Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
9

17 - Calamus odoratus ~ 18 - Balsamum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

vulgarem officinarum calamum veri odorati calami esse radicem. Porro minime quidem compertum habeo, Dioscoridem, nedum Galenum, qui ex odoribus, ac saporibus vires aeque, ac qualitates omnium simplicium medicamentorum accuratissime investigant, dixisse aliquid odorato calamo inesse amaritudinis, quam tamen in acoro haberi Galenus prodidit. [Calami odorati vires ex Galeno.] Qui Calami odorati vires pluribus descripsit lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Calamus odoratus leviculam quandam adstrictionem, ac minimam acrimoniam possidet: magna ex parte essentia eius terrena est, et aerea, in caliditatis frigiditatisque coniugatione temperata. Quamobrem moderate urinam movet, et facultatibus, quae iecori, et stomacho imponuntur, misceri potest. tum in fomenta quoque uteri, quae phlegmones gratia, aut irritandis mensibus assumuntur, utiliter admiscetur. Ponatur itaque, habeaturque secundi ordinis eorum, quae excalfaciunt, et desiccant: valentius tamen desiccent, quam excalfaciant. Inest quoque ei quaedam partium tenuitas, velut aliis omnibus odoratis. Caeterum illorum compluribus tenuium partium plurimum, calamo vero non multum adest. Haec Galenus. Quibus facile patet, Calamus seplasiis vocatum, legitimum esse nequaquam: maior enim illi inest acrimonia, quam suo referat Galenus. Eaque propter legitimo calamo odorato nos esse hoc aevo destitutos fateri non dubitaverim. In eius igitur locum sphagnum supponere praestat: ita enim in succidaneis scriptum reliquit Galenus.

Cap. XVIII
Βάλσαμον – BALSAMUM

BALSAMUM  arbor albae violae, lycii, sive pyracanthae magnitudine conspicitur. Folium rutae proximum, longe candidius, perpetuo virens. In Iudaea solum quadam valle, et Aegypto nascitur: his differens modis, scabritia, proceritate, gracilitate. Quod igitur tenui, et capillacea coma est, theristum vocant, quasi demessile: fortassis quoniam ob gracilitatem facile demetatur. Aestivis sub ortu canis ardoribus, arbos unguibus ferreis inciditur, manatque e plaga succus, quem Opobalsamum vocant: sed tam exiguo stillatu, ut annis singulis, ne plures quidem, quam seni septemve congii cogantur: inibique pondus duplo rependitur argento. Succi probatio est, ut sit recens, validi odoris, syncerus, non ad acorem vergens, dilui facilis, laevis, adstringens, ac modice mordens gustu. Sed varie vitiatur, misto ab aliquibus terebinthi, cypri, lentisci, balani unguento: item susino, metopio, melle, aut Cypria cera liquida. Quod maleficium facile deprehenditur: nanque merus in laneam vestem fusus, neque maculam facit, neque si eluatur, notam relinquit: vitiatus autem inhaeret, et lac instillatus coagulat, quod adulteratus non efficit. Quinetiam syncerus in aqua, aut lacte celerrime liquatur, coloreque lactescit: vitiatus vero olei modo innatat, se convolvens, aut in stellae modum diffundens. Syncerus senescens crassescit, deteriorque redditur. Hallucinantur, qui aqua concretum pessum ire, et ad ima sidere arbitrantur: postea dissipatum supernatare. E ligni genere, quod Xylobalsamum vocant, probatur recens, sarmento tenui, fulvum, odoratum, quadantenus opobalsamum spirans. Necessarius etiam seminis erumpit usus: quare eligatur flavum, plenum, grande, ponderosum, mordens gustu, fervens in ore, modice opobalsamum olens. Adulteratur semine hyperico simili, quod a Petra oppido defertur. Sed coarguitur magnitudine, inanitate, virium ignavia, sapore piperis. Efficacissima vis inest succo, et quam maxime calfaciens: abstergit quae tenebras oculorum pupillis offundunt: medetur perfrictionibus vulvae, cum rosaceo cerato appositus: menses quoque, secundas, et partus extrahit: horrores illitu discutit: ulcera sordida expurgat, et cruda concoquit: urinam potu ciet: aegre spirantibus prodest: datur in lacte contra aconitum haustum, aut serpentium ictus. Miscetur acopis, malagmatis, et antidotis. In summa praecipua authoritas succo, secunda semini, minima ligno. Semen commode potui datur doloribus lateris, pulmonum vitiis, tussi, ischiadicis, comitialibus, vertiginosis, orthopnoicis, urinae difficultati, torminibus, ac serpentium morsibus: ad muliebres suffitus perquam utile est: vulvam aperit in desessionibus balnearum decoctum, et humorem evocat. Lignum easdem habet vires, aliquanto minores. Ex aqua potum cruditatibus, torminosis, vulsis, venenatorum ictibus opitulatur: urinam cit: ad capitis vulnera cum sicca Iri convenit: squamas ossium extrahit. et ad unguentorum spissamenta additur.

[Balsami consideratio.] ANTIQUITUS BALSAMUM (ut Plinius libro XII. cap. XXV. est autor) in duobus tantum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non amplius, altero pauciorum uni terrarum Iudaeae concessum erat. Sed postea propagata admodum fuit species, cum Iudaea ipsa simul cum Balsamo Romani potiti sunt. Qui veluti politicarum, pretiosarumque rerum propagatores, tam dignam, claramque stirpem raram esse non tulerunt. Itaque eam malleolis serendo, atque iterando non secus ac vites in collibus propagantur, latius accreverunt. Quo circa Iustinus quoque haec de Balsamo memoriae prodidit. Opes genti Iudaicae ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. Est nanque vallis, quae continuis montibus, velut muro quodam cincta ad instar castrorum clauditur. Spatium loci ducenta millia iugera, nomine Hierico dicitur. In ea valle sylva est et ubertate, et amoenitate arborem insignis: siquidem palmeto, et opobalsamo distinguitur. quanquam species huius insignis, ac pretiosae arboris plurimum adaucta sit. Haec Iustinus. Scripsit Balsami historiam etiam Strabo lib. XVI. suae geographiae, ubi sic habet. Hiericus est campus a montana quadam circundatus, quae in theatri speciem ad ipsum declinat. Hoc in loco est palmetum palmis abundans spatio stadiorum centum, et totum irriguum, et habitationibus plenum, ubi et regia est, et Balsami viridarium. Quae arbor odorata est, et fruticosa, cytiso, et terebintho persimilis. Eius corticem vulnerantes, succum in vasis suscipiunt tenaci lacti persimilem. Sed alibi etiam, quam in Iudaea nasci Balsamum

17 - Calamus odoratus ~ 18 - Balsamum