Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 35
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
emolliat. nocet tamen intestinorum imbecillitate affectis, et bis, qui admodum lubrici sunt: alias omnino habetur innoxia. Tollitur id noxae admixtis myrobalanis, rhabarbaro, nardo, et mastiche. Constipatis si detur, augenda est eius facultas iis, quae magis eadem qui pollent: proinde sunt, qui addant amygdalinum oleum, et psyllis spissamentum. Urinae difficultatibus mirifice auxiliatur, si cum urinam cientibus medicamentis hauriatur, vel devoretur. Aegre alvum excernit: eaque propter nonnulli roborant eius vires, addito hyssopo, vel caprino sero. Bilem, et pituitam excernit, nullo sane incommodo: pectus, et fauces mulcet, et eorum inflammationes resolvit: renes a calculis, et sabulo expedit; praesertim si cum glycirrhizae decocto, aliisve medicamentis urinam cientibus bibatur. quinetiam frequenter devorata calculos renasci prohibet. Admodum praeter haec calidis confert fibribus. Caeterum exterius illita erysipelas extinguit, caeterasque inflammationes, quae cute tenus emergunt. Sunt e recentioribus medicis, qui eam nunquam suis aegrotantibus exhibeant, nisi picrae pulverem admisceant. quod consulte factum existimo; praesertim ubi ventriculi, et intestinorum imbecillitas adsit.
Cap. XIIII
Ἄμωμον
– AMOMUM
AMOMUM exigue fruticat, ex ligno se convolvens in racemi modum: flore, ceu candidae violae, parvo: foliis bryoniae similibus: Laudatur quam maxime Armeniacum, colore ad aurum vergens, ligno subrufo, abunde odorato. Medicum, quoniam in campestribus, et aquosis enascitur, infirmius esse constat: est autem magnum, subviride, tactu tenerum, frutice venoso, odore origani. Ponticum vero subrufum, parvum, fragile, racemosum, fructu turgens, et odore nares feriens. Deligito recens, candidum, vel subrubrum, quod nec adstrictum cohaereat, nec convolvatur, sed solutum diffundatur: semine plenum, uvis parvis simile, grave, valde odoratum; modo cariem non contraxerit, acre, gustu mordens, simplici colore non evariante. Vim habet calfaciendi, adstringendi, exiccandi. Somnum allicit: et illitum fronti, doloris sensum aufert: inflammationes, et meliceridas concoquit, discutitque: iuvat quos scorpius percussit, ex ocimo illitum: et podagricis confert: inflammationes oculorum, viscerumque lenit ex uva passa: ad vulvarum vitia in pessis, aut insessionibus utile est. Decoctum iocineri, renibus, podagrae, potu convenit. Antidotis immiscetur, et pretiosissimis unguentis. Adulteratur Amomum herba simili, quae Amomis vocatur, sed sine odore, sine fructu. Nascitur in Armenia, flore origani. Quare in huiuscemodi rerum probationibus fragmenta fugienda sunt: eligenda autem, quae ab una radice suos integros surculos emittunt.
[Amomi consideratio] TANTA medicorum, qui nos praecesserunt. in simplicium medicamentorum historia, et facultatibus ignorantia, segnitiaque extitit, ut nisi Deus opt. max. acerrimi, et fere divini ingenii viros, hac aetate nobis produxisset in lucem, qui praeter id, quod universam medicam facultatem ab erroribus sane innumeris expurgaverint, eandemque illustraverit, vera quidem simplicia medicamenta investigarunt; minime profecto verendum fuerat, quin parvo temporis tractu ars medica penitus subversa, extinctaque remansisset. Et certe si longiori tempore res ita se habuisset, nulli dubium est, quin huiusce facultatis cognitio in auram evolasset. quandoquidem haec pestis radices tam in altum fixerat, ac tam late se diffuderat, ut tametsi nonnulli ingenio, et doctrina praestantes plurimum insudaverint, omneque studium, et operam quam diligentissime impenderint, quo errores qui ignavia et negligentia emerserant, a re medica excluderentur, eos tamen hactenus radicitus evellere nequiverunt. Siquidem non desunt, qui (quanvis hasce percipiant rationes) malint suos prosequi abusus, omni ex parte detestandos, quam candidissimae inhaerere veritati. Quo fit, ut una cum aliis innumeris simplicibus medicamentis etiam legitimo Amomo careamus. [Amomum spurium.] Cuius vice quidam stirpium impostores ex Gargano Apuliae monte profecti, pumilum quoddam semen supponunt, colore nigro, odore melanthii. Quod cum tantillum aromatis resipiat, et gustu acri deprehendatur, excogitarunt, ut facilius ipsum corraderent, in hominum animis inducere, id procul dubio legitimum esse Amomum. Quod tamen (si Dioscoridi fides est adhibenda) semen edit uvarum racemis simile, non autem minutum, quale illud visitur. Insuper mihi sane non constat, Dioscoridem semen in Amomo approbasse, sed potius ligneam arbusculae materiem, ut in cinnamomo et cassia videre est. quo fit, ut legitimum Amomum lignum potius, quam semen existimaverim. [Serapionis interpretis lapsus.] Sed et turpiter aberrant, qui Serapionis interprete decepti, herbam pedem columbinum quibusdam vocatam, quae geranis prae se fert speciem, Amomum esse contendunt, et in Amomi locum substituunt, nullam de his historiam inquirentes. Caeterum Amomum, quod iure probari possit, nullibi (quod sciverim) in Italia provenit, nec eo aliunde translatum hactenus videre potui. Neque propterea vulgare pro eo supponendum esse censeo: quippe de incognitis periculum facere nec decens est, nec tutum. Sed potius Galeno mos gerendus fuerit, qui acoro, et Amomo vires consimiles tribuit. Acorum itaque locum Amomi supplere poterit. [Error quorundam.] Porro et hi omnino explodendi sunt, qui pro certo asserere non verentur, eam stirpem esse Amomum, quam Hiericuntam a Hierico Palestinae oppido appellant. Plantam hanc plerunque ad nos e Hierico deferunt ii, qui ad sanctissimum REDEMPTORIS nostri sepulchrum peregre proficiscuntur. Ea enim est, quam nostrates mulieres rosam divae Mariae vocant. Constat hanc Amomum non esse, quod folia albae vitis non proferat, nec ullo spiret odore. Legitimum enim valde odoratum est, adeo ut nares feriat primo statim occursu, origanumque resipiat. Cordus libello de conficiendis pharmacis satis inconstanter de Amomo disseruit. quippe in compositione aureae Alexandrinae pro certo asserit Amomum verum esse rosam Hiericuntis: in compositione vero theriacae, sui ipsius oblitus habere nos Amomum negat. Utuntur Hiericunta nostrates mulieres tempore partus ad investigandam pariendi horam. quandoquidem (ut ipsae fatentur) in aquam demissa non prius fatiscit, quam foetus nasci incipiat: tanta inter christicolas