Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
6

23 - Cancamum ~ 24 - Cyphi ~ 25 - Crocum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

expedire, et cutem subeuntes aquas, et felle suffusos sanare. Haec autem silentio involvenda non duximus, non ut nostra haec probetur, vel improbetur opinio, sed ut aliis veritatis investigandae pateat aditus. [Laccae factitiae genera.] Sunt etiam factitiae Laccae plura genera: quae ex diversarum infectionum sedimento pictoribus tantum parantur. Alia nanque conficitur ex pimpinella bacca, quam vulgo vocant cremese, et cremesino: ex infectorio cocco alia: alia ex nativa Serapionis lacca: alia denique ex ligno, quod brasilium vocant, omnium deterrima. quarum nulla ad medicamenta admittitur. Non tamen desunt, qui credant, chemersinum infectoribus vocatum esse arboris gummi: imo illud idem, quod Serapio autore Isac, rem rubeam (ut paulo ante diximus) esse ait, quae tenuibus lignorum surculis inhaereat, et quod ea inficiantur panni rubeo colore, quem chermes appellant. quandoquidem huius sententiae reperio fuisse Fuchsium. [Fuchsii opinio improbata.] Sed meo iudicio non exacte rem explorasse videtur. quippe chermesinum, quo puniceo, et purpureo colore serica stamina inficiuntur, est (ut Itali optime norunt) pilula, vel bacca exigua pimpinellae radicibus in orientalibus regionibus adnascens, non autem gummi, vel roscidum, vel aliud per se manans, ab eo perquam longe diversum. Siquidem hoc nil aliud est, quam nativa Serapionis lacca, quam proprie Itali vocant vulgo lacca et lacchetta, infectioribus tantum expetita iis inficiendis sericis, quae viliori veneunt pretio. Nec obstat, quod dixerit Serapio, quem hic secutus est Fuchsius, huiusce laccae infecturam vocari chermes: quippe proprio capite de chermes, nil sane aliud per chermes intelligit, quam coccum infectorium Dioscoridis. quo fit, ut existimaverim in eo capite de lacca omnino subesse mendam, vel autoris, vel interpretis: et forte melior haec esset lectio. Coquitur haec, et inficiuntur inde panni rubro colore, adeo ut coccinei videantur: vel adeo ut iis similes sint, quorum infecturis iniiciuntur chermes. [Pharmacopolarum error.] Aberrant praeterea pharmacopolarum quam plurimi Dialaccam antidotum componentes, quod legitimae Armeniacae laccae loco, quam Arabes prodidere, factitias, et pictoribus tantum dicatas immisceant. [Monachorum lapsus.] Sed caveant, quaeso, ne hunc errorem corrigentes in alterum non minus detestandum incidant: id nanque iis facile continget, si Monachis, qui in Mesuem scripserunt, morem gerent. Hi enim iam rei medicae professores asserere non dubitarunt, immiscendam esse loco cancami, seu laccae in magnam dialaccae antidotum eam Africae arboris lacrymam, quam seplasiae sanguinem draconis appellant, quaeque Dioscoridis cinnabaris ab omnibus esse censetur. Sed certe ii magis hallucinantur, quam ut refelli debeant, quod ea lacryma in compluribus facultatibus cancamo adversetur. Quippe Arabicum Cancamum, quod potissime antidotus illa exposcit, tanquam a Mauritanis inventum, praeterquam quod ventriculum, et iecur roborat; adeo eorum infarctus, et obstructiones expedit, ut ictericos quidem, et aqua intercute laborantes iuvet. Contra vero draconis lacryma propria ut efficaciter adstringit, ita ut scriptum reliquerit Dioscorides, eam lacrymam iisdem pollere viribus, quibus haematites lapis: cuius tamen vis est, ut mensium profluvia sistat, non autem ut eliciat, Cancami modo, praesertim ubi vasorum infarctu removentur, ob idque maxime expetitur ad sanguinis emanationes, ad vulnera a cohibenda, et ossium fracturas ferruminandas. Sed monachos hos missos faciamus: et seplasarios admoveamus, ut si nostro consilio uti velint, non aliud pro laccam eam antidotum imponant, quam laccam ipsam Serapionis, quae nativa ex Armenia ad sericorum vellerum infectum copiosissima ad nos defertur. siquidem de hac intellexerunt Mauritani: quos secutus Nicolaus Myrepsicus in sua Dialaccae confectione laccam infectorum immiscuit.

Cap. XXIIII
Κῦφι – CYPHI

CYPHI odorati suffimenti compositio est, dicata diis: qua abunde Aegyptii sacerdotes utuntur. In antidota misceri solet: suspiriosis datur in potu. Permultae componendi rationes, quarum una haec est. Sumito cyperi dimidium sextarium, cum pari baccarum iuniperi adultae modo: uvae passae pinguis, exemptis vinaceis, minas duodecim: resinae purgatae minas quinque: calami, et iunci odoratorum, et aspalathi, singulorum minam: myrrhae duodecim: vini veteris sextarios novem, cum duabus mellis minis. Uvam passam, detractis vinaceis, tusam cum vino, et myrrha subigito: caetera tusa, et cribrata adiicito: die uno humorem combibere sinito. dein mel coquito, dum sibi glutinis asciscat crassitudinem: eliquatam resinam accurate permisceto cum reliquis diligenter contritis, et in fictile vas recondito.

[Cyphi caput adscititium.] NON omnes sane Dioscoridis codices, praesertimque vetustiores hoc Cyphi caput recipiunt. Quo fit, ut crediderim plerisque rei medicae peritis, id illegitime huc accessisse. siquidem non rationi consentaneum esse videtur, Dioscoridem hic de simplicium materia scribentem, composita medicamenta inconsulte, ac praeter rem simplicibus inseruisse: praesertim cum id nulli superiorum commode adnecti possit, quemadmodum est de multis aliis compositionibus.

Cap. XXV
Κρόκος – CROCUM

CROCUM optimum in medendi usu Coryceum, recens, et boni coloris, paulum candidi gerens in capreolo, oblongum, omnibus suis partibus constans, non fragile, plenum, a quo detractum est nihil, quod madefactum manus inficit, nec situm redolet, aut carien sentit, subacre: sin huius generis non est, aut vetus, aut humore perfusum creditur. Secundus locus datur Coryceo, e tractu Lyciae contermino. Tertius Lycio, e monte Olympo. Dein ex Aegibus Aetoliae. Cyrenaicum et Centuripinum inter Sicilica omnia viribus infirmius est. Omnium natura oleracea. Itali tamen ob succi copiam, et coloris venustatem, tingendis mortariis dicaverunt: quibus de causis magno venditur. Utilissimum in medicina quod ante descripsimus. Adulteratur immisto crocomagmate tuso, atque etiam sapae sublitu: contrita, quo pondus adiiciatur, simul argenti spuma, aut plumbagine. Sed maleficium declarat insidens pulvis, praesertim si defrutum in odorando subolet.

23 - Cancamum ~ 24 - Cyphi ~ 25 - Crocum