Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 63
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
eiicit: adest hinc ei et abstergendi potentia. Sic igitur ocularibus miscetur facultatibus, utique quae ad ulcera, et crassas cicatrices praeparantur. Eadem de causa inditur et medicamentis, quae ad tussim veterem, et asthma, sive anhelationem exibentur: non tamen arteriam exasperat, sicut abstergentium nonnulla. Verum adeo moderatam obtinet abstersionem, ut nonnulli eam arteriacis quae vocant medicamentis commisceant, tanquam sufficienter excalfaciens, et desiccans medicamen: scilicet abstersionem proficiscentem ab amaritudine nihil verentes. Haec Galenus. [Myrrha succedanea.] Porro ubi myrrha desit, Galenus in succidaneis odoratum calamum supplet: Constantinus vero amaras amygdalas eodem pondere. Sed equidem hic myropolas admonitos velim, ut nullo pacto eorum sequantur doctrinam, qui iubent, Avicennae authoritate male intellecta, myrrhae loco piper nigrum supponere. Nanque Avicenna hanc sententiam omnino refellit, cum utatur his verbis. Pro myrrha substituendum piperis nigri dimidium aliqui perhibent: sed hoc falsum est. Postremo illud etiam notandum est, quod (ut Galenus inquit lib. secundo de comp. medic. per genera) myrrha semper medicamentis est commiscenda, cum ab igne tolluntur: quippe quae coqui minime patiatur, veluti etiam thus, et aloe. [Boeotica myrrha.] De Boeotica autem myrrha, quid dicam non habeo, quod aetate nostra sit (ut arbitror) omnibus incognita.
+ Exemplaria Graeca typis expressa habent, [GR], id est, illita alae narium. Quae verba inunctionem ad partem nasi referre videntur, non autem ad instrumentum, quo debeat fieri inunctio. Siquidem, teste etiam Galeno lib. XI. de usu partium, [GR] seu [GR] pars quaedam nasi vocatur.
Cap. LXVIII
Στύραξ
– STYRAX
STYRAX lacryma est arboris malo cotoneae similis. Praefertur pinguis, flavus, resinosus, albicantibus grumis, quam plurimum in sua odoris gratia permanens, qui dum mollitur, melleum liquorem reddit: qualis, e Catabalis, Pissidia, et Cilicia devehitur. Deterior niger, furfurosus, friabilis, canoque situ obductus. Caeterum lacryma invenitur gummium similitudine, perlucida, et Myrrhae aemula: verum perpauca manat. Adulteratur ligni scobe, quam vermiculi erodentes excusserunt, melle, et iridis sedimento, et quibusdam aliis. Alii ceram, aut adipem odoribus imbutum, flagrantissimis solibus cum styrace subigunt, et per laxa cribri foramina in frigida aqua veluti vermiculos exprimunt, vaenundantque. Styracem hunc, + quoniam in vermiculorum speciem contrahatur, scoleciten cognominant, quem tanquam syncerum imperiti approbant, non animadvertentes ad praecipuam odoris fragrantiam: siquidem acer admodum est, qui adulterationis vitio caret. Styrax calfacit, emollit, et concoquit: medetur tussi, destillationibus, raucedini, gravedini, et interceptae voci: vulvae praeclusae, duritiave laboranti convenit: cit menses potu, apposituque: alvum leviter mollit, si exiguum cum resin terebinthina catapotii modo devoretur. Miscetur utiliter discutientibus malagmatis, acopisque. Adoletur autem, et igni torretur, ut fiat ex eo, veluti ex thure, fuligo: ad eadem conveniens, ad quae thuris fuligo. Ex eo etiam in Syria styracinum oleum componitur, quod calefacit vehementer, et emollit: verum caput dolore afficit, aggravatque, et soporem adfert.
[Styracis consideratio.] STYRAX passim in Italia Storax calamita officinis appellatur, quod cognomen ex Galeno libro primo de antidotis acceptum crediderim. Nanque ipse de simplicibus medicamentis agens, quae ad theriacae compositionem faciunt, optimum indicavit styracem, qui in calamis e Pamphylia ferebatur: unde calamitae cognomen sibi facile vendicavit. Itaque cum non alius habeatur styrax, qui sit hoc genere praestantior, in usu medentium est, ut dum pharmacopolis imperant fieri medicamenta, quae styracem excipiunt, calamitae cognomen adiiciant, quo indicent, se primum dotibus intelligere. Nec illud quidem ab re: quandoquidem Galenus eodem loco memoriae prodiderit, hoc styraci genus tantum praestare caeteris, quantum vinum falernum illud bonitate excellit, quod a cauponibus venditur. [Manardi lectio non probata.] Quo argumento fretus Manardus Ferrariensis existimavit, ubi in Dioscoridis codice legitur [GR], hoc est, talis est Catabalites, potius legendum esse, tali est calamites. Neque probat lectionem mutandam esse in Gabaliten, quemadmodum fecit Marcellus. Sed profecto hac in re (etsi Manardus fuerit vir summa doctrina praeditus) mihi sic inquit. Styracem Syria Iudeae proxima supra Phoenicem gignit circa Gabala, et Marathunta, et cassium Seleuciae montem. Atque etiam ei adstipulatur Oribasii codex manu scriptus, in quo lib. XII. legitur [GR], et non [GR].