum me sibi antidotum eo modo conficere iussisset, quo Antonino confeceram, ex Cinnamomo Traiani, et Adriani tempore reposito sumere coactus sim, imbecillioraque plane mihi visa sunt, et tamen non dum anni triginta intercesserant. Hic nos optimi Cinnamomi notas quasdam necessarias subiicere volumus, ipsum scilicet summopere bene olere, inexplicabilemque prae caeteris bonum quendam odorem spirare, ac calidum gustantibus se multum exhibere, non ita tamen ut mordicando tristitiam palato inferat: colorem denique talem habere, qualem si quis lacti nigrum colorem admisceat, atque caerulei, quem vocant, aliquantulum addat. Ex hoc igitur quantum volebam, ut mos mihi fuit, cum accepissem, ramusculos paucos apud me reposui in ea apotheca, in qua res meas omnes pretiosas servabam. verum ipsa combusta, qua tempestate et delubrum pacis incensum est, et haec, et aliae quinque Cinnamomi species, quas mihi conquisieram, periere. Nunc itaque cum imperatori nostro Severo theriacam componerem, ex Cinnamomo Adriani tempore reposito, quod optimum visum est elegi, de quo etiam utile quiddam lecturis subdere, cum possim, id facere non gravabor. Supersunt adhuc ibi multa vasa lignea, quae omnia habent plurium radicum, vel plurium ramorum, vel ut quispiam dicere velit, Cinnamomorum differentias: nullum tamen veluti truncus, in ramos plures divisus attollitur, sed veratri utriusque figuram {pre} <prae> se fert, atque etiam magis damasonii vocati, quod e Creta ad nos adfertur. Quaevis autem Cinnamomi species ab una radice, ceu frutex quidam parvus consurgit, emittitque haec sex, illa septem virgulta, vel paulo plura, pauciorave, non aequali tamen omnia longitudine sunt: verum quod maximum est, pedis Romani dimidium non excedit. Universa autem Cinnamomi natura similis est quodammodo optimae cassiae. Hactenus de Cinnamomo Galenus. [Cinnamomi penuria unde sit.] Cuius verba hic recensere libuit, ut omnibus palam sit, quod cum sub iis tam magnis imperatoribus, qui toti fere orbi imperabant, tanta esset Cinnamomi penuria, admirari non debeamus, si se nobis penitus incognitum, rarissimumque reddiderit. Sed potius id mirum fuerit, quod cum hac aetate casiae plurimum afferatur, quae, ut Theophrastus, et Plinius inquiunt, nascitur iuxta Cinnamomi campos, sed in montibus, Cinnamomi tamen nihil importetur. Quare non deest suspicio, quin omne fere Cinnamomi genus deperierit in Arabia, quemadmodum et balsamum in Iudaea. Quandoquidem scripserit Plinius lib. XII. cap. XIX. combustas iam esse plurimas Cinnamomi sylvas, his verbis. Cinnamomi pretia fuere quondam in libras denariorum mille. Sed postea auctum id parte dimidia est, incensis (ut ferunt) sylvis ira barbarorum. Id acciderit ne ob iniquitatem praepotentium, an forte, non satis constat. Austros ibi tam ardenter flare, ut aestatibus sylvas accendant, invenimus apud autores. Quo fit, ut facile credi possit a Plinii aevo id, quod Cinnamomi reliquum ?at, pariter vel barbarorum bello, vel igneis flatibus deperiisse. Nam si aliter res se haberet, qui cassiam ad nos deferunt, cum multo plus lucri ex Cinnamomo, quam ex cassia se consecuturos sciant, Cinnamomum etiam una cum cassia veherent. Haec autem dixisse volui non ut hac in re certi aliquid, exploratique habeam, cum tantum coiecturis agam, sed ut aliis ulterius explorandi latius pateat iter. Caeterum Strabo non modo cum Theophrasto, Dioscoride, Galeno, Plinioque Cinnamomum in Arabia nasci scribit, sed etiam in India, ea scilicet parte, quae ad austrum vergit. quippe cum haec Arabiae, et Aethiopiae sole persimilis sit, ea omnia (ut ipse ait) gignit aromata, nempe cinnamomum, cassiam, et alia, perinde ac illae. Veruntamen cur nec inde ad nos afferantur, an quod etiam ibi perierit, an aliam ob causam, ii manifestius referant, qui hoc tempore liburnicis eo ad aromata conquirenda quotidie navigant. Sed videtur Galenus satis perplexe de Cinnamomo scriptitasse. quippe primum arcam Romam delatam prodidit e barbarorum regione longitudine cubitorum quatuor cum dimidio, in qua integra Cinnamomi arbor erat. quibus omnino denotat Cinnamomum esse arborem.