Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
2

67 - Myrrha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

collyriis inditam optimum esse medicamentum. Quippe quae pus citra mordicationem discutiat, et interdum incipiente oculorum suffusionem substantia tenuem: sive autem in emplastrum, sive in ceratum, sive in aliquod digerens medicamentum, quod extrinsecus imponitur, huiusmodi myrrham iniicias, vim ipsius augebis: at intra corpus assumptum letale est medicamentum. Haec igitur fusius dicta sunt, tum quod orationis series ita expostularet, tum etiam quia haec speculari non est inutile. Hactenus Galenus. Adhibenda itaque diligentia est, ne et nos Myrrham quandoque opocalpaso adulteratam emamus. [Brasavoli lapsus.] Ad haec Brasavolo Ferrariensi animus inclinare videtur, ut existimet Myrrham officinis vulgarem bdellium esse. Cui haud quaquam assentiendum putaverim: siquidem myrrha haec pellucens adeo non est, nec taurino glutino similis, ut bdellium esse tradidit Dioscorides. Et licet quaedam nostratis myrrhae frusta quandoque translucida reperiantur; sunt tamen potius haec (ut dictum est) gummi adulteria, quam myrrha, vel bdellium; nempe gustu maleficum detegitur. Praeterea bdellium incensum (Dioscoridis testimonio) odorem unguibus odoratis similem spirat, quod in nostrate myrrha nunquam, facto periculo, sum consecutus. Huic etiam alia accedit ratio, quae magis, ac magis Brasavoli animum immutare poterit. Quod bdellium diu digitis ductum, tractatumque facile lentescat, et confractum pingue spectetur: myrrhae vero, quae officinis venditur, digitorum attritu conteritur, et si frangatur perquam arida sese offert. Caeterum improbavit Dioscorides, omniumque Myrrhae specierum deterrimam indicavit, quae aliquibus minea, aliis amminea vocatur, quam cum Galenus probaverit libro primo de antidotis, omnibusque Troglodyticis praetulerit, factum est, ut existimaverint quidam, in hoc loco Dioscoridis codici mendam subesse. Sed cum in Dioscoride Graeco legatur aminnea, et in Galeno minaea, ego potius crediderim, eos non idem myrrhae genus intellexisse. [Myrrhae historia ex Pli.] Plinius libro XII. capite XV. myrrhae arboris faciem diligenter expressit, his verbis. Myrrham in iisdem sylvis, ubi et thus, permixtam arborem nasci tradidere aliqui: plures separatim. Quippe multis in locis Arabiae gignitur. Convehitur et ex sylvis laudata, petuntque eam etiam a Troglodytis Sabaei transitu maris. Sativa quoque provenit multum sylvestri praelata. Gaudet rastris, et ablaqueationibus: melior radice refrigerata. Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina: caudice duro, et intorto, crassiore quam thuris, et ab radice etiam, quam aliqua sui parte: corticem laevem, similemque unedoni: scabrum alii spinosumque dixere: folium olivae, verum crispius, et aculeatum: iuba olusatri. Aliqui similem iunipero, scabriorem tantum, spinisque horridam, folio rotundiore, sed sapore iuniperi. Necnon fuere qui e thuris arbore, utrunque nasci mentirentur. Inciduntur bis et ipsae thuris modo, iisdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos, qui valent. Sudant autem sponte priusquam incidantur, stacten dictam, cui nulla praefertur. Ab hac sativa, et in sylvestri quoque melior aestiva. Non dant ex myrrha portiones Deo, quoniam et apud alios nascitur. Et sequenti capite inquit. Adulteratur myrrha lentisci glebis, et gummi: item cucumeris succo amaritudinis causa, sicut ponderis argenti spuma. Reliqua vitia deprehenduntur sapore gummi dente lentescentis. Facillime autem adulteratur Indica myrrha, quae ibi de quadam spina colligitur. Hoc folium peius India affert, facili distinctione, tanto deterior est. Haec Plinius. Quo fit, facile crediderim nostri usus myrrham Indicam esse. nanque per mare rubrum, et inde per carovanas (ut dicunt) Alexandriam importatur. [Myrrhae histor. ex Theophrasto.] Myrrhae quoque historiam non iniucunde scripsit Theophrastus lib. IX. cap. IIII. de plantarum historia, sic inquiens. Gignitur thus et myrrha regione Arabum media circa Saba, et Adramytta, et Citibaena, et Mamali: et exeunt thuris, mirrhaeque arbores aliae super montem, aliae in pede montis culturis propriis: quamobrem aliae coluntur, aliae vitam agunt incultae. Montem istum praealtum affirmant, et ningi solitum: amnes quoque de eo in plana fluere. Myrrhae arborem thure altitudine minorem, fruticosioremque narrant: caudice duro, contortoque iuxta terram, crassiorique sura hominis, cortice laevi adrachnae simili. Alii vero, qui se vidisse affirmant, de magnitudine fere consentiunt. Neutram earum arborum magnam referunt, et minorem myrrhae humilioremque. Sed thuri folium laurinum, laeveque: myrrhae aculeatum, non laeve, ulmeo simile: crispum tamen, extremo spina horridulum, ilignei modo. Iidem ea navigatione, qua ex sinu heroum vehementer egressos sese aquam in monte quaesisse dixere, atque ita vidisse has arbores, et lectionem notasse hoc modo ambarum: et caudices, et ramos incisos quidem, sed alios veluti securi percussos videri, alios tenuiores incisuras habere: et lacrymam aliam decidere, aliam arbori inhaerere: nonnusquam etiam subiectas tegetes ex palmis contextas, alibi solum tantummodo circumpavimentatum. Montem autem universum Sabaeis divisum dixere: hos enim loci illius dominos esse, iustitiaque mutua degere, quamobrem nullum suas arbores custodire: unde et thus, myrrhamque sese large ad naves solitudine deportasse narrarunt. Illud quoque se audivisse dixere, myrrham, thusque collectum undique ad solis delubrum convehi: quod Sabaerorum esse sanctissimum inter omnia regionis illius, custodesque Arabes armatos habere, quibus singulos suum thus acervatum, et myrrham eodem modo relinquere, posita super acervum tabella, literis significante numerum mensurarum, et pretium, quod pro singulis mensuris ponendum sit, mercatores vero, qui venerint, tabellas advertere, eiusque quod placuerit, acta mensura pretium in eodem ponere loco, unde merces acceperint: sacerdotem deinde venire, parteque tertia pretiis Deo accepta, reliquum ibidem relinquere: idque servari tutissime dominis, donec acceptum venerint. Alii myrrhae arborem terebintho similem reddidere, sed scabriorem, spinosioremque: folium paulo rotundius, gustatu proximum terebintho: earum quoque veteres praestantiores haberi. Nasci vero hanc, et thus in eodem loco, terra subargilia, et sabulosa: et aquas fontes fluentes raras admodum comperiri. Haec ergo illis repugnant, videlicet ningi, et imbribus perlui, et amnibus locum illum exhilarari. Sed hi quidem altera quoque longe maiore ignorantia laborarunt: thus enim, et myrrham nasci ex eodem arbore putaverunt. Quamobrem verisimilius ipsi narrarunt, quos ex heroum oppido profectos navi retulimus. Myrrhae aliud stillatitium, aliud fictitium constat. Probatur melior gustu, eiusque norma concolorem accipiunt. Hactenus Theophrastus. [Myrrhae vires ex Galeno.] Myrrhae meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicam. ubi ita scriptum reliquit. Myrrha secundi ordinis est tum excalfacientium, tum desiccantium. Itaque capitum vulneribus illita glutinare ea potest. Inest et amaritas non pauca, per quam foetum, et lumbricos tum enecat, tum

67 - Myrrha