Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
7

25 - Crocum ~ 26 - Crocomagma ~ 27 - Helenium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Thessalus ipsum tantum odoratum esse voluit. Alii exitiosum, tribus drachmis ex aqua potis. Procul dubio vim coquendi, emolliendi, atque substringendi habet: urinam cit: elegantem colorem praestat: qui ex passo biberint, crapulam non sentient: oculorum fluxiones illitum cum humano lacte cohibet: additur in potiones, quae interaneorum causa temperantur: ad vulvae etiam, sedisque cataplasmata, utiliter inditur: venerem stimulat: vergentes ad ignem sacrum inflammationes mulcet: auriculariis collectionibus utile. Quo facilius conteratur, in calido fictili sole siccari oportet, celeriterque versari. Urinam movet radix ex passo pota.

Cap. XXVI
Κροκόμαγμα – CROCOMAGMA

CROCOMAGMA fit expressis unguenti crocini odoramentis, et in formas digestis. Optimum est odoratum,modice myrrham olens, grave, nigrum, ligni expers, laeve, subamarum, quod madefactum croci colorem reddit, gustatumque vehementer dentes ac linguam inficit, multi durans annis: quale est quod a Syria defertur. Habet suas vires ad delenda, quae caliginem oculis observant: urinam cit, calfacit, concoquit, et emollit. Vires croci proportione quadantenus repraesentat: quandoquidem plurimam croci partem sibi Crocomagma vendicat.

[Croci consideratio.] CROCUM quidem ubique terrarum cognoscitur. In Italia, et praesertim in Hetruria, Mauritanorum modo vulgo vocatur Zaffarano: quanquam non desunt rura in agro nostro Senensi, quae corrupto a Croco vocabulo ipsus appellant Gruogo. Caeterum Crocum Coryceum. et Iycium in Olympo monte decerptum (quod sciam) ad nos advehitur. Quapropter quod ab Aquila Vestimorum urbe affertur, primum sibi locum vendicat in Italia. Constat optimum esse, et Aquilano longe praestantius, quod in Germania oritur, e Vienna Austriae metropoli devectum. Sed huiuscemodi sane perexiguum est, idque difficulter transit ad Italos, ob eius frequentissimum in cibis usum apud Pannonios, et Germanos. Floret Crocum (ut Theophrastus autor est) vergiliarum occasu, paucisque diebus: confestim vero cum folio florem quoque expellit. Gaudet calcari, et melius ita evadit. [Croci vires ex Galeno.] Croci meminit Galenus lib. VII. simplicium med, sic inquiens. Crocus paululum etiam adstringens quid obtinet, quod terreum, frigidumque ostendimus. Sed superat in eo calfaciens et qualitas, et facultas, ut tota eius essentia secundi sit ordinis excalfacientium, et primi exiccantium: proinde concoquendi quoque vim quandam habet, adiuvante scilicet in hoc et pauca adstrictione. Quippe quibus medicamentis, cum non admodum excalfaciant, paucula adest adstrictio, ea parem facultatem habent essentiis emplasticis vocatis, quas cum iunctas esse caliditati non vehementi contigerit, concoquentes esse ostendimus. Et lib. II. de comp. med. secundum locos: Crocum, ait, suo odore caput ferit, et mentem tentat, peucedani, et fructuum lentisci modo.

Cap. XXVII
Ἑλένιον – HELENIUM

HELENIUM folia habet verbasci angustioris folii, asperiora, oblonga: caulem quibusdam in locis non emittit: radicem subalbidam, interdum subrufam, odoratam, subacrem, vegetam, magnam: ex qua agnatae propagines liliorum, aut ari modo seruntur. Montanis, umbrosis, et siccis locis provenit. Foditur aestate radix, particulatimque dissecta siccatur. Potum radicis decoctum menses, et urinas ciet. Ipsaque in ecglemate ex melle prodest tussi, orthopnoeae, ruptis, convulsis, inflationibus, et serpentium morsibus. In summa excalfaciens est. Folia eius ex vino cocta utiliter ischiadicis illinuntur. Helenii radix et stomacho utilis est in passo condita: siquidem salgamarii paululum siccatam eam, mox decoctam, et frigida aqua madefactam, in sapam coniiciunt, et ad usus recondunt. Trita, potaque ad cruentas excreationes efficax est. Alterum Helenii genus in Aegypto gigni Cratevas tradit. Herba est cubitalis ramulis, serpylli modo per humum repentibus: foliis lenticulae circa ramos, sed longioribus crebrisque: radice pallida, digiti minoris crassitudine, per ima tenui, superne crassiore, cortice nigro. Nascitur in maritimis, collibusque. Radix una in vino epota, contra serpentium ictus auxiliatur.

25 - Crocum ~ 26 - Crocomagma ~ 27 - Helenium