Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 38
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
calfacit, modiceque etiam adstringit, nec plane a tenuitatis natura alienus est. Quocirca his de causis urinam movet, mensesque ciet adhibitum sive in fomentationem, sive in potionem. prodest et iecoris, et stomachi, ac ventris inflammationibus. Magis eo astringit radix. Quod vero florem vocant, calidius est. Porro in omnibus sui partibus, in aliis magis, aliis minus, gustantibus apparet adstrictio: proinde medicinis, quae haemoptoicis, sive sanguinem reiicientibus exhibentur, commiscetur.
Cap. XVII
Κάλαμος
ἀρωματικός – CALAMUS ODORATUS
CALAMUS odoratus in India nascitur. Melior est fulvus, dense geniculatus, et qui assulose frangitur, plena araneorum fistula, albicans, lentus in mandendo, et adstringens, cum aliquanta acrimonia. Urinam potu ciet: quare cum graminis, aut apii semine coctus, in aquae subter cutem fusae morbo, renum vitiis, stillicidio urinae, ruptisque, commode bibitur: menses et potu, et appositu pellit: tussi suffitu medetur per se, aut ex resina terebinthina, hausto per arundinem fumo: ad muliebres insessus decoquitur, et clysteribus imponitur. Malagmatis, et suffitionibus odoris gratia commiscetur.
[Calami odorati historia ex Theo.] CALAMUS, et Iuncus odoratus (ut Theophrastus est autor lib. IX. cap. VII. de historia plantarum) trans Libanum montem, inter ipsum Libanum, et alium quendam montem parvum valle minima exeunt: non, ut quidam dixere, inter Libanum atque Antilibanum. Inter quos campus amplissimus, et pulcherrimus est, quem Aulonem appellant. Qua vero calamus, et iuncus proveniunt, lacus in amplum spatiatur, iuxtaque cum palustribus siccatis isti assurgunt. Occupant locum plus quam triginta stadi. Virides nequaquam esse videntur, sed sicci: forma vero nihil ab aliis differunt. Locum ingredienti protinus odor aspirat, non tamen longius spirat, ut quidam referunt. Hic enim locus a mari plus est, quam stadia centum quinquaginta. Sed in Arabia aspirationem agri odoratissimam esse inter omnes constat. Haec de Calamo Theophrastus. Cui etiam subscribit Plinius libro XII. cap. XXII. ubi sic habet. Calamus quoque odoratus in Arabia nascens communis Indis, atque Syriae est: in qua vincit omnis a nostro mari centum quinquaginta stadiis. Inter Libanum montem aliumque ignobilem, non (ut quidam existimavere) Antilibanum in convalle modica iuxta lacum, cuius sui generis differunt aspectu. Sed Calamus praestantior odore statim e longiquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragilis, et qui assulose frangitur. Inest fistulae araneum, quod vocant florem. Praestantior est, cui numerosius: reliqua probatio, ut integer sit. Damnatur alibi. Melior quo brevior, et crassior, lentusque in frangendo. Hactenus Plinius. Sed certe satis palam esse arbitror (ut in acori commentariis diximus) quam magno ducatur errore Brasavolus Ferrariensis, quod tam facile sibi persuaserit, legitimum odoratum calamum illam esse radicem, quae temere omnibus in seplasiis illius vicem explet, quamque verum esse acorum superius pluribus rationibus comprobavimus. Quandoquidem primum ex ipsa Calami appellatione, deinde ex eo, quod dixerint Theophrastus et Plinius non differre hunc forma a reliquis sui generis, id est, ab omni arundinum genere, utique constat odoratum calamum genere, et forma arundinem prae se fere, odoratam tamen, non autem esse radicem. Quocirca Plinius Dioscoridem fortasse secutus, dixit. Fistulae (hoc est cavitati) inest araneum, quod vocant florem, non autem radici, ut falso contendit Brasavolus, araneum illud inveniri in vulgari illo officinarum. Ad haec Plinius lib. XXIIII. cap. XI. dum plura arundinum genera, et vires recenset, idem apertissime ostendit, his verbis. Arundinis genera XXIX. demonstravimus, non aliter evidentiore illa natura, quam continuis iis voluminibus tractavimus. Et quoniam plura genera fecimus, illa, quae in India Syriaque nascitur, odorum unguentorumque causa, urinam movet cum gramine, aut apii semine decocta: cit et menstrua admotu: medetur convulsis duobus obolis pota, iocinori, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu, magisque cum resina. Haec Plinius. Sed praeterea vulgares calami radices, quas acori esse censemus, assulose nequaquam frangi possunt, sed transversim, quemadmodum et iridis. Quo fit, ut corum innotescat lapsus, qui calamum odoratum radicem esse contendunt, qui tamen (ut aperte ostendimus) nil alius est, quam arundo. Caeterum si quispiam dixerit, has radices, quarum est usus, esse calami odorati proprias, non acori, illud sane argumentum destruit, quod intuentibus evidenter apparet. quandoquidem etsi complures illius acori radices habeantur, quae sicca gerunt in cacumine folia, iridi omni ex parte similia; nulla tamen usquam inventa est, quae secum arundinis trunculum cacumini annexum deferat. nempe acori proprium, non odorati calami est. iridis folia ferre. [Fuch. opinio improbata.] His itaque rationibus Fuchsii quoque sententia improbanda mihi videtur. quippe qui putaverit in sua methodo,