Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
4

13 - Cinnamomum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Deinde vero unanquanque Cinnamomi speciem scribit, ab una radice, ceu frutex quidam parvus confugere, adeo ut maiora eius virgulta dimidium Romanum pedem non excedant. quibus procul dubio fatetur, Cinnamomum esse in parvorum fruticum genere. Unde certe nesciverim ego explicare, quid sibi hac in historia voluerit Galenus; praesertimque cum tam tenui ipsum sarmento esse tradiderit, ut veratri, vel damasonii radicibus comparaverit. Sed illud etiam mirum mihi videtur, quod ex cassia (ut ipse ait) Cinnamomum ortatur, spectenturque nonnunquam cassia arbores integrae, in quibus aliqua cinnamomi virgulta e casiae ramis prodeant, cum tamen cinnamomum, et cassia diversae inter se sint plantae. Nisi fortasse inter utranque tanta sit generis cognatio, ut aliquando inventa sint cassiae virgulta tanta odoris saporisque fragrantia, ut omni ex parte cinnamomum referrent, etsi legitima fuerit cassia. Praeterea non desunt, qui putaverint hac Galeni auctoritate freti, cassiam. Sed cum indicat Galenus, cassiam mutari in cinnamomum, non autem cinnamomum in cassiam, cadit eorum sententia. Quibus etiam refragatur Theophrastus lib. IX. de plantarum historia cap. V. ubi cassiam, et cinnamomum ostendit diversas esse plantas: licet de earum forma, et proceritate nihil certi exploratique affirmet. Quandoquidem initio capitis non ex sua, sed aliorum sententia scribit, cinnamomum et cassiam frutices esse magnitudine amerinae: deinde vero alios etiam secutus autores cinnamomum fruticosum facit. Caeterum cum scribat Strabo Arabas cinnamomo, et cassia uti ad ignem paradum, caeterorum lignorum loco, videntur hae plantae non esse adeo pumilae, ut quidem scribunt. Quod de cassia facile dici potest. siquidem Venetiis cassiae Cannella vocatae fistulae visuntur tantae crassitudinis, longitudinisque, ut facile quisque iudicare possit eas e ramis, seu virgultis non sane brevibus fuisse decerptas. Cinnamomi denique sex genera esse produntur a Dioscoride, et Galeno: sed id nullibi (quod sciverim) ea per genera descripsit, fortasse (ut solet) Dioscoridi se remittens, qui etiam tantum a locis, ubi nascuntur, plus minusve praestantiae huic, quam illi reddit. [Cinnamomi differentiae ex Theoph.] At Theophrastus citato nuper loco longe aliter cinnamomi differentias haberi ait, his verbis. Cinnamomum decerptum in quinas partes discerni narrant, et esse praecipuae bonitatis, quod germinibus proximum fuerit, idque ad palmi longitudinem caedi, aut paulo maius. Secundum, quod sequitur, quod etiam minus caesura est. Tertium deinde, et quartum notatur. Ultimum vero, quod deterrimum, proximumque radici: hoc enim minimum corticis habet, in quo summa gratia est, non in ligno. qua de causa praeferri cacumina solent, quod corticis plurimum habeant. Quidam sic aiunt. Alii vero Cinnamomum fruticosum enarrant, eiusque genera duo, alterum nigrum, alterum candidum. Haec Theophrastus. Veruntamen cum nec is hac in historia aliquid constanter, affirmanterque scribat, Imperatorem, Regemve quempiam desiderarem, qui humanam rempublicam miseratus, explorandi Cinnamomi gratia in Arabiam, et Indiam mitteret, magnanimosque illos imitaretur Imperatores, qui ipsius Galeni aevo ex iisdem regionibus sibi Cinnamomum comparabant. Id enim Caesar noster Carolus quintus, si illi Deus opt. max. Christianam remp. pacatam redderet, commode consequi posset. vel fortasse commodius Rex Lusitanus, qui in orientalem Indiam saepe ad aromata conquirenda suas liburnicas mittit, quo in itinere universas felicis Arabiae oras explorare posset: quemadmodum et universam Indiae partem, quae ad austrum spectat, ubi inquit Strabo Cinnamomum pariter nasci. Sed ò clarissimi Lusitaniae medici, si res medica vobis cordi est, si nostram cupitis ditare facultatem, medicumque nomen extollere, si charitas vos tenet, si naturalis humani generis iuvandi amor vobis insitus est, iamiam provinciam hanc suscipite. Quippe si princeps vester hinc sibi immortale nomen, universae vero reipublicae commodum perquam maximum comparare posse a vobis intellexerit, cum omni pietate ac magnanimitate (ut audio) praeditus sit, nulli dubium est, quin omne studium, auxiliumque impendat, ut non modo Cinnamomum ipsum revocetur in lucem, sed et alia fortasse pleraque medicamenta, quibus antiqua medicorum familia suas illustravit antidotos. [Cinnamomi vires ex Galeno.] Cinnamomi vires scribit Galenus lib. VII. simplicium med., sic inquiens. Cinnamomum summe tenuium est partium, non summe tamen calidum, sed ex tertio ordine. Nihil autem aeque desiccat eorum, quae pari sunt excalfaciendi facultate propter tenuitatem scilicet essentiae. At Cinnamomis est velut imbecillum cinnamomum: nonnulli ipsam pseudocinnamomum nuncupant. [Cassiae vires ex eodem.] Meminit et Cassiae eodem libro citato, ubi sic habet. Cassia exsiccat, et excalfacit tertio quodammodo ordine, sed et tenuium admodum est partium, gustu vero plurimum in se acris deprehenditur, leviter quoque nonnihil adstringens. Quamobrem ob haec omnia incidit, simulque digerit, quae in corpore sunt recrementa, et ad haec robur etiam instrumentis addit. Idoneum vero etiam suppressis mensibus, cum videlicet a copia simul et crassitudine excrementorum, quod sufficiat, evacuari nequit. [Cassiae solutivae.] Veruntamen quoniam nec Dioscorides, nec veterum Graecorum quisquam meminit CASSIAE SOLUTIVAE dictae, qua hoc tempore ad citandam alvum frequentissime utuntur medici, quamque humanae saluti necessario medicamento destituantur, disseram hic de eo, quicquid ex Mauritanis compertum habeo. Aegyptiae itaque siliquae arbor inter valde proceras annumerari potest. Huius materies solida, compacta visitur, cortice tenus buxeo colore, medullitus vero nigra, non secus ac ebenum, sive guaiacum. Recens graviter olet, sicca tamen minime. Folio constat siliquae: cortice cineritio: radicibus magnis iuglandis modo. A ramis siliquae pendent praelongae, teretes, densae, et cum maturitate senserint, colore in rubrum nigricante. Hae nigra, dulcique replentur medulla, leni ac lento cremori simili, non tamen ut in ossibus continua, sed crebris lignosisque membranis distincta. Inhaeret unicuique membranae semen durum, siliquarum semini adeo simile, ut alterum ab altero discerni non possit. ex quo eum non errasse putaverim, qui crediderit, has plantas esse congeneres. Eligenda est, quae ex Memphi, et Alexandria Aegypti convehitur, non admodum crassa, pellucens, recens, gravis, farcta, et quae concussa, inclusis seminibus minime constrepit. Pulpa excalfacit, et humectat ordine primo. Eadem lenit, resolvit, sanguinem mundat, bilisque fervorem extinguit: alvum item commodissime citat, eiusque vis ventriculum non pertransit. quapropter securissime datur a medicis inchoantibus febribus, aliisque calidis morbis ante venae sectionem, quod tantum ventriculum repurget, et alvum

13 - Cinnamomum